Battista Mantovano de morte Ioannis Soreti

DE MORTE IOANNIS SORETI GALLI
CARMELITARVM PRIORIS GENERALIS

 

Mens mihi saepe fuit pro te quoque sumere plectrum,

Atque tuas nostro complecti carmine laudes,

O nivei quondam pastor gregis, o pater altae

Rupis, et irrigui fontis, montisque beati,

5

Cuius inaccessis Vates habitasse sub antris

Fertur, et eventus rerum cecinisse futuros.

Sed mea sopito stupuerunt sanguine corda,

Vt solet hiberno tellus cum frigore torpet,

Postquam fama tui moestissima nuntia fati

10

Tristibus auspiciis Italas pervenit ad oras.

Omnia tunc gelido riguerunt membra timore,

Tunc lyra lapsa manu, digitis tum plectra remissis

Sunt collisa solo, tremulo vox defuit ori.

Languida moerentes hebetavit inertia sensus,

15

Et dolor ingenium vivax sopivit et artes.

Tunc mihi cum aegrotos vis morbi vinceret artus

Raraque vis traheret fessum suspiria pectus,

Consilium fuit invisa decedere vita,

Et tecum limen patriae melloris adire,

20

Pascit ubi tutas dulcis concordia mentes.

Fecissemque utinam, nam post tua funera nunquam

Vidimus optatos portus, nos spumeus Euris

Flantibus undarum tulit in contraria fervor.

Littora Carmeli Solymosque apprendere campos

25

Dum cupimus, dum quisque suis annitimur armis,

Pellimur in Syrtes, navemque ferentibus undis

Incertum per iter nulla succurritur arte.

Typhis abes, Palinure iaces, iterata minantur

Fulmina, in interitus conspirant sydera nostros.

30

Nunc ruit in praeceps, summas modo surgit in undas

Avulso temone ratis, fracti sumus ut si

Dum procul a stabulis errat pecus omne per agros,

Nil hostile timens, casu percussus iniquo

Occidat extemplo pastor, saltusque patentes

35

Ora lupus ieiuna gerens intrarit, ovesque

Incustoditas passim lanietque fugetque

Sic tua progenies quae, te Duce, nullius arma,

Nullius insidias timuit, sed tuta per omnes

Ibat ovans casus, postquam tua lumina pressit

40

Improba conturbans tristi mors omnia luctu,

Languit amisso generosae frontis honore.

Palluit omne decus nostrum, languentia coepit

Pectora segnicies, et amor virtutis obivit.

Frigemus velut extincto focus igne recessit

45

Tecum noster honor, Carmeli gloria tecum

Occidit, heu funesta dies, neque digna diei

Nomine censeri, Stygiis pallentior umbris,

Quae tantum iubare extinxit, tot lumina misit

In lachrymas, in tot suspiria pectora solvit.

50

O nunquam laudante satis, licet omnia laudes

Ora tuas resonent. Senior discrimina nosti

Quot subiit grex iste tuus, quot bella, quot hostes

Venere, et sortem populi miseratus iniquam

Movisti assiduis praecibus tristem Iovis iram.

55

Qui nisi forte tui curam gessisset ovilis

Ventus et unda ruens stabula et pecus omne tulisset,

Supplice te nobis favit pater, ipse paventem

Attonitumque gregem blande collegit in unum,

Vt mater cristata solet, quo tempore milvus

60

Instruit insidias, flectique per aera gyrum.

Illa dolum timet, et crocitans sua pignora cogit,

Collectumque gregem suspensis protegit alis.

Hactenus hoc noster vexatus turbine bembus

Tardatusque vadis circum tua littora duci

65

Non potuit, sed iam coeli frons laeta sereni

Panditur, undosumque minus iam murmurat aequor.

Humidus Auster abit, silet aether, et atra recedunt

Nubila, purpureo sol nascitur aureus ortu.

Graminis aura tepens florumque cacumina leni

70

Incurvans flexu gratos diffundit odores.

Atque levi strepitu fugiens se frondibus altis

Inserit, et somnos molli blandita susurro

Concitat, et virides ludens circumvolat agros.

Iamque procul nobis pulsa caligine tandem

75

Carmeli se monstrat apex, vitreique redundant

Fontis aequa suaves, qua summo vertice lapse

Subiectos rimantur agros, et florida circum

Rura soporifero labuntur murmure, seque

In vicina brevi devolvunt aequora cursu.

80

Iam me sollicitae parcunt incendere curae,

Improba nec miserum pectus depascitur ales,

Restituor mihi, iuvat ire, meamque sonoris

Instaurare lyram nervus sacrumque vocare

Ex Helicone chorum, atque argutos aedere cantus.

85

Verum bella canant alii, populosque paternis

Sedibus, et patrio pulsos de littore Graios.

Et veteres odii causas, belloque subactas

Constanti ne tuas arces, coelumque Latinis

Infestum rebus, fideique pericula nostrae,

90

Et purgata novis Troiana incendia bellis.

Semper ego effugi studium Mavortis, et arma

Nec pectus thorace gravi, nec tempora cinxi

Casside cristata, fuit et mea dextra meumque

Semper inerme latus, mores ego pacis amavi.

95

Cedimus arma aliis, nobis tua maxima Virtus

Carmen erit, satis est isto pulvere noster

Sudet equus, metam hancque meus circumvolet axis.

Ingrediar fragili spatiosa per aequora ligno,

Atque tuas laeti circumvectabimur oras.

