Leonzio Pilato Ilias

Iram cano dea Pellidis Achillis

Pestiferam quam innumerabiles gentis dolores posuit

Multas autem robustas animas inferno anmisit

Heroum ipsos autem cadavera ordinavit canibus

5

Avibusque omnibus. Iovis autem proficiebatur consilium

Ex quo iam primitus separatim litigaverit

Atridesque rex virorum et divus Achilles.

Eius enim ipsos deorum liti convinxit ut pugnarent

Latone et Iovis filius hic certe imperatori iratus

10

Pestem ad exercitum suscitavit malam corrumpebantur autem populi

Quia Crisem inhonoravit sacerdotem

Atrides hic enim venit citas ad naves grecorum

Liberaturusque filiam ferensque miserabilia dona

Coronam habens in manibus procul sagittantis Apollonis

15

Aureo cum sceptro et deprecabatur omnes Achivos

Atridas autem magis duos ornatores populorum

Atrideque et alii bene ocreati. Achivi vel Greci

Vobis certe dii dent celestia culmina habentes

Depredari Priami civitatem bene domum ire

20

Puellam autem mihi liberare amicam hec precia recipite

Venerantes Iovis filium procul sagittantem Apollinem

Vbi alii prope omnes laudaverunt Greci

Venerarique sacerdotem et splendida recipe dona

Sed non Atride Agamemnoni placuit animo

25

Sed male expellit contumaci autem sermone precipiebat

Ne te senex cavis in navibus inveniam

Vel nunc tardantem vel postea iterum venientem,

Non iam tibi iuvabit sceptrum et corona dei

Hanc autem ego non solvam ante ipsam et senectus sequetur

30

Nostra in domo in Argo procul patria

Telam texentem et meum cubile contra respicientem

Sed vade ne me instiges saniorem ut revertaris.

Sic fatus est pertimuit autem senex et obediit sermoni

Descendit autem tacitus ad litus multum fluctuantis maris

35

Multis autem postea procul veniens obsecravit senex

Apollinem regem quem bonam comam habens peperit Latoam

Exaudi me argenteum habens arcum qui Crisem a pueritia defendis

Ad Chillam gloriosam Tenedon autem fortiter regnas

Smithef si quando tibi alacre sacrum si ad templum fudi

40

Vel si quando autem tibi pinguia crura cremavi

Taurorum atque caprarum. in hoc autem exaudi me in hoc desiderio

Honorent Greci meas lacrimas tuis sagittis

Sic fatus est orans. Huc autem audiebat Phebus Apollo,

Descendit autem ab Olimpo carino iratus animo

45

Arcum humeris habens amplamque pharetram

Sonuerunt autem sagitte in humeris irati

Ipso moto hic ibat nocti similis

Sedit postea procul navibus cum sagitta apparuit

Gravis autem stridor factus est argentei arcus

50

Mulos quippe primum perambulavit et canos albos

Sed postea ipsis telum de bono peuco mittens

Percutiebat semper pire mortuorum comburebant cumulate

Per nonam diem certe per exercitum ambulaverunt tela dei

In nona autem ad agregatorum vocavit populum Achilles

55

Huic enim in sensu posuit dea alba brachia Iuno.

Curabat enim de Danais quia leviter morientes videbat

Hi vocati autem postquam et simul congregati facti sunt.

