Battista Mantovano de morte Alexandri Cortesii

QVAERIMONIA DE MORTE ALEXANDRI CORTESII
AD HERMOLAVM BARBARVM

 

Roma quid excellens dabit et sublime suorum.

Barbare nunc operum, quod vulnera mentis et altum

Pellat ab afflicto iam dudum corde dolorem?

Forte triumphales arcus, signataque regum

5

Marmora, nominibus claris monumenta laborum

Militiae, et stantes antiquo ex aere columnas

Ostentabit, opem vanam et solamen inane.

Rupis Aventinae tumulum, Tarpeiaque saxa,

Tot fora, tot circos, et longis eruta saeclis

10

Moenia Carmentae gentisque Erimithandos arcem:

Iamque senem multaque cavam testudine molem

Amphithe atralis tecti. Vestigia celsus

Instar montis apex caput usque ad nubila tollens

Servat adhuc Thermas veteres, delubra deorum

15

Semisepulta solo, et simulacra iacentia passim.

Adde peregrinos latices in moenia ductos

Atque superfusos Campano flumine pontes,

Et gelido Castella sinu praebentia latum

Fontibus hospitium clausisque natantia nymphis.

20

Adde patrem Tyberim, cursu qui dura superbo

Inter saxa fremit regum prope busta suorum.

Adde novem iuga turritis crescentia muris,

Et divum tot templa super fundata cruorem

Innocuum, tot sarcophagos, tot sacra, tot aras.

25

Magna quidem et nulli post hac imitabilis aevo

Roma fuit, quaecunque prior miracula mundus

Terrarum magnis diviserat intervallis,

Ipsa suo praedata orbem concluserat orbe.

Nil tamen inter tot veterum decora alta laborum

30

Lumina delectat, nihil est quod leniat aegrum.

Nec secus accensis ardent corda ignea flammis,

Ac specus, aeterno candens ubi Mulciber astu

Sudat, et aethereo cudit nova tela Tonanti.

Ite ioci procul, ite sales, trahit omnia secum

35

Gaudia Alexander, subito mediaque repente

Tam clarus sol luce obiit, Sententia certe

Vera nimis, Mors ingeniis est invida semper

Praecocibus, sic Lucanum, sic dura Tibullum

Sic alios tulit innumeros, impune per orbem

40

Falcem agit omnisecam, et meliora severius aufert.

Singultire iuvat, iuvat exhalare dolorem

Fletibus, et lachrimis aperire cadentibus ora.

Sit facies confecta situ, sit plurima mento

Caesaries, animum cultus decet iste dolentem.

45

Impetus in saltus agit, in spelaea ferarum,

Vt solus sine teste gemam, et suspiria ducam

Libera, ut ex imis resonent pulmonibus hausta.

Singultus Niobes, Hecubae lamenta movebo,

Flere iuvat, nec me quisquam lugere volentem

50

Increpet, hoc casu lachrymas impendere sanctum est.

Res Elegis maior, Tragico querimonia cantu

Digna. Quid aetati potuit contingere nostrae

Tristius? Ablata est Romanae gloria linguae,

Occubuit Vates, qui nos aequabat Olympo.

55

Nam neque Musaeus melior, neque Thracius Orpheus,

Seu faciles Elegos, seu regum bella cothurno

Diceret Heroo, laudata revixerat aetas

Hoc Duce, et aethereos flammis melioribus ignes

Aspirare sibi tellus gavisa Poetam

60

Fuderat insignem, sed mors infesta tetendit

Insidias, brevis est semper fortuna secunda.

O immites Erebi furias, o immania fata,

Quae nostrum rapuere decus, crudeliaque astra,

Quae oppressere caput sacrum, circumdata lauro

65

Tempora, quae neque cum fulmen iacit aethere ab alto

Iuppiter ausus erat rapidis contingere flammis,

Non sunt mortifero verita incestare veneno.

Synceras sine labe manus sine crimine pectus

Innocuum, dulces annos, alacremque iuventam

70

Dum fruticatur adhuc, dum flore fruge superbit,

Contrivere, velut crepitans terit hordea grando.

