Baptistae Mantuani carmelitae theologi
quartae parthenices Divae Agathae, agon.
Postquam Margaritae celebravimus acta, supersunt
Divae Agathae memoranda novo praeconia cantu.
Illo igitur sancto igne meas accende medullas
Magne pater, non quem rapuisse Promethea fama est
5
In communem hominum interitum, sed quod tua proles
Abstulit antiquam faciens nova saecula noctem.
Ingenioque absterge situm, quem longa reliquit
Ira Erebi molita necem, languore semestri
Pingue uber depasta animi, populata vigorem
10
Mentis, et in sensus bacchata hostiliter omnes.
Ante deos regno pulsos Trinacria quondam
Italiae coniuncta, graves enixa tyrannos
Languit, ipsa suo periens ut vipera partu.
Protulit et vastos immania monstra Gigantes
15
Ventrimanos olim, manibus quia pabula ventri
Quaesierint, et Cyclopes a luminis orbe
Grandi appellatos, iuga per nebulosa Pachynni,
Per Lilybaea antra errantes, per saxa Pelori,
Et per Acragantis latera, igniferamque per Aethnam.
20
Aethnam ubi Titanis sobolem dixere sepultum
Enceladum veteres spirare incendia, et atrum
Cum nebulis cinerem, et lapides impellere ad auras
Ore procelloso, tempestatesque fragosas
Volvere, et in campos ardens effundere sulfur.
25
At postquam patrio soboles descendit Olympo
Sancti patris summi, coepit melioribus astris
Aspirare poli regnis mortalibus ardor,
Et foetus proferre alios, mansuetaque corda
Gignere, et imbibitum redolentia pectora numen
30
Imprimis Catanaeam Agathen splendore parentum,
Forma, aetate, opibus, claram, cui rector averni
Ille per Aethnaeam qui se cratera volanti
Sustulit in coelum curru, rapuitque parentis
Thesmophorae natam flores in serta legentem,
35
Ille, inquam, foedum ore niger crudelia bella
Movit in aeternas cupiens auferre tenebras.
Consul erat Siculis vir detestabilis, ora
Sola ferens hominis, morem ingeniumque ferarum
Quintius a Decio missus, sceleratior ipso
40
Barbaro et immani domino, sine numine mundum
Esse putans, fieri incerto ratus omnia casu.
Iste videns Agathen Trinacridas ante puellas
Ire, venustate, ingenio, natalibus altis,
Arsit eam, iaculis armatus et igne Cupido
45
Ictu hominem duplici dum vult invadere, telum
Cupidis auratae Cocytide lavit in unda
Saepius, in Phlegethonte facem succendit, et uno
Impete percussit plagis fera corda duabus.
At Deus astrorum dominus praecordia sancta
50
Virginis afflatu studia in contraria vertit.
Et quando ad facinus magis ille hortatur et urget
Haec armata Deo, scelus id tanto amplius horret.
Aeger amans bacchatur, uti cum taurus Asilo
Concitus erecta circumvolat invia cauda
55
Pascua, collectasque cavis vomit acriter auras
Naribus, irarumque sonantem proiicit aestum,
Versat mille dolos, varias excogitat artes
Ingeniosus amor: Venerisque astuta libido.
Relligio tandem nova contemptusque Deorum
60
Causa sit, hic fretus titulis crudele tyrannus
Aggreditur facinus pietas via facta nocendi.
Iudice sub vitio virtus rea sistitur, actor
Impietas, patrona Venus, mendacia testes.
Scortum illustre fuit Catanae, iuvenumque vorago
65
Publica natarum stupris Aphrodisia septem
Dives, agens lusas Circaeo carmine mentes
Quo libuit, genus omne mali maga docta veneni.
Istius in ludum disciplinamque procacem
Missa Agathe, coeleste animo positura severo
70
Propositum, lenociniis vicianda subintrat
Turpe magisterium. Talem flevere rapinam
Acturi aeterno vitam in squalore parentes.
