Battista Mantovano epigrammata iuvenilia

Reference basis text: R. Girardello, 1974

Editing of the digital edition: Daniela Marrone


1. Iohannis Baptistae Mantuani
ad libellum epistola seu