Pulice da Costozza carmen

Rumor ad Ausoniam superis delapsus ab oris

Expectatus adest, optatum tempore tanto

Adventare ducem ac magno prebere volenti

Se latio, et comitem iuxta descendere natum

5

Indolis egregiae iuvenem, quo clarior alter

Haud virtute nitet, vel bello maior et armis.

Imperium reget inde pater, titulumque tenebit

Augustum, nomenque suum sua facta sequentur.

Hinc patris auspiciis, animisque et viribus usus

10

Gnatus caesar erit, per quem victricia magnus

Augustus sua bella geret, tumidosque rebelles

Sternet at imperii fidos tot cladibus actos

Eriget, et prisco in solio iustissimus heros

Ponet, et amissis plura ac potiora rependet.

15

Tu modo rumpe moras princeps invicte, tuamque

Dirige ad Italiam gressus, namque omnia cursum

Foelicem tibi facta parant. Tu finibus haeros

Hesperiae mediumque nihil tua signa retardat

Hocque iubet si caepta notas, si cuncta revolvis,

20

Rex hominum, superumque parens, hoc omnis ab alto

Aethere suppositis infussa potentia terris

Suadet iter, dudumque latens Saturnus Olimpo

Pulsus, et a nato scaeptris excussus et exul

Exerit, ecce caput coelo metuendus et audax

25

Impetit ipse Iovem, regnumque domumque reposcit.

Mars quoque se socium Saturno iunget et addet

Robur avo, trepidatque metu iam Iupiter, omnis

Spes abiit, fluxere animi, victusque parenti

Caedet, et imperii iura intercepta tot annis

30

Restituet, quem iamque diu latitare coegit,

Hunc fugiet, victorque pater sua sceptra tenebit.

Adde quod in prima venientis origine famae

Procumbunt subita fractae formidine mentes

Adversae caecidere animi, viresque manusque,

35

Consiliique vigor veluti comprehensus in arto

Offenso pastore lupus cum nulla salutis

Est via, sed caedum recolens, memoransque rapinas

Conscius exacti sceleris non ungue vel ore

Iam furit, at caudam pavitans in crura reponit,

40

At simul e contra partes tua vota secutus

Queque tuas totiens aquilas potiere, petuntque

Adventumque tui, spes tanta extollit et ingens

Laetitia ut nullos veterum iactura malorum

Iam moveat, non tu veniens sua damna levabis

45

Dum furor hic igitur, dum spes et prona voluntas

Te vocat, et gelidus pavor illinc instat, et inter

Spemque metumque nihil pendentia corda volutet.

Sceptrifer o auguste propera, et captare parantum

Munera nosce Deum, nam nil nisi fortiter ausum

50

Hii mihi crede iuvant, opus est me iudice facto.

Consilii non tempus eget, quin cerne quod arthos

Vlterius iam ferre nequit qui summa potestas

Imperii commissa sibi labefactet, et ultra

Lenta terras patriis quod tu negat ocia terris.

55

Denique si nulla est tantae tibi gloria laudis

Nec decus immensi te culminis excitat orbis

Inspice tot quanta genitos, sobolemque futuram,

Spe fraudas, Batavamque domum praeque omnibus illum

Qui prior insigni fecit te laude parentem

60

Quem merita et surgens notum super aethera virtus

Efficiunt. Iam iamque pater mihi parcat ab illo

Vincitur, et vinci gaudet, superatque vetustam

Fama recens, subiit magno, sic patre Philippo

Maior Alexander, Peleo sic maior Achilles.

65

Hic hic fatidicae si quicque creditur arti,

Alter erit domitus cui totus parcat orbis.

Augustus caesar, qui longis horrida bellis

Secula pacificis reparabit legibus, hic est

Aurea sub cuius ditione novabitur aetas,

70

Hunc saltem, hunc operi deditum succedere tanto

Ne prohibe, divumque cave stata fata morari,

Sed celer hic invadat iter, Scalamque fidelem

Agnoscat, cuius ipse gradu consurget in altum,

Imperiumque patris vindex sibi conterat hostes.

75

Hanc amet et stabili vinctam sibi foedere firmet,

Et mala tot passa scaelerum fortissimus ultor

Vindicet, et sese laesum putet, heu quibus illa

Infandis agitata dolis Thebana per orbem

Fabula fraternae fraudis cantata residat

80

Criminibus suppressa novis, nec lingua referre,

Scribere nec calamus patitur, nam tempora nostrae

Moribus aetatis maculant corrupta nephandis

Illa, sed iniuriae poenam sollatia tantae

Expectent, at Scala potens sublimior unquam

85

Quam fuerit, surgetque suo sub caesare maior.