Battista Mantovano consolatio super morte Collae

CONSOLATIO IN MORTE COLLAE ASCVLANI.
AD IOANNEM BAPTISTAM REFRIGERIVM

 

Dulce Refrigeri Vatum decus Aoniorum

Qui veteres rivos bibis et nova flumina Phoebi,

Dulciloquus laurae vates ubi proluit ora,

Extinctum nostra dici testudine collam

5

Poscis, et antiquae me regna revisere Dirces

Oblitum per iter, lucosque subire silentes

Rupit ubi sanctos monstri gravis ungula fontes.

Cogit amor parere, tamen grave pondu abhorret,

Debilis, et tardi sensus sibi conscia virtus.

10

Ingrediar quasi nauta fretum cui nulla secundat

Aura, legam remis, donec ferat Aeolus austros.

Rore Meduseo quisquis perfusus et arte

Fretus Apollinea vult digno extollere cantu

Ex oculis raptum praesenti funere Collam,

15

Diffusum lateque patens se mittit in aequor

Non nisi consumptis subiturus littora remis.

Hic vir erat, quem dum terras pietate carentes

Flaminiamque premi civilibus oram

Vidissent superi, quorum ossa Bononia sacris

20

Aedibus obserat, fractis misere daturum

Rebus opem, superis etenim tutela piorum est.

Hic vir erat similem raro cui nostra tulerunt

Tempora, cordate servans, in pectore mentem

Innocuam, longo rerum prudentior usu,

25

Consilio bonus, ore potens, pietatis et aequi

Publicus assertor, doctrinarum atque leporum

Hospitium, redimendum hederis et virgine Phoebi.

Eximius foris atque domi, bellumque togamque

Ante alios doctus, doctus componere pacis

30

Ocia, civiles iras compescere doctus,

Praecipites levis vulgi sedare tumultus.

Illaesum servare inopem, succurrere egeno.

O quoties rixas, quotiens surgentia pugnae

Germina succidit, primoque repressit in ortu.

35

Saepe recrudescens odium fracturus in arma

Prosiliit, clausitque fera bella periclo,

Neve forent orbi prole, parentes

Fecit, et obscuro mortis de limine rapta

Duxit ad afflictas sua dulcia pignora matres.

40

O quoties vetuit tristes incedere pompas

Funeris et ferri terres per compita taedas.

Si modo lex esset qualis fuit ante Latinis,

Cingere frondenti victricia tempora quercu

Belligero civem si quis servasse ab hoste,

45

O quoties decus hoc, quoties haec gloria Collam

Insignisset, honor nulli datus iste fuisset

Saepius, a teneris ita se assuefecerat annis.

O dignum Pylios hominem qui vinceret annos,

Et qui Chalcidicae vatis transcenderet aevum.

50

Omne bonum paucis properans elabitur horis,

Invisasque domos hominumque pollutaque linquens

Limina, syncerum petit unde recesserat orbem,

Non secus ac variis amissi fontibus amnes

In magnum refluo volvuntur Nerea cursu.

55

Nam quod amant superi procula tellure lutoque

Ad sese in sublime levant, terrenaque regna

Egregiis spoliant animis, Dictaea corona,

Iulia flamma, puer Phrygius, Iovis hispida nutrix

Et fera quae circa Ripheum volvitur axem

60

Hoc docuit, testantur idem nova funera Collae.

Et quicquid placuit superis rapit arduus aether.

Et licet Asculiae veniens a moenibus urbis

Fregit ubi Aeacidem Romana potentia Pyrrhum

Advena Flaminiis foret et novus incola campis,

65

Felsinea tamen urbe donatus adibat

Concilium patrum, et consulta arcana senatus

Sex deni, quae Felsineis est summa potestas.

Hic plebem, populum ac patres gentemque sequutus

Bentivolam genus excellens et amabile nomen,

70

Magna quidem, meritis tamen et virtute minora

Dona tulit, patriaeque suae decus attulit ingens.

Venit ad exequias et lamentabile funus

Turba frequens animi lachrymis testata dolorem.

Vix aliunt tantis flevit singultibus unquam

75

Felsina, vix tanto fuit unquam naufraga luctu.

Germanum flevere patres, flevere minores

Patronum, miseri atque inopes flevere parentem.

Qualis enim ardenti quum Delius ignea curru

Herculea premit ora ferae morientibus herbis

80

Rivus, et altivolis cribrati nubibus imbres,

Hic vir erat talis miseris et egentibus, ante

Quam foret illius facies tua funere tristis.

