Talibus indomitas mentes et barbara corda
Irritat Dea saeva maris: de littore classis
Solvitur et nostros venit eversura penates.
Chaoniae nostris vicinae finibus Alpes
5
Acclamant et saxa cavis quae plurima pendent
Rupibus acceptas confuso murmure voces
Conglomerant, nec clara sinunt respondeat Echo.
Magnus apud manes Itala de gente coacto
Agmine Pompeius rogat ad sua moenia mitti
10
Italiae laturus opem, sub pectore forti
Vivit adhuc patriae pietas, stimulatque sepultum
Libertatis amor, pondus mortale necari
Si potuit, veteres animo post funera vires
Mansere et prisci vivit non immemor aevi
15
Sollicitusque hisdem curis, quem Romulus aevo
Grandior his acuit dictis: I, magne meorum
Immortalis honos et gloria summa nepotum.
I, commune bonum serva, quando haec tibi semper
Cura fuit, totum pietas tua nota per orbem
20
Imperio dignum nostrae te fecerat urbis.
Coelo aliter visum est, coelum culpare quis audet?
I, patrium defende solum, quando Itala virtus
Vsque adeo cecidit, quando Germania quondam
Armipotens, nunc lenta iacet, nec Caesaris ullum
25
Audet opus Caesar, genus hoc ignobile gentis
Barbaricae procul Ausoniis a finibus arce.
Te Pontus, te novit Arabs, te Graecia et omne
Aegeum, Ioniumque fretum, te Punica tellus,
Tyrrhenum magnis equitasti classibus aequor,
30
Te Ligur, Alpinaeque nives, te sensit Hiberus,
Galliaque, et latis ingens Germania campis.
Per freta, per campos victricia signa tulisti,
Regna, urbes, maria et terras felicibus armis
Calcasti, totusque tuos miratus honores
35
Orbis, ut indigno raptum te vulnere novit,
Ingemuit, flevere Arabes, flevere Sabaei,
Indus et extremi flerunt tua funera Seres.
I, decus Ausoniae, regno suppone cadenti
Ingentes humeros et fortia pectora tantis
40
Fluctibus opponas, magnae teque obiice cladi.
Communes tutare domos, communia serva
Regna, mea fundata manu, sententia fratri
Ista Remo sedet; id Curii, Deciique precantur,
Id Numa coelicolum cultor, sanctique Catones,
45
Id Populus, Patresque rogant, ne despice gentem
Nate tuam, viden' ut campis tam multa virorum
Millia praestantum generosis frontibus errent
Elysiis: te nemo tamen praestantior ore,
Non animo melior, nec ad horrida promptior arma.
50
Te externi, nostrique duces venerantur et ipse
Depositis odii causis, livore sepulto,
Te praefert Caesar, meliorem seque fatetur,
Quandoquidem pietas et nescia rumpere leges,
Dignior et sceptro et regni diademate virtus.
55
Hac prece motus erat, mentemque movebat ad artes
Antiquas, artes belli, Martisque laborem,
Cum pater eloquii culto sic Tullius ore
Flexit ab incoeptis animos, coetumque resolvit:
Magne pater nostri generis, tuque optime civis,
60
Optime Dux, patriaeque ingens pietatis amator,
Quem cives colui ante alios, dum vita manebat,
Ferre urbi auxilium frustra meditamur, Olympi
Ipse pater, qui regna tenet, qui fulmina torquet,
Sic statuit, scelus hanc hominum sibi suscitat iram,
65
Divisae excitis se seditionibus urbes
Ausoniae lacerant, una intra moenia livor,
Ambitio, nummique sitis corrumpere mores,
Vt coepere pios, nulla est reverentia recti,
Nulla quies animis, nullusque salutifer urbi
70
Civis, opes patriae rapiunt, aeraria nudant,
Et commune bonum in proprios elabitur usus.
Hae pravae vivendi artes, haec pessima morum
Colluvies, nobis latum qui reximus orbem
Abstulit imperium, Romamque aliena coegit
75
Iura pati; serviret adhuc, nisi provida Narsis
Cura redemisset, pulso capitolia Gotho.
Quae rapuit patres eadem fortuna nepotes
Insequitur, viret aeterna sors aspera fronde.
Prospera brumales pluvias et frigora sentit.
80
Astraque debilibus non fert ardentia ramis,
Atque omnis timet incursus, aevoque senescit
Sponte sua, cum fixa manens, stabilisque putatur,
Occidit extemplo, fugitque infida repente.
Sorte sua utantur, lex est Deus omnibus aequa,
85
Omne quod a Superis bellum est, revocabile non est,
Sed neque rex Erebi quemquam tranare paludem,
Nec Superis iterum reddi sinit: est pia quae te,
Romule, cura movet, sed subdita legibus Orci,
Nos istis aeterna ligant ergastula campis,
90
Nec licet ad patrium limen, coelumque reverti.
Felices animae, sedem quibus aetheris alti
Iuppiter indulget, possunt ea fata movere.
Nos orbis quondam Domini servimus Averno,
Fata regunt illae, terrenaque regna gubernant.
95
Verte alio mentem, nec nos ea cura fatiget,
Sit satis exilio nobis leviore teneri.
His animae dictis coetu siluere relicto.
Interea nostras odiis flagrantibus urbes
Exercent furiae; per rura, per oppida saevit
100
Martis opus, Petrique domus polluta fluenti
Marcessit fluxu: nulla hic arcana revelo,
Non ignota loquor, liceat vulgata referre.
Sic urbes, populique ferunt, hic rumor ab austro
Cimmerios ultra latices per opaca silentis
105
Claustra viae, sale concreto, quae plurima crescit
Stiria frigentes Scythiae penetravit in agros,
Venit ab herculeis per Iberum Gadibus aequor
Qua subit excelsam Thetys interflua Calpen
Ad vada Gangaridum, magno qui proxima Gangi
110
Rura tenent, gemmasque legunt, ea fama per omnem
Iam vetus Europam mores extirpat honestos.
Sanctus ager Scurris, venerabilis ara cinaedis
Servit, honorandae divum Ganimedibus aedes.
Quid miramur opes, recidivaque surgere tecta?
