Battista Mantovano de Dionysii Aeropagitae conversione, vita et agone 1

Reference basis text: L. Cupaerus, 1576

Editing of the digital edition: N. Ruzzenenti

Other sections


Gallorum sublime decus rarissima gentis

Gloria Cecropiae, toto Dionysius orbe

Altior, e magnis superum primatibus unus,

Cum necis ac vitae sociis in Phocida nostram

5

Intrat, et heroi venit ad modulamina cantus.

Pierides, quae me, vulgus, proscaenique, ludos,

Auspice, liquentes, sanctas venitis aras,

Ite precor divum dominam quae temperat omnes

Coelorum influxus, et opes dispensat Olympi,

10

Quae connixa Deum, facilem se praebeat orsis

Exorate novis, animosaque coepta secundet.

Illam terrigenum populis praestare parantem

Suppetias contra stygii mala numina Ditis,

Invenietis apud solium sublime Tonantis,

15

Cum canimus superos, illi, quia maxima divum,

Iure damus nostro primas in carmine partes.

Iam nova progenies coelo descenderat alto,

Et prodire alius saeclorum incaeperat ordo,

Dii Phlegetontaei regnata, tyrannide longa,

20

Et maria, et terras animis coelestibus aegre

Cedere compulsi, errabant deserta latentes

Per nemora, extremi gelido sub cardine mundi,

Qua duplices Arctos anguis ligat, et tria longe

Qua polus austrinis ostendit sydera terris.

25

Nam minor est illic coeli impetus, et minor aura

In vacuo errantes vexat minus aere larvas.

Dite triumphato, Christus regnabat in orco,

Regnabat pelago et terris, regnabat Olympo.

Iam placita immenso late sua fecerat orbi

30

Cognita, ad Aethiopias Solyma migrabat ad ora,

Terrenis inhians curis, ac deditus olim

Aucupio Matthaeus opum, migrarat ad Indos

Iam Didymus Thomas, cum fratre in Persida Simone

Iuverat in pontum, in Colchos, Scythiamque Philippus.

35

Ac pius Andreas Cilicium lustraverat oram.

Et Paphon ambitam Cypro Salaminaque ponto

Paulus in elysii doctus mysteria campis.

Nimirum hi veluti nebulae per inane volantes,

Arentem passamque diu mala sydera terram

40

Dulcibus irrorant pluviis, mortalia corda,

Ante Acherontaeo facta infoecunda veneno,

Imbre bono coelestis aquae lavere, superque

Infudere novam, coelestia semina, legem.

Gallia restabat, cui longa in nocte trahenti

45

Ocia, vitalem sol nondum ostenderat ortum.

Tum Deus humanae qui fundamenta salutis

Iecerat, ut Gallis etiam se ostendere, alta

Mente volutabat, reputanti singula demum

Haec potior via visa. Vocat de astantibus unum

50

Coelitibus, pollentem animo, volucremque volatu.

"Estque, in mediis mihi vir facundus Athenis.

Qui nova per Celtas non inscribenda papyris,

Sed figenda hominum viva in praecordia fando

Coeli scita ferat, gentemque Samotida lustret.

55

Labere confestim coelo, noctisque per umbram

Somnia Tarsensi qui Troica littora Paulo

Nunc habitat compone, quibus se intelligat ultra

Aequora ab Antandro nomen sortita vocari,

Ad Niobes agros. Palleneosque penates.

60

Illinc Cecropias sensim descendet ad arces.

Atque mihi ignorans ad opus famulabitur istud."

Sic pater. Ille viam carpens de culmine Olympi

Devolat in geminos, Cylenia sydera transit,

Inseritur flammis, liquidum subit aera, cursus

65

Flectit ad arcturum, Paulique silentia tecta

Aurora redeunte iniens mandata facessit.

Namque volatilibus subitaria visa figuris

Texit, et ornatu visa est astare Pelasgo

Foemina, quae Graio Paulum sermone rogaret

70

Per freta in Aemathios raptim transire penates,

Impiger excusso (mora nulla) per aequora somno

Paulus in Europam laetus descendit in agros

Migdonios, ubi progenies Osiride nata

Dum regnat Macedo fecit nova nomina genti.

75

Aemathio tandem regno digressus Athenas

Venit, et antiquae successit moenibus urbis.

Haec tellus (adhibenda fides si annalibus) olim

Post magnam illuviem terras quae absorbuit omnes,

Prima mari excluso coelos et sydera vidit.

80

Prima homines tulit atque feras, herbescere prima

Coepit, et arborea sobolis genus omne recepit.

Hinc factum ut tellus quam saecula prima vocabant

Ortygiam, fuerit mutato nomine Delos

Dicta, quod eiectis Neptuni apparuit undis

85

Prima, quod expulso coeli squallore Diana

Cum Phoebo his primum terris illuxerit, orta

Finxerunt illic duo maxima sydera Graii.

Hic cum Neptuno memorant certasse Minervam

Nomina constructae nuper quis traderet urbi,

90

Et vicisse deam, quia sanctae insigna pacis

Protulit, et pingui ramos humore fluentes.