Affuit Hannibalis proles pulcherrimus Heros

Et patria priceps et lebertatis amator,

85

Ignea dentatae cui sunt insignia serrae

Et veteris moesto lachrymas in funere amici

Fudit, et inferias tristi decoravit honore.

Sic nostras fugit ille domos, fruituraque coelo

Mens abit in terris spolium mortale relinquens.

90

Tu Collam Baptista gravi moerore sepultum

Prosequeris, lachrymisque modum non ponis, amati

Fata senis plorans longo sine fine dolore.

Hactenus est flevisse satis, decet ocia fessis

Reddere luminibus, longum suspiria tempus

95

Increpat, hoc animo forti negat esse decorum.

Hoc potius muliebre opus est, et molle, quod omnes

Magnanimi fortesque viri damnabile dicant.

Hoc est more ferae sensum sine lege vagantem

Post habita ratione sequi. Si tristia ferre

100

Non potes, humanis opus est discedere rebus.

E vita migrare opus est, quia vita dolorum

Est pelagus, fons curarum, sententia laborum,

Quid te inconsulte pergis macerare? Quid omnes

Perdis in hoc casu lachrymas, quasi nulla supersint

105

Tempora, quae poscant lachrymas, foecunda malorum

Sors tibi multa parat luctu non flenda minori.

Paulatim lamenta move, nec libera curis

Lora dato, totosque sinus ne pende querelis.

Vna dies homini non est ploranda, sed aetas.

110

Moerori gemitus aliquot servare futuro

Ne pigeat, lugubre aliquid lux altera portat.

Quod doleas aurora dabit tibi crastina semper.

Colla tibi lachrymis volat in sublime relictis,

Atque leves hominum curas vanosque timores

115

Mortis et insanum vitae inconstantis amorem

Mirantem pudet his tantum latuisse sub umbris,

Stulticiae pudet humanae, mens ebria quando

In membris habitata mortalibus, omnia visu

Prospicit obliquo, nec coelum agnoscere, nec se

120

Scire potest, moles terreni corporis aufert

Iudicium, plorat quae sunt ridenda, pavetque

Profutura, cupit nocitura, ignara futuri,

Interitus studiosa sui, labat, ambigit errat.

Vilibus exemplis res insinuare latentes

125

Cogimur, ex minimis deprendere maxima fas est.

Si qua ovis in tenebris et opaco semper ovili

Vixerat, ignoransque diem sub nocte senescat,

Nec riguos unquam fontes nec amoena virentis

Rura soli, neque florentes cognoverit agros.

130

Non volet obscuri trans pallida limina tecti

Ferre pedes assueta fimo brevibusque latebris.

At quae graminei cognovit pascua campi

Quae potavit aquas rivi salientis et amnes,

Quaeque solet molli recubans in gramine natos

135

Mirari inter se teneros colludere in herba,

Et nondum natis praetendere cornibus iram,

Mane memor ruris balatibus ostia crebris

Pulsat, et ad campos rogat importuna reduci.

Sic quid mente polum fuerit transgressus, et altos

140

Viderit aeterno fulgentes lumine campos

Non metuit tua lingua Charon, non flumina Lethes.

Nec pavet ad triplicis latrantia guttura monstri.

Haec trepidant, quibus ignavos inscita sensus

Lethaeis hebetat nebulis, quae in tartara prona

145

Ora gerunt, nullumque tenent in pectore numen.

Aspice sydereum Paulus qui viderat axem

Quam magno terrena contemnat, et ipsam

Qua nihil est homini gravius quo pectore mortem

Intentatam adeat, rigidos ut rideat enses.

150

Heu demens, heu mentis inops, heu luminis expers,

Qui solas miratur opes telluris et undae.

Nec videt aethereus cur splendoribus orbis

Luceat, et tentum cur sol ferat ore decorem.

Scilicet arrident nobis coelestia, nosque

155

Laeta vocant, vultuque invitant astra sereno.

Nos bona sola rati nostro quae proxima sensus

Dulcibus illecebris palpant, curare solutos

Credimus haec eadem (tanta est dementia) manes.

Quae peiora colunt animae loca tartareumque

160

Sub Phlegetonte chaos, vitales forsitan auras

Vt fugiant tormenta volunt, iterumque subire

Corpora, et aegra pati rursum moribundaque membra.