His autem surgens fatus est pedivelox Achilles

Atride nunc nos iterum impeditos puto

60

Retro reverti si mortem velimus aufugere

Iam simul bellum domat et pestis Grecos

Sed eya aliquem vaticinatorem interrogemus vel sacerdotem

Vel somniorum interpretem etenim somnium a Iove est

Qui dicet quare tantum iratus est Phebus Apollo

65

Si forte hic pro deprecatione conquerit atque pro hecatombe

Agnorum si meo cnissa caprarum que perfectarum

Velit mitigari nobis longe luem expellere

Certe hic sic dixit infra sedit. His autem surrexit

Calcas thestorides augur avium valde optimus

70

Qui sciebat queque presentia queque futura et preterita

Et navem conduxit Grecorum Ylion intra

Quam divinationem hanc enim dedit sibi Phebus Apollo

Qui eis bene sciens concionatus est et vera dixit

O Achille iube michi Iovi amice ferre

75

Iram Apollinis longa tela habentis regis

Tibi enim ego dicam tu autem promitte et mihi iura

Vere michi voluntarius verbis et manibus et auxiliari

Certe puto virum irasci qui magne in omnibus

Grecis dominatur et ei obediunt Achivi

80

Melior enim imperator quando irascitur viro minimo

Quod si iram in eadem die digerat

Sed et postmodum habeat iram ut perficiat

In pectoribus propriis. Tu autem dic si me salvabis

Huic ac retribuens fatus est pedivelox Achilles

85

Horteris valde dic divinum quid scis

Non per Apollinem Iovi amicum cui tu Calcan

Orans Grecos divina scientes ostendis

Nullus me vivente et in terra conspecto

Tibi cavis in navibus graves manus imponet

90

Cum omnibus Grecis non si Agamemnonem dices

Qui nunc valde optimus in exercitu gloriatur esse

Et tunc iam hortatus eloquebatur mantes immaculatus

Non enim hic pro deprecatione conquirit neque pro hecatombe

Sed propter sacerdotem quem inhonoravit Agamemnon

95

Non solvit filiam et non recepit precia.

Propter hoc enim dolores dedit procul sagittans atque adhuc dabit

Nec hic autem pestis graves manus extollet

Ante quam patri amico detis elicopida puella

Non redemptam sine precio terreque sacram hecatombem.