TAlibus extemplo sylvis sese induit omnis

Attica, et in primis tepidi iuga mollia Hymetti

Floribus, et dulci semper redolentia melle.

95

His Cecrops quem fama refert a flumine Nilo

Adventasse locis, hic Aegeus inclytus armis,

Aemulus Alcidae sociusque aliquando laborum,

Hic tenuit solium Theseus, celeberrima Theseus

Qui Panathenaicae statuit certamina pugnae.

100

Hinc memorant sacros ritus cultumque deorum

Principium traxisse. Ceres quae invenit aristas

Quae frumenta tulit, leges quoque condidit, unde

Thesmophoram Graii appellant, ea diva reliquit

Hic quaedam sua sacra cavis inclusa canistris.

105

Quae innocuae casto ferrent in vertice Nymphae.

Nec minus hanc urbem fecit Mavortia claram

Gloria, et armorum studium, quo Graecia victa est.

Atque positae gentes, ac barbara regna.

Quam lepor et cultae quaedam omnipotentia linguae.

110

Nec minus est, quod naturas cognoscere rerum,

Quod potuere oculis homines his collibus orti,

Gens prope coelestis, causas penetrare latentes.

Nec sat erant inventa domi, peregrina secabant

Aequora, fatidicam Memphim, suppostaque cancro

115

Aethiopum regna, et combustam ardorem Syenen

Perpetuo, mensam solis, statuamque loquentem.

Infinita ibant quaesitum ambage viarum,

Chaldaeos etiam, nudisque habitata sophistis

Trans Indi, trans Gangis aquas deserta petebant.

120

Tanta explorandi sitis et solertia veri.

Praedati tandem Sophias orientis et austri

In patriam similes apibus, quae rura volantes

Per longinqua legunt flaventia mella, redibant.

Hinc genus Italicum sophiae quod condidit olim

125

Pythagoras, Calabris longum versatus in oris.

Et quod ab antiquo memorant Thalete repertum

Nomen adhuc servans quod fecit Ionica tellus.

"Hi duo sunt venis fontes qui grandibus implent

Doctrinae, sine fine amplum sine littore pontum,

130

Cernis in hoc sparsas quasi Cycladas aequore sectas,

In quibus authores, clari Titania supra

Astra, viri turbam cathedris affantur ab altis.

Hic magnos aperit tractus Stota, montibus altis

Aspera, florigeris redolens Academia campis.

135

Adde Stagiriticos agros, dumetaque paucis

Pervia, in obscuras hominem ducentia sylvas."

Hoc ambita freto nigrisque habitata colubris

Cyrenaea palus, Cynici sine frugibus horti.

Atque Epicuraei famosa mapalia saltus,

140

Et pleraeque aliae, quarum iam sola supersunt

Nomina res autem Christo apparente recessit.

Haec igitur Paulus veniens in moenia Divum

Tecta prius contemplari, cognoscere sacros

Instituit ritus, simulacra antiqua videre,

145

Quae premat affatu divina loquentia grandi,

Templa peragranti casu sese obtulit ara

His in fronte notis, tituloque notabilis isto,

Ignoto sacrata Deo: miratur, et alta

Mente putat suspensa tenens et lumina et ora.

150

Hic Deus ignotus Graiis, Deus ille putandus,

Quem pater Alcides olim, quo numine motus

Ambiguum, natos omnes ut firma tenere

Possent imperia, et saevos abolere Tyrannos

Vndique commonuit summa pietate colendum.

155

Terminus hic, quem dum cives capitolia sacram

Non cessisse Iovi fama est, cum caetera divum

Turba repentino fugeret per inane volatu.

Omnia contemplans nitidis candentia saxis

Tecta, per excelsas extendit lumina moles.

160

Perlegit et statuas veterum monimenta virorum.

Ac Parios arcus, proceraque signa, colossos

Pyramidumque apices, longis imposta columnis

Atria, imaginibus patrum signata superbis,

Qua errantes secumque ferunt populosa frequenti

165

Compita plebe sonant, gressum turbae unda forensis

Impetit, et pede pes, armoque alliditur armus.

Vndique convertunt oculos, urbemque fatentur

Lativiam Elysos cultu praetendere praetendere campos.

Est locus insignis templo Mavortis, et alta

170

Mole abit in nubes, ubi consultare Senatus

Saepe solet, Martis pagum dixere, quod illuc

Mars in iudicium tractus purgaverit olim

Longe infame nefas, causam agnoscente Deorum

Concilio, fama haec priscis descendit ab annis.

175

Huc igitur veniens ubi confertissima patrum

Curia, ab ignoto fandi primordia Paulus

Sumpta Deo sermonem orans protraxit in amplum.

Ergo ubi ad attentas verbis ingentibus aures

Intonuit, mirati omnes tantum ore sonantem

180

Dogma virum, dogma insolitum, quod ab aethere in orbem

Attulerat Christus princeps divumque hominumque.