Sed quae foelices habitant immobile coelum

Quasque sub obscuris cruciat brevis ignibus ardor

165

Vt superos sine sorde petant, et in aethera functae

Fecibus ascendant, remeandi in corpora nulla

Cura movet, nullo vivendi ardore feruntur.

Illectae campis illae melioribus, istae

Tempora ne pedant, et quo coelestis Olympi

170

Inveniant breviora viae compendia ad arcem

Accipe, et antiquos paulum reminiscere casus,

Quos legisse etiam primo te credimus aevo.

Navibus instructis Euxina per aequora Colchi

Et Asia Europam cursu petiere citato,

175

Cum Medaea patrem fugiens tulit aurea secum

Vellera, et occisi discerpsit viscera nati.

Curva diu postquam legerunt littora circum

Remigio absumpto fessis iam puppibus isti

Grandia conversis subierunt ostia proris.

180

Fluminis hospitibus ripae arrisere virentes,

Et longe herboso vestiti gramine campi.

Pannoniis tandem regnis ratibusque relictis

In loca venerunt agris contermina nostris,

Illyricum iuxta pelagus, ripamque Timavi.

185

Miratique solum foelix foecundaque rura,

Et nova regna magis Phoebo vicina calenti,

Dedidicere lares patrios et frigida Ponti

Rura, suasque alio sedes sub sole locarunt.

Et fluvio per quem fluctus liquere marinos

190

Traxerunt quod adhuc retinent cognomen ab Istro.

Quodsi terra ferax et agri melioris imago

Vsque adeo Scythicae durissima pectora gentis

Flexit, ut et dulcem patriam charosque penates

Sponte sua linquens Italis consederit oris,

195

Cur animas quae iam pedibus sublimia calcant

Sydera, quasque brevi poena afflictura dolore

Mittet in aethereos parvo post tempore cives

Miramur natale solum contemnere, et omnem

Progeniem post se terrena in luce relictam?

200

Est etiam quare remeandi nulla libido est

Manibus haec ratio, quod scilicet omnia norunt

Saecla illuc pronis ut lubrica flumina lymphis

In mare deferri, quod proxima sata suorum

Esse vident, sperantque brevi se cernere functos

205

Corpore, quos ardenter amant, ac cernere curant.

Adde quod assidue properantibus undique ad Orcum

Ex tellure animis quos carcere fata relaxant,

Quicquid agunt vivi in terris et in aequore discunt.

Dic age, cum luteo fractis e corpore vinclis

210

Evolvat in tenues liberiam spiritus auras,

Vtque aiunt morimur gelidosque relinquimus artus,

Quae bona vel potius quae non mala perdimus? Errat

Quisquis in hoc aliquid terreni fornice mundi

Syncerum putate esse bonum. Chaos omnia in unum

215

Haec humana Deus grandi confudit acervo,

Tristia cum laetis glomerans simul omnia miscens,

Ne pax hoste carens transiret in ocia somno

Dedita, ne nostros sopiter inertia sensus.

Vt cecinit solers rerum speculator Homerus,

220

Iuppiter ante suum statuit duo dolia limen.

Laevum felle, dextrum capit aurea mella.

Quando leves animae celeri per sydera lapsu

Ingrediuntur iter, veniuntque in noxia membra,

Sunt quae caerulei cratera et pocula fellis

225

Sunt quae mixta bibant cum glauco mella veneno.

Mel nulli sine felle datur, quia pura voluptas

Mortales pertaesa domos et perfida regna

Postquam cesserunt Iove principe saecula patris

Fugit in aethereos naturae simplicis ignes.

230

Fugit, et huc dixit nunquam sine matre redibo.

Mater ei fuit Erigone, quae innoxia rexit

Saecula, quae fugit scelus indignata nefandum.

Sunt quoque qui memorent animas, cum sydera lapsu

Praetereunt volucri, moribundaque membra subintrant,

235

A stellis trahere affectus habitusque malignos.

Et dare Saturnum lachrymas, mendacia fraudes

Mercurium, coitus Venerem Mars dicitur iram,

Sol risum, somnos nocturna infundere Luna.

Haec figmenta volunt hominem dum vescitur aura

240

Aetherea non posse malis se absolvere, quando

Ipse etiam nocet adversis in fluctibus aether.