Hei mihi, doctiloquis si sunt mala vatibus astra,

Quis coeli superabit opem? Quis fidet Olympo?

Arida et infoelix quae nunquam parturit arbor

75

Caeditur, et steriles sua damnat inertia ramos,

Parcitur utilibus, lex est contraria coelo.

Servat enim segnes animos, ignavaque corda,

Egregios fortesque necat. Cortesia certe

Vicerat aetatem virtus, iuvenilibus annis

80

Miscuerat senium gravitas, sub fronte Catonis

Fabricii mores pietas generosa Camilli,

Attiliique fides et nostri fervida Pauli

Relligio. Quo nos etiam nunc vertice cano

Imus adhuc, tener in viridi potaverat aevo

85

Mnemosidum civis fecit vada Paegasus amnem

Nec fuit Aseraeis fidibus vel Apolline tantum

Inclytus, ad numeros etiam Demosthenis omnes,

Et Pherecydiacam venit Ciceronis ad artem.

Et geminas nunquam solitas concurrere laudes

90

Quaesierat matura annis iuvenilibus aetas.

Quid referam genus antiquum, repetitaque rursum

Nomina maiorum generosa in stirpe nepotem?

Quid tabulas quid signa, quid tecta superbis

Alta superciliis, quid vasa argentea et aurum,

95

Vasa quibus regum accipiunt convivia mensae?

Quid ve lares memorem antiquos, et caetera priscae

Ornamenta domus? Quae mors deridet, et ipsi

Despiciunt superi, quae nil fata impia curant?

Haec in vate nihil laudo, quibus Attalus olim

100

Claruit, et Lydi famosa opulentia Croesi,

Quae ludens fortuna regit, mihi sola videtur

Extollenda animi virtus quae civibus aequat

Aethereis tamen haec sanctum servare Poetam

Non valuit, quid iam superest cui fidere fas sit?

105

Sed neque Pierides et opacae sola Minervae

Ocia sectatus, cum iam foret orba parente

Et sine matre domus, curas utriusque gerebat,

Rexit et auxit opes, rebusque intenta gerendis

Provida sedulitas iuvenis patrimonia honestis

110

Artibus evexit. Quid publica munera dicam?

Quidve clientelas? Populos, cum patribus urbis

Vatis in immensum nostri certabat amorem.

Pontifices ipsi quorum tribus alta coronis

Scintillant capita, atque ipsi qui fortia tractant

115

Bella Duces, ipsi reges qui murice et auro

Exultant, et sceptra gerunt, coluere Poetam.

Tanta animo probitas, tantus lepor affuit ori

Suaviloquo, in vultu reverentia tanta venusto.

Suspicor et mortem nisi lumine capta fuisset,

120

Non potuisse manus in sanctam extendere frontem.

Quae pietas, quae relligio, quae cura Tonantis

Non possunt nescire, quas fundere circum

Mane preces, ubi corda piis accendere votis

Assidue reparans ignes et sacra solebat.

125

Interiit tamen et fato consumptus iniquo

In gelidam descendit humum vertendus in atram

Pulveris exigui parvo post tempore massam.

Heu crudele nefas, tanquam vitalibus auris

Indignus, terraeque gravis, coeloque perosus,

130

Truditur ex hominum coetu, datur esca Trifauci

Dilaceranda cani atque horrentes fertur in umbras.

Haeccine virtuti merces? Haec dona parantur

Iustitiae? Insontes talis manet exitus umbras?

Siste tuos Helicon cursus, arescite lauri.

135

Vel iurate alios nunquam praecingere crines.

Pirene siccare precor, convertere Dirce,

Quaere novos cursus, et more Arethusidos undae

Labere subter aquas pelagi, fugae sydera, postquam

Aoniae non est maior reverentia genti.

140

Pierides plorate novem, tuque una sororum

Maxima Calliope, quae grandi heroica versu

Facta canis, nec tu diva Polymnia cultu

Splendida rhetorico. Tuque o quae suspicis astra,

Astra visaque poli, nitidosque intelligis ignes

145

Aetheris Vranie, castris nam qualis Achilles

Dux erat Argolicis qualis fuit Hector in armis

Dardaniis, Agamennonia vel quantus in urbe

Tideus, hic vestros inter, dum vita manebat,

Talis erat tantusque viros, pars magna sepulta est

150

Castalii cum vate chori, paecisa canorae

Fila Lyrae, cecidere manus, quibus ille solebat

Digna Sophoclaeo modulari carmina plectro.