Dogma quod admittens ima in praecordia patrum

Maximus hospitium Pauli Dionysius alta

Nocte adit, et longas sermonem extendit in horas.

185

Caetera de Christi quae Paulus origine et actis

Dixerat accipiens, defuncta cadavera vita

Posse negat rursum in vitam lucemque reverti.

Ergo abit, et iam lux phoebo nova venerat orto,

Thesidaeque opera ad consueta redibant.

190

Insequitur Paulus, dumque intermissa parumper

Colloquia invadunt rursum, Dionysius ora

Forte levans hominemque videns ab origine captum

Lumine, porrecto gressum tentare bacillo.

"His oculis hic Paule - inquit - si infundere visum

195

Fas tibi, nil dubitem redituram in corpora vitam

Credere, nil Iove post habito me addicere Christo."

Continuo Paulus tollens ad sydera frontem.

"Christe - ait - omnipotens umbrarum et luminis author

Spiritumque hominumque faber, qui nuper Olympo

200

Lapsus in has tenebras iubar immortale tulisti,

Luce opus hoc dignare tuum." Nec plura locutus.

Ecce divina illapsa dies, descendit in orbes

Vis divina cavos, frontemque illuminat orbam.

Obstupuere omnes signa insperata tuendo

205

Cecropidae, stetit attonito Dionysius ore.

Et fixis in caecum oculis considerat ingens

Portentum, ac visa a nullis miracula seclis.

Et mox in voces istas sibi redditus ore

Supplice prorupit. "Terrena potentia non est

210

Quae tantum molitur opus. Deus ille Deorum hic

Paule ignotus adhuc nobis, oracula tandem

Per tua iam notus, praesentia secula longe

Fortunata, Deus quae tanto insignit honore.

Iam dictis praestanda fides, tua sancta fatemur

215

Et sequimur mandata, virum vel ab aethere lapsum

Iudico, vel certe a superum te principe missum

Auxilio miseris mortalibus. Accipe totum

Accipe me, et Christi sancto perfunde lavacro."

Tunc igitur pergens gemino cum pignore, et ipsa

220

Damaria consorte thori maturat ad amnem,

Ac sepelit sacris animi scelus omne sub undis.

Sic tandem inventus peteret qui Gallica regna,

Qui Christum ad Senones, et ad ultima littora ferret.

Non redit ad Martis pagum, collegia patrum

225

Deserit, execrans mutorum Idolia divum,

Templa fugit, Pauloque suas communicat aedes.

Aes aperit, congestum annis iam pluribus aurum

Christigenis commune facit, nam plurima turba

Iam fuerat perfusa vadis, vetus ardor habendi

230

Desinit, in ventos volat extirpata libido.

Clausa salutantum cuneis propylaea frequentant

Nudi, inopes, penus in miserorum effunditur usus.

Horrea prostituunt fruges, funduntur apertis

Vina cadis, haustoque madent cellaria baccho.

235

Sancta domum pietas cum relligione per omnem

Certat, et apparet vitae coelestis imago

Vndique per thalamos perque ipsa cavaedia, sacrant

Cantibus hymnidicis aulas, altaria ponunt,

Ac divina ineunt magno mysteria cultu.

240

Spargitur in populum rumor, mirantur Athenae

Maiestate virum tali, qui auriga Senatus,

Qui tantae dux urbis erat, quem Roma colebat,

Cuius in externas ierat fama inclyta gentes,

Pyrrhonis nil laude minor, discedere avitis

245

Legibus, et tanti fastigia ponere fastus.

Stoica tristatur soboles, Academia luget

Iacturam amissi quasi grex pastoris Athenas

Publicus obscurat moeror. "Qui templa gubernant

Non possum non ferre aegre tam grande deorum

250

Dedecus, hoc Augur scelus exprobat, istud aruspex

Exclamat facinus Iovis ira et fulmine dignum."

Et iurat levis peccasse Promethea quondam,

Theseaque Phlegyam, radiisque Ixonia textum.

Dii quoque per noctem auditi celebrare frequentes

255

In tenebris coetus Christo super, et super orta

Relligione, novos mores, nova sacra ferente.

Iuppiter in Delphos Cretaea venit ab Ida,

Venit et a Cyntho Phoebi soror, evocat omnes,

Et tali functa est opera Saturnia Iuno,

260

A Iove missa viro. Tritonia venit Athenis.

Evios Ogygiis a finibus, a Cyllene

Divorum interpres, PAphiis dea Cypria ab hortis.

A Rhodope Mavors, Sicula Vulcanus ab Aethna.

Misit et altricem frugum Cerealis Eleusin,

265

Hic ubi subter humum Phoebus responsa solebat

Reddere, consessu, facto, sic Iuppiter orsus.

"O comites, quibus est mecum commune per orbem

Imperium, video regnis incumbere nostris

Grande malum, video Solymorum ascendere ab urbe

270

Tempestatem atram, quae nos vexabit, ut alto

Vexantur, quoties deprensi in fluctibus altis

Praecipiti nymbo et ventorum turbine nautae.

Expectant grave naufragium, supremaque fata.