100

Ad Crisem tunc autem ipsum deprecantes mitigabitis

Vere hic sic dixit infra sedit his autem surrexit

Iratus Atrides amplus imperator Agamemnon

Iratus ire autem magne sensus nigerrimi

Implebant oculi autem ei igni flagranti assimilati sunt

105

Calcantem primitus male respiciens redixit

Vaticinator malorum nunquam mihi quod utile dixisti

Semper tibi que mala sunt amica sunt sensibus vaticinari

Bonum nunquam dixisti verbum neque perfecisti

Et tunc in Grecis divina sciens contionaris

110

Sic iam hec ideo nobis procul sagittans dolores preparat

Propter quod ego puelle Criseidis splendida precia

Nolui recipere quia multum volo eam

Domi habere etenim leviter Clitemnistre ante volui

Puelle virgini postquam non ipsa est peior

115

Non corpore neque forma neque sensibus neque opibus

Sed et sic volo dare etiam si hoc est melius

Volo ego populum salvum esse quod destrui

Postea mihi honorem subito preparabitis ut non solus

Grecorum sine honore sim quia neque convenit

120

Annueritis enim hoc omnes quia mihi honor venit alia

Huic enim retribuens postea acutuspedes divinus Achilles

Atride gloriose amantior possessionum omnibus

Quomodo enim tibi dabunt honorem magnanimi Greci

Non adhuc scimus ensenia posita multa

125

Sed que ex civitatibus depredati fuimus ea data sunt

Populis non est visum retro hec revocare

Sed tu certe nunc hanc deo da postea Greci

Tripliciter quadrupliciter reddemus si forte Iupiter

Dabit civitatem Troiam bene muratam depredari

130

Huic autem retribuens fatus est res Agamemnon

Non sic bonus existens deo similis Achille

Iurare in intellectu quia non transgredieris neque subiugabis

Vel si vis ut ipse habeas honorem sed me sic

Sedere carentem manda autem mihi hanc reddere

135

Sed si certe dabunt honorem magnanimi Greci

Trutinantes per animum ut dignum sit

Sed si non dabunt. Ego autem ipse accipiam

Vel tuum vel Aiacis veniens honorem vel Vlixis

Ducam accipiens hic autem si irascet ipsum subiugabo

140

Sed certe hec colloquemur et iterum

Nunc eya navem nigram proiciamus in mare divum

Et remigatores dextros congregemus et hecatombem

Ponamus supra eam Crisidem pulchram genas

Ponamus unus autem quis princeps vir consultor sit

145

Vel Aiax vel Ydomenes vel divus Vlixes

Vel tu Pellide omnium tremebunde virorum

Vt nobis e caregon mitiges sacra locutus

Hunc enim sub oculis videns fatus est pedivelox Achilles

Heu verecundiam indute vulpinem

150

Quomodo quis tibi prontus verbis obedit Grecorum

Vel viam venire vel hominibus fortiter pugnare

Non enim ego Troianorum causa veni pugnatorum

Huc pugnaturus quia non mihi causales sunt

Non enim isti unquam meas boves abegerunt neque equas

155

Neque in Pythia magne glebe nutrice hominum

Fructum leserunt quia valde multa in medio sunt

Montes umbrosi mareque resonans

Sed tui o magnus pudor simul venimus ut tu gaudeas

Penam sumentes Menelao tibique oculos caninos habenti

160

A Troianis quod non curas neque auxiliaris

Etiam michi honorem ipse accipere minaris

Pro quo multum laboravi dederunt autem mihi filii Grecorum

Non tibi unquam simile habebo donum cum Greci

Troianorum depopulabuntur bene habitatum oppidum

165

Sed certe plus multi labores belli

Manus mee gubernant si quando divisio venit

Tibi honor multo maior ego modicum et amicum

Venio habens ad naves postquam sum lassus bellando

Nunc vado Pythien postquam multo utilius est

170

Domum vadere cum navibus nigris neque te curo

Vbi inhonoratus existens sine fama et divitias destruere

Huic autem retribuens rex virorum Agamemnon

Fuge valde si tibi voluntas venit neque ego te

Deprecor causa mei manere penes me et alii

175

Qui me honorabunt magisque consultor Iupiter

Invisus autem michi es et a Iove nutritis imperatoribus

Semper enim tibi lis amica bellaque et pugne

Si valde fortis es deus tibi hoc dedit.