Doctiloqui Vates animas oblivia Lethes

Cur potare canunt, quando in mortalia rursum

Corpora coguntur tristi descendere fato?

245

Nempe quod istius non posse incommoda vitae

Ferre putent illas, si colei gaudia et illud

Dulce recordentur vitae genus, unde coactae

Sunt labi ad miserae vana haec ludibria terrae.

Prosequar aerumnas veterumque antiqua malorum

250

Principia, ex ipso sic sacra volumina cogunt

Credere, ad humanas mentes labentia coelo.

Prima Deum priscis legitur discordia chartis

Coelituumque gravi motas in bella ruisse

Seditione domos, aciesque in tartara victas

255

Se turpi vertisse fuga, non noverat ante

Bella recens mundus, prima hinc exordia pugnae.

Parvus adhuc et adhuc infans cunabula mundus

Dum tenet, ex utero matris vix aedita proles,

Nondum nata rudes animos acuebat ad arma.

260

Ista mali labes morbi haec contagia coelo

Orta gravi terras divorum exempla sequentes

Incendere igni ac magnis volvere ruinis.

Nec dilata lues in saecula plurima, bellum

Gessit prima domus, fraternaque pectora primum

265

Funestis accensa odiis docuere nepotes

Hostiles armare manus, et stringere tela.

Mors modo nata suas tum primum exercuit iras,

Atque suis niti coepit crudeliter armis.

Pugna fuit mortis genitrix, mors prima cruenta

270

Ac violenta fuit, vitam natura sinebat

Longius ire, odium impatiens cohibere furorem

Non potuit, livor Stygia face concitus arsit.

Ipse etenim fratrem offendens se offendit, et ipsum

Se premit fratrem perimens, quia corpora fratrum

275

Corpus idem patris eiusdem sata semine eodem.

Non erat ensis adhuc, nec duri lamina ferri,

Nullaque pinnatos feriebat machina muros.

Bella geri pugnis primi coepere sub aevo.

Hinc oritur pugnae nomen, mox aspera cornus,

280

Faxineaeque ludes, aliaque ex arbore trunci

Et rigidi silices atque usu praelia doctae,

Arma fuere ferae. Vastus canis ibat in hostes.

Assuetus certare leo, depressa ferebant

Cornua facturi semper duo vulnera tauri,

285

Dente sues curvis pugnabant, unguibus ursi.

Inuentus mox usus, qui fraenata capistris

Ora manu regere incoepit spumantia sessor:

A longe conspectus eques non terga sedendo

Visus equi premere, ast unum duo corpora corpus

290

Credita, Centauros dici nova fecit imago.

Tum faber adductis accendere follibus ignes

Coepit, et in gladios candens extendere ferrum,

Vulnificique aciem chalybis praefigere ligno,

Et telis armare manus ac tela veneno.

295

Tunc clypei, parmaeque breves, lituique, tubaeque

Venere, et rauco stridentia cornua cantu,

Tum didicit Calaber sonipes Cataphractus in hostem

Currere, et armatos equites in praelia ferre.

Oppida tum fossis circumdata, moenibus urbes

300

Et procula duectae peregrino a littore merces.

Tunc abies montana fretum sulcavit, et alnus

Incrementa mali tepefactis sanguine terris.

Tunc etiam nostra rubuerunt aequora caede.

Tum procerum delecta manus, tum Typhis et Argon,

305

Inclyta Phryxaeae petierunt praemia lanae.

Iam nullus sine caede locus, pax nulla per aequor,

Nulla quies terris, totum scelus occupat orbem.

Tristia quid memorem Thesaeae carbasa prorae?

Quid patris interitum Thesei? Quid Cnosia virgo

310

Te referam, quam durus amans pro munere vitae

Liquid in ignotis morituram atrociter oris?

Quid iuvenem lacerum? Matrem quid Amazonia raptam,

Confusamque domum Priami, Troiamque ruentem?

Quid genus Aeneadum? Quid nigri regna Darii

315

Lapsa canam? Quid rapta Ducis tentoria Pori?

Quid siculum Libyco spumantem sanguine Pontum?

Praetereo Gallorum ausus, Italosque tumultus,

Arma Tagi taceo, profugum pavoque latentem

Navigio Xerxem, totum qui abscondere aequor

320

Puppibus, et latos armato milite campos.