Ne novus iste timor, legi praesagia vatum,

275

Iudaeum annales, divini loquasque Sibyllas,

Legi omnes astrorum ignes labentia coelo

Saecula dinumerans, et quanquam sydera certam

Non faciant inspecta fidem, quia sola voluntas

Istud opus divina facit, tamen omnia tristi

280

Mente putans tempus bellorum instare diesque

Adventare malos, Christumque exire videbam.

Eius in Assyriis quondam ieiunia terris

Vt vidi, accessi explorans hominemne Deumne

Praeferret, didicique una sub imagine utrumque.

285

Temporeque ex illo quasi quodam intrinsecus orto

Vlcere, debilior fieri, et tabescere coepi,

Et piguit facti, quod inevitabile telum

Praevidisse nocet, qui non cognoscitur ante

Quam veniat, tantum gravis est cum vulnerat, ictus.

290

Iam prope consenui, mihi proxima fata putarem

Si sineret natura animos concedere fato.

Vos quoque defectos video, nec ut ante vigorem

Et vegetos alacri sensus praetendere vultu.

Omnibus innatus timor est, odiumque malorum.

295

Nec dolor arbitrii, sicut neque gaudia, nostri est.

Et nos haec mala conditio mortalibus aequat.

At neque tempus soli praevidimus illud,

Praevidere alii lemures quoque barbara Memphis

Novit, et Aegyptus, sua quae simulacra per illos

300

Est mirata dies, aliquo quasi territa casu

Et tremere, et moesto pallorem ducere vultu.

Nec velut ante loqui, mutisque silentia templis

Observasse, novos testantia signa tumultus.

Ipsa quoque armata acies concurrere coelo

305

Audiit alpinos trepidans Germania motus.

Scimus et ex gelidis tepidum manasse cruorem

Fontibus, et noctu medias ululasse per urbes

Pane truces agitante Lupos, rabiemque ferente.

Sic fuit omnibus hoc tam formidabile tempus

310

Spiritus, tam horrenda lues nostratibus umbris,

Vt stygio quae in coeno habitant coeli astra perosa

Indociles larvae postquam didicere voluta

Saecula dena quater, vicinaque tempora gentis

Christidos, ad Plutonem ierint sibi tuta rogantes

315

Septa, ratae ad stygias bella ingressura lacunas.

Indoluere igitur merito regna omnia, quando

Communi commune malum moerore dolendum est.

Haec nova pernicies serpens Asiana per arva

Nuper in Europam Paulo duce venit. Athenas,

320

Aemathios postquam populos indagine clausit,

Iam tenet, et ducens pelagus sinuosa per altum

Retia, dispositis etiam per flumina nassis

Indulget capturae hominum. Dionysius istos

Incidi in casses, alios Dionysius inter

325

Mortales tantus quanta inter sydera luna est.

Heu damnum grave, quod nulla queat arte rependi.

Attica tota ruit, ruit omnis Graecia, surgunt

Quae rapiant etiam Ausonios incendia fines.

Quae mihi subducant altae capitolia Romae.

330

O comites quonam nostrae discrimine sint res

Cernitis. In medium si quod prudentia forsan

Consilium vobis aperit, proponite. Tuque

Imprimis quae mente vales Tritonia fare."

Iupiter haec. Contra Tritonia taliter orsa.

335

"O Pater, haec tua nos omnes querimonia pulsat,

Et quia cum genitor luget, sentire dolorem

Pignora (quanquam illis fortunent omnia Divi)

Vult pietas, et quod pariter nos una premit sors,

Casibus involvens iisdem natosque patremque

340

Et meus hic tanto magis incrudescit amaror,

Quos neque consilio locus est, prudentia tantum

Contra fata valet, quantum tua fulmina contra

Vellus Arachnaeum, vel contra incendia sulfur.

Thura aras, et templa Deo divisque necesse est

345

Cedere, et in terris isto splendore carendum est,

Quatenus in melius rerum mutabilis ordo

Nostra aget imperia atque vicem mutarit Olympus.

Quod, nisi me fallit mea mens, aliquando futurum est.

Et si quando? Roges, nihil hic tempore fandum,

350

Namque sub obscuris res est abscondita causis,

Tam grave non paucis vigilandum enigma diebus.

Nunc satis est vestigandi primordia quaedam

Ponere, et eventus a longe ostendere tantos.

Hinc igitur fandi praesentem ducimus orsum,

355

Cuncta vicissatim regnant, hoc sydera monstrant.

Nam modo Saturnus, modo Mars, modo Iuppiter annum

Ducit, et hic iterumque iterumque revertitur ordo.

Hoc divi insinuant, nam qui Iudaica quondam

Regna gubernabat, Christi modo regna gubernat.

360

Atque alter suffectus ei de plebe minorum

Coelituum, lacerae cui sit custodia gentis.

Hoc elementa docent, etenim modo flumina inundant,

Et sceptrum Neptunus habet, modo lubricus aer

Crescit, et imperitat Iuno, modo mulciber ignem

365

Aggerat, et terras Divum non ultima Vesta.