Sed velut incassum tumidis mare verberat undis
Littoream cautem, meretrix ita pectora frustra
75
Virginis attendat, frustraque annititur altum
Demoliri animum, stant fortia pectora contra
Blanditias omnemque metum, devota Tonanti
Corda immota manent. "Quid tempora perditis - inquit -
Virgo, infoelices animae? Quid pergitis ore
80
Flectere, vi nulla, nulla arte domabile pectus?
Flumina terrores, nimbi promissa, fugaces
Verba noti, moles ego ferrea, saxea supra
Fundamenta sedens, ventos et flumina et imbres
Contra stare valens, casu potentior omni."
85
Sic virgo, admirans virtutem in virgine tantam
Horruit, et divinum, aliquod confessa, pepercit
Irritare Deum meretrix, nec adire puellam
Amplius ausa refert vesano haec omnia amanti
Sic memorans. "Frustra, consul Romane, laboras,
90
Quicquid id est, humano animo constantia maior."
Res miranda, ullis nescit mansuescere verbis,
Ferunt sensisse lyram cum moenia Thebis
Poneret Amphion, portavit Ariona delphin
Carmine lenitus, citharam, sylvasque ferasque
95
Thraiciam memorant et plectra Orphaea sequutas.
Saevior ista feris, et marmore durior, aeque
Ferre invicta minas et blandimenta virago.
Sic meretrix insanus amans convertit amorem
In crudele odium, furit indignata repulsam
100
Mens obscaena, truces vocat ad tormenta ministros
Infligenda, trahi iubet a lictore puellam
Ingenuam, simul afferri clamoribus altis
Imperat instrumenta, quibus saevire tyranni
Sunt soliti, latamque implet cruciatibus aulam.
105
Insontem ferus aggrediens "quid sacra Deorum
Quid contemnis - ait - superos? Animosa virago,
Non ego contemno superos, neque sacra Deorum
Respondit, sed quos superos tu insane Deosque
Appellare audes sunt cum Plutone sepulti
110
Sub Phlegetonte, illic Venus est tua, Iuppiter illic,
Et tota cum prole miser Saturnus, Olympo
Gens indigna, solumque infra, non aethera supra
Diis domus est, superos ideo appellare nefandum.
Vos lemurum consueti umbris perferre nequitis
115
Christi solem oculis, iubar impia lumina sanctum
Aversata suae nostis caligine gaudent."
Talia dicentem consul Iove plenus et ira
Caedi alapis flagrisque diu crudeliter usque
Imperat, ad sacro manantia sanguine terga.
120
Mox iubet ad tormenta oculos convertere, foedo
Sic minitans vultu, linguax, temeraria, divum
Impia contemptrix, postquam te insania vexat
Tanta, aliis exempla feres, cruciabere donec
Vel melius sapias ac diis libamina ponas,
125
Vel moriens sontem hanc animam sub tartara mittas.
Illa nihil titubans et mente aequabilis alta,
Subrisit poenas atque instrumenta dolorum.
Laeta ergo et gaudens sperabunda latentes
Mittitur in tenebras, et carcere conditur atro.
130
Altera lux positis celebrabat prandia mensis,
Cum e tenebris educta iterum consistere ad auras
Cogitur, et divis Panchaeum accendere odorem.
"Illa negans, quae vestra - inquit - dementia, saxis
Incurvare caput? lignum Themesaeaque signa
135
Appellare Deos? Deus est qui condidit orbem
Coelorum, terraeque opifex, qui sydera torquens
Sustinet, et figit coelis elementa citatis,
Huic uni mortale genus libamina debet.
Sed manuum vestrarum operi putri atque caduco
140
Sacra dari turpe, absurdum, puerile, nefandum.
Propterea neque sacra dabo, neque thure litabo."
Talibus ardentes in pectore consulis iras
Concitat eloquiis, terrenae prodiga vitae
Nil timet, et poenis occurrit atrocibus ultro.
145
Consul ad astantes magno clamore ministros
Vociferat. "spoliate magam, suspendite nudam
Pubetenus, ferro laniate, et adurite flammis
Sacrilegam, nostrarum hostem legum atque Deorum."
Extemplo, velut in leporem toto agmine pardus,
150
Fertur inhumanus lictor, nudataque duris
Membra catenarum complexibus ambit, et alta
A trabe suspensam flagris domat, Isia candens
Lamina mordaci tactu premit, igne soluta
Iam cute liquuntur stridenti viscera ferro.