Te quoque praetereo tua quem pulcherrima proles

Misit in arma senem luctuque affecit amaro

Rex Solymi venerande soli, tua gloria tantis

Obscurata malis, nisi te miserata fuissent

325

Numina in aeternam visa est descendere noctem:

Dicite Agenoris infoelicissima Thebae

Classica, et accensos in mutua vulnera fratres.

Quid sibi vult Progne pectus signata cruentum?

Quid Cyris turrita caput? Sua quaelibet aetas

330

Quaelibet orbis habet regio monumenta malorum.

Neve putes solos includi hoc turbine reges,

Foelicemque dari tecto sub paupere vitam,

Nusquam tuta quies, regum sublimia tecta

Pastorumque casas humiles malefida ruit sors.

335

Eschilus evadens hominum consortia solis

Errabat campis, non illi regna, nec urbes,

Nil a sorte datum quod perdere posset, habebat.

Carmen opes, et poma cibus, tectum fuit aether.

Ocia securo invidit dulcia vati,

340

Et tandem incautum meditans qua falleret arte

Invenit fortuna viam. Testudine lata.

Quam modo piscosa raptam de valle ferebat

Aera per vacuum clauso Iovis armiger ungue,

Percussum caput in patres, heu, quattuor acrum est:

345

Et scarum in gelida sparsum est tellure cerebrum.

Reddere foelices fertur voluisse metellos,

Sed vetuit rapidis ex ignibus eruta Pallas,

Atque repentino mors intentata tumultu.

Incoepit prodesse homini, coepitque repente

350

Poenituit, si inconstans, sic perfida semper.

Si quibus indulget multum, servatque tenorem

Prosperitas, et blanda diu fortuna secundat,

Formidanda magis, nam contrahit omnia unum

Aspera, ut incautos uno magis obruat ictu.

355

Fata probant istud Samii metuenda tyranni

Cui datus ex imis iterum fuit annulus undis.

Nam cum triste nihil sors semper amica tulisset,

Experiar certe quaesit sors aspera dixit.

Et ridens percussis aquas adamante marinas.

360

Nec mora, Rhombus adest, escam ratus esse lapillum

Prosequitur rictu, et gemmam vorat ore natantem:

Forte superveniens piscator in aequora fundam

Iactat, et inclusum piscem dat dona tyranno.

Ille auro simulat et rhombo gemmaque potitus

365

Credidit in se aditum sorti non esse sinistrae.

Insidiis tandem captum crudelis Oroetes

Iussit in excelso lapidosi vertice montis

Affigi, praedamque feris avibusque relinqui.

Quid brevia incertae fugitivaque tempora vitae

370

Stringimus? Aetatem properantia sydera nostram

Diripiunt, meliorque prius pars occidit aevi.

Est tamen indoctum vulgus quae fallere possit

Falsa boni species, quam qui comprendere frustra

Nititur imprudens et spe se ludit inani,

375

Hic est fallidicis sua qui quaesivit in undis

Ora puer, modo flos, retinens cum nomine formam.

Apenninigenae prope saxea flumina Rheni,

Sylva per umbrosas ubi surgit plurima valles,

Vidimus humanae speciem vitaeque nescisque

380

Hic quercus iacet annoso quae elanguit aevo,

Hic procera abies, crebris quam lata securis

Ictibus excudit, dum vox a rupibus altis

Pulsa redit, resonatque aspris in cautibus Echo.

Hic alni, tiliaeque lenes, et fraxinus ingens,

385

Praecipites iuxta ripas quae creverat alto

Radicata solo, cum grandibus eruta saxis

Procumbit glareae, atque comis cubat arida lapsis.

Glandiferas illic austri violentia phagos

Stravit, arenoso implumis iacet aequore truncus.

390

Solivagis umbrosa feris habitacula quondam,

Garrula frondoso dulces quae in culmine nidos

Foverat, ablatum nemus admiratur, et umbras

It quaesitum alias, aliisque cubilia ramis

Fabricat, inque nova suspendit pignora fronde.

395

Sic homines in fata vocat non exitus idem.

Hic ruit ex alto praeceps, animamque gementem

Exhalat collisus humi, subit ille ruinam

Mole sub ingenti fractus, iacet obrutus undis

Alter, equo labens alius perit, ilia contus

400

Huic penetrat, tepidoque cadens rigat arma cruore.

Et tandem variis mors omnia casibus aufert,

Quicquid alit tellus avida vorat improba fauce:

Magna Deum mater grandi turrita corona

Quae ligat Idaeo Libycos temone leones

405

Quicquid inest nobis fluxum et mortale capaci

Colligit in gremio, vitae nuda ossa futurae

Servat, et implendos auris melioribus artus.

