Battista Mantovano Parthenice septima sive Diva Caecilia

Testo base di riferimento: L. Cupaerus, 1576

Cura dell'edizione digitale: N. Ruzzenenti


Baptistae Mantuani carmelitae theologi
septimae parthenices Divae Caeciliae, agon.

 

Labitur ecce novus furor in praecordia, numen

Sentio, et ut Zephyrus veniens ad vela rudentes

Excitat, atque sinus inflans ad carbasa ludit,

Invitatque ratem, sic me divina silentem

5

Vis movet, et mulcens animos in carmina sensum

Provocat, ac segnes animat dulci igne medullas.

Caeciliae partos, victo Plutone, triumphos,

Me fide, qua vates memorant heroica regum

Gesta, Deus narrare iubet, mandata capesso,

10

Iamque viam ingredior, nec enim fas numina contra

Stare hominem, fluctus igitur sulcabimus istos.

Atque brevi magnum cursu tentabimus aequor.

Roma tot illustres animos enixa, quot ingens

Enumerare labor, nihil hac praestantius unquam

15

Virgine ad hoc aevum, seu qui Mavortia bella

Gessere inspicias, seu quos facundia et artes

Ingenuae exornant, primis produxit ab annis.

Nota domus Vestae, nota est Lucretia ferro

Vlta scelus, proramque trahens per Tybridis amnem

20

Foemina, et exiguo secuit qui grandia cultro

Marmora, et ambustae victrix constantia dextrae.

Et Reguli vulgata fides, patientia Quinti

Et Curti, et Fabiae pietas altissima gentis.

Ac quicquid foris atque domi Romana peregit

25

Vis hominum domitrix, diis immortalibus aequa,

Omne opus hac virtute minus, terram illa subegit,

Ista deos, qui coeli arcem, qui inferna tenebant

Flumina, tartareosque lacus, ut fama ferebat.

Haec fata sublimi Gracchorum sanguine virgo

30

Clara atavis, opibusque potens, pulcherrima forma

Nobilis, ac tenero, florens et amabilis aevo,

Concepit divinum ignem, coelestibus auris

Est afflata, Deum labentem in corda recepit.

Sic affecta Deos, Capitolinumque Tonantem

35

Reppulit ex adytis animi, ritusque nefandos

Detestata, nihil nisi vatum oracula, et ipsum

Quem Iudaea Deum faciunt praesagia, Christum

Mente gerit, Christum ora sonant, CHristum intima volvunt

Pectora, et his sanctis cedunt mortalia curis

40

Omnia, nil nisi coelestem voto expetit aulam.

Vrbanus pater Vrbis erat, quo tempore primum

Attollente caput iam relligione parumper,

Accumulari opibus variis ecclesia coepit.

Tunc conflari aurum in calices, tum sacra suppellex

45

Quae fuerat lutea ante illos et fictilis annos,

Est data ab aurificum nostris incudibus aris.

Hic docilem sacros ritus ut visa puellam

Percepisse animo, verbis lustravit et unda.

Et bona foelicem dedit ad coelestia cursum.

50

Stabat clausa domi, vitamque ignota sub umbra

Coelibe, congressus iuvenum pertaesa, trahebat.

Assiduus teneris manibus labro, ocia nunquam,

Sobria, et exili dape delectata, decorem

Et figmenta odio mundi muliebris habebat.

55

Foemineis cum luce operis defuncta legebat

Ad multam vigilans, divina volumina, noctem.

Sicut ignotum Phryxi sub sidere fontem

Rosida in aprica vernant violaria ripa,

Sic pia in occulto floret Caecilia tecto

60

Secretis contenta bonis, sub numine Christi.

Sed nulla est diuturna quies, secura sub astris

Prosperitas (terram et pelagus circumspice) nunquam est.

Dii veteres quibus est virtus inimica, latentem

Invenere, dolis probitatem extinguere adorti.

65

Nam Venus et Veneris (si fabula vera) Cupido

Filius, ardescente aestu livoris et irae

Aggressi mollire animos, subvertere sanctam

Caeciliae fultam divis et numine mentem,

Confestim Iunonem adeunt, et in arce Monetae

70

Qua, Torquate, tibi steterat domus ante, repertam

Sic affata Venus nato astipulante loquenti

Nutibus, et pondus verbis vultu adiiciente.

"O germana Iovis, quae pronuba diceris, ecce

Quo sors nostra loco, totum qui reximus orbem

75

Et Romam maiorem olim tot orbe, fugamur

Vndique et armati Christo hoc pueri quoque nostros

Subsannare audent ritus, et in ora Deorum

Expuere, in te etiam divum regina Tonanti

Connubio iuncta fanda atque infanda loquentes

80

Idque impune. Quid hoc fati? Fugere columbae

Chaoniae. Dodona silet, non hiscit Apollo

Delphicus, in Lybicis Hammon male tutus arenis.

Nam loca sylvicolae quidam deserta peragrant

Illa, viri Maria elati, Christo superbi,

85

Qui nos antiquis extrudunt aedibus. Ergo

Fugit hyperboreum versus mare ad arva Dianae

Tauricae, et ignotus montana perambulat antra.

De nostris prope iam rebus tam turpiter actum

Heu pudet. Adversum Christi hoc ignobile vulgus

90

Nil audere, quid est aliud quam cedere regum

Diis aliis, et inire fugam et semel omnia labi?

Cur tam segni animo sumus, o matertera? Cur non

Si vi forte minus niti licet, arte, dolisque

Aggredimur? Nuper iuvenem Christi omnia doctum

95

Somnia, nocturnas sacrum dum solvit ad aras

Ante oculos mulierem adigens, tanto igne repente

Corripui, ut neque maiori flamma ardeat Aethna.

