Frate Pietro versus

Versus fratris Petri ordinis predicatorum

 

Sexto cum deno prescriptis mille trecentis

Annis et mensis septembris cum duodeno,

Illirici pelagi princeps, Sovrance Iohanes,

Et cives Veneti, miris gaudete novellis;

5

En que scribuntur vobis presaga feruntur,

Nam quos Trinaclia misit provintia munus,

Nutriti ducis in cavea lea iuncta leoni,

Tres alios, Deus hoc numero gandet, genuere.

Virgilius scribit: numero Deus impare gaudet.

10

Climate sunt geniti sexto, res mira relatu;

Nam vigiles nati gradientes convaluerunt,

Quaque die fusi matris mamas petierunt.

Ergo novis miris, dux inclite, plaude, Iohanes,

Vos etiam, cives Veneti, laudate benigne.

15

En leo de Iuda vicit subdens inimicum;

Sic Marius, maris ens custos, leo fortis, in hostem

Prevaluit vincensque tulit de Marte triumphum;

Sic et vos, dux et Veneti, bene iura tuentes

Hostes vincetis, non iuste bella moventes,

20

Sed Dominus pacis dat vobis undique pacem.