Battista Mantovano de suscepto theologico magisterio

AD IACOBVM CARPHORVM FERRARIENSEM
DE SVSCEPTO THEOLOGICO MAGISTERIO

 

Hactenus imparibus numeri mea musa cucurrit,

Picta genas fuco, picis redimita coronis

Per iuvenum curas, et per tua castra cupido

Nunc opus est maiore lyra, nunc seria nobis

5

Sunt dicenda, sales abeant, risusque iocique,

Nunc se difficilem praebet nimis impia Iuno.

Nec solum negat auxilium, verum aspera contra

Bella movens vetat ex humili discedere vulgo.

Copia quae multis Acheloia frugibus implet

10

Cornua, conversis alio mea vultibus ora

Ferre nequit, coelique potens ruit impetus in me.

Saturni Martisque graves vix vincimus iras.

Vix Citherea Venus tanti est, vix Iupiter ipse.

Tempora Calliope pullo velavit amictu,

15

Contractisque superciliis, et pallida vultum:

Anxia sollicito suspiria pectore ducens,

Afflictae indignum mentis confessa dolorem est.

Sicut in Orphaeo quondam moestissima fato

Nam subito dulcis natis conterrita casu

20

Languit et Lachrymas oculi fudere tepentes,

Quem missum in liquidas Hebri caput audiit undas,

Sublatamque lyram nitidis agnovit in astris.

Huius inornato moerens tibi carmine pandam

Moesticiae causas, Tu mitia pectora praebe

25

Auxilioque gravem curam solare precantis,

Semper ego a teneris (sic sors mea me tulit) annis

Et Phoebi, et tetricae studiis haerere Minerve

Consului, durusque tuli subiique labores,

Dum Samiae sublime note, dextrumque cacumen

30

Scandere conarer. Gaudent sudoribus artes,

Et sua difficilem reddunt ad limina cursum.

Nam totos cum nocte dies in somnis, et expers

Loenaei et cereris, macilentus et ore subalbo

Inter odoratas Lauros Phoeboque dicatas

35

Eurotae ad ripas consumere saepe solebam

Tantae Pallas erat curae, me tantus agebat

Ardor, ut et propriae nescirem parcere vitae.

Si quando humanam rapiunt, coelestia mentem

Numina terrenis spoliant affectibus, inde

40

Saepe fit, ut viresque suas sua protinus arma

Colligat, et fugiens clamosi murmura vulgi

In loca se deserta ferat, lucosque silentes,

Aethereo solum Regi placitura, sibique

Artibus humana postquam ratione repertis

45

Tantum operae impendi, sacram tentare Minervam

Consilium fuit, et divinas volvere Chartas.

His didici quis fit magno qui praesidet orbi,

Et solum summumque bonum, quo ducimur omnes

Primaque nascentis vidi primordia mundi,

50

De nihiloque aliquid factum, nec vera locutus

Phoenices, Persasque magos, Druydasque severos.

Pocula Tantalei semper manantia saxi

Hausimus, et magni calicem potavimus Esrae.

His ubi me quidam satis invigilasse putarunt,

55

Meque isto suadesse satis videre sub axe,

Consuluere una patrios non spernere mores,

Neve mihi oblatum parvi diadema putarem.

His monitis longa tandem prece victus adhaesi,

Atque ea quae doctos redimunt insigna sumpsi.

60

Saepe quidem dixi non hoc me dignor honore.

Non decet hos humeros tantae supponere moli

Quoad potuit renui, variasque opponere causas,

Ne fieret studui, verum ars non profuit ulla

Et frustra excusans consumpsi tempora.

65

Vicit amicorum pietas, vicere diurnae

Nocturnae preces, nec enim mihi cornea fibra.

Supplicibus dictis deducere sydera coelo

Saepe Magus potuit, ferrumque adamantaque durum

Solvere, et cineres potuit convertere saxa.

70

Assiduis hominum precibus mitissima fiunt

Numina, quae fuerant odiis accensa malignis.

Carminibus, precibusque piis et supplice cantu

Thraicius Vates potuit Phlegethonta movere.

Lacte ferae catuli virosque ubere pasti

75

Montibus in summis, in duris cotibus, inter

Aspera dumeta, et spinis abscondita lustra

Humanis nunquam loca cognita gressibus orti,

Obsequiis, blandisque solent mansuescere dictis.

Ipse manus in vincla dedi, fecique coactos

80

Non equidem quod ego, sed quod voluistis amici.

Cum me pauperies et res angusta teneret,

Aonios adii fontes, sanctasque sorores,

Supplicibus dictis ad opem incurvare ferendam

Dum propero, Deus is qui me tibi fecit amicum

85

Cur ignave siles dixit, cur carmen et artes

Non agitas nostras? Frustra ergo in montibus istis

A puero errasti, tibi nil mea proderit ergo

Laurus, et unda sacri tua quae rigat ora liquoris?

Sume lyram, cantusque move, maestumque timorem

90

Pone, tuis pronas precibus qui porrigat aures

Divitiis Iacobon habes, animoque potentem.

Ipse tuam sortem miserans succurret, et auro

Pauperiem tollet, pone istas pectore curas.

Spem dedit hanc misero Cyrrhae qui praesidet arci,

95

Et nocturna suis renovat splendoribus astra.

Miratae rupes Phoebum collesque loquentem

Assensere suo Regi, sacraeque sorores

Pauperis in misero casu gemuere Poetae.

Quare age si sacras penitus non despicis artes

100

Et nisi te veteris mutato pectore nostrae

Taedet amicitiae, si qua est clementia, si pars

Vlla tibi pietatis adhuc, si numina curas,

Prome aliquid, vatique fave, dextrumque iacenti

Porrige, et in tenebris erranti lumina pande.

105

Et pudet, et durum est mihi mendicare, pudorem

Res miserae superant, et quae cogit egestas.

Ite mei verus, et non redeatis inane

Si quod habet numen nunc experiemur Apollo.