epitaphium Andreae Danduli

EPITAPHIVM SER.MI D. D. ANDREAE DANDVLO
INCLYTI VENETIARVM DVCIS,
QVI IN SACRI BAPTISMATIS SACELLO
AD DIVI MARCI AEDEM IACET.

 

Quam reverenda cohors virtutum tempore nullo

Deseruit gelidi brevis hec tenet aula sepulcri.

Membra valentis: erant probitas cui, Dogmata, sensus,

Ingenium penetrans, modus atque profaminis alti,

5

Nobilitatis opus, morum series que venusta,

Qui dedit assiduos patrie memorandus honores;

Et quia clara sonant populis sua gesta per orbem

Plura sinit calamus merito recitanda notare.

Dandula quem soboles peperit generosa, Ducatum

10

Andream omnimoda Venetum ratione merentem,

Septima dumque dies septembris milletrecentos

Quatuor at decies iam quinque dedisset obivit.