Corripui, teneoque haerentem faucibus hamum

Nec nisi compressa cessabit flamma puella.

100

Mox ubi reddiderit gravidam, scelus ante parentum

Ora ferens armabo odiis flagrantibus, omnes

In furias atque arma traham, sceleri scelus addam.

Nil plus Christigenae reliquis mortalibus (ipsa

Experior quanquam lotos se flumine iactent

105

Nescio quo (scit natus) habent, aeque ignibus ardent

Foemineis, aeque argento capiuntur et auro.

Cur genus hoc, si fas non est evertere, saltem

Non vexamus, eum quem iniuste usurpat honorem

Commaculando? Habeant hostes, si ferre recusant

110

Non dominos, sonet assiduo sub verbere tergum.

Serviles plectendi animi servilibus armis.

Qui procul a Christi gregibus mala vota sequuntur

Hi dum vita comes, quo tutius omnia vadant

Per scelera, audaces sine suspitione pericli

115

Dissimulato odio sunt in sua damna iuvandi,

Donec sorduerint penitus, post fata trahendi

Per chaos obscurum nostri Plutonis ad umbras.

Qui nequeunt flecti, Christoque tenacius haerent

Cogendi stimulis, ut colla rebellia tandem

120

Vel iuga nostra ferant, vel non impune recedant.

Quod si forte roges quid in has modo, diva, querelas

Me impulerit, causam irarum, iustumque dolorem

Accipe. Caeciliam veteres quae in stemmate Gracchos

(Scis genus elatum Gracchos agrariaque arma)

125

Censet, ab astrorum cursu deprendimus ortam

Sub fato quo nata soror Pollucis, et ora

Significant, habet os Helenae, si pectora cernas

Et iugulum te, Lede, Helenam vidisse putabis.

Sic cilium, sic illa comas, sic membra ferebat.

130

Et quae nuda patent, et quae velata feruntur.

Vt facies ita mens Helenam sapit, insita cordi

Virgineo mea sunt, quod in aethere sydera lucent.

Hac poteram resides, et segnia pectora, et ipsum

Flectere Saturnum, patrem quoque testibus orbum.

135

O mihi perpetuo iacturam ardore dolendam

Surripuit Christus mihi, tam bona praeda repente

Cassibus effractis evanuit, una relicta est

Spes mihi si possim patri suadere hymenaeum,

Forte pedem referet, si gaudia nostra parumper

140

Hauserit, insinuando illi me protinus ipsam

Et puer iste meus, quo non praestantius ullum

Numen, ad evertendum animos, et in omne trahendum

Corda humana nefas, mecum insidiabitur illi.

Astra reviviscent, quae sunt sopita lavacri

145

Relligione novi, praecordia Pleias intra

Influet ille crebras, tetricique oblivia Christi.

Tu thalamis praefecta, tuum, matertera, munus

Id fuerit, miserere animi in moerore iacentis."

Sic Venus: at Iuno paucis ita fata, deorum

150

Quam Venus intulerat. "Longa illa ambage relicta

Semper ego a teneris, etsi contraria quondam

Aeneae sum visa tuo, Venus alma, Dione

Et Iove nata, tamen (testis mihi Iuppiter et Mars)

Te colui semper, tua lumina semper amavi,

155

Lumina peta, genas roseas, et eburnea colla

Marmoreasque manus, et pectora lusibus apta,

Cunctaque sub moli latitantia cyclade membra.

Et quid opus multis? Per te sum pronuba, per te

Sum thalamis praefecta, meus labor irritus omnis

160

Ni Venus affuerit, mea quid connubia prosint

Si tua defuerit, qua procreat omnia, virtus?

Vtere me, tua sum, quocunque vocaveris, ibo."

His subito dictis latum Saturnia clavum

Induit, et canos effingit et ora Tyberi.

165

Huic Caius germanus erat, Caecilia Caio

Vnica nata, igitur Caium prope rostra repertum

Post capitolini sublimia templa Tonantis

Aggressa est Iuno tali sermone. "Tuarum

O germane, decet curam me assumere rerum

170

Et te (sic pietas monet, et natura) mearum.

Est tibi nata, viro iam iam matura, nepotum

Quae ferat egregiam sobolem, lascivia nostrae

Tanta iuventutis, Romaeque licentia in horas

Turpior evadens, patres monet, esse verendum

175

Ne indecoret linguosa domos infamia claras.

Hoc iamdudum alta mecum dum mente revolvo

Saepius, occurrit iuvenis mihi semper imago,

Et mihi saepe etiam in somnis, ut credere veri

Sit simile a divis hoc emanare, recursat.

180

Hic est ut paucis tibi me, germane, resolvam

Hic est Corneliae prisco de sanguine gentis

Vallerianus, opum dives, Romana iuventus

Tota minor, seu rem spectes, seu stemmata patrum,

Seu mores, sive ingenium, quam corpore mendam

185

Vestigare potes? Quis sic animosus in armis?

Indole quis tanta veteri respondet avorum

Maiestati? Animo si rem amplexabere, Magno

Hic gener est, iuvenum caute explorare memento.

Non opus hic longa verborum ambage, paratum

190

Et iuvenem invenies et utrumque in vota parentem.

Non loquor in ventos, non est modo copia fandi

Omnia, quae nostras egit bonos author ad aures.

Tolle moras, dum se praebet fortuna secundam,

Res patranda dies cum venit idonea, qualem

195

Hanc tibi polliceor, suscepta negocia currunt

Sponte sua, velut acta ratis foelicibus auris."