115
Thuris odorati globulos et cynnama vendit
Mollis Arabs, Tyrii vestes et muricis imbrem,
Indus ebur, croceum Cilices et Tmolus odorem,
Mel Siculi, ferrum Chalybes, tenuissima Seres
Vellera, Cretenses mollissima vina, Tanager
120
Pernices mercatur equos, venalia nobis
Templa, sacerdotes, altaria, sacra, coronae,
Ignes, thura, preces, coelum est venale, Deusque.
Xyste pater, fidei custos, oviumque magister,
Quas bonus effuso moriens in sanguine pastor
125
Abluit aetatis damnosa licentia nostrae,
Quam veterum semper crescens incuria patrum,
Et sceleri pandens aditum, moresque severos
Aversata parit, tua sentiat arma, coerce
Hanc vitem, ancipiti ramos preme falce vagantes,
130
Namque feros fructus et tristem frugibus umbram
Fert inculta, iacens Cererem necat, occupat agrum.
Mille sub his latebrae foliis et mille rapaces
Hac habitant sub fronde ferae, vulpesque, lupique
Mitiaque invadunt, laniantque animalia passim,
135
Sic cicurum genus omne perit, per ovilia regnant
Saevus aper, tigres rapidae, truculenta leonum
Semina, multicolor pardus, gryps naribus uncis,
Et variae panthera cutis, gravis unguibus ursa.
In genus hoc pater arma move, sua pascua redde
140
Foecundis ovibus, stent ad praesepia tauri,
Qui signata iugis, longoque attrita labore
Colla gerunt, postquam rerum te Roma potentem
Fecit et obscuro iubar hoc resplenduit orbi,
Exanimis virtus scelerum sub mole sepulta
145
Respirare parum visa est et tollere frontem.
Et nisi tot vitiis haec saecula nostra fuissent
Depravata, boni poterant rectoris habenae
Errantes frenare rotas, sed tantus equorum
Impetus aurigam superat, frustraque retractans
150
Lora gubernator sine lege per invia fertur.
Propterea sortem doleo mitissime patrum
Xyste tuam, fueras annis melioribus aptus.
Est tibi quae tanto satis est in principe virtus:
Sed velut obscuris Phoebi sub nubibus ardor
155
Languet et umbra diem piceae caliginis aufert,
Sic tua corrupti vitio clementia saecli
Obscuratur, eunt pessum pietasque, fidesque.
Lerna palus terra est, vitiorum exercitus hydra,
Alcides nusquam est, ardentem saeva Chimaeram
160
Monstra tenent, nec adest Glauci castissima proles.
Candida Gorgonei capitis coma fluxit in angues,
Et neque Mercurii prosunt, nec Palladis arma.
Daedaleis inclusa viis Minoia monstra
Passim habitant, crebris uterum quae caedibus augent,
165
Nec potis est multa ingluviem saturare rapina,
Nec superat Thesea manus: per tecta, per aulas
Harpyiae funesta lues, fluxuque, fameque
Infestae volitant: Boreae genus omne recessit.
Syrenes redeunt et Phoebi filia Circe,
170
Quae placidos hominum ferali carmine vultus
Vertit in immites formas et in ora ferarum.
Plurima sunt nobis sancti vestigia saecli,
Et gentis monumenta piae, sunt ardua templa;
Sunt sacris congesta patrum sancta ossa sepulcris.
175
Est fidei caput, est veri latria Tonantis,
Ista sed Hesperidum velut aurea mala dracones
Caerulei servant, (res detestanda) nec ullis
Flenda satis lacrymis, nec me convitia quisquam
Texere causetur, mordaxque excudere carmen:
180
Haec sunt pro sanctis gemitus, lamenta, dolores
Moribus et Superum pro maiestate querelae.
Ista movent Superos, vocat hoc scelus aethere ab alto
Bella, famem et diri genus insuperabile morbi.
Heu sortem gregis adversam, sidusque malignum,
185
Quum custode caret, cum fracto vimine sepes
Nocturnos aditu fures admittit aperto,
Praesertim cum dira fames ieiuna luporum
Intestina premit, rabidique mapalia lustrant.
Praeda sumus, fracto ferimur temone per altum,
190
Qua furit Oebaliae violentior ira Maleae.
Nunc vada latrantis scyllae, nunc ora carybdis
Radimus et Libycas rapido nunc aequoris aestu
Pellimur in Syrtis, nunc per tua saxa Caphareu.
Pulsa dies tenebris, nubes Erymanthidon ursam
195
Abstulit, indicium coeli Magneta latentis
Perdidimus, tumet in montes et lapsa remugit
Doris, arenosi saliunt ad sydera fluctus,
Adversaeque undis undae, contrarius Euro
Flat Zephyrus, Boreas Austro, subversa dehiscunt
200
Aequora et inter se spumis albentia pugnant.
Vicini trepidant agri, pulsata reclamant
Littora, vixque obstant, collisa rebellibus undis.
Ah miserae quae nunc inter cunabula matres
Parvula securo nutritis pignora lacte!
205
Quot tepidi erumpent oculis turgentibus imbres,
Quot gemebunda premet fessus suspiria pulmo.
Maesta quot attractis salient singultibus ora,
Quum tepido dulces rapientur ab ubere nati,
Atque viris ipso caesis in limine vestrae
210
Diripientur opes, sparsis cum crinibus ipsae
Praeda eritis, manibus vinctis hostile per agmen
Ibitis, attonito prostrata cadavera gressu
Calcantes, lacerasque comas atque ora cruenta
Vestrorum seu natorum, seu forte parentum,
215
Atque pio late stagnantes sanguine campos!
Summe Pater, coeli saltem cui regia paret,
Singultus audi insontes, fletuque piorum
Flectere: crudeles gladii, saturandaque caede
Spicula primores populi, frontesque superbas,
220
Oraque blasphemo feriant inflata tumore.
Parce rudi populo maiorum exempla sequenti,
Imbellemque manum salva, qui cetera salvas.
Quid meruere greges? pastorum incuria damno est.
Cerne laborantem freta per salientia cymbam,
225
Et miseris fer opem nautis, pontumque furentem
Sterne, suis manda ventos liget Aeolus antris.