Quid iuvat assiduis curas augere querelis?

Non revocant surdos hominum suspiria manes,

410

Nostra nec extinctis possunt lamenta mederi.

Qui semel occiderit dulcesque reliquerit auras,

Non illum nostri gemitus, non humida fletu

Lumina, non pullati humeri, non plurima mente

Caesaries, non ora situ squallentia turpi,

415

Sed neque dona Deum templis oblata iuvabunt.

Hanc si forte duae legem fregere sorores

Quae fratris potuere animam revocare sepulti,

Non tamen haec nobis sunt expectanda, Deum rex

Haec facit, et raros miracula servat in usus.

420

Ponite mortales curas, qui condidit orbem

Ipse regat, sua pereant custodiat ipse.

Ipse gubernator sapiens, et amore paterno

Res hominum curat quicquid descendat ab illo

Ferre decet, nec enim quicquam dat inutile nobis.

425

Quare illum toties precibus pulsamus ineptis?

Arbitrioque regi petimus coelestia nostro?

Num coeli turbanda via est ne funera fratrum,

Ne morbi eveniant, ne grandine vapulet hortus?

Aspice quo cursu coelum, qua mole feratur.

430

Et cupis illa tuo tam ingentia corpora nutu

Fraenari, legemque pati? Tu portio rerum

Tam brevis et vilis, cui formidabilis una

Est apis, insomnem pulices animalia rostri

Tam tenuis, dictu indignum, quem reddere possunt,

435

Flectere vis superos, et vincere fata precando?

Ac revocare pios in olentia corpora manes?

Cur retine, et toto noli insanire cerebro,

Non puer Astyanax matri, non chara Creusa

Redditur Aeneae, frustra sua pignora plorat

440

Ausa nimis Niobe, frustra vocat Hectora mater.

Quid teris argutae nervos testudinis Orpheu?

Quid canis ad surdos rapta pro coniuge manes?

Fata redire vetant, et lex immobilis Orci.

Quid frustra Alcides puerum per littora et agros

445

Quaeris Hylam? Dum te insano clamore fatigas,

Ille inter dulces vitreo sub gurgite Nymphas

Dormit, et affectus ridet mens libera nostros,

Non secus ac provecti annis ridere solemus

Infantes cum nocte pavent tenebrasque horrescunt.

450

Tu quoque quid surdum quondam florentis amici

Quottidie irroras lachrymis Baptista sepulcrum?

Crebra quid infestant aegrum suspiria pectus?

Hos tantos animae luctus, suspiria nostra haec,

Haec graviter lamenta ferunt, nam mutuus illis

455

Est amor, est pietas, tolerantque incommoda tristi

Nostra animo, cur ergo animas vexamus amicas?

Forte times diras leges Acherontis avari

Insignes pietate animas post fata subire,

Exiliumque pati aeternum et sine fine dolorem.

460

Ne tibi ita illudas, neu rem turpem atque nefandam

Hanc ascribe Deo, nihil haec nisi credere iniquum

Crudelemque Deum, quo nil absurdius unquam

Audiri dicive potest, natura Tonantis

Quae summa est bonitas tantum scelus istud abhorret.

465

Si nescis, vitio sua sunt, et sunt sua laudi

Praemia, nec tectis coeunt post fata sub hisdem

Candidior Virtus, nitidoque simillima Phoebo,

Et miserum scelus obscura fuligine tinctum.

Illa volans pulchrum tremulis caput inserit astris,

470

Hoc pressum gravitate sua se in tartara condit.

Ista duas fecere domos, amplissima tecta,

Orbe alio distincta animis habitacula nostris.

Vivimus hoc mixti, mixtique recedimus aevo.

Sed post fata Deus meritis loca debita fixit.

475

Coeli orbem centrumque soli distantia magnis

Regna interstitiis, quorum confinia longe

Ne coeant elementa suis quater orbibus arcent.

Sunt quos a vitio foedaque libidine ventris

Blanditiae nullae, nullus divellere possit

480

Laudis amor, nullus larium timor infernorum.

Et veluti sua lustra sues et olentia tecta

Praeponunt regum laribus, quos nobile circum

Vestit ebur, Pario tellus ubi marmore fulget,

Sic hominum genus istud iners et inutile prorsus

485

Ocia delicias, Veneres, convivia et omne

Quod sensum delectat opus praeponit Olympo.

