Battista Mantovano de praesidentia oratoris et poetae

DE PRAESIDENTIA ORATORIS ET POETAE
AD IOANNI BAPTISTAE REFRIGERIVM CARMEN

 

Debita cui potior laus est, quae gloria maior

Rhetoris, an Vatis, quem praeferat Attica Pallas.

Nostra refrigerius quae sit sententia quaerit.

Ipse canam quicquid meus inspirabit Apollo.

5

Nec quenquam damnare animus, neque laudibus aequis

Tollere inaequales, quae sint communia, quaeve

Propria signabo, sic elucescere verum

Fas erit, ut oram positis salice et saliunca

Illico disparitas simul et praestantia constat.

10

Quem minus ista iuvant, edat meliora precamur.

Delphica namque mei non sunt oracula versus,

Nec quae sancta dabat Phoebi responsa sacerdos.

Materiam quae lata immo quae amplissima circum

Artifices ambo pariter versantur eandem,

15

Velocesque agitant in eodem pulvere currus.

Quicquid enim sermo potis est comprendere, utrique

Subiectum Artifici sicut mare portat utrunque

Et qui puppe humili legit, et qui navibus altis.

Sed fugit a terris procul alta per aequora Vates,

20

Non scopulos, non saxa timens, non aeris iras.

Temonemque suum ventosi caerula Ponti

Sulcantem vada, maiori levat et premit arte.

Occasum melius Vates cognovit, et ortus

Stellarum, Pelagique, nymphasque natantes

25

Fontibus et fluviis et in alto gurgite Ponti.

Et cur deposito tacitum mare dormiat aestu,

Flebilis Alcione quando nova pignora curat,

Et quare alterno fluat unda reciproca motu,

Quod tellure latet, quod aquis, quod in aere vivit,

30

Quot latis spaciatur agris, quo tempore venti,

Ac tempestates veniant, qui fertilis annus,

Quive futurus inops, habet Enthea pectora Vates

Interpres elementorum coeli atque Deorum.

Namque deos omnes divumque habitacula mundum,

35

Mente gerit nitida, tenet observatque latentis

Indicium magneta poli, Neptunia regna

Ordinet legitimo secat, obvertitque volantem

Quorsum cunque libet proram, luditque per undas.

Florea serta ligant Charites ad Carbasa nymphae,

40

Gramina iactantes passim per transtra forosque.

Triste nihil, nihil incultum, nudumve relinquunt,

Proteus, et Triton pater, Aeolus, humida Doris,

Neptunusque maris Princeps, et Naiades omne:

Alma parens Tethiis, et caetera numina Ponti,

45

Ornatum mirantur, iter cursumque secundant.

Orator minus alta petit, sed littora circum

Labitur, et vento laxat sua vela minori:

Antenuaeque minus vaga cornua tollit in auras

Ipsius est sciolo quicquam suadere popello.

50

Idque potest raro, redi mendacia vates

Cogit, et assensus quo vult inclinat, agitque

At quia durior est, minus est vulgata poesis,

Et minus in linguas hominum se misit et ora.

Nonne putas levius, terrae sine carmine cultum,

55

Bellorumque duces magnum potuisse Maronem

Dicere? Nonne putas alti vaga sydera mundi,

Scripsisset levius Romano Manlius ore?

Musarum si non magno perculsus amore

Suscepisset onus mensurae, artemque severam?

60

Est levius verbis causas orare solutis:

Atque vagos sine lege pedes, et libera demptis

Compedibus quocunque velis vestigia ferre.

Sunt tamen et quidam quibus est in carmen abundans

Rivus, et ex quorum dulci liquor aureus ore

65

Semper eat, veluti plenis si florea mella

Sint expressa favis, vigique fluentia cursu.

Hi facile in modulos agiles, et lactea verba

Prorumpunt, ac sin gestent in pectore Phoebum

Et coniuratae veniant ad plectra sorores.

70

Sine frequens usus, seu coeli abscondita virtus,

Et natura potens agat hoc, seu munere divum

Accidat incertum est. Verum haec tamen omnia si sint

Divinum efficiunt Vatem, qualem Orphea, qualem

Musaeum, Ascraeumque senem caecumque Linumque

75

Commemorant: et Pelignum divumque Maronem.

Quem Thebana tulit felici Mantua partu:

Romanaeque Lyrae patrem, facilemque Tibullum,

Quique sonat cantu civilia bella superbo:

Et qui fraternas acres in praelia duxit,

80

His tantae facundiae opes, his tantus Apollo:

Non quia sit facilis via, quae fugit ardua in alti

Parnasi iuga, qui gemino ferit aethera cornu.