Ah iuvenis miserande, tibi quod sydus iniquum

Tam celerem dedit occasum? Te forsitan arcu

155

Perculit Aemonio Chiron, vel Syrius ore

Noxius ardenti, vel acuto mortifer ungue

Scorpius? Aut longo feriens mucrone Sagitta?

Quem superum accusem, quis tanti criminis author

Nescio, terribilem pare se multa astra figuram

160

Nocte ferunt, caesae Perseus tenet ora Medusae,

Cepheus accinctus gladio, praetenta leonis

Terga ferunt, premit Hesperidum Tirinthius anguem.

Nescio quis tam grande scelus, tam immane sit ausus

Et tam infame nefas, radios non proferat unquam

165

Astrorum quodcumque fuit pellatur ab axe,

In chaos antiquum redeat, neque prodeat unquam.

Nescio quo natura sibi contraria pacto,

Mox ut opus praeclarum aliquod partu aedidit, odit,

Et vorat, ingluvies illa haec Saturnia prolem

170

Consumptura suam, vitae inimica suorum.

Hinc meus in rabiem transit dolor, omnia quando

Seu Deus id faciat, seu sors, seu sydera, nostri

Non habita ratione unco secat Atropos ungue.

Quantum erat ut iustos vatem concederet annos

175

Degere, et aetatis saltem ad solatia nostrae

(Quae mora parva fuit) nostris superesse diebus?

Hic est quod mecum luctu contristat amaro

Et Latium et Tuscos, et tota Neapolis arva.

Mintius audito solvit sua lumina fato,

180

Et noster ager, quaeriturque Maronem

In vate hoc caecidisse iterum, sublimis Olympus

Luce caret, nebulisque tegit caput ante serenum.

At veluti quando Phoebe venit obvia fratri

Vitalesque premit radios, elementa moventur,

185

Terra dolet, turbantur aquae, subit aera pallor

Plumbeus, horrescunt sylvae, moerentque per agros

Gramina, iacturam patitur genus omne animantum,

Sic omnes vici atque urbes ubi cognita virtus

Vatis erat, tristi ore ferunt lugubria signa.

190

Sed quid nostra iuvat manes querimonia? Functi

Corpore iam loca tuta tenent, gaudentque peracto

Curriculo adversae fugisse pericula vitae,

Non secus ac fluctus navis perpessa marinos

Gaudet in optato merces exponere portu.

195

Nos pecori similes quod pinguia pascua tondet.

In lanienam imus, trahimurque in fata vicissim.

Hoc superest unum vatis solamen adempti.

Vos gemini fratres, et tu quae pignore tanto

Patria te iactas, et tu Romana iuventus

200

Ponite defuncto tumulum, quem vestia omnem

Lunensis Pariusqve lapsis, viridisque Donysae

Marmor, et Aegypti, niveis ubi purpura nubit

Stigmatibus, riguum sub Apollinis arbore fontem

Sculpite, et ipse cubans in margine fontis ad undam

205

Expectet cum pace diem, quo saecula flammis

Instauranda tubam sunt auditura sonantem.

Interea lentus iaceat, somnoque solutum

(Somnus enim potius mors est dicenda piorum)

Purpurei flores abeant rosa, lilia, serpant

210

Circum humeros hederae, circum cava tempora lauri.

Haec animam curis functam mortalibus astra

Isse super, placidamque polo captare quietem

Significent, ubi nec Phlegeton, nec dira Celeno,

Nec Tytii volucres, nec saevi Ixionis angues,

215

Tantaleae dapes, ubi non secat Atropos aevum.

Tum signate notis et tali carmine marmor.

Hic sua Alexander Cortesius ossa reliquit

Cum petiit coelos, et duxit in stra Poesim.

Tu vero Artidocae cuitor venerande Minerva

220

Barbare relliquias cui fas invisere, nostro

Nomine dic pacem tumulo requiemque sepulto.