Fatales properant anni, noviesque voluta
Fert alias leges centeno machina cursu.
Nec Deus has labi aerumnas prohibebit ab astris.
230
Tempus adest, quod iam venturi praescia vatum
Pectora, fatidicae quod praedixere Sibyllae:
Corripite arma viri dextris, laevasque reflexis
Insertate manus clypeis, Deus odit inertes.
Ecce procul denso nigrescit pulvere coelum;
235
Sublataeque leves nimbi tolluntur arenae.
Accipient fuscae caedis cava flumina rivos,
Rubraque pampineos imitabitur unda liquores.
Non igitur frustra diros ardere cometas
Vidimus et medio Phoebum pallescere coelo,
240
Defectumque pati, nigraque in veste sororem
Inter nocturnos ignes incedere moestam.
Tempus erit Parcis celeres glomerantibus annos,
Cum mediis fossor campis tellure subacta
Inveniet, conosque, truces et nuda virorum
245
Ossa, gravesque solo galeas, ensesque sepultos,
Armaque nostra suo non convenientia saeclo,
Atque immutatos rerum mirabitur usus.
Haec properant, dictumque fides non sera sequetur.
Sed steriles, gelidaeque animae quas imbre Megaera
250
Lethaeo aspergens requie sopivit inerti
Contemnunt, tepidoque trahunt secura cubili
Otia, tractantes lautis convivia mensis.
Nubila mens hominum, sortisque ignara futurae,
Terretur vanis et vera pericula ridet.
255
Non tamen ista minus properant, incredula poenas
Turba dabit, curisque brevi tabescet amaris.
At si tantus amor Superum, si tanta moveret
Corda virum pietas, studiis si talibus artes
Ingenuas colerent homines, nec iacta perirent
260
Semina, nec litui streperent, nec classica cantu
Terribili, nec dira lues praecideret annos.
Nam licet obsequiis opifex lucentia mundi
Astra suis aptans semen, causasque malorum
Ignibus aethereis dederit, coeloque volanti:
265
Ipse tamen liber, nulloque coercitus astro,
Vultque, potestque piis precibus, votisque suorum
Annuere et coeli flammas cohibere nocentes.
Aspice magnanimum bellatoremque, ducemque,
Qui promissa suum genus introduxit in arva:
270
Et facilem cognosce Deum, miserisque faventem
Casibus et nostra Superum prece numina flecti.
Barbara gens populum reducem prohibebat ab agro
Pollicito, contra sumptis Dux impiger armis
Castra movens hostes ingenti strage fugatos
275
Pressit et infesto turbas dum caederet ense.
Iam nox atra caput velata nigrantibus umbris
Pallentes urgebat equos, lentumque soporem
In terras biiugo secum temone vehebat,
Ne tenebris decepta manus victoris ab ictu,
280
Caedeque cessaret, Solymis ut gloria maior
Esset et evulsa generis radice superbi
Libera pacificis habitarent agmina campis.
Vota, precesque ducis Deus audiit, atque volantis
Ipse manus Phoebi volucrumque retraxit equorum
285
Lora Pater, pluresque diem produxit in horas,
Vincendique moras dedit et comes ivit in arma.
Sol stupuit, fixoque diu resplenduit orbe.
Caetera quae coeli Dominum Titana sequuntur
Ordinibus certis sua ne intervalla, vetusque
290
Sidera mutarent iter et ne curreret orbis
Ordine turbato currus traxere citatos
Et iuga frenatis subito tenuere quadrigis
Solis ad exemplar, regemque imitata quierunt,
Vranie dulci septem discrimina cantu
295
Quae regit immoto vocem compressit Olympo.
Sic Pater edixit, sic Dii fecere minores,
Sirenesque octo, quibus est data cura movendi
Immortale Dei templum bis quattuor orbes.
Ipse arcem super excelsam, super ardua mundi
300
Culmina, qua roseum surgens aurora colorem
Explicat, aeterno patrem modulamine laudant,
Cunctaque distinctis aptant mortalia fatis:
Humanis igitur si mitia numina rebus
Cernimus antiquos tantum curasse labores,
305
Vt tardata polis mundi mirantibus astra
Paruerint homini, credo si nescia labis,
Totaque sub magni imperium collata Tonantis
Semper nostra piis pareret legibus aetas,
Sollicito terrore carens felicibus armis
310
Mortales agerent sub Diis custodibus aevum,
Nostraque non nimbo metuens, non missa per auras
Ardenti Iovis arma manu, non torva furentis
Ora Noti, Libycum spumans quibus aequor in altum
Tollitur et campis versata liquentibus unda
315
Serpit in Ausoniam, tyrrhenaque littora pulsat:
Sed neque tecta timens caeco sub gurgite saxa,
Non vada, non scopulos, Turcarum a littore victrix,
Foetaque multiplici remearet foenore classis.
Qua prece placari, quo possint munere flecti
320
Numina, Castalides, ostendite, numina vobis
Cognita; terrigenum miserae succurrite sorti.
Dum precor, Vranie, cui sidera nota, Deumque
Tecta, supercilio sic est effata sereno:
Corpora siderei sicut mortalia coeli
325
Imperio subsunt et nulla rebellibus armis
Bella audent, sequitur magnes Erimantidos astrum,
Et quo luna iubet fugit atque revertitur unda:
Tempora sol variat, sic mens aeterna parenti
Iustitiam, sanctos mores et laudis honorem
330
Perpetuum debet, sunt haec gratissima coelo
Orgia et infestis obstare potentia fatis.
Sed postquam liquit terras Astraea nocentes
Fugit et ipse hominum leges, qui condidit ordo.
Temporeque ex illo summi reverentia patris,
335
Sanctaque divini ruit observantia cultus.
Hi quoque, qui nomen de relligione superbum
Vsurpant, quamquam sanctis a patribus ortos
Se iactent, ovium molli sub vellere fraudes
Mente Lycaonias servant et crimine sordent:
340
Quod speciem virtutis habens scelus omne colorat.
Nec tamen his maculis sordet pecus omne, magister
Ne pereat, quaedam sibi servat ovilia, semen.
Qui prece sollicitant Superos, multoque per omnes
Thure litant aras veniam, pacemque precantes,
345
Invisi Superis, faedaque libidine olentes.