Hos procul a superis coelique decemplicis axe,

Pellit ab aeterno Deus antra sonantia luctu.

Huc omnes quibus est nimium dominata voluptas

490

Et divina quibus visa est nimis aspera virtus

Degeneres animae quasi purgamenta feruntur.

Sunt quibus aspectu superi meliore dederunt

Mitius ingenium, minus implicitumque tenebris,

Corporeaque minus pressus caligine sensus.

495

Hi quanquam maiore animo nitantur ad astra

Non tamen omne nefas possunt avertere, contra

Conspirante orco, sensuque in bella vocante

Saepe animum, saepe amissa rationis habena,

Saepe velut ventis navem rapientibus extra

500

Rectum iter rationem affectibus aegram.

Propterea functos vita contagia terrae

Imbibitasque abolere opus est post funera sordes.

Hi subeunt Stygios amnes, errantque per umbras,

Donec pestiferos mores et noxia vota

505

Exuerint. Auro tandem quod in igne recoctum est

Persimiles, lucem subeunt, et in aethera migrant.

Sunt quae coelesti perfusae nectare mentes

In purgata magis labuntur corpora, quando

Fortunata iuvant clementi sydera vultu.

510

His oritur coniunctus amor virtutis, et omnes

Adversos superant invicto pectore casus,

Et quia deberi norunt virtutibus astra,

Lubrica derident mortalis tempora vitae.

Hos multis fortuna modis contraria iactat

515

Non superat, Scopulorum instar fremitum maris omnem

Immota qui mole ferunt, sub pondere nullo

Deficiunt, etenim nullo pondere Virtus

Consummata labat, moribunda et tabida membra

Esse sciunt animi aeterni tectoria quaedam

520

Non victura diu, ruituraque tempore parvo.

His coelum se sponte aperit, redeuntibus omnis

Coelituum chorus assurgens occurrit, et altam

More triumphali gaudens assumit in arcem.

His pater extremi qui summa cacumina mundi

525

In stellante throno residens te annuit alta

Fronte suam vultu sobolem confessus amico.

Aliger insignis gladio atque micantibus armis

Atria qui servat, primoque in limine semper

Excubat, et merita ingenti probat omnia lance,

530

His quibus ad magni sublimia tecta Tonantis

Panditur introitus, laetis ita vocibus inquit.

Vivite securi iam nunc, veterumque laborum

Praemia percipite, et sedes implete beatas.

Discite quid pietas, et quid reverentia legum,

535

Quid servasse fidem, quid flumina sancta subisse,

Quid castae mundaeque manus a sanguine et auro,

Quid coelo delatus honor, quid thura quid ignes

Profuerint, gratesque pio persolvite regi.

Talibus ingressi coelestia limina dictis

540

Immortale bibunt divorum pocula nectar

Quantum quisque sitit, passim convivia, passim

Quae nunquam pariunt alacres fastidia mensae.

Omnibus una fames, eadem sitis omnibus unae

Sunt epulae cunctis, sed pars non omnibus aequa.

545

Transit in has igitur partes genus omne animarum.

Nam vel regna tenent quae purgatoria dicunt,

Vel damnata malis nunquam cessantibus, aether

Restat apex mundi, divum domus atque Tonantis.

Non habet in Collam ius tartarus. Illa repellunt

550

Antra pias animas, fugit impia tartara Virtus,

Et Phelgethontaeis nunquam fuit incola campis.

Vel superos adiit, vel certo temporis orbe

Exulat, ut maculas lustralibus abluat undis.

Mox iter ingrediens qua primo lucifer orto

555

Nunciat Indorum populis ascendere solem,

Ibit aethereos orbes et in ardua templa,

Qua duodena micant obliquo limite signa

Transgressusque iugum coeli glacialis in altos

Scandet, ubi loca lata carent vertigine, campos.

560

Quare age deposito luctu et moerore iacentem

Tolle animum, pelle hanc Stygiam de pectore noctem,

Regna nec invideas patriae melioris amico.

Nos quoque mortales cum vita exegerit annos,

Ibimus in coetus illos, ubi gaudia plenis

565

Evomit aequoribus nunquam moritura voluptas.

Thraicios imitare Getas, qui extrema suorum

Laetitia celebrant et dulci funera cantu.