Talibus inflexit patrem Saturnia dictis.

Nuncius interea, nec enim sine numine possunt

Res hominum (sic sunt fragiles) subsistere, ab astris

200

Labitur, et nympham thalamo interiore latentem

Talibus affatur dictis, aperitque futura.

"Quod cupis o dilecta deo Romana virago

Accipiens de sedibus aetheris unam

Insignem, claram, aeterno splendore micantem,

205

Iam dudum omnipotens rerum tibi destinat author.

At cave, nam Lemures qui cum Plutone superbo

In stygiis habitant umbris, tibi retia tendunt,

Retia nos illis, sic arte repellimus artem.

Si te forte pater mandarit nubere, nube.

210

Ne dubita, tua virginitas, ut poscis et optas,

In tuto est, dormi nostra secura sub umbra.

Sed grandes ad magna animos certamina tolle.

Neve Tyrannorum vultus horresce, minasve.

Nam quo clara magis venias, pugnare necesse est,

215

Et duplicem palmam accipiens, duplicemque coronam.

Tecum erimus, quodcunque oculis mortalibus infert

Horrorem nostro obsequio puerile et inane

Experire, animum compone, et pectora firma.

Vir tuus et frater (coelo res cognita dudum)

220

Ad superos tecum venient, et in aethera praedam

Magnificam ducens magno excipere triumpho,

Maiori quam Roma unquam decreverit ulli,

Qui patriam victo spoliis ditaverit hoste."

Sic ait, et tenuem rediens se traxit in auram.

225

Continuo afflari sensit praecordia magno

Numine, et a terris penitus discedere totum

Pectus in aeternum lucem Omnipotentis Olimpi,

Excitatque in magnos ausus evadere corda,

Atque recentatos sensus exurgere longe

230

Foemineum supra sexum, atque assumere vires

Supra hominem, supra omne quod est mortale, caducum,

Mobile, divinum visa est evadere numen.

Interea iunctis coeunt in foedera dextris

Vtraque gens, magnoque ineunt convivia luxu,

235

Ductaque priscorum decora et praeconia laudum.

Hos vero ad gentis titulos utriusque trahuntur

Gesta antiqua patrum, Libyae memorantur honores.

Hannibal e Latio fugiens spes irrita regni

Sidonii, et victae toties Carthaginis arces.

240

Bella Pyrenaeos ultra flagrantia montes,

Qua Tagus et Bethis, qua flumina voluit Iberus

Adiiciunt, bellum adiiciunt crudele Sagunti,

Moeniaque obsessae iam desperantia Romae,

Scipiadum servata manu, sulcata Latinis

245

Punica navigiis freta, tot victricia signa,

Tot facies in utraque domo, tot picta trophaeis

Atria, tot ductos Iovis ad capitolia currus.

Addunt et geminos famae memorabilis angues,

Mollibus in plumis intra conclave repertos,

250

Exemplum fidei, et monimentum insigne iugalis.

At virgo iam facta Nurus, licet omnia credat

Tuta, videns tamen ingenium proclive mariti

In Venerem, et totis hominem flagrare medullis

Sollicitatur, opem divorum implorat, et omnes

255

Exorans superos iterat suspiria, et altos

Dat gemitus intra foribus penetralia clausis

Semper, et his precibus noctemque diemque fatigat.

"Da castum, da sancte pater, retinere pudorem,

Da servare fidem, da vincere tartara, et omnem

260

Vim Plutonis, ades tanto in discrimine Christi

Sancta parens, ne immunda Venus, ne forte Cupido

Ille ferens (ut fama) faces, et tela, Cupido

Dira lues iuvenum, potis inflammare medullas,

Praevaleat, neu me incestus sine polluat ardor.

265

Da mihi da similem fieri tibi, porrige dextram

Diva, nec ancillam sine foedam incurrere labem.

Per grave supplicium nati, per vulnera quinque

Perque obitus, et per septem tua gaudia testor,

Diva veni et sancto afflatu mihi pectora ob umbra."

270

Addebat precibus ieiunia, flumine mensam,

Mensam onerans pomis, olere atque legumine inuncto

Nodosis Cilicium setis et olentibus hircis

Ad nutum succinta, togas extrinsecus auro,

Argento, gemmisque graves invita ferebat,

275

Sic patre sic patruo, sic illam urgente marito.

Iamque dies aderat genialis, et aria multo

Strata thymo, vernant postes redolentibus herbis,

Hic Amaranthe rubes, hic Myrtus, et innuba Laurus

Halat, et aulaeis splendet domus alta superbis.

280

Dumque Lyrae, Lydosque modos, Phrygiosque sonarent,

Dum streperent cytharae, dum mollibus organa cannis

Concinerent, facibus late lucentibus inter

Noctis opacae umbras. Virgo psallebat ad aures

Coelituum, Christi annales ad pectora clausos

285

Veste tegens, Christumque arcano in corde volutans.

Nox ruit, et medio pisces attollere cursu

Incipit , insanum iuvenem Venus atque Cupido

In furias agitant, in virginis ora sinumque

In gremium figunt hominis mentemque animumque

290

Luminaque impatiens morae, similisque furenti

Eridano, cum fert lapsos ex alpibus imbres,

Aut equiti quoties pugna impendente tubarum

Incitat, et resonans fluit in praecordia, clangor.

Aestuat, insanit, tremit omnia membra, Cupido

295

Corda premit, memorat praesentia gaudia Iuno,

Devorat illam oculis, et aperto absorbet hiatu.