Heu frustra incestis iterant sacra orgia dextris,
Polluti circum quoties altaria vultus
Conveniunt, celebrantque choros et carmine mixto
Sancta Deum vanis penetralia vocibus implent:
350
Irritant, irasque movent, non numina flectunt.
Hac prece nil opus est, nil adiutoribus istis
Auxilii sperate, novis date templa ministris.
Sacrilegum genus ex adytis, templisque Deorum
Pellite, nec longos scelera haec vertantur in usus.
355
Quid Solymos ritus, quid montibus aemula templa,
Aequatamque iugis molem, longumque per aevum
Limina solemni late celeberrima cultu,
Antiquasque Dei sedes eum moenibus altis
Eruit et pulchram ex imis radicibus urbem?
360
Sacrificae gentis scelus et contagia passim
In patrias prolapsa domos movere Tonantem,
Qui Romana vocans ad opes et regna suorum
Castra, secundabat cursus, classemque regebat
Ausoniam, stimulosque animis addebat et ignes.
365
Ipse acies inter tenui circumdatus aura
Versabatur agens animosam in praelia gentem,
Oppugnansque altas arces, scelerata ruebat
Moenia. Coelicolum post longa silentia tandem
Evigilans furor imperiis, regnisque ruinam
370
Ingerit et celeri pessum trahit omnia caede.
Sicut in antiquas flammis volitantibus aedes,
Quum saevit Vulcanus, eunt laquearia iunctis
Cum trabibus, tabulaeque leves atque ardua tecta
In cineres, longosque rapit brevis hora labores.
375
Si robusta fides, si spes immobilis, ardens,
Si pietas senis et vitio inviolabile pectus
Afforet, ignicolor, quem lapsus ab aethere currus
Sustulit in Phoebi silvas atque ardua templa,
Ferret opem, possetque instans avertere fatum;
380
Ipse sacerdotes Phythonia pectora falsos
Abstulit et longo campis arentibus aestu
Elicuit largum subitis de nubibus imbrem.
Traxit et aethereos superis ex orbibus ignes.
Et nova circumdans liquidis altaria rivis
385
Quum bove mactato rutilans superincidit ardor,
Et quum dura ferens regis mandata superbi,
Attonitus sensit flagrantia fulgura miles.
Hic antiqua tuae iecit primordia gentis,
Namque rudem tunicam tetrae fuliginis instar,
390
Cui simplex, expersque artis natura colorem
Fecerat, induitur, per saecula cuncta nepotum
Progenies iussit similem gestaret amictum.
Incola Carmeli primus fuit ipse pudoris
Virginei princeps et vitae coelibis auctor.
395
Ipse suo sanctos urbes et moenia patres
Linquere et in tacitis servare silentia campis,
Exemplo docuit, solus namque ipse per umbras
Errabat nemorum, pomis contentus et unda.
Gramen ei pro melle fuit, pro nectare lympha.
400
Sed felix nunc arva colit ridentia supra
Frigoris aerii et lapidosae grandinis oram.
Ille licet gemina vertex aestate quotannis
Sudet et a nobis cum sol declinat in austros
Et cum littorei petit humida brachia cancri,
405
Scilicet aequali Librae, Phryxique sub astro,
Depresso quoniam multum telluris ab orbe
Tollitur, infestis numquam tamen ignibus ardet,
Purpureos semper flores, spirantibus auris,
Ora tepens semper violas et candida semper
410
Lilia fert, brevibusque dies absconditur umbris.
Quattuor ex istis labentia flumina campis
Lata rigant Asiae ripis ingentibus arva:
Sunt rigui fontes, vitreosque nitentia rivos
Prata bibunt, tersus semper sine nubibus aer,
415
Nec quatitur ventis, nec rauca tonitrua frangit:
Brachia pomiferae curvant redolentia silvae,
Pendulaque electri gratum induit uva colorem.
Collibus in parvis, ubi paulum iugera surgunt,
Perpetuas, ramis fecunda feracibus arbor,
420
Semper habet fruges, quibus et contemnere fatum
Possit et expertem morbi servare iuventam.
Nulla patet curis illuc via, nulla dolori,
Nulla neci, colit ista senex loca sancta beatus.
Atque sub occasum mundi rediturus in orbem,
425
Non timet interea Parcae ne stamina rumpant.
Hoc sene nunc opus est et te, mitissime vatum,
Cuius ad ingressum rubri salis unda recessit
In geminas rupes, patuit maris alveus ingens
Praetereunte Duce et populo per concava regna
430
Neptuni, timuit Triton, sonuere cavernae,
Delphines curvi et Phocae fugere natantes,
Subque imas egit Protheus pecus omne latebras.
Si Deus hos nostro miserans concederet aevo,
Dura inter vapidos paterentur iurgia patres:
435
Vsque adeo invisa est probitas, odiosaque Virtus.
Tempore namque isto, vitio datur esse pudicum:
Est scelus esse pium, saecli haec est gloria nostri!
Parce igitur pro gente tua tabescere, vates,
Pone preces, ambire Deos et sidera noli.
440
Quod coelum, Superique ferunt, mutabile non est.
Dixerat Vranie, cum Thespias altera vocem
Extulit et tales est orsa Polymnia cantus:
Hic iuvat antiquam cladem, veterumque dierum
Fata recensere et primaevae gentis ab ortu
445
Illuviem, repetens missos trans littora fluctus,
Ignotosque prius nimbos et nubila dicam,
Scilicet ut memores iusto sub iudice vestros
Ire dies, certasque sequi post crimina poenas,
Cautius ambiguae cursus et euntia vitae
450
Tempora curentur, nec inerti pressa veterno
Mens hebeat, sed prompta graves superevolet artus,
Venturamque timens cladem, vicinaque fata,
Mobilium turpi rerum ne se inquinet usu,
Sed solum videat Patrem et reverenter adoret:
455
Qui sedet et stabilis solo movet omnia nutu.
Cum Pater Oceano sceleratam perdere gentem
Vellet, ad imbriferos errantia sidera pisces
Duxit et officiis aptavit tristibus astra:
Sed tamen ante rudes turbas et barbara regna
460
Quam subitis deleret aquis, praemisit in orbem
Fatidicum vatem, qui crimina longa piari
Posse, libidinibus si noxia parceret aetas,
Instantesque iras caneret, clademque futuram.