Domum vadas cum navibus tuis et tuis amicis

180

Mirmidonibus dominare. Te autem ego non impello

Nec turbor de irato minabor autem taliter

Postquam michi accipiet Crisidem Phebus Apollo

Hanc certe ego cum navi mea et meis sociis

Mitta ego autem recipiam Briseida pulchram genas

185

Ipse veniens ad etendam tuum honorem ut bene videas

Quando melior sum te timebit enim et alius

Simile michi dicere et assimilari per oppositum

Sic fatus est. Pellidi autem tristitia fervebat ei in animo

Pectoribus cavis divisim cogitabat

190

Vel hic gladium acutum evaginaret a latere

Hos enim surgere faciet hunc Atridem ledat

Vel iram dimittat constringat animum

Dum hic hec movebat per sensum et per animum

Depromebatque vagina magnum ensem venit Pallas

195

De Celo Ante enim venit dea alba brachia habens Iuno

Ambos similiter animo diligens et curans

Stetit retro de flava coma cepit Pellidem

Soli apparens aliorum nullus videbat

Obstupuit autem Achilles sed postquam mutavit statim cognovit

200

Palladem Athenam duro autem ei oculo apparuit

Et ipsum vocavit verba pennosa dixit

Quare huc lactantis capram Iovis fili venisti

Nisi ut iniuriam videas Agamemnoni Atride

Sed tibi dicam quod et perfici puto

205

Quibus iniurias forte quandoque animum proficies distruendo

Hunc iterum allocuta dea magna oculos Athena

Veni ego ut finirem tuam iram sique obedias

De celo ante autem me venit dea alba brachia Iuno

Ambos similiter animo diligensque curasque

210

Sed eya fini litem neque ensem trahe manu

Sed certe verbis vitupera. Sic erit

Sic enim dicam. hoc autem et profectum erit

Et aliquando tibi ter tot presentabit splendida dona

Iniurie causa istius tu hortare obedi nobis

215

Hanc autem retribuens affatus est pedivelox Achilles

Oportet me certe melius dea verbis eligere

Et valde me licet iratum sic enim melius

Qui et diis obedit. multum audiebant eum

Dixit et supra argenteum manubium posuit manum gravem

220

Retro ad vaginam impulit magnum ensem neque inexaudivit

Sermonem Palladis hec ad celum ascendit

Ad domos capram lactantis Iovis cum demonibus aliis

Pellites autem iterum contumacibus verbis

Atridem alloquitur et nondum finiebat iram

225

Gravis Iuno canis oculos habens cor autem cervi

Nec unquam ad bellum simul cum populo armari

Neque in insidias ire cum valentibus Grecorum

Sustinuisti animo hoc tibi animo apparet esse

Quod vere multum destructibile est per exercitum amplum Grecorum

230

Dona accipere si quis tibi contrarium dicat

Populum comedens imperator quia vili dominaris

Certe enim Atridem si nunc non postea ledam

Sed tibi dicam et ad magnum sacramentum iuro

Sic per hoc sceptrum quod nunquam frondes et ramos

235

Pullulet postquam primitus incisione in montibus dimisit

Neque florescet quia leviter ipsum ferrum lenivit

Frondesque et corticem nunc iterum illud filii Grecorum

In palmis ferunt iusti qui iustitias

In Iove servant hoc autem magnum erit sacramentum

240

Si quando Achillis petitio veniat ad filios Grecorum

Omnes quibus non poteris contristansque

Auxiliari bene quando multi ab Hectore homicida

Morientes cadent tu autem intus animum sucabis

Iratus quia optimum Grecorum non honoravisti

245

Sic fatus Pellides in autem sceptrum posuit terra

Aureis clavis traiectum. Sedit et ipse

Atrides autem ex alia parte irascebatur. his autem Nestor

Dulcis verbo surrexit subtilis a Pylo contionator

Cuius et a lingua melle dulcior fluebat ellocutio

250

Cuique iam due certe generationes meropum hominum

Transiverunt qui eo ante simul multi fuerunt et nati

In Pylo gloriosa et cum tertiis dominabatur

Qui ipsis bene sentiens concionatus est et redixit vera

O amici vere magna tristitia grecam terram adiungit

255

Certe gaudebit Priamus Priamique filii

Aliique Troiani magne gaudebunt animo

Si nobis hec omnia scient agentibus

Qui in certe consilio Grecorum estis et pugnam

Sed obedite. Ambo autem iuniores estis me

260

Iam aliquando ego et melioribus vobis

Viris locutus fui et nunquam me expellebant

Nunquam tales vidi viros neque videbo

Sicut Perithoum Dryantaque pastorem populorum

Et cenea exadium et divinum Poliphemum

265

Thesea Egidem similem immortalibus

Robusti iam illi in terrenis nutriti hominibus

Robusti certe erant et cum robustis pugnabant

Faunis montanis et totaliter destruxerunt eos

Certe his ego loquebar a Pylo veniens

270

Procul ab alia terra vocaverunt enim ipsi

Et pugnabam per me ego illis nullus

Istorum qui nunc homines sunt terrestres vocabitur

Tamen mei consilia audiebant obediebant que sermoni

Sed obedite et vos quia obedire est melius

275

Neque tu isto bono existente accipe puellam

Sed dimitte quia ei primitus dederit honorem filii Grecorum

Neque tu Pellide velis litigare cum imperatore

Repugnanter quia non similem habet honorem

Sceptriger imperator cuique Iupiter gloriam dedit

280