Cernite res hominum, sic regna feruntur et urbes,

Vtque suis rursum astra locis revolubilis aether

Restituit, gentes ita prima in regna reportat.

Tempus erit quo Roma cadat, quo Persia surgat,

370

Mox aliud tempus veniet, cum Roma resurgat:

Persia quo pessum labatur, et omnia nutant,

Et nulla in terris aeterna potentia. Cur non

Ergo iterum nobis vetus est speranda potestas?

Cur decus amissum maiestatemque tenemur

375

Non ambire? Et Res non expectare secundas?

Moeror eat, terris iterum dominabimur olim.

Sed tamen interea ne longa per ocia crescat

Languor, et assidui mors sint aeterna dolores,

Exercendum aliquod vitae genus. Orbita nunquam

380

Clausa erit ad fraudes, iter inveniemus apertum

Semper a insidias, orbem spoliabimus aeque

Ac prius, et praeda in grandes consurget acervos.

Non erimus lucro, sed maiestate minores,

Nam via quam fecit probitas ad sydera, cum sit

385

Aspera, longa, madens multis sudoribus, arcta,

Iniucunda, ferens semper vestigia in altum,

Paucorum est. Quae noctis adit Cocytidos umbram

Ampla, patens, mollis, blandissima sensibus omnes

Allicit, hanc ineunt reges, hanc maxima carpit

390

Pars hominum, nostram non evasura Charybdim.

Hinc nobis proventus erit, dominabimur istis,

Clam tamen hic, alio orbe lethaea per antra,

Illic imperium Ditis, fert regia Pluto

Illis sceptra locis, et nos regnabimus illic.

395

Saepius ista graves meditando extinguite curas,

Nec iactura viri unius te Iuppiter angat.

Non minus ad superos noster Dionysius ante

Imperium Christi nobis regnantibus isset,

Nam quodcunque Deus sibi destinat, undique cunctis

400

Colligit ex regnis, fundo Phlegetontis ab imo

Duceret in coelum si sub Phlegethonte laterent.

Vidimus his annis quando spoliavit avernum

Tanta plebe trahens secum prima omnia saecla

Non aliam reor ob causam nisi astra triumpho

405

Intraret celebri Phlegethonte superbus,

Iactabundus, et hoc tam grandi inflatus honore.

Non erat hic noster, nihil illo amisit adempto

Regia Plutonis. Valeat male semper, acerbas

Incidat in poenas, et emat sibi sanguine coelum."

410

Talia per noctem memorans in Apollinis antro

Lenibat curas lemurum Iove nata Minerva.

Interea Paulus quae Gamaliele magistro

Quae tradente Deo raptus super aethera quondam

Audierat, magna Graiorum astante corona

415

Non noctu, non luce silet, sermo ore redundans

Aestuat, ut quotis Nilus sub sydere Cancri,

Aethiopum volvens hyemes, attollitur altum,

Ac proscissa novo foecundat iugera limo.

Nocte tamen cum solus adest Dionysius, intrat

420

In freta lata magis, longeque a littore puppem

Ire sinens ignota aliis secat aequora nautis.

Namque docebat uti flammis coelestibus olim

Arserat, ut prostratus humi iam lumine captus

Audierat procul ex alto resonantia miris

425

Verba modis, instar tonitru quo nigra dehiscunt

Nubila, quod fracto iaculatur fulmina coelo.

Vtque manu ductus venisset in alta Damasci

Moenia, ut exanimis triduum iacuisset aperto

Lumine non caecultanti, sed funditus hausta

430

Luce soporato similis, sensusque sepulto.

Vt mens rapta super coeli septemplicis astra,

Astra super duodena, super glacialia tecta,

Quae subiecta ferunt ingenti corpora motu,

Et super Elysios ubi coelum immobile campos

435

Audierat nostro quae sit fari ore nefandum.

Adiungebat uti superos digesserit author

In populos et regna novem, quae missa per amplum

Elysium, late varias funduntur in urbes.

Vtque domo aeterna dies illuminat illas,

440

Sole dies nostro decies lucentior, umbram

Dixeris hanc, illi si sit collata, videri.

Illuc ire animas quae cum pietate relinquant

Hanc molem, hoc antrum immundum morientis in horas

Corporis, et studio accensus regna illa videndi.

445

"O mens (clamabat) summi generosa Tonantis

Progenies, mens ad divum consortia nata,

Cur tamen ardenter amas haec tetra cadavera? Cur sic

Desipis, ut cures nihil immortalia regna?

Quae te hic oppressam tenet ignorantia? Cur non

450

Fastidis miserae tam multa opprobria vitae?"

His animo dictis coeli infundebat odorem,

Frigidaque ardenti corda inflammabat amore.

Famine inardescens isto Dionysius ibat

In superos curis, ac versabatur Olympo.

455

Et quia dicendo veteres aequabat Achaeos

Omne quod a magno rarum ac memorabile Paulo

De populis, de principibus, de regibus orbis

Aetherei, de terrestri regno atque senatu

Christigenae gentis, tribus intellexerat annis,

460

Mente manuque notans, in multa volumina misit

Quae legat aeternis aetas ventura diebus.