Interea Divum monitu contexere vastum
465
Instar montis opus coepit: quo clauderet omne
Quadrupedum, volucrumque genus, stirpemque nepotum:
Formabatque ratem magnis super aequor ituram
Motibus et grandi pressuram Nerea mole.
Clarus adhuc radiis Phoebi lucentibus aether
470
Splendebat, quum ligna faber, caesamque pararet
Materiem, nondum tellus cognoverat imbres:
Sed crescentis adhuc post prima exordia mundi
Terra patens, proprioque madens humore ferebat
Omnia: proventuque suos meliore colonos
475
Iugera pascebant, gravioraque semina culmos,
Pomaque maiori curvabant pondere ramos.
Tunc etiam virides animalia tuta per agros
In longos ventura annos, aevumque senile
Gramina tondebant, nondum violata pruinis
480
Nec gelidas experta nives, sed mitia Veris
Tempora et assiduum placidissima frigora rorem;
Nondum Lampeties Ithacis armenta colonis
Obfuerant, nec fixa veru versaverat exta
Geriones, nondum fuerant magalia, necdum
485
Raptor Aventinos macularat sanguine colles:
Impia nec caesis vivebant saecula bobus.
Tunc igitur populi indociles, ignara Deum gens
Mirantes ratis immensam consurgere molem,
Consilium sprevere viri, nec dicta putarunt
490
Digna fide et sanctum senis irrisere furorem.
Ecce niger piceis velatur nubibus aer
Et Phoebi lux alma diem diffundit opacam.
Iam coelum insolitis reboat mugitibus, ingens
Nimbus adest, fugere ferae, fugere volucres:
495
Flumina certatim tumidis Nereides undis,
Et freta tollebant, nigro pallentia coelo.
Nubila conglomerans pennis rorantibus Auster
Aethiopes, Libyamque super stridente volatu
Ibat et excussis ardebant ignibus aurae.
500
Aeoliae tremit omne solum, furit Aeolus, antra
Fracta sonant, factoque volant procul agmine venti.
Contremuere urbes, tristes per rura coloni
Cogere ah imbre greges, stabulisque armenta tueri
Dum properant, crescentis aquae lata aequora cursus
505
Impediunt, frustra pecudes balatibus agnos
Sollicitant, frustraque vocant sua parva capellae
Pignora, convellunt frondosa cacumina Cauri:
Diripiuntque casas, volitantque per aera culmi.
Attonitae matres strictis ad pectora natis
510
Ardua tecta petunt, iuvenum robustior aetas
Annosas scandunt quercus, fugiuntque repente,
Quo nulli fugisse datur, confusa per urbes
Infantum, iuvenumque sonant lamenta, senumque.
Itur in excelsas turres et summa domorum
515
Culmina: Neptunus spumans, ultricibus undis,
Insequitur miseros, arctant praesentia fata.
Imbre madent tunicae, porrectis crinibus unda
Liquitur: Oceanum dicas ex aethere labi.
Et lacrymae miscentur aquis, ad nubila frustra
520
Tolluntur cum voce manus, sua numina quisque
Clamat: in erectas Boreae violentia frontes
Nimboso spuit ore tonans et verba precantum
Suffocat, ne forte Dei referantur ad aures.
Iamque superfusum campos absconderat aequor,
525
Nulla fugae superest, superest spes nulla salutis.
Haec vada non gressu, non sunt tentanda natatu:
Et iam montanis veniunt qui e fontibus amnes;
Et quae per campos latis vada concava ripis
Magna mole fluunt, gremio complexa capaci,
530
Vix tanto satis est oneri Neptunia Doris.
Iam solae extabant, excelsa cacumina quondam,
Nunc humiles, mersaeque altis in fluctibus Alpes.
Vtribus innixi, tabulisque ad pectora tractis
Complexique trabes haustum saepe ore vomebant
535
Oceanum, tandem victi oppugnantibus undis
Ora sub immensos mergebant pallida fluctus.
Vallibus ex imis profugos qui summa tenebant
Culmina, montanosque apices, cum Nerea semper
Alta magis petere et plenis de nubibus imbres
540
Certatim ruere et iam mortem instare viderent.
Poenituit tandem, serasque dedere gementes
Nequicquam lacrymas et fallere numina votis
Consueti, quum vota darent, ridebat Olympus.
Flumina non norant ripas, nec littora fluctus;
545
Aeriae volucres humore madentibus alis
Praecipiti casu lapsae cum brachia multum
Iactassent pelago, fatum tandem ore trahebant.
Fugerat in latices Rhodope, magnusque latebat
Apenninus aquis, nigro sub gurgite summum
550
Presserat Ossa caput, non apparebat Olympi
Altus apex, ipsis avibus non pervius ante:
Tunc tamen et curvis ratibus (si forsitan illa
Aetas usa fuit ratibus), pecorique marino
Pervius, aequoreo quae numquam tingitur imbre
555
Vicinis timuit mergi sub fluctibus Vrsa.
Apta prius bello atque armis procera Gigantum
Corpora cum parvis, turba cum paupere reges
Purpurei nabant sine maiestate supinis
Pectoribus, merso sub gurgite foemina vultu,
560
Diffusisque freto vittis et crinibus ibat.
Involvit sors una omnes discrimine nullo.
Gryphes, equi, damae atque canes, cervi atque leones,
Agna, lupus simul errabant, certamina litis
Mors dirimit, certamque dies parit ultima pacem.
565
Iamque homines, iamque unda feras populata fluebat
Libera, non scopuli, toto non insula ponto,
Nec Cyprum Venus alma videt, nec Delphica Phoebus
Templa, nec Alcides Thebas, nec Cynthia Delon,
Nec Iuno sua rura Samon, nec Gnosia regna
570
Iuppiter, extincta fugit Vulcanus ab Aetna:
Quamvis claudus erat Triviae vicina petivit
Atria, praepetibus pennis, celerique volatu.
Nec cupressiferam Cyllenen aspicit Hermes,
Nec Tyberim Mavors audax, tegit omnia pontus.