Si tu fortis es dea autem te genuit mater

Sed hic melior est quia pluribus dominatur

O Atride tuque fini tuam iram postea ego

Rogabo Achillem dimittere iram qui magna omnibus

Arx Grecis est belli mali

285

Huic autem retribuens fatus est rex Agamemnon

Ita certe hec senex per conveniens dixisti

Sed hic vir vult supra omnes esse alios

Omnibus certe dominare vult in omnibus regnare

Omnibus significare que non sequenter puto

290

Si ipsum bellicosum posuerunt dii una existentes

Propter hoc ei preparabant iniurias scire

Huic iam sub oculis torve retribuens divus Achilles

Certe piger et vilis vocaretur

Si tibi in omni opere obediam quicquid dices

295

Aliis iam hec precipe non certe michi

Significa non enim ego admodo tibi obedire puto

Aliud autem tibi dicam tu autem in sensibus pone tuis

300

Manibus certe non ego pugnabo causa puelle

Neque tibi neque alii postquam accipitis quod dedistis

Aliarum autem que michi sunt cita in navi nigra

Quarum non feres accipiens nolente me

Sed eya experire ut sciant et alii ita esse ut dico

305

Subito tibi sanguis niger curret per lanceam

Sic isti per contrarium pugnaverunt verbis

Diversimode. solverunt congregationem in navibus Grecorum

Pellides certe ad tendas et naves tendens

Ibat cumque Menitiade a suis sociis

310

Atrides vere navem citam in mare proiecit

Ad remigium iudicavit viginti et hecatombem

Posuit deo supraque Criseidam pulchram genas

Tulit portans princeps ascendit multi consilii Vlixes

Hi certe postquam ascenderunt navigabant mollia maria

315

Populis Atrides lavari precipiebat

Hi autem lavabantur et in mare purgamenta viscerum ponebant

Vrebant Apollini perfectas hecatombas

Taurorum atque caprarum per litus maris sine fece

Cnissa ad celum ibat revoluta per fumum

320

Sic isti certe hec laborabant per exercitum nec Agamemno

Finiebat litem quam primum minatus fuerat Achilli

Sed hic Thaltibium et Euribatem allocutus est

Qui ei erant precones et citi famuli

Ite at tendam Pellidis Achillis

325

Manu accipite ferte Briseidam pulchrum genas

Si autem non dabit egoque ipse accipiam

Veniens cum pluribus quod ei terribile erit

Sic dicens misit minaci sermone precipiebat

Isti nolentes iverunt ad litus maris sine fece

330

Mirmidonum ad tendas et naves venerunt

Hunc invenerunt in tenda et in navi nigra

Sedentem neque istos videns gravit fuit Achilles

Isti autem pertimuerunt et verecundabant de rege

Steterunt neque ipsum vocabant neque loquebantur

335

Postquam hic scivit suis in sensibus vocavit

Gaudete precones Iovis nuntii atque et hominum

Prope venite non mihi vos causales sed Agamemnon

Qui vos misit Briseidis causa puelle

Sed eya divine Patrocle abstrahe puellam

340

Et ipsis des ferre. Hi ipsi testes sint

Ad deos beatos et ad mortales homines

Et ad imperatorem crudelem si quando postea

Opus mei fiet mortalem morbum expelles

Aliis certe hic corruptibilibus sensibus cremabitur

345

Neque scit intelligere simul ante et post

Vt ei in navibus salvi pugnent Greci

Sic fatus. Patroclus autem amico obedit socio

Extraxit ex tenda Criseidam pulcram malas

Dedit ferre. Isti autem retro iverunt ad naves Grecorum

350

Hec autem invita simul istis mulier ivit. Postea Achilles

Lacrimans ....... sine sedit divisus

In litore maris senis respiciens ad nigrum pontum

Multa autem matri amice oravit manus extendens

Mater postquam me peperisti parve viteque existentem

355

Honorem michi debebat celestis tradere

Iupiter altitonans nunc autem ne me modici .... honoravit

Certe Atrides ample regnans Agamemnon

Inhonoravit accipiens enim habet honorem ipse usurpans

Sic fatus lacrimans. Hunc autem audiebat dulcis mater

360

Sedens in profunditate maris in patre sene

Fortiter autem ascendit a cano mari sicut caligo

Et leviter penes eum sedit lacrimas fundentem

Manu ipsum linivit verbum locuta nominavit

Fili quid fles quod autem tibi sensibus venit fletus

365

Resona non occulta in intellectu ut videamus ambo

Hanc graviter suspirans affatus pedes acutus Achilles

Scis taliter quod tibi hec scienti omnia contionabor

Ivimus Thebas sacram civitatem illius hominis

Hanc autem depredati fuimus et tulimus huc omnia

370

Et hec certe .... diviserunt inter ipsos filii Grecorum

Et dederunt Atride Criseidam pulchram malas

Crisis autem sacerdos longe sagittantis Apollonis

Venit citas ad naves Grecorum enea habentium indumenta

Soluturusque filiam ferens innumerabilia precia

375

Coronam habens in manibus echibolii Apollonis

Aureo cum sceptro et rogabat omnes Grecos

Atridas autem magis duos ornatores populorum

Vbi alii certe laudaverunt Greci

Venerari sacerdotem et splendida recipe precia

380

Sed non Atride Agamemnoni placuit animo

Sed male expellit fortem ad sermonem precipiebat

Irascens. Senex retro recessit. Hunc autem Apollo

Orantem audivit quia valde ei amicus erat.