Instat hians praedae, sicut cum viderit agnam

Per nemora errantem solam lupa, quadriduanam

Passa famem, cum porrecto iam proxime ore,

300

Iamque avidos tenerae dentes accomodat escae.

Ducitur in thalami secreta silentia virgo

Mentis inops, Iunoque comes, Venus atque Cupido

Adiiciunt stimulis stimulos, atque ignibus ignes.

At superi tanta moti improbitate feruntur

305

Praepetibus pennis nigrum per inane, domumque

Ingressi lemures abigunt, illi agmine facto

Trans Tyberim cursum vertunt, rectoque volatu

Per collem Evandri veniunt ad templa Tonantis.

Tarpeiaque in rupe sedent, et aperta superne

310

Qua pectore potest lucentia Terminus astra.

Tecta ineunt, noctemque illic latuere per illam

Defecti, attoniti, spe cassa et funditus hausta.

Atque Deum et superos animo execrantur acerbo.

Iam minus urgetur iuventus, minus anxia virgo

315

Cogitat illius qua ingentem mitiget aestum

Et mox ingressum thalamos affatur amantem.

"O iuventus, cui me volverunt numina iungi,

Non quo diripias animo irreverente pudorem

More ferae, sed ut ambo fidem coeamus in unam,

320

Nunc tandem, nunc tandem opus est te arcana doceri

Grandia, rem sacram, rem miram attentius audi.

Est mihi de divis custos coelestibus unus,

De divis qui magni astant ante ora Tonantis

Semper, et illius decreta abscondita norunt.

325

Huic mea virginitas dudum sacrata, furorem

Pone, nec obscoeno fueris temerarius ausu.

Si quid stulte in me fuerit molita libido.

Non impune feres, atroci saeviet ira.

Neve latere putes, scis quanta scientia divum,

330

Neve fugam speres, scis quanta potentia divum,

Parce tibi, neu florentem contemne iuventam,

Quod si me affectu fueris complexus honesto,

Te paribus mecum studiis et amore sequetur.

Seque tuos feret ante oculos in luce videndum

335

Limpida, et impendet tibi se, ac donabere ab illo."

Sic ait, ille metu horrifico tremefactus amorem

Temperat insanum, cohibetque ardentia vota,

Cura recens, velut ardentem cum sydera Cancri

Flammigerant, abigit Boreas si flaverit, aestum,

340

Sic prostrata Venus. Noctem sermonibus illam

Consumpsere piis. Docui mysteria namque

Multa virum, suadens crines perfundere sacris

Fontibus, et sacro scelus expugnare lavacro.

Ille autem dictis adhibere potentibus aurem

345

Incipit, et sensim ex animo resecare Deorum

Impietatem, ac stultitiam, et submittere Christi

Colla iugo, ac docili pietatem admittere sensu.

Vidit ut affectum iam relligone virago.

Vade - ait - ad madidae cryptas atque antra Capenae

350

Confestim, dum turba minor per compita, dum lux

Nondum clara dies dum vix apparet ab ortu.

Invenies inopum cumulos ad sacra per umbram

Confluere, illorum indicio fas discere sacrum

Limen, et Vrbanum, mea si mandata ferentem

355

Dixeris, illius te vestigare latebram.

Ille mihi cunctatus adit, specubusque latentem

Repperit obscuris hominem, cui candida mento

Barba fluit, qui fronte Deum praetendere visus."

Procidit in genua, et senis os quasi numen adorat,

360

Mox mandata refert, curamque expectorat omnem.

Ille autem genere, atque opibus, fama, indole clarum

Vt didicit iuvenum sanctos accedere ad amnes,

Suspexit coelum, atque manus ad sydera tendens.

"Accipe sancte pater - dixit - Caecilia frugem,

365

Hanc tibi praeclarae legit de semine gentis,

Instar apis, quae mella favis hyblaea recondit."

Tum iubet occasum versus ter tartara et umbras

Abneget infernas, toties conversus ad ortum

Ore vocet Christum, verso mox tempora gutto

370

Impluit, appellansque Deum ter voce triformem

Signat, et extenta ducit lustralia dextra.

Iam redit, ut posita fulgens erugine ferrum,

Mundus, ut ex altis stillans fornacibus aurum

Labile, candenti scoriam quod in igne reliquit.

375

Assimilis sudo post humida nubila coelo,

Vestibuli patuere fores, patuere reverso

Atria sponte sua: subit alta palatia gressu

Sollicito, sponsae cupidus narrare quid actum.

Vt stetit in thalamo, vix fari incoeperat, alis

380

Angelus explicitis, discussa apparuit aura,

Ore refulgenti, qualem Latonida Lunam

Cernimus, opposito cum fulget Apolline tota.

Qualis et ipse novus roseo cum surgit ab ortu

Phoebus, in extremo visum qui terminat orbe.

385

Diffusae per colla comae (fila aurea dicas)

Applaudunt humeris, auro toga lucida plantas

Influit, hoc habitu venit Paranymphus et ore

Dona ferens, sunt dona rosae fulgore rubentes

Purpureo similes lanae, quam muricis imber

390

Bis lavat, et tali duplicem de flore coronam

Explicat. Vna viri crines ligat, altera crines

Virgineos, xenio gaudens tali afficit ambos.

Continuo diffusos odor penetravit in omnes,

Vt solet exorto lumen iam sole, penates.

395

"Has - dixit - servate rosas, insignia sancti

Casta thori, servate fidem, servate pudorem."

Sic ait, et clauso confestim evanuit ore.

Iam frigebat hyems inimica virentibus herbis,

Brumaque florentes nova contristaverat hortos,

400

Frigidus extremas autumnus in horrea fruges

Miserat, excussis ingloria frondibus arbor

Moerebat, Boreae, et gelidis exposta pruinis.

In radicem ierant flores, et passa labores

Hibernabat humus iam astricto languida tergo.

405

Frater erat sponso Tyburtius, indole patrum

Magnanimos inter qui regnavere Quirites

Praeditus, incipiens teneris pubescere malis.

Ipse domum rediens ut amoeno affatus odore est.

"O germane quid hoc? Pestana rosaria credam

410

Me subiisse. Vnde haec, clamat, fragrantia primi

Veris, atrox dum saevit hyems? Quae fingere odores

Evaluere istos alienis mensibus artes?"

Ille autem non artis opus Germane, Deorum

Munus id, et clausum fratri in conclave vocato

415

Ostendere rosas rubicundo ardore recentes.

Suspiciunt medium iuvenem, qui rem ordine totam

Vt didicit, mora nulla, senem convenit ad antra

Appia, et accepta subito Christum induit unda.

Oceani iam prona dies cum sole sub undam

420

Ibat, et aethereos iam nox accenderat ignes,

Cum puer evicta divum impietate, sepulto

Iam Iove lustratus sese sua tecta recepit.

Ac subito ingressus thalamos cum virgine fratrem

Amplexatur, agens grates pro munere tanto.

425

Dum varia secum fandi vice multa recensent,

Dum studiis simul exultant flagrantibus, ecce

Ille idem Paranymphus adest, et ab aere prodit,

Altera Tyburti portans orientis ab hortis

Qua decreta domus nobis ab origine, dona.

430

Atque rosis puero crines halantibus ornat,

Paucaque praesago memorans sic incipit ore.

"O Christo dilectae animae, quas destinat ipse

Aethereis campis, memores estote caducos

Hos artus non posse dies subsistere longos.

435

Turpe animos fortes seram expectare senectam,

Nec nisi confectos morbis audere tenebras

Has exire inter plumas et stragula picta.

Dulce mori, et vestros membra haec hebetantia sensus

Ponere, terrenasque domos in Olympica tecta

440

Transmutare, sui compos dum mensque animusque

Secum habitat, dum floret adhuc animosa iuventus.

O coelo devotae animae, si gaudia divum

Nota forent, huius caperent fastidia vitae

Vos ita, ne posse lux non odiosa videri.

445

Nullum nomen adhuc humana industria facit

Par divorum opibus, requies aeterna, triumphus,

Gloria, lux, epulae, divum praesentia, nectar,

Ambrosia, et quaecumque hominum vigilantia fecit

Nomina, signandis opibus coelestis Olympi:

450

Rem minus attingunt, quam Tybridis unda profundum

Oceanum, vastis terram qui fluctibus ambit,

Quam domus haec, coelum immensum quod sydera torquet.

Illic est aliud vitae genus, altera rerum

Nomina terrenis non convenientia rebus.

455

Ferte igitur fortunam animis praestantibus omnem,

Et cito venturos casus superate ferendo.

Mox comites divorum eritis, simul omnia quae sunt

Quae fuerint, quae sint olim ventura tuentes.

Vado iter ad summum vobis aperire Tonantem

460

- dixit - et in tenuem species evanuit auram."

At Venus interea fraudem meditata malignam,

Martem adit, et casu redeuntem a caede cruenta

Regis Alexandri, mater cui Mamea nomen

Fecerat, invenit, qua nunc Ferraria propter

465

Eridanum longis extendi moenia muris.

Et sic fata. "Dies tandem mihi fausta reluxit

Cum te nacta meo possum medicamen amori

Reddere, scis nostrae quanta impatientia flammae,

O Mavors dilecte, Padi recubemus ad undam,

470

Et sine paulisper fando fastidia ponam."

Consedere: iocis postquam indulsere, dolorem

Coepit, et admissum Venus praecordia vulnus

Enarrare, ciet lachrymas, suspirat, et altos

Dat gemitus, ad opem tali movet arte ferendam.

475

"Ille quid his opus est lachrymis? Lachrymasque loquendo

Abstergebat, habes Martem, Mavortia - dixit -

Corda Venus tua sunt, tu legem impone Gradivo."

Illa sua ut vidit captum querimonia amantem.

"Vade - ait - et casses postquam Caecilia nostros

480

Rupit, et elusit tam turpiter omne Deorum

Concilium, poenas saltem luat, Almachiumque

Sentiat iratum, tu bilem accende, furorem

Adiice, et involve ardenti praecordia flamma."

Ille ad blanditias iterum lususque revertens

485

Iussa subit, Romamque extensis advolat alis,

Et cum Matre canes stygiae, et crudelis Enyo.

Iam maris Adriaci videt aequora, iam videt Vmbros

Ac Tyberim, Tuscos intervolat atque Sabinos

Flaminiamque tenens tandem super ardua matris

490

Tecta deum stetit, et totam circumspicit urbem.

"Pone Venus sequitur quaerens te Athlantide Maia

Nate, operamque tuam, circum Tyrrhenica regna

Invehitur volitans, atque aera navigat altum."

Dumque Fluentinam vultum convertit ad urbem

495

Per fora Mercurium rubra videt ire tyara

Atque globo insignem, quo se declarat Hethrusca

Nobilitas, quo a plebe patres Florentia cernit,

Et tractare animo lucrosa negocia vafro.

Annuit ille, togas, rubrumque exutus amictum

500

Advolat, et Veneri comes additus arva Latinae

Gentis adit, superant Senas, terramque Faliscam

Aereoque sedent Hadrianae in vertice molis.

Tum Venus. "I germane precor, cape consulis ora

Almachiumque doce (sacris praefectus et urbi

505

Hic erat) a nostro Gracchos Iove, Corneliamque

Defecisse domum, Solymi ad magalia Christi."

Fungitur officio solers, causamque deorum

More suo eloquitur, nitens facundia et astu.

Addit mille dolos, mille illum fraudibus armat,

510

Et sibi compertum dicit, quo tempore sacris

Indulgere solent, quam perniciosa loquantur

Verba deos contra, gentemque abolere nefandam

Esse opus, et grave Romanis instare periclum,

Imperio quoque, ni morbo medicamina tanto

515

Opportuna ferat, si numina inulta relinquat.

Non aliam monet ob causam tot funera regum

Impia castrensi toties exorta tumultu.

Nam quia qui dono divum potiuntur honore

Caesareo, genus id Roma patiuntur in urbe

520

Degere, tam diro veniunt in funera fato.

His super accensus Christi genus omne, repente

Devovet Almachius, iam verberat ostia miles

Iam subversa domus, iam Vellerianus ab altis

Cum Tyburte ruit tectis, mediamque per urbem

525

Tendit ad Almachii Roma admirante tribunal.

Stat praefectus atrox solio sublimis eburno

Marte tumens multo, et vultu crudescit acerbo

Torva tuens, spiransque oculis flammantibus iram

Tartaream, totum ore truci confessus avernum.

530

"Vt didici iuvenes Gracchorum ex gente, quid ultra

Vestigare opus est inquit? Gens noxia Gracchi

Civibus et patriae semper. Versate, quirites,

Romanos precor annales, percurrite prisca

Tempora, Gracchorum genus invenietis acerbo

535

Saepius involvisse odio populumque patresque.

Perturbare deos nunc incipit, altius ista

Impietas se efferre nequit, iam sydera transit,

Numina detrudit, scelera ista feremus

Impunita? Iovem non ulciscemur? Et iram

540

Coelituum totam saevire sinemus in urbem?"

Continuo vulgi sic vociferans ad aures

Mandat inaudita fratres mala numina causa

Et colere, et fumo Martem placare Sabaeo.

Illi animo contra infracto Martemque Iovemque

545

Dedecorant, et templa Deum execrantur, et aras.

Almachiumque nihil veriti, vocemque animumque

Dante Deo, gemini fratres tali ore locuti.

"Hinc quanti nobis tua sint mandata, tyranne,

Hinc cognosce miser, quod te tua numina coram

550

Temnimus, irasci potes, et saevire, sed aurum

Non metuit flammas, nixu conabere inani.

Victor erit Christus, moribundum hoc accipe corpus

Corve vorax, invade istud mortale cadaver,

Tabe tuam pasce ingluviem, pasce impia corda.

555

Igne, furore, odio, rabie, cruciare veneno

Ipse tuo, stygiosque pati nunc incipe manes.

Mars assecla tipi (video) Martemque videbant,

Astat, et ora tuas dira illa inclinat ad aures.

Mulcet corda manu, torvum formatus in anguem

560

Intrat in os, tracta subiit iam pectora cauda.

Diis famulare, quibus mox iam cruciaberis, at nos

Mente Deum sequimur, mente ultra sydera in altum

Elysium ferimur, coelo iam invitat ab alto

Nos pater, atque animo iubet esse in funere forti.

565

Iurgia quae in nostros iactas ventosa parentes

Pendimus asse minus, si seditiosa propago

Vnquam nostra fuit, damnum pietatis avitae

Talibus officiis pietate rependimus ista."

Rumpitur Almachius, ceu cum iam machina flammis

570

Concita cum strepitu ingenti fumante favilla

Intonat, expulsosque aperit guttura saxo.

"Ite citi clamat, loro date, tollite, quas vos

Tanta tenet mora lictores? Detrudite ad umbras

Tartareas ora in nostros latrantis divos."

575

Extemplo glomerata cohors fulgentibus armis

Sepit eos vinctique manus in fata trahuntur,

Splendida dixisses ire ad convivia fratres,

Sic alacres ibant. Vitae neu transeat ulla

Pars sine fruge, docent turbas, et ad agmina clamant

580

Daemonas esse deos, lemurumque habitacula templa

Execranda, Iovem lethaea flumina missum

Vincla ignemque pati, Christo soli esse litandum.

Qui pro iustitia, pro relligione necantur

Vociferant sanctorum ire in consortia divum

585

Continuo, neque passuros in morte dolorem.

Mox ensem iugulo excipiunt, et in aethera migrant

Felices plusquam possint mortalia fari

Ora, animae, parilesque ferunt ex orbe triumphos.

Maximus assistens imis ea verba medullis

590

Hausit, et admisso sancta in praecordia Christo.

"Quid moror exclamat? Lympham date, credimus ultro

Omnia quae Christi fratres de Numine fati."

Lictores eadem ingeminant, lictoribus idem

Numinis ardor inest, properans it rumor ad aures

595

Almachii, et vario sonat omnis murmure Roma.

Sunt qui Romanos mulctari sanguine cives

Non debere ferant, sunt qui scelus esse piandum

Supplicio graviore velint, et Numina laesa

Placari non posse aliter nisi caede nocentum.

600

Dumque sacro infundunt nudatos flumine crines

Ecce ferox equitum turma stipatus et armis

Se praefectus agit similis feritate marino

Monstro illi, quod fama refert, ex aequore contra

Andromedam patulas fauces et guttura hiulca

605

Extendens, annasse gravi stridore per undas.

Tum furiis ardens et sanguinolentus amaro

Imperat ore caput praebere securibus omnes.

Exanimata igitur lucem iacuere per illam

Corpora humi, caede ingentem faciente lacunam.

610

Christigenae noctu rapuere cadavera facto

Agmine, et effossis flendo imposuere sepulcris.

Nox ruit, Almachius domito, quasi victor Araxe

Iactabundus adit mensas, et onustus Iaccho

Praeteritas recolit caedes, ac magna minando

615

Provocat astantes in funera Christigenarum.

Tum Iove Mercurius satus atque Athlantide Maia

Versus in effigiem Vernae. "nil proficis - inquit -

Hactenus, o custos observantissime Divum.

Causa mali superest, sectae caput execrandae

620

Restat adhuc, quae blanditiis et amoribus omnes

Illectat miseros Caecilia. Tolle Charybdim hanc,

Tolle magam. Tolle hanc nostro de littore Circen."

Sic Divum interpres, stimulat praecordia Mavors

Almachio furit in venis ardente Lyaeo.

625

"Vade - ait - o lictor, properans assume cohortem

Continuo, dum nox operi favet, utere ferro.

Frange fores, thalamo extrusum siste ante tribunal

Scortum infame, Deos non praetereamus inultos."

Ille volat. Mavors subit atra satellitis ora

630

Irritans aliorum animos, fractisque subintrant

Aedibus, orantemque adigunt in vincla puellam

Magnanimam, non corde metum non ore ferentem.

Praescia venturi casus, conceperat alta

Mente Deum, iam certa mori, fastidia vitae

635

Iam pertaesa, nihil pendens mortalia membra,

Sed toto aspirans animo ad consortia Divum.

It sermone Deos taxans, et ahenea signa,

Multa super Christo, super eius origine multa

Commemorans, ut Taenarias descendit ad umbras,

640

Et rediit victor, superos ut adiverit axes.

Itur in excelsas aedes, ubi splendida noctem

Intempestatem abigunt tremulis funalia flammis.

Ibat ad occasum virgo, surgebat ab ortu

Piscis, et in summo coelorum cardine fratres.

645

Semifer Aemonius quondam nutritor Achillis

Antipodum terras alio aspiciebat ab orbe.

Vt stetit ad solium, fixit vestigia vertens

Hac illas acies, et non dignata Tyrannum

Cernere, mox coelum versus frontem extulit albam.

650

Offensus fastu, quoniam praetendere visa est

Imperialem oculis fastum, sed captus amore

Amalchius secum pugnat, bino uritur igne.

Odit, amat, tractus studia in contraria, Christum

Odit, amat formam, quae flectere numina possit.

655

Hac inclinat, et hac, puppique simillimus inter

Luctantes agitatae undas, quam verberat illinc

Auster, et hinc Boreas , potuit succumbere formae,

Oblitus iam pene Deos haerebat, et ibat

Pronus in assensum, sed protinus impete facto

660

Nutantes animos Iuno impulit, et Venus, et Mars.

Ergo odio rursum quod amor sopiverat orto

"Cur clamat tam mentis inops, ut Numina contra,

Numina, quae nostri coluere ab origine patres

Ire ausis? Cur tam temeraria, et impia, et excors,

665

Vt Iove contempto, Iove quem quoque barbara regna

Orbe colunt toto, torquet qui fulmina dextra,

Observes hominem turbis ludibria factum,

Infamem, cruce damnatum, divis odiosum,

Iudaea de gente satum, quae ignominiosa

670

Omnibus in terris, et vitae dedita inerti?"

Illa fremens animis tum demum lumina torvo

Vertit in Almachium vultu, et sic ore loquuta.

"O generis pestem humani, et commune venenum,

Instrumentum Erebi, te numina falsa ministro

675

Impugnare Deum frustra aggrediuntur, in istas

Te furias traxere Venus, Cyllenius, et Mars.

Non superi ut credis ed plebis avernidos umbrae

Sordidae, et infames, hortatricesque malorum.

O sine fine miser, quia non intelligis artes

680

Atque dolos lemurum, ceu bos Gangetica ferro

Naribus affixo traheris, te utuntur ad omne

Quod volvere nefas, tibi nunc tibi pectora Mavors

Rodit et irritat, linguam movet, ora gubernat

Mercurius, non ille satum quem Athlantide Maia

685

Commemorant, verum hoc dictus cognomine daemon.

Nam lemures ut dii fierent, sumpsere virorum

Nomina praestantum, quibus a mortalibus olim

Praebita cum magno fuerat reverentia cultu.

Error hic invaluit sensim, fususque per orbem

690

Te quoque Roma tenet, sed te non longa tenebit

Saecula venturus paulo post tempore Caesar,

Qui tibi succurrat, qui Syrtibus eruat istis.

Sic solitos illudi homines miseratus Olympi

Conditor, huc prolem genitam de lumine prolem

695

Omnipotente hominem, humano sine semine factum

Misit, ab hoc tam turpi homines errore levandos,

Quo Numa delusus, quo gens Memphitica et omnis

Graecia, tam longis divorum ambagibus acta est.

Cur igitur iudex insane deumque hominemque

700

Sic laceras Christum, decorat qui saecula tanto

Nostra bono, et terras coelesti illuminat aura?

O caeci ingratique homines, ea dona ferentem

Et bona tam placidis nos ad divina vocantem

Vocibus, ac si nos donis offenderet istis

705

Pellimus. O gentes, et mente, et lumine captas.

Quid vos vestra Venus docuit? Semeleia proles

Bacchus, et obscuris dea quam celebratis in umbris,

Et Deus hortorum Romani infamia regni,

Quid docuit, nisi quod pudet et scorta ipsa fateri?

710

Hi dii sunt, o Roma, tui, scelerata fovete

Numina, ergo et coelo Christum documenta ferentem

Sancta recusate, et stygio sordescere coeno.

Quod cruce mulctarum latras, id sponte fatemur,

Nec rite hoc alter fieri potuisse, docemus.

715

Quod si deposito dici patiare veneno

Tu quoque rite aliter fieri potuisse negabis.

Sed datus in praedam furiis ultricibus aurem

Claudis, et haec mentes capiunt mysteria paucas.

Flectuntur, flecti quos vult Deus, ille suorum

720

Cognitor, ille suos trahit ad sua dona clientes."

Talibus orantem dicitis vix ferre retracto

Saepe animi fraeno, saepe irae ardore represso

Vix potuit. "Tua nos praeceps facundia - dixit -

Almachius (quam te scis qui docuere magistri)

725

Ludere tentavit, verum cum rhetore noo est

Res tibi, cum vinclis tibi res, cum milite et armis.

Nec modo divorum causa est oranda, litandum

More patrum, postquam Marti libaveris, ista

Munera quae iactas, summo tibi missa ab Olympo

730

Enarrabis, age ambages depone, Gradivo

Thura fer. Ite citi, Mavortia signa et acerram

Huc afferte, deos una venerabimur omnes.

Illa deos omnes simul execratur, et addit.

Noram animos, iramque tuam , noram impia quae te

735

Fata ferunt, ideo tali te voce lacesso.

Sanctae animae quae mane istas te authore tenebras

Evasere, meos obitus ut in astra feramur

Vna omnes laetae expectant, et in his quoque turbis

Circumstantum aliquot venturae ad sydera mecum.

740

Pelle moras igitur, neu nostra haec gaudia differ."

Ille satellitibus magno clamore citatis.

"Ite ait, ite magam trahite, et ferventibus undis

Iniicite, excoquite, et nuda ossa offerte Gradivo.

Quae dare thura negat dabit ossa, fatebere victam

745

Te tandem Christumque tuum, cum bulliet olla."

Iussa ineunt famuli, flammisque fugantibus umbras

Naumachiae in campos, quo plebs rumoribus istis

Acta, catervatim ex tota confluxerat urbe,

Conveniunt, sunt qui eliciant incendia, sunt qui

750

Labrum ingens in fulcra levent, sunt qui vada grandi

Armillo importent, fervens iam exultat ahenum,

Iam salit in fluctus liquor, atque irascitur igni.

Mittitur in lymphas virgo, dumque aestuat ardor

Dum salit unda potens elephantem absumere turbas

755

Nil patiens, nil triste ferens affatur ab undis.

"Discite, et exemplo Christum cognoscite nostro,

His recreor, non uror aquis, velocius ite.

Dicite praefecto labrum bullire, nec undas

Ferventes audere in me convertere vires."

760

Inveniat tormentum aliud, sua numina victa

Cedere victori, nec posse resistere Christo.

Interea spumante lacu iugulo tenus unda

Fluctuat, in faciemque salit, neque saevit in artus,

Per bullas impune manus extendit, in auram

765

Elevat, et mergit ludens, praetendit amoeno

Laetitiam vultu, quasi delectata lavacro

Per brumale gelu tepido, gelido amne per aestum.

Talia circumstans dum plebs auditque videtque

Attonitis suspensa animis atque oribus aegris.

770

Extemplo sexcentae animae clamoribus altis

Auditae damnare deos, Christumque fateri.

Et prodire ausae, seseque ostendere aperto

Ore, omnes iussu Almachii subire secures.

"Infelix tanto maduisti sanguine Roma

775

Raro alias. Quali dira haec spectacula fronte

Et tam crudeles potuisti cernere poenas?

Tu quae aeterna patrum sedes, orbisque futura

Mater eras, et sancta Dei domus omnipotentis,

Quae magni audieras olim verba enthea Petri,

780

Atque per os Pauli Christum divina sonantem

Eloquia, et terras coelorum arcana docentem.

Sed nondum toto tibi sol illuxerat orbe,

Nec noctis longaevae omnem discusserat umbram."

Quippe Deus pedetentim operum incrementa suorum,

785

Vt natura solet, lentis moderatur habenis,

Nullaque praecipiti ruit in molimina cursu.

Debuit Almachius tam foedi criminis author

Caedi frustra, trahi ad Tyberim, mergique sub amne.

Sed Nemesis stygios illum servabat ad ignes.

790

Asperius tanto cruciandum, innoxia quanto

Plura venenosa membra afflictaverat ira.

Egit in hac flammis semper crescentibus unda

Integram cum nocte diem, nil laesa lavacro,

Cui Phlegethontaeae cedant ardore lacunae.

795

At quoniam infracta pergit mala numina voce

Insectari, animans turbas ad olympica regna,

Almachius tribuens magicis miracula verbis,

Ne vinci a Christo divi videantur, in ipso

Virgineum caedi caput imperat ense lavacro.

800

Mox omnes coiere animae, terrisque relictis

Ad superos orbes celebrem duxere triumphum.

Corpora Christigenae notis translata sepulcris

In fodere. Pater veniens Vrbanus ad antra

Appia, secreta iussit statione locari,

805

Virgineum lachrymans cum thure et carmine corpus.

"O clarae sanctae animae quae morte cruenta

Fortiter aeternos coelorum emistis honores,

Corporea molis memores vitaeque laborum.

Si scelere offensum nostro se ostenderit unquam,

810

Divorumque hominumque patrem placate precando,

Seduloque adversos orando avertite casus."