Sed quoniam natura fugax, Deus usus et astra

Talibus ingeniis inspiravere poesim.

85

Nec tantum ignari sumus in sermone soluto

Esse pedes, quibus incedens oratio claudat

Commota, et artifici moveat vestigia gressu:

Sed quando Syntagma istud natura suapte

Vi docuit, dici meruit sine lege, sine arte,

90

Cum canit Heroum laudes, aut tristia Martis

Bella feri, vel cum teneros deplorat amores

Pectora divino vates succenditur igne.

Et totam afflatus Pymplaeo numine mentem,

Se maior, se nobilior, se fortior ipso

95

Nectar et ambrosiam libat, plebisque tumultum,

Clamosumque fori murmur, plaususque theatri

Rhetoribus linquens, tacito subit astra volatu.

Ast Orator humi graditur, nec in extasin unquam

Raptus adit superos, mensisve accumbit Olympi.

100

Garrulitate acri nunc hos nunc mordicus illos

Vexat hians toto pulmone, et guttura rauco

Ilia diffundit thalamo taciturna silenti.

Solae ubi Pierides tornat sua carmina Vates,

Quae populos, doctique legant reverenter, et omnis

105

Posteritas colat, invidiaeque fulmina vincant.

Orator strepitus amat: alta silentia Vates.

Sunt tamen et sacris dentes et cornua et ungues

Arma quibus pugnare ausint et vincere Musis.

Archilochus docuit, rabido qui certat Iambo.

110

Et qui execrandam numeris ita verberat Ibim.

Sed mais intendunt animum ad virtutis honorem,

Ad pacem ad divum cultum et decora alta virorum.

Sed ne qui baubet morem non esse Poetis

Vera loqui, fama haec fallax, et opinio mendax.

115

Vera canunt vates dulci condita lepore,

Splendoremque addunt, immortalemque decorem

Rebus, et ore beant sacro quaecunque reponunt.

Quod dabit Orator nudum, simplexque: Poeta

Expoliet gravibus dictis et divite versu.

120

Est igitur maior bonus Oratore Poeta,

Sublimique sedens solio, quod Apollinis arbor

Circuit et frondes hederae bicoloris obumbrant,

Supra Causidicos et Rhetoras eminet omnes.

Magna quidem fateor verbis, et fulmine linguae

125

Orator potuit, populos commovit et urbes,

Seditiosa gravi compressit murmura voce,

Praecipitesque rudis turbae compescuit iras.

Non tamen id propter Cicero superabit Homerum,

Nec te dive Maro Demosthenis ora diserti,

130

Non quantum quid agat quanta potentia rebus

Contempleris opus, sic quid qua sede locandum,

Si cui quid iuste possis praeferre, videndum,

Non magis est agilis saliens, Thyasosque frequentans,

Quam pigros cuicunque gravis sopor alligat artus.

135

Nec, vigilans oculus languentia lumina somno

Exuperat visu, talis mentitur elenchus

Pelides Phrygias vicit, non Iuppiter arces.

Est igitur summo victor Iove maior Achilles.

Externo positas gentes Oriente subegit

140

Magnus Alexander, quo non pervenit Iacchus

Non tamen est ideo superis et numine Bachi

Maior Alexander spoliato Oriente superbus.

Non maiora tamen damus Oratoribus acta.

Namque quid est, et quid sii vult Amphiona quondam

145

Adiutrice lyra patriam instaurasse iacentem?

Moenia quid sibi vult Cythara Troiana sonanti

Crevisse, atque sono lapides ad Pergama tractos?

Ista docent homines vatum dulcedine tractos

Accinxisse operi, pronoque ad carmina gressu,

150

Conveniens vulgus coepto indulsisse labori.

Orpheus adiutus nervus et coelibe cantu,

Per nemorum latebras, per inhospita saxa, per agros

Errantes hominum turbas collegit in unum,

Vivendique modum docuit, moresque ferinos

155

Abstulit, atque truces animos mollire canendo

Coepit, et edomuit placidis fera pectora Musis:

Divinos etiam ritus, altaria et hymnos

Instituit, divumque novos invenit honores.

Ausus et ipse minas Pelagi superare furentis:

160

Semideos inter frigente venit ad ursam.

Cecropius Vates claudo pede militat urgens

Artifici residens animos in praelia versu,

At placido crudum succendit Apolline Martem.

Dii veteres responsa dabant raro ore soluto:

165

Saepe modis quoniam plus maiestatis et artis,

Et plus laudis habent, isto splendore loquelae

Attonitas hominum fallebant numina mentes.

Carminibus sacris quae non tentata fuere?