155
Et sacer in coelum rapitur vapor, undique fervens
Sudat adeps, mixtusque adipi pendentia inundat
Pallia, et in terram largo cruor aestuat imbre.
Nec furor est sedatus adhuc, cum gaudia virgo
In poenis confessa foret, iubet ubera duro
160
Forcipe comprendi, niveoque a pectore velli.
Iussa capessentes correpto ex igne metallo
Scintillante sinum invadunt lacerantque ministri
Alitis in morem, Tytio quae infesta giganti
Exta rapit, vel quae sine Promethea rostro
165
Fligit, in aeternos semper redeunte dolores.
Tum virgo. "Non te immanis fere et impie, non te
Ergo pudet quae in matre infans haurire solebas
Foemineo in sexu tam atrocibus ubera plagis
Caedere, et altrices hominum violare mamillas?
170
Sed mihi sat, nulli quod mens obnoxia ferro,
Nil membris fraudata suis syncera supersit.
Corpus eat, mole hac tandem exonerata recedam
Ad Superos, rapientque tui te in Tartara divi."
Talia dicentem vultuque animoque ferentem
175
Supplicium laeto, iubet in Chaos ire profundi
Carceris, inferri prohibens alimenta Tyrannus,
Vulneribusque negans usum medicaminis omnem.
Sola in nocte gravi residens in codice duro
Conversis in coelum oculis immobilis orat.
180
Dum faceret medio nox alta silentia cursu
Et niger Hesperias iret casurus in undas
Scorpius, illustri geminis surgentibus ore,
Ecce senex celeri lapsus per nubila cursu
Petrus adest, et caeca altis abscondita in umbris
185
Claustra subit, Petroque comes medicamina portans
Assyrius Lucas in nube absconditus alba,
It funale gerens pueri sub imagine Cosmas,
Poeonios ambo succos, Asclepidas ambo
Syntheses edocti, fomenta Machaonios ambo
190
Tum virgo insolitam lucem formamque virilem
Pastillos et vasa manu chirurga ferentem
Admirata. "Quid haec (inquit) medicamina portas
Quisquis es? Vlla meis nunquam cataplasmata membris
Aut emplastra tuli. Placido tum Ianitor ore
195
Nil Agathe dubitandum - inquit - cum vulnera passa es
Ista aderam, corpusque videns curabile veni
Allaturus opem medicam." Tum vulnera tangens
Vnguine vitali totam instaurant, et omni
Corpore deterso redivivis pectora mammis
200
Implevere sinum, roseoque revixit in ore
Cum candore rubor, manibus coma vulsa protervis
In nodum legemque redit, compescitur omnis
Esuries, liquidum teneros corroborat artus
Nectar, et ambrosiae potis alimonia succis.
205
Quarta dies alium Titana ferebat in Axem
Cum gravibus spirans odiis letale venenum
E latebris consul iubet ad tormenta puellam
Restitui, si vivit adhuc: ieiunia passam
Longa, laborantem plagis, ac verbere tanto
210
Protritam, fato iam concessisse putabat.
Illa autem nedum vivens sed splendida vultu
Purpureo redit in bellum, quam corpore toto
Incolumen miratus ait. "Dii prima ferentes
Vulnera, fecerunt aliis loca, sacra Tonanti
215
Redde Iovi, vel ferre para genus omne dolorum.
Illa, quid ad nugas insane recurris easdem?
Sat mea nota tibi, tua mi sententia, divis
Quos hominum fecere manus libamina non sum
Oblatura, potes cruciare, infligere mortem,
220
Non potes hoc suadere nefas, vitam atque salutem
Non stygiae, dii vestri, animae tribuere, sed orbis
Omnipotens regnis qui praesidet omnibus author.
Divorum natura procax, dira, invida, mendax,
At Deus humanum, clemens et amabile numen.
225
Officium, prodesse, Dei est, offendere divum,
Sulfuris ardenti quotiens descendit ab Aethna
Impetus in campos, vestrorum est ira Deorum
Laeta malis hominum, sed quando coercita fluxum
Sistit inundantem, Deus est servare labores
230
Sollicitus nostros, et nos defendere ab orco.