100

Cuncta Palaestini montis spelaea revisam

Singula perlustrans, aciem per singula vertens

Ne quid neglectum fluat, intactum ve relinquam

Vnde tuae in lucem possint emergere laudes.

Conaborque tua dignum virtute trophaeum

105

Erigere, et circum redolentes addere lauros

Atque hederas, et Palladia de fronde corollas,

Palmarumque minus metuentes pondera ramos.

Grande opus, et sub quo sudaret Olympifer Athlas,

Magna quidem fuit, atque meis conatibus impar

110

Copia virtutum pastor venerande tuarum.

Nec tibi Carmelus debet minus, ac Remoaldo

Tusca Camaldulii pineta in vertice montis,

Lignipedique Laverna viro, Carthusia Vgoni,

Gallica Bernardo Cistercia. Nursica Mauro

115

Relligio, sed plus longe, nec enim tibi sancta

Rusticitas, sed magis doctrina superbam

Perfidiam se attollentem mysteria contra

Sacrosancta potens convellere fulmine linguae.

Vnde fit ut dubitem rerum ne pondere pressus

120

Turpiter in medio cogar desistere cursu,

Mensque magis refugit, quando Icarium reminiscor

Interitum, puer ille levis, temerarius, audax,

Dum per inane audet coelum, mendacibus alis,

Tendere iter vetitum, et vacuas se attollere in auras

125

Decidit, et fecit Myconaeo nomina Ponto,

Me movet et sacros ignes furarier ausus

Atque putres audens glebas animare Prometheus.

Et Phaeton cupiens Solis fraenare quadrigam.

Cuius adhuc longae lachrymant electra sorores

130

Succinaque ad fluvii ripas quem Celtica rupes

Mittit, et Adriacis tandem absorbetur ab undis.

Occurrunt animo veteris certamina pugnae,

Cum furor involvit super altum Pelion Ossam,

Aoniasque ausae cantum superare sorores,

135

At quae textilibus docta cum Pallade formis

Dum certat veterem mutavit Arena formam.

Thrax Thamyras quem coecum olim fecere puellae

Thespiades, dum se nimis, et sua carmina iactat.

Et tu mentis inops, nimiumque improvide, quondam

140

Marsya, qui Musas Phoebumque lacessere cantu

Dum properas, fluis in latices, et porrigis amnem,

Quem vehit Aegaeas Phrygius Maeander in undas.

Et qui labentem dextra temerarius arcam

Dum levat a magni rectore necatur Olympi.

145

Haec mecum tacitus memori sub pectore volvens

Extimeo nec coeca meas audacia vires

Fallat, et assumptum nequeant perferre laborem

Supponam tamen hos humeros, molemque subibo.

Debilis immensam, dabitur, favor aethere ab alto,

150

Occultumque meus divini nectaris imbrem

Accipiet genius, tardosque ad carmina sensus

Calliope melior, maiorque movebit Apollo.

Aureus ut quodam fulvi sub imagine roris

Iuppiter in gremium Danaes descendit amatae

155

Sic nova de summis magnae penetralibus aulae

In mea labetur furtim praecordia virtus,

Atque ope coelesti fretus certaminis huius

Sit modo vita comes, referam victricia signa.

Efficiam ne livor edax, ne longa vetustas

160

Neu sors ulla tuae pariant oblivia laudis,

Sed ventura tuum nomen mirabitur aetas.

Et quae te tulerint foelicia saecula dicet

Posteritas, debentque tibi tua tempora multum.

Nanque tui tecum durabit gloria saecli.

165

Tu modo magne pater faveas, quem certa fatentur

Aethereos inter positum miracula cives.

Muneris incerti quaedam me pendula tardat

Spes opere a tanto, promissaque carmina differt,

Et prohibet nostrae votis parere Camoenae,

170

Mox tamen absolvar, nec in his meae Syrthibus ultra

Cymba leget steriles frustra versamus arenas.

Quid miser in cassum do semen inertibus agris?

Qui pictam propero Thamyrae monstrare tabellam?

Quid mutum responsa peto? Quid denique frustra

175

Non audituro modulor nova carmina surdo?

In nemus umbrosum, et conclusas undique valles

Rupibus, et multa vestitos arbore colles

Imus, ubi secura quies, ubi dulcia vitae

Tempora decurrant, ubi nulla negocia nobis

180

Detineant animum, ferri ad meliora volentem.

Ista mihi, si te pater adiutore, dabuntur

Ocia, scribendis et amica silentia rebus,

Mox eo purpureo texam de flore coronam,

Quam neque bruma rigens albis vestita pruinis

185

Nec borealis hyems vincat, quae flumina ventis

Stringit et aerias gelida nive conspuit Alpes,

Quam neque desiccet sol, quum vicina pererrat

Nostro signa polo, circum tua tempora ponam.

Tu meus Aeneas, tu Pergama, tu mihi Thebae,

190

Tu labor et cursus sero redeuntis Olyssi,

Et mora Penelopes votis inimica pudicae.

Tu mihi Caesar eris, studium tibi tradimus omne.

Tu tamen interea nostro qui liber ab orbe

Vivis, et ingentes meritus facientibus alas

195

In regnum sublime volas ardentis Olympi,

Quem Deus aeternis divorum accumbere mensis

Iussit, et immenso coeli dignatur honore,

Funde preces, pia verba move, ferventis ora

Magna Dei nostris faveant ut Numina rebus.