575
Protheus et Doris, Glaucus, Matuta, Palaemon
Cuncta tenent, Pindi phocae videre cacumen.
Occiderat tellus, ignis, Neptunus et aer
Mundus erat: Cererem Tethys amplexa premebat
Vndique, Neptunum quartae reverentia sortis
580
Non metuit violare domum, thalamosque sororis
Herbiferae, tentare etiam Iunonia regna
Non metuens auras spatio breviore coegit.
At ratis omne vehens animal terrestre per altum
Ibat et obiecta dirimebat corpora prora:
585
Atque videns utrumque polum sublimior ipsis
Nubibus aethereum per iter, qua casus agebat:
Nunc Zephyros contra errabat, nunc Solis ad ortus,
Nunc Austros, nunc usta petens Aquilonibus arva,
Donec in Armeniae rupis delata cacumen
590
Iam retro labente mari vestigia fixit.
Nam Pater excelsa mundum speculatus ab arce,
Vt genus humanum salvo vix semine vidit
Interiisse, fretum iussit cessare, nec unquam
Amplius Aegeon dixit montana reviset
595
Culmina, nec scyllae Glaucus iungetur in altis
Montibus, extremae lustrabunt caetera flammae:
Cum vetus ingenti tellus arsura camino
Absorbebit aquam pelagi sitientis et ipsos
Aethereos montes camporum aequabit arenis,
600
Tunc altos mortale genus volvetur in ignes,
Immensumque dabit volitans vaga flamma fragorem,
Et fornace gemens mundus fumabit eadem.
Nec tamen haec Phaethontis erunt incendia, Phoebo,
Quae, nolente, crement orbem: tunc omnia vires
605
Astra suas iurata dabunt et nostra facessent
Imperia atque alias alio pro crimine poenas
Gens humana luet, cinerem solventur in atrum,
Quae mare, quae tellus, quae corpora possidet aer,
Nec tunc ulla virum flammas industria vincet.
610
Haec dicente Deo, nubes fugere, Notusque
Occidit et pulsus claris Aquilonibus Auster.
Iam Taurus iuga tollebat deformia limo;
Lentus et ex altis stillabat frondibus humor.
Semisepulta inter cumulos humentis arenae
615
Corpora siccabant aurae, passimque abeunte
Rupibus in summis haerebant aequore conchae.
Iam claro rutilans ardebat lumine Phoebus,
Monstrabatque procul discussis nubibus Idam,
Turribus ex altis primum Titana videntem
620
Riphaeas arces Lyciae, Cilicumque superbis
Aggeribus frontes, Athon et Rhodopeia saxa,
Et Casias moles, magnique cacumen Olympi,
Atque Pyrenaeos apices, Athlantaque magnum.
Ex alta senior specula caput extulit album,
625
Telluremque videns: Salve sanctissima, dixit,
Terra hominum, pecudumque parens, faecundaque nutrix,
Quae frugum genus omne paris, quae vulnera tergo
Infinita pio pateris, quo pignora pascas.
Tu rapidos ignes, elementaque caetera fixo
630
Limite, tu coelos sicut gravis anchora puppes
Inconcussa tenes, pedibus tua mitia nostris
Pectora substernis gaudens et moesta capaci
Membra sinu defuncta foves, siccare, tuamque
Accipe progeniem, pelagi tot casibus actam,
635
Longaque perpessam angustis incommoda tectis.
Haec ait et pressas valles speculatus, aquosos
Vidit adhuc campos, nebulasque errare cadentes
Arva per, et lento circum iuga serpere gressu,
Et prono petere ima gradu, Zephyrisque fugari
640
Lenibus et sensim notis sua flumina ripis
Restitui et pressos sua littora quaerere fluctus.
Tum pater ingentes rupto sibi limite portas
Oceanus fecit, per quas ire atque reverti
Posset et imperio Lunae labi atque relabi
645
Motibus alternis, mediasque revisere terras:
Tunc gelidi sinus Euxini, tunc alta Propontis,
Ioniumque fretum, longis quod fluctibus altum
Currit ad Atlantem, solidis tum Caspia ripis
Colligere occultas coeperunt aequora venas,
650
Fluminaque et missos Scythicis de vallibus amnes.
Tunc Arabes inter campos, Nilique lacunas
Se late mare diffudit, tunc Persica Doris
Est ingressa solum, merces latura per Indos.
Tum quoque Maeotis latam diffusa paludem
655
Fecit et immenso glacies induruit orbe:
Despiciens iterum sublimibus alta fenestris
Protulit ora senex et circum lumina vertens
A ciliis pendente manu deprendit Araxem
Finibus includi propriis: Tygrimque volantem.
660
Sic ratus Euphratem, sic est ratus ire Niphatem,
Sic Rhenum, Venetumque padum, Rhodanumque, Ararimque,
Sic Thermodontem dubiis e fontibus ortum,
Et latos Hypanis latices bisaporis et Istrum.
Sic vada Iordanis, sic Nili flumina septem,
665
Et sua qui nigris dat nomina gentibus Indum,
Immixtumque fretis, solumque Borystenis amnem:
Tunc etiam nitido coelos incedere vultu,
Et Phoebi occasum croceo splendore rubentem,
Humentisque Noti flatus cessasse nocentes,
670
Contemplatus: Habent, dixit, bella aspera finem,
Et tandem maris et coeli cecidere furores.
Mox reserata videns bipatentibus ostia valvis
(Namque Deus limen, quod clauserat ante, reclusit)
Omine frondiferae laetus redituque columbae,
675
Servata cum plebe senex exivit et agris
Restituit pecus et nemori genus omne ferarum,
Et levibus pennis volucres abiere per auras.
Finierat tali responsa Polymnia cantu,
Altera cum docti nutu soror annuit oris,
680
Et placidam Clio surgens extollere vocem
Coepit et exemplum prisci memorabile dixit:
His adiunge senis, qui marmore primus acuto
More sacerdotum Phrygiae pudibunda Cybelis
Membra secans, magno dedit orgia grata Tonanti,
685
Ipse pater sanctae fidei, pater ipse timoris.
Hunc habeant tua saecla ducem, sic flectere coelum,
Sic mutare Deos poterunt, sic fata movere.