Paulus in Assyriam missis rediturus Athenis

Vnxit eum palpans crines, et mystica fando

Verba super. Populos ergo Hierophanta creatus

465

Auxi, et in morem tractae propaginis, altas

Quae gradiens vuis onerat pendentibus ulmos,

Finit imas Christi sparsit documenta per urbes.

Quae dante incrementa Deo, venere per omnem

Hellada, per Thraces, Aetola per oppida, perque

470

Littus Acarnanum, per Thessala rura, per omnes

Cyclada, Arcadiam penetrans, Lacedaemona et Argos,

Chaonios montes, Laertiadasque colonos,

Chalcida et Euboicas arces altamque Corinthum.

Continuo auspiciis post haec felicibus acta

475

Vt saltem semel ante necem magnae ora parentis

Quam spirare duras, et adhuc superesse ferebant,

Cernat, in Assyrios sulcat freta longa penates.

Dumque ratis praeter Salaminia labitur arva

Stans in puppe videt vix apparentia quaedam

480

Culmina, qua surgit roseis aurora quadrigis.

"Tunc, o Rector - ait - montes, qui nubila tangunt

Vertice caeruleo contra, si nomina nosti,

Si veluti nautis mos est intelligis orbem,

Qui rogo?" Et extenta monstrabat culmina dextra.

485

Mox intonsa levans a fluctibus ora magister,

"Assyrii - respondit - habent ea regna coloni.

Vlteriora colunt Arabes loca, proxima campos

Porrigit Aegyptus, Nilo stagnante, palustres."

Ille autem sublimis apex Phoenica iuxta

490

Littora ab Aegypto longe disiuncta profuso

Aequore, purpureas ubi gignunt aequora conchas,

Est Carmelus, apud gentes mons inclytus illas,

Mons sacre, et veterum domus augustissima patrum,

Quos antiquus Achab genuit, quibus ipsa feruntur

495

Aeternos dare fata dies. Post illius aevum

Praefuit Helias, quem post saecula dicunt

Vivere, qua primo Seres sol aspicit ortu,

Illa ego naufragio quondam defunctus et aestu

Quo Neptunus aquas fundo eructabat ab imo,

500

Iu iuga susceptis deveni altissima votis,

Dum Caius regnabat adhuc, qui summa tenebant

Tecta sens propter fontem, mihi talia fati.

Ista gubernator, tantum Dionysius hisce

Ivit in affectum verbis, ut venerit ante

505

Omnia Caesaream, montemque reviserit, ardens

Cernere quae sancti coluere habitacula Vates.

Dumque subit montem, turmam descendere ab alto

Vidit in arva virum, longa quibus ora rigebant

Canicie, pullo sub amictu incedere longis

510

Passibus, Heliadas, ut erant, ratus esse, citato

Obviat incessu, vocemque in verba resolvens

Scitatur tam solliciti quo tendere pergant.

Illi autem lachrymis setosa rigantibus ora

Respondere diem matri adventasse supremam

515

Christiparae, et celeri sese ire ad funera gressu.

His ubi novit verbis gentemque fidemque.

"O Heliadae Vatum - dixit - generosa propago

O sancti salvete patres, semel illius ora

Vt videam, longis peragravi ambagibus undas

520

Ionias ac Carpathias, prohibentibus Euris

Saepius, et madidis in saxa ferentibus Austris.

Adversum per iter tandem proiectus ad ista

Littora, vos memor Heliae, memor illius aevi

Quo tenuere loco haec prisci montana prophetae

525

Vos, inquam, vestrasque domos collegia veni

Vestra salutat, et spelaea silentia visum.

Quae velut auditum est, vita modo functa solebat

Visere, ut exilii virgo compescere huius

Taedia, et exortum nato moriente dolorem.

530

Postquam viva minus licet illius ora tueri

Sit mihi fas vita saltem defuncta videre.

Sumite me comitem, mea nec consortia vobis

Sint onerosa Deus vobis me occurrere facit

Relligione pari, studiisque aequalibus actum,

535

Vt meus hic voti compos evaderet ardor."

Talia suppliciter fatus complectitur omnes.

Ergo simul carpsere viam, videre beatum

Ante necem, cum guttur adhuc spiraret anhelum,

Virginis os, pompa funus duxere frequenti

540

Cum lachrymis, visa ista viro preciosa laborum

Praemia, susceptique operis amplissima merces.

Inde pererratis sanctae regionibus orae

Et rate conscensa, patrios remeavit ad agros.

Ast ubi Cretaeae tetigit confinia terrae,

545

Navigium celeri quod se contendere cursu

Diceret Italiam nactus, conscendit, et Euro

Aspirante viam invasit, non moenia Romae

Non Latias urbes, verum divina sonantem

Sacramenta, tubam cupiens invisere Paulum.