Intactum veteres quidnam liquere Poetae?

170

Terra referens plantas habitatae piscibus undae.

Aura natata avibus, flammaeque animantium inanes,

Aethereae domus divum lucentia astra.

Divi ipsi terrae dominatores et Olympi,

Et causae rerum altrices, quas omnipotenti

175

Natura ingenio docet omnes edere partus:

Atque Mathematicae celebratae versibus artes.

Adde hominum leges, et foedera flebilis Orci.

Adde pios pacis mores, belli adde labores.

Omnia carminibus debent, sacroque sororum

180

Pieridum numero, viridi quae in margine fontis

Castalii dulces iterant ex ordine plausus.

Inter sollicita nihil est medicamina mentis:

Quod magis aegrotum pectus levet atque resolvat

In nihilum curas animi grave pondus inertes

185

Quam lyrae et Aonii dulcis Symphonia plectri.

Carminibus Naso curarum mitigat aestus:

Et patriae amissos irato Caesare fines.

Carmine iacturam bis raptae coniugis Orpheus

Temperat: et curva flagrans testudine pectus

190

Mulcet et antiquos sensim dediscit amores.

Ero animum revocant studia ad meliora puellae

Pierides, iuvenumque fluentia vota coercent.

Et qui perpetua genitor dat Iuppiter illis

Virginitate frui, versus odere salaces.

195

Lascivam oderunt Venerem, iuvenesque petulcos.

Carmen amant verae sanctum et sine labe Camoenae,

Secretoque adito gaudent, et coelibe tecto.

Semper et indocilis turbae consortia vitant.

Degenerant falsae, spurcosque sequuntur amores,

200

Mollia pungentes et scenica carmina Musae.

Vnde Meretriculae dici meruere habitantes

In scenis, in fornicibus madidis tabernis.

Orator populi rebus se immiscet agendis

Divitiis inhians, audacem vendere linguam

205

Doctus, in antithetis librat pugnantia verba.

Dum sermone rotat turgentia verba superbo

Saepe simultates tacitas, manifestaque gignit

Saepe odia, in proprium strictos caput excitat enses.

Saucius avulsa iacet in littore dextra.

210

Alter apud Calabros fugiens bella aspera fluctus

Neptunique paris sacram susceptus in aedem

Se manibus necat ipse suis, et acerba veneno

Fata ciet properans, mortique obit obvius ipse.

Munera tranquillus fugiens civilia Vates

215

Contentusque opibus modicis, sua carmina nulli

Vendit, et oblatos etiam non curat honores,

Inter honoratos patres, plebemque minorem

Gratior incedit, turbis mirantibus, atque

Millibus e multis uni assurgentibus illi.

220

Nescio quid Vates divini numinis instar

Fronte gerens oculos in se convertit et ora.

Nectar ab illius labris, et Hymetia mella

Flumine perpetuo stillant, dicentis ab ore

Aurati pendent proceres, patrumque corona.

225

Clioque, Euterpeque, Thaliaque, Melpomeneque,

Terpsicoreque, Eratoque, Polymniaque, Vranieque,

Calliope, haec musas forma supereminet omnes,

Quorsumcunque petat, Vatem comitantur, et hae sunt

Mnemosynae magnique Iovis doctissima proles.

230

Hae nullum sine fruge diem, sine Apolline nullum

Tempus abire sinunt, istis retinentibus aetas

Lentius it, tardo veniens pede cana senectus

Membra minus frangit minus afficit annos,

Et minus ut Lachesis deducere flamina vitae

235

Desiit, ossa premit tellus, parcitque sepultis

Vatibus amplectens venerandos leniter artus.

O mihi Castalides gratissima numina Nymphae

Quae puerum quondam me suscepistis alendum,

Ducite me (nam taedet agris his degere) quaeso

240

Aonas in montes, date tecta silentia nobis

Vallibus in vestris, sylvas date, cedimus alta

Moenia Rhetoribus, moderandas cedimus urbes,

In loca me semota procul, sepostaque longe

Tollite nec viles inter canescere turbas

245

Me sinite, errantem vestris lux ultima campis

Me precor inveniat, studiis mea dulcibus aetas

Laeta fluat, sacra Mesarum me ad funera ducant

Numina post obitus, neque enim mortale Camoenis

Numen inesse puto, me clari lucida mundi

250

Atria foelicesque animas comitentur euntem.

Haec Baptista tuum super hoc certamine Vatem

Sit cecinisse satis, Sacrae mysteria legis

Dum docet, et parvis ingentia viribus audet.

Plura canam quando multum quaesita labentur

255

Ocia, quando Deus, quando lagis astra favebunt.