Misit autem ad Grecos malum telum. Certe populi

385

Moriebamur creberrimi. Hec preambulabant tela dei

Vbique per exercitum amplum Grecorum nobis autem mantes

Bene sciens contionabat divinationes hecatio

Subito autem ego primus precipiebam deum mitigare

Atridem postea ira cepit subito surgens

390

Minatus est sermonem qui iam perfectus est

Hanc certe cum navi cita remigatores Greci

Ad Crisem mittunt ferunt autem dona regi

Hanc nuper a tenda iverunt precones ferentes

Puellam Briseis quam mihi dederunt filii Grecorum

395

Sed tu si potes succurre filio tuo

Itura ad Olimpum Iovem roga aliquando certe

Vel verbo iuvasti cor Iovis vel et opere

Multotiens tui patris in atriis audivi

Te iactantem quando dixisti nigra nube saturnino

400

Sola in immortalibus destructibilem morbum expelles

Quando ipsum ligare celestes voluerant alii

Iuno atque Neptunus et Pallas Athena

Sed tu hunc venians dea solvisti de ligamine

Cito centumanum vocasti ad longum Olimpum

405

Quem Briareum vocant dii virique omnes

Egeona hunc enim post ipsius patrem meliorem

Qui leviter penes Saturnum sedebat gloria terrarum

Quem et pertimuerunt beati dii neque ligaverunt

Horum nec ipsum facias recordari inclina te et recipe genua

410

Si forte velit ad Troianos dare auxilium

Hos autem per proras et pro mare trahere Grecos

Interfectos ut omnes blasfement imperatorem

Sciat et Atrides ample regnans Agamemnon

Qualem lesionem quia optimum Grecorum non honoravit

415

Huic autem retribuens postea Thetis lacrimas fundens

Heu fili mi quare te nutriebam male peperi

Iam debuisti in navibus sine lacrima et sine lesione

Sedere postquam tibi fatum parve venire neque valde iam

Nunc simul cito moriturus et inhonoratus ultra omnes

420

Es in tanto te malo fato genui in atriis

Hoc certe dicam verbum Iovi delectanti in tonitruis

Ibo ipsa ad olimpum dealbatum sique obediet

Sed tu certe nunc navibus sedens citis

Irascere Grecis bellum sumas totaliter

425

Iupiter ad occeanum cum sine lesione ethiopis

Hesternus ivit post cibum dii autem similiter omnes secuti sunt

In duodecima autem iterum veniet ad olimpum

Et tunc postea ibo Iovis ad ferream domum

Et ipsum rogabo et ipsum flectere puto

430

Sic vere clamavit recessit hunc dimisit ibi

Iratum per animum propter bene cinctam mulierem

Quam iam in nolente acceperunt. Postea Vlixes

Hi quando portum multum profundum intra venerunt

Vela certe collegerunt posuerunt in navi nigra

435

Telam in malo appropinquaverunt funibus ligantes

Fortiter hanc ad portum traxerunt instrumentis

Ancoras posuerunt et per proras ligaverunt

Et ipsi descendebant ad litus maris

Et hecatombam posuerunt hechibolo Apollini

440

Et Criseis a navi descendit mare preteriente

Hanc postea ad altare ferens multi consilii Vlixes

Patris amici in manibus posuit et ipsum alloquitur

O Crises ante me misit res virorum Agamemnon

Filiam tibi ferre pheboque sacram hecatombem

445

Sacrificare per Grecos ut mitigemus imperatorem

Qui nunc Grecis multi suspirii tela misit

Sic dixit et in manibus posuit hic recepit gaudens

Filiam amicam Hi cito deo gloriosam hecatombam

Per ordinem constituerunt in sculpto altari

450

Lavarunt manus postea et molas acceperunt

His autem Crises magne orabat manus elevans

Audi me argenteum arcum habens qui Crisem supra posuisti

Achille gloriose tenedo fortiter dominaris

Iam certe me antea audiebas orantem

455

Honorasti certe me magne tetigisti populum grecorum

Adhuc et nunc hoc exaudi desiderans

Iam nunc Grecis mortalem morbum extolle

Sic fatus orando Hunc audiebat Phebus Apollo