550

Sed fuit eventu clausus labor ille sinistro,

Nam licuit paucis, heu, praeceptore diebus

Et sancto sermone frui, quia fata repente

Demersere novi duo maxima lumina mundi.

Vidit ab excelso Petrum suprema trahentem

555

(Heu facinus visu horrendum) suspiria ligno.

Vidit in ingeni peditumque equitumque tumultu

Guttura fulmineo Paulum submittere ferro.

Et subito impulsus tanta impietate retorsit

In sua regna pedem, totoque elanguit anno,

560

Multa gemens, longoque implens totam Hellada luctu.

Redditus Argolicis hominem coelestia doctum

Et terrena simul, voce aurea verba sonantem

Nomine Hierotheum qui perlustraverat omnes

Terrigenas, quaerens tot quod disceret orbe,

565

Repperit, et magno longum convixit amore.

Hoc socio saepe in campos et amoena vireta

Doctrinarum ibat spacians, solique meabant

Saepe per Aonios montes gelidasque per umbras,

Ad vada Permessi, propter Cephisidas undas.

570

Per legis loca culta novae, per agrestia rura

Mosis, et ambibant dulci studia omnia gressu.

Cumque per id tempus late claresceret ingens

Fama Thyanaici, Graiasque illustre per urbes

Nomen Apollini, studui Dionysius omne

575

Dogma viri perscrutari, cognoscere mores,

Et tentare vias, atque intus et in cute visum

Figere, ne Christi violare ovilia tabo

Forte aliquo, revocans a relligione recenti

Simplicium mentes ad sacra antiqua deorum.

580

Congressusque homini, Samium deprendit in illo

Pythagoram, confectantem Zooastridas artes,

Ac nostrae magnis fidei se aequare volentem

Principibus, qualis Paulus, vel qualis Apollo.

Qualis erat petrae retinens cognomina Simon,

585

Quem dixere Cepham, Christi post fata regentem

Imperii molem, et fidei vexilla ferentem.

Admonuitque manum populo, ne forte bilinguem

Susciperent, famae intentum et vulgaribus auris,

Intus inane, foris nitidum, pictoque decorum

590

Cortice vas, vappa redolens, et inutile rimis.

Ipse per arva vagum Pathmi scopulosa Ioannem

Visit, et auditor sancto senioris ab ore

Maxima narrantis de Christo arcana pependit.

Multaque Parthenices super oris imagine, et annis

595

Multa super teneris nati, quo infantia pacto

Sit traducta, quibus studiis adoleverit, et cum

Vivebat cum matre puer maiusculus et cum

Iam pubes et ephebus erat, rogitavit, et alta

Mente recondebat magni senis enthea verba.

600

Plurima venturi didicit mysteria mundi

Quae in librum mox ipse senex velata figuris

Pluribus, et longa signorum ambage redegit.

Et cum multa forent ultro citroque locuti,

Denuo in has voces soluit Dionysius ora.

605

"O venerande pater cuius praesentia nostris

Res quaedam est divina oculis, miracula certe

Plurima testantur Christi numenque fidemque,

Sed tamen in primis ea quae iuvenile per aevum

Vidimus ad Thebes portis insigna centum

610

Moenia, et Aethiopum sterili contermina coelo.

Iunctus Apollophani lunae astrorumque magistro

Pubertate virens prima, cum sydera vellem

Discere, et ut perhibent fata omnipotentia gentes,

Transieram Graio Protaeum remige pontum,

615

Et demum Thebas, quae succedentibus annis

Vrbs est dicta Iovis, faciens iter arida longum

Per loca, deveni. Iam tertia fluxerat aestas

Tertia hyems, Phryxique domos intrarat Apollo

Nuper, et in vernos ibant nova pascua flores.

620

Ecce dies, medio dum sol sine nubibus axe

Curreret, extemplo in noctem transivit opacam,

Res horrenda oculis mortalibus, orta repente

Murmura, et exanguis trepida pavor ingruit urbi.

Sydera miramur toto apparentia coelo,

625

Sol aberat solus, qui protinus alitis instar

Nulla suae linquens lucis vestigia fugit.

Castor in occasu rutilat, Capricornus in ortu,

Pleiades, Hyades, et lapsi cornua Tauri

Ac tria deltoton scribentia cernimus astra.

630

Ecce Aries summo gradiens altissimus orbe,

Ecce Dionaei pisces, agnovimus urnam.

Navigat in stellis Argo, descendit in undas

Iam Lepus, ascendit Cepheus per singula visum

Fert magus, et coelum suspenso examinat ore.

635

Longe aberat nocturna Hecate, ne credere posses

Defectum quem Luna facit, iam lucida toto

Orbe per extremae currebat brachia Librae.

Per fora mortales quasi larvae obscura ferebant

Ora, lucernarum accendunt ellychnia, supplent

640

Igne diem, accensaeque faces per compita lucent.

Per freta mirantur nautae, per rura bubulci

In mediis deprensi operis, remumque tenentes

Illi, stivam isti verso modo lumine ad ortum

Et modum ad occasum solem inter sydera quaerunt.