Tu Dea dic, inquam, tuus hic labor, ipsa capaci
Mente tenes, vitaeque memor monumenta prioris
690
Cernis et annales aeterno pectore servas,
Cunctaque praeteriti memoranda negotia saecli:
Tunc Dea virgineos oculos, frontemque venustam
Movit et in coelum versis ita vultibus orsa est:
Da pater ingeniis lumen, da cordibus aures,
695
Et chaos humanis caecum de mentibus aufer,
Oblitosque novas sordes laudata priorum
Facta sequi, patrumque vias concede nepotes.
Mox ad me conversa suoque innixa sedili
Talibus historiam coepit percurrere dictis.
700
Clara iacet tellus ultra Babylona superbam,
Quam veteres ideo vestri dixere Medamnem,
Quod geminos inter late diffunditur amnes:
Scilicet Euphratem, Tigrimque e fontibus hisdem
Progenitos et mox disiunctis flumina ripis
705
In duo divisos, quorum secat illud Eoas,
Occiduas aliud partes, longoque meatu
Per nigros Arabum populos versata rubentes
Ingrediuntur aquas et se cum Doride miscent.
Terra igitur fluviis prius intercepta duobus,
710
Frugum terra ferax, argenti dives et auri:
Quae nimio neque sole calens, neque frigoris aestu
Pressa gravi tepet aeterno placidissima vere:
Indiga lympharum tamen est, paucisque rigatur
Fontibus, assiduo pascuntur gramina rore.
715
Haec hominum sublime genus, clarosque virorum
Fert animos, Divum sacris aptissima rebus
Pectora, caelestesque vias et sidera doctos,
Quos dixere Magos, etiam per Persidis agros,
Phoenicumque domos habitant et Agenoris arva:
720
Hos antiqua Tyrus novit, piscosaque Sidon.
Terra tamen gemino primum quae clauditur amne,
Hos tulit et primos horum sibi vindicat ortus.
Hac igitur de gente satus gratissima caelo
Progenies, magnique sagax Abramus Olympi,
725
Cognitor errores varios damnavit et aras
Indigenae gentis, veras namque ipse per artes
Illapsuque Dei monitus diversa negavit
Numina, sed solum summa confessus in arce
Esse patrem rerum artificem, mundique magistrum:
730
Abstulit et fati leges et inania iura
Fortunae, casusque levis damnabile nomen,
Aeternosque docens, animos post funera, dixit,
In requiem et vitae patriam melioris ituros:
Qui veriti Numen, Maiestatemque Tonantis,
735
Clausissent sine labe dies et sancta sequuti,
Quae generi dedit ipse suo, mandata fuissent.
Propterea falsis assuetae legibus urbes,
Vt nova tradentem populo mandata, Deosque
Tollentem novere virum, communia sanctum
740
In civem vertere odia, infensaeque fuerunt,
Qualis Socraticae quondam gens Attica voci.
Id metuens natale solum, patriamque reliquit,
Regnaque Sidonio petiit contermina ponto.
Rex erat Assyriis Ninus atque Semiramis uxor
745
Extincti post fata viri victricibus armis
Protulit imperii fines per Bactra, per Indos.
Inachus Argivam parvo post tempore gentem
Rexit et Inachia cum Iuppiter Iside captus.
Tunc Atlas humero caelum tulit, igne Prometheus
750
Humanum madido formans in pulvere corpus
Contigit et venas vitalibus imbuit auris.
Nondum Roma suum Tyberim, nec magna futurae
Troia parens Romae Xanthi cognoverat undas.
At cum dura fames agros et moesta teneret
755
Regna Palaestinae, mutata sede petivit
Niligenas, felixque solum, quod pinguibus undis,
Horrea centeno latissima foenore colebat
Tunc rudis Aegyptus campos et dura colebat
Iugera, nec causas rerum speculata latentes
760
Noverat, aeterno currentia sidera motu.
Lanigeros curare greges, cava cymbia dulci
Lacte coronare et mites nutrire iuvencos:
Tunc communis erat labor, hoc Aegyptia pubes
Exercebat opus, glebasque domabat aratro.
765
Traxit ab his curis animos Abramus et altam
Suspiciens arcem mundi: Cognoscite, dixit,
Aethereos ignes et non mortalia magni
Templa Patris, sanctique operis sanctissima signa,
Artificemque Deum, qui sidera caleat et ipsam
770
Grandibus infusam membris, cognoscite mentem:
Neu sinite aeternos animos assuescere terrae,
Laetarique luto et rebus gaudere caducis.
Terra perit, pereunt undae, mutabilis aer,
Intereunt ignes, semper durabile coelum
775
Permanet et nostris animis habitacula servat.
Ob scelera et culpas hominum, ritusque nefandos
Impia diffuso perierunt saecula Ponto:
Ob scelera et culpas hominum, ritusque nefandos
In cineres ibit tellus, tenuemque favillam:
780
In superos estote pii, satis ampla feretis
Sacra Deo, templisque suos reddetis honores,
Quum sine sorde preces et labe carentia vota
Offeret intactum maculis et crimine pectus,
Iustitiam, moresque pios offerte, litari
785
His sibi vult Pater, infractus licet irruat orbis:
Virtutes, animique manent, benefacta supersunt
Semper et arbitrio Deus omnia iudicat aequo.
Vivite virtutum memores, virtutibus aether
Scanditur et summos, quos cernitis, itur ad orbes.
790
Haec populis praecepta ferens Abramus Olympi
Explicuit cursus omnes, bissenaque signa,
Quae variant nitidum stellati limitis orbem,
Innixasque fretis terras, pontumque teneri
Aere, sublimes ferri circum aera flammas,
795
Astra ignes circum super ardua culmina mundi
Aeternum regnare Patrem, sceptrumque tenere.
His superaddiderat prolem post longa futuram
Tempora, quae renovet meliori saecula lege.
Rura petens iterum proli promissa futurae,
800
In primos, quos ante fame regnante, penates
Fugerat, argenti locuples remeavit et auri:
Et cum rege loci percusso foedere gressum
Cum consorte thori, servorumque agmine magno
Fixit et Assyrios implevit ovilibus agros.