Postquam oraverunt et molas anteposuerunt

460

Iterum paraverunt primiter et interfecerunt et excortaverunt

Cruraque inciserunt et cnissa coperuerunt

Dipticha facientes supra ipsam carnes crudas posuerunt

Cremabant in tabulis senex et nigrum vinum

Spargebat iuvenes penes ipsum habebant verva in manibus

465

Postquam per partem cremate sunt et viscera consumata sunt

Dividebant vere alia et verubus perforabant

Assaverunt sapienter preparaverunt omnia

Postquam finierunt laborem egebant cibo aguo

Postquam potu et cibo satiati fuerunt

470

Iuvenes certe crateras coronaverunt potu

Diviserunt certe omnibus incipientes cum ciatis

Isti autem diuturni melodia deum deprecabantur

Bonum canentes peana iuvenes grecorum

Delectantes hecaregon hic autem sensum gratulabatur audiens

475

Quando sol subintravit et ad nubes venit

Iam tunc dormiverunt per proras navis

Quando autem erigenia apparuit rubeum digitum dies

Et tunc postea ibant ad exercitum amplum Grecorum

Istis navigabilem misit hecaergum ventum Apollo

480

Hi malum erexerunt et vela alba suspenderunt

Et ventus inflavit per medium velum circum undam

Stira porphyreum magne resonabat nave ambulante

Hec currebat per undam traiectando maria

Postquam venerunt per exercitum amplum grecorum

485

Navem isti nigram ad terra traxerunt

In altum ad arenam et firmamenta longa extenderet

Ipsi dividebantur per tendas et naves

Adhuc hic irascebatur navibus sedens cito transeuntibus

De Iovis genere Pellei filius pedivelox Achilles

490

Neque unquam ad contionem veniebat gloriticantem viros

Neque ad bellum sed destruebat amicum animum

Ibi stando desiderabat pugnam bellumque

Sed quando iam ex tunc duodecima facta est dies

Et tunc iam in Olimpo erant dii una existentes

495

Omnes simul et Iupiter donabatur Thetis non fuit oblita preceptorum

Filii eius sed ista ascendit undam maris

Matutina ascendit magnum celum olimpumque

Invenit magnivocum Cronidem sine sedentem aliis

Extremo vertice multarum extremitatum Olimpi

500

Et iuxta eum sedit et accepit genua

Leva dextera barbam accepit

Rogando affata est Iovem Cronidem regem

Iupiter pater si quando te cum immortalibus iuvavi

Vel verbo vel opere hoc me exaudi desiderans

505

Honora michi filium qui cito moriturus ultra omnes

Erit nunc ipsum rex virorum Agamemnon

Inhonoravit accipiens habet honorem ipse usurpans

Sed tu ipsum honora Olimpie consultor Iupiter

In tantum Troianis pone potentiam ut Greci

510

Filium meum honorent et augeant ei honorem

Sic fata. Hanc nichil affatus est nubium agregator Iupiter

Sed tacitus iam sedebat. Thetis postquam tetigit genua

Sic tenebat obnixa et accepit secundo et iterum

Veraciter iam michi promitte et annue

515

Vel nega quia neque tibi est honor ut bene videam

In quantum ego cum omnibus inhonorabilis dea sum

Hanc valde ipse pertesum affatus est agregator nubium Iupiter

Certe mortalia opera michi et inimicitias constitues

Iuno quando litigabit iniuriosis verbis

520

Hec et sic semper in immortalibus diis

Litigat et me affatur bello Troianis nocere

Sed tu nunc retro recede ne te intelligat

Iuno Michi enim hec erunt in cura ut perficiam

Et eya tibi capite annuam ut credas

525

Hoc enim a me cum immortalibus maximum

Signum neque meum revertibile neque deceptibile

Neque inperfectum quicquid capite annuero

Dixit et nigris superciliis annuit Cronides

Ambrosie certe come vibrate sunt regis

530

A potentia immortali magnum tremefecit olimpum

Hi consulti diviserunt se. Hec postea

In mare prosiluit profundum a splendido olimpo

Iupiter propriam ad domum venit dii omnes surrexerunt