645

Conveniunt quibus est magni solertia mundi,

Et causam insolitae noctis scrutantur, et umbrae,

Quae subita totum abstulerit caligine solem.

Et cum nulla operis tanti apparent origo

Causa ve, nonnullis vanis rationibus acti

650

Iurabant solem aeternas iniisse tenebras.

Et velut absumpto lychni extinguuntur olivo,

Materia flammis iam deficiente sepultum,

Ac quaedam quasi longaevum vixisse Cometam

Illuc usque dies tandem clausisse supremos,

655

Mox ut ad aetatis iustae pervenerit annos,

Vt terrena solent venturo obnoxia fato

Corpora, quae vivunt, vitaeque carentia sensu.

Contra certare deos, et bella volebant

Orta per Elysios parere haec miracula campos.

660

Tunc ego vana putans alii quaecunque ferebant,

Vi mihi nescio qua vocemque animumque movente,

Credite, clamavi luxato machina mundo

Vel ruet haec ingens, atque in chaos acta recedet

Ex oculis, aut ipse opifex qui condidit illam

665

Nunc patitur, magnaque gemens sub mole fatiscit.

Quis mihi tunc haec verba pater, quis misit in ora

Spiritus? Ignorans ut in haec praesagia lingua

Curreret, et labens in vera oracula sermo

Afflatam credi faceret mihi numine mentem?"

670

Haec videre Arabes, Persae haec spectacula, et Indi

Mirati haec signa infandae tam horrentia noctis.

Assyriae in primis gentes, Solymique penates,

Vnde erat his ortus tenebris moriente deorum

Principe, et infernas Christo subeunte lacunas,

675

Vt salvaret avos, et ab alto educeret orco.

Ingens ille tremor terrarum altissima frangens

Viscera, et horribili collidens marmora planctu

Quo manes agitante ferunt exisse sepulchris,

Divinum testatur opus, sed Olympica nunquam

680

Visa prius magis, humanas miracula mentes

Credere adegerunt illo esse in corpore numen,

Quod pelago, quod syderibus, dominatur et orco.

Nam motum quo terra tremit videre frequenter

Mortales, neque divini praetendere quicquam

685

Assolet, ipsum etenim terrestribus insita causis

Vis ciet, et talem profert natura tumultum.

At nox illa diem subitis quae absorbuit umbris

Dum foret opposito Phoebe contraria fratri

Arguit obstrusum in tanto molimine, quod non

690

Fas alia fuerat prodire ab origine numen.

"O divine senex tu qui tam grandibus actis

Tunc aderas, qui tantarum miracula rerum

Intuitus, foelix verum foelicior olim

Cum semper virides aurorae ascenderis hortos,

695

Fundit aquam magnos ubi fons in quattuor amnes.

Missa sed ad praesens ea sint, tibi multa supersunt

Ante illos navanda dies, cito desinet istud

Exilium Cares iterum Lelegesque videbis

Ac Lycios. Gaudens Ephebus te tota reverso

700

Gestiet, et plausu fluet usque ad littora magno."

Omnia perficiens opera intermissa, Latini

Coniurant cives Romani in fata Tyranni

Et ferro armati solemne parant holocaustum.

Talia praesago fatum divinitus ore

705

Complexus senior placidis ita vocibus orsus.

"O bene confultum venturo talibus aevo

Subsidiis, iecit qui fundamenta, columnas

Incipit ingentes altis supponere tectis

Christus, ut in coelum moles altissima surgat.

710

O Pauli longe foelix labor, insita, Christo

Auspice, in ingentes surgunt plantaria ramos.

Macte animo, macte ingenio, doctissime Graium,

Insta operi, ne perde dies, imitare magistrum.

Luxuriant segetes, ubi sudavere coloni,

715

Atque ubi depresso genuerunt vomere tauri.

Et quia iam dudum gentis primaria nostrae

Lumina sub magno Romae occubuere Tyranno,

Te decet o Dyonisi oras accedere ad illas,

Ac fidei praestare operam, quasi culta rigando

720

Arva, latinorumque animos firmare loquendo.

Roma caput rerum est. Romam Deus esse suorum

Pontificum sedem statuit, quibus omnia cedant

Regna, quibus reges ipsi quoque sceptra Latini

Submittant, quorum acclives vestigia adorent.

725

Ito igitur, nec te Graium cura ulla retardet,

Ipse subito humeris onus hoc, populosque movebo

Non solum ad Christi imperium, sed ad omnia Pauli

Scita, per Aemathios iam promulgata penates,

Per Galatas, transmissa Rhodum, transmissa Corynthum,

730

Haec ego dum fando coelum hoc haurire licebit

Firmabo, et verbis quodam velut amne rigabo.

Non eget ignavis Christus, somnum, ocia, mensas,

Deliciasque suis adimens iubet ista relinqui

Terrigenis, quibus est vitae spes nulla futurae

735

Vade, meo Dyonisi urbem solare Latinam

Nomine, Clementem cui sceptra et regna reliquit

Simon Petrus adhuc vivens, sociosque saluta."