805
Tum primum coeleste genus sub imagine visum
Creditur humana, quum forte sub ilicis umbra
Frigora captaret, venientia numina vidit:
Vnum quod dulcem nati praediceret ortum,
Et duo, quae flammis ruerent coelestibus urbes,
810
Infames vitiis urbes et sulphure dignas.
Et quoniam mater ventura senilibus annis
Pignora subrisit, materni nomina Risus
Induit auspiciis oriens felicibus infans,
Spes generis, coeli Proles habitura favorem,
815
Et longos visura dies, magnamque datura
Progeniem, visura Deum, visura Tonantis
Semina, de seris exire nepotibus olim.
Pulcher et eximiae divino frontis honore
Praeditus, undenos iam bis puer egerat annos:
820
Quum Deus Abramo dedit haec mandata fideli:
I celer, ut nostrae dulcem tua pignora Risum
Sacra feras arae, summi pete culmina montis,
Compositisque super truncis altaria flammas
Subiice et arrepto nati pete guttura cultro,
825
Accensosque super ramos effunde cruorem.
Impiger ostensum cara cum prole cacumen
(Struxit ubi celsam templi rex tertius arcem)
Solus adit famulis umbrosa in valle relictis.
Saepe patri dixit iuvenis: tibi culter et ignis,
830
Victima nulla tamen: suspiria longa paternum
Pectus agens; Nostris (inquit) lectissima flammis
Victima mox aderit, lacrymaeque per ora cadebant.
Et iam multiplici stabat rogus arbore grandis,
Subiectisque novae rutilabant ignibus arae:
835
Quum pater aetherei reserans mandata Parentis,
Talia vix pressis nato singultibus inquit:
Care puer, dulcis vitae mihi dulcior annis,
Quem mea clausurum sperabam lumina, cuius
Auxilio leviter senii grave pondus inertis
840
Laturus fueram, mea spes, mea, nate, voluptas,
Ob decus egregium formae, teneramque inventam,
Ingeniumque pium, sacrisque accommoda rebus
Corda, videbaris longo dignissimus aevo:
At secus est coelo visum, summoque Tonanti.
845
Sicut mira tibi fuit et coelestis origo,
Sic memoranda tuum renovat miracula funus,
Sanctaque felici mors non discordat ab ortu.
Non morbo, seniove cadis, non occidis hoste,
Hostia coelitibus fies, manibusque paternis
850
Mite feres mortis genus hoc, invita, tremensque
Tristibus officiis accedit dextra, pavetque
Pectus et immotis frigent praecordia fibris;
Sed Superum mandata sequi et parere necesse est.
Nec te dura brevis moveat praesentia fati,
855
Quando tibi melior dabitur vita aethere in alto.
Hac pater illacrymans, caraque in imagine nati
Lumina defixus minuebat voce dolorem.
Filius haec contra: Pater haec suspiria pone,
Pone pater fletum, si quidquam fata doloris,
860
Funera si quid habent poenae, fugit ocius Euro.
Ergo Dei sortem potuisti credere nato
Difficilem? tenerisve fui sic doctus ab annis?
Hos puero mores pater, haec praecepta dedisti?
Intrepidus fati genus hoc reverenter honestum
865
Suscipio, nec me flammae, nec vulnera terrent.
Immo ego me frustra genitum et vitalibus auris
Contra iura frui credam, si iussa pigeret
Ista pati; mea membra Deus melioribus auris
Imbuet, interea donec nova venerit aetas,
870
Pace fruar placida, patrum cum mitibus umbris
Te expectans, tua namque iterum pater ora videbo.
His pater in fletum dictis prorupit et ibant
Ora per et barbam lacrymae, cecidere trementi
Arma manu, cum sic iterum puer ora resolvit:
875
Quid patris et nati tantum te nomina terrent?
Quid te falsa ligat stultae pietatis imago?
Est pietas suprema Deo parere, nec ullum
Gratius est sacrum, nec victima sanctior ulla.
Anne doles, tua quod Superis sit et aethere digna
880
Progenies? quid adhuc trepidas Abraame? quid haeres?
Quid tam felici fraudas tua pignora sorte?
Redde Deo, precor, hanc animam terrena perosam,
Eripe me tenebris, aditumque ad sidera pande.
Prospicit ex alto Deus haec spectacula coelo,
885
Hasque moras dudum et dextram miratur inertem.
Sic ait et molli denudans guttura veste,
Post patrem rutilos puer accedebat ad ignes.
Iam pater ardentes plorans ascenderat aras,
Nudatoque pium nati caput ense petebat,
890
Quum Deus amborum motus pietate, ministro:
I, dixit, celer, et veniens clamabat ab auris:
Pone, pater, cultros, mitem ne interfice natum,
Sat tua nota fides, pietas tua cognita coelo.
Iam satis est; cessa, gratam nobisque, tibique
895
Progeniem serva et matri sua pignora redde,
Obiecitque caprum gladio, qui cornibus altis
Vepribus haerebat, tenuique evanuit aura.
Cernis ut indomitis hominum cervicibus instet,
Ira Deum, durasque terat quo turbine frontes:
900
Aspicis, ut subiecta fovens et sancta gubernans,
Corda pius Pater aequali regat omnia lance.
Nos igitur quos tot surgunt immania contra
Signa, tot hostiles vultus, truculentaque torvis
Ora oculis, qui tot devastatricia monstra,
905
Perque agros, passimque ipsas errare per urbes
Cernimus et nostris instare pericula rebus,
Si gravibus moniti exemplis oracula Divum,
Et responsa Deum sequimur, nec Flumine Sacro
Poenituit prima fusos ab origine crines,
910
Clara soporatas illustrent lumina mentes,
Lustremusque animas, humiles in sancta feramus
Templa preces, exempla patrum meliora sequuti:
Purior interea depulsis nubibus aer
Induet antiquos vultu ridente colores:
915
Grana ferent sulci, dulcesque racemifer uvas
Palmes et alma Ceres, mitisque favebit Iacchus:
Atque salutiferis immissae flatibus aurae
Innocuos coeli tractus, sinceraque reddent
Atria, fatifero passim moriente veneno,
920
Bellaque, composita cessabunt horrida pace.