A sedibus eorum patrem contra neque quos sustinebat

535

Stare ipso veniente sed contra steterunt omnes

Sic ibi sedebat in trono neque ipsum Iuno

Nescivit sciens quia dixerat simul consilia

Argentea Theti filia marini senis

Statim iniuriosis Iovem Cronidem affatur

540

Quis tibi doli consultor deorum simul dixit consilia

Semper tibi amicum est me sine nobis ente

Occulta sentienti consulere neque mihi

Libens sutinuisti dicere verbum quicquid intelligens

Hanc autem retribuens pater virorumque deorumque

545

O Iuno ne omnes meos spera sermones

Agnoscere difficiles tibi erunt virgine te existente

Sed quem humilem audiam nullus postea

Neque deorum primus hunc sciet neque hominum

Quem ego procul deos velim intelligere

550

Neque tu de his singulas interroga neque perscrutare

Hunc autem retribuens postea bovina oculos dulcis Iuno

Pessime Cronide qualem sermonem dixisti

Et valde te antea nunc neque interrogo neque perscrutor

Sed valde suavis ea dicas que velis

555

Nunc valde timeo per sensum ne te decipiat

Argentea Thetis filia marini senis

Matutina tibi penes te sedit et cepit genua

Cui puto te annuisse verum ut Achillem

Honores destrues autem multos ad naves Grecorum

560

Hanc autem retribuens affatus est nubium agregator Iupiter

Scientifica semper certe putas neque te decipio

Operari deinceps nichil poteris sed ab ira

Magis mihi erit quodque tibi et dubitabile erit

Si sic hoc est michi debet amicum esse

565

Sed tacita sede meo obedi sermoni

Neque te iuvabunt quot dii sunt in Olimpo

Iuxta me veniente quando tibi intangibiles manus ponam

Sis fatus pertimuit autem bovina oculos dulcis Iuno

Et tacita sedit inclinata amicum animum

570

Pertesii fuit in domo Iovis deos celestes

Istis vulcanis gloriosis artifex incepit concionari

Matri amice consolationes ferens albe brachia Iunoni

Certe mortalia opera hec erunt neque toleranda

Si vos causa mortalium litigetis sic

575

In diis rumorem ducatis neque cibi

Boni erit delectatio postquam peiora vincunt

Matri ego fateor et ipsa sciente

Patri amica solatia ferre Iovi ut non iterum

Litiget pater cum nobis cibum commovet

580

Si quidem velit Olimpius Coruscator

A domibus vibrare hic enim fortior est

Sed tu hunc verbis tange humilibus

Statim postea mitis Olimpius erit nobis

Sic iam fatus commovens cyatum rotundum per utrumque partem

585

Matri amice in manibus posuit et ipsam affatur

Sustine mater mea et perfer curandoque

Ne te amicam entem cum oculis videam

Contristantem tunc nichil potero iratusque

Auxiliari arduus enim est Olimpio tolerari

590

Iam me et alias contrastare violentem

Proiecit pedem accipiens a velo mirabili

Tota die ducebat cum sol descendit

Cecidi in stagnum modicus enim animus erat

Vbi me sinties homines statim acceperunt lapsum

595

Sic fatus. Risit dea alba brachia Iuno.

Postquam risit filii recepit manu calicem

Postea hic aliis diis dextro modo omnibus

Vinum dabat dulce nectar a crateras trahens

Inextinctus certe surrexit risus beatis diis

600

Vt viderunt Vulcanum per domos salientem

Sic tunc certe per totam diem ad solis occasum

Comedebant neque animis carebat cibo congruo

Neque cythara pulchra quam habebat Apollo

Musarumque cantabant retribuentes voce bona

605

Postquam descendit splendidum lumen solis

Hi cachinnantes iverunt domum quilibet

Vbi cuilibet domum gloriosus claudus

Vulcanus fecit scientificis sensibus

Iupiter ad proprium cubile ivit celestis Coruscator

610

Vbi quondam dormiebat quando ipsum dulcis somnus apprehendebat

Vbi quiescebat ascendens iuxtaque aurei troni Iuno.