Antonio Geraldini ecloga

Metaphorice loquitur de domo Geraldinae
sub forma pastorali

 

Flava Ceres siccis cum forte arderet in arvis,

Sirius ardentem cum finderet aestifer orbem,

Pastores tum inter florebat ditior Vmbros

Et pecoris foetu atque agrorum limite largo

5

(Quantum milvus edax rapidis non circuit alis)

Tityrus; et spectans fessos sudoribus <artus>,

"Messores (dixit) ramos captemus opacae

Arboris, inventae victricis Palladis arte."

<>

10

Agrestum huic fuerat vetus experientia rerum,

Vsus et antiquus pecoris. nam Gallica pavit

Armenta, atque truces nimia feritate iuvencos

Ad Rhodani liquidas egit post pabula lymphas;

Aemiliae viridi saturavit gramine tauros,

15

Picentumque greges olim et nutrivit Etruscos.

Naides Adriaci testes mihi litoris omnes,

Tyrrhenique freti; testis mihi Tibridis unda.

Ipse etiam occiduae telluris litus oberrans,

Herculis extremas pervenit adusque columnas.

20

Videre Hesperii Nereides aequoris et qui

Nereus in mediae terrae perfunditur orbem

Qua sol in rutilas pronus demergitur undas.

Hoc duce Campano tractu Sinuessa salubri

Fixa salutaris prati depascitur herbam.

25

Forte sub apricis regionis collibus Vmbrae

Vrbs Amerina patet clivoso condita monte:

Huius laeta virent contermina moenibus urbis

Quae Boream excipiunt lato pomaria flexu;

Inque sinum patulis arbor viget ardua ramis,

30

Vix glaucis foetus sustentans frondibus atros.

Captatum veniunt omnes huc arboris umbram

Gentis oliviferae quini pulchro ordine fratres,

Quorum qui primus sic Tityrus incipit ipse:

"Cernitis hanc dulci quae nos amplectitur umbra

35

Et nigris bacis quae bracchia pandit olivam;

Alta magis priscis fuit et fecundior annis,

Quae tibi non liquido Sicyoni<s> cedat olivo,

Picenis oleis maior, placidique Venafri

Vbere; <Tartesiis> felicior illa trapetis,

40

Et Tiburtinis fuit illa feracior arvis.

Huius ab annoso excisas iam stipite <plantas>

Insula dumosis excepit Hibernia campis,

Germinaque Insubrium subolescunt Palladis arvis,

Et saturis retinet fecunda Bononia sulcis;

45

Lydia rura genus servant vivacis olivae.

Quae demum longo consumpta exaruit aevo,

Restitit at steriles siccato robore truncus,

Cuius codicibus sectis (quis crederet umquam?)

Exiit e sicco fecundum cortice germen.

50

Quod modo stelligerum contingere vertice Olympum

Creditur, extendens ramos et bracchia late;

Circumdatque solum molli quod protegit umbra

Illustrans nitidis divorum altaria flammis

Et genus Ausonidum fructu fecundat olivi,

55

Balsama cui cedant albo sudantia ligno.

Quare agite, agricolae, truncos differte per agros:

Nam truncis melius radix oleagina crescit

Solis utramque oleis terram replete colendo,

Quas super instillet caelestis semina roris

60

Atque salutifero perfundat Iuppiter imbre."

His contra Daphnis Catacensis pastor ovilis

Lanigeri pecoris custos, quod tergore gestat

Sidonio Calabrum tingendum murice vellus:

"Audieram (memini) dum per declivia fundi

65

Errabam nostri: Nymphae cantare solebant,

Admixtae Satyris, victricia dona Minervae.

Cum patruus curvo percusserat arva tridente

Belligerumque eduxit equum (Mavortia signa) ,

At dea Cecropiam conquassans cuspide terram

70

Expulit hinc glaucos ramos viridantis olivae,

Munera frugiferae semper praenuntia pacis;

Tumque dedit victrix optatum nomen Athenis,

Hac nos nunc Calabros implentes arbore saltus,

Tityre, iam iam oleo Remum ditescere pingui."

75

"Ast ego (Mopsus ait) seu praedia dulcis oberro

Parthenopes, Capuaeve solum, seu Bruttia lustro,

Aut Bareti aestiferaeve colo ipse novalia Leucae,

Haec mihi prae cunctis arbor gratissima surgit.

Hanc iuxta sordet nobis et vitis Iacchi

80

Et Veneris myrtus, Alcidae populus apta,

Chaoniae Iovis glandes, et laurea Phoebi.

Quin memorant olea Paphiam venisse columbam

Arcibus e superis munitam, et tecta subisse

Lignea, Daedalia senior quae condidit arte,

85

Aequoris antiquis cum finibus unda recepta est,

Diffusum quondam cum pontum litus obivit,

Vortice caeruleo qui terras texerat ante,

Invadens Alpesque altas arcesque supinas."

Tum sic excepit Corydon, "Haec unica curae

90

Arbor erit nostrae, quoquo fortuna vocabit.

Gratior haec nobis est quam Cybeleia pinus,

Turea quam molles quae ditat virga Sabaeos,

Quam nemus Aethiopum quod molli vellere canet,

Quam per odoratos nascentia cinnama lucos:

95

Commoda nam veniunt oleae de palmite plura,

Maior et hinc usus manat victusque facultas,

Haec igitur nostris semper revirescet agellis,

Seu mihi Piceni cultus praebetur ovilis,

Seu me pastorem saltus spectabit Etruscus,

100

Grandia seu Romanae armenta tuebimur urbis.

Nunc apud Insubres cum messis quarta recurrens

Pascere me vidit distentas lacte iuvencas,

Omnibus insevi fundis sacra dona Minervae."

Vltimus haec Thyrsis facili dehinc voce locutus:

105

"Haec etiam prisco fuerat iam grata Catoni;

Hac etiam Eleus sumpsit de fronde coronam,

Cum victor quondam contempsit Olympia circum.

Defluat Assyrio quamvis e germine nardus,

Caucasea piper et rugosum in rupe virescat,

110

Mollis Arabs varios e silvia carpat odores,

India sit costo et pretioso dives amomo,

Crescat Idumaeo quamvis in vertice palma,

Spiret odorati Libani per iugera cedrus,

Idaeisque iugis vireat licet alta cupressus,

115

Robora Palladii tamen haec gratissima ligni

Semper erunt. nostris hic palmes vivet in hortis,

Hacque legent pingues fecunda ex arbore bacas

Qui venient nostra seri de stirpe nepotes."

Omnibus applausit ridenti Tityrus ore,

120

Atque haerens trunco teretis sic addit olivae:

"Hanc Iovis aura fovens et Phoebi sidus amoenum

Et Venus et placido foveat Cyllenius astro;

Et gelidus rigida lateat Saturnus in <Atro>,

Nec nis<i> clementi despectat Delia vultu."