Vix ea finierat cum percitus igne Megaerae
- consul ait - testis tellurem insternite acutis,
Addite flagrantes prunas, haec mollia ferte
Strata super nudam, et ferro versate tridenti
235
Ocyus, accelerant famuli et mandata capessunt."
Ipsa togam laetis animis exuta propinquat
Ignibus, atque moras lictorum accusat inertes.
Illi irascens indignatique rapaces
Iniiciunt furcas, correptaque dentibus uncis
240
Membra foco infligunt, et per fragmenta iacentem
Nunc prono ore trahunt laniantibus ubera testis,
Nunc in terga unco grassante per ilia conto.
Instaurant alii flammas, et follibus actis
Vndique perflantes animant incendia vento.
245
Interea immanes dum fert innoxia poenas,
Ecce soli horrendo concussa palatia motu
Vrbe tremunt tota, fractis compagibus alta
Tecta ruunt paries abiens finit ire lacunar
In miseras hominum caedes, fragor undique et ingens
250
Murmur, et auditae voces per nubila longe.
Per fora desertis domibus, per compita turbae
Errant attonitae, ut pavidi sine matribus agni.
Pes titubat saliente solo, malefida dehiscit
Praecipitesque aperit terra usque in tartara rimas.
255
Consulis extemplo ruit ad praetoria vulgus
Turmatim qua visa magis via tuta, tumultu
Vociferante omnem everti cum civibus urbem,
Coelestesque Deos offendi immanibus istis
Suppliciis, et rectorem maris Ennosigaeum
260
Oppugnare suis positas in finibus oras,
Et Catanae irasci, mox tempestate futurum
Vt vicina gravi vomat Aethna incendia, longe
Vulcano spargente ignes cineremque per agros.
Talia suspenso consul dum cogitat ore,
265
Ecce duo nex primis tecto illabente necati
Os laceri, totos fracti crudeliter artus,
Iudicibus vix tracti altae mole ruinae
Exportantur, eunt pondus lugubre ferentes
Cum lachrymis famuli, nec longe a limine ponunt
270
Attoniti, non audentes in tecta reverti,
Nec proferre gradum ulterius, neque ducere funus,
Ac veriti plantis titubantem insistere campum.
Territus et gelida victus formidine consul
Pulverulentam Agathen revocari in vincula mandat.
275
Quo simul ac ventum genibus super aspera flexis
Saxa orans animam ingenti clamore profudit.
Christigenae extemplo irrumpunt durante tumultu,
Raptaque marmoreo membra imposuere sepulcro.
Et super iniecto clauserunt marmora velo.
280
Iamque oriens octava dies horrenda ferebat
Et spectanda metu Siculis miracula magno.
Aethna cavernosis quae tanta incendia nutrit
Visceribus, vento inflari et mugire per omnem
Trinacriam, ac strepitu resonare tonitrua magno
285
Coepit, et accensis flammam eructare caminis.
Continuo pavefactae urbes, ad sydera iunctas
Attollunt cum voce manus, et sacra frequentant
Placatura Deos atque occursura periclis.
Nec mora de summis Aethnae crateribus ingens
290
Flammarum globus erumpens in flumina sese
Ignea diffundit, Cataneaque moenia versus
Labitur ardenti per culta virentia cursu.
Attoniti cives quo se molimine servent
Ignari, curvant genua ante altaria votis
295
Supplicibus flentes, urbi magis ac magis instat
Ignea tempestas, flammisque sonantibus ardor,
Vt videre Deum frustra implorata suorum
Auxilia, occurrunt Agathes ad busta, levantque
Confestim velum a tumulo quo incendia contra
300
Illato, vapor extemplo (mirabile visu)
Territus aspectu sacri velaminis undam
Traxit, et ardentem cohibens a moenibus aestum
In nebulas abiit tenuesque recessit in auras.
Vrbs opus admirans aras, et sacra Tonanti
305
Instituit Christo, Saturnigenamque reliquit
Cum Iunone Iovem, nova testamenta fidemque
Docta, salutiferis priscum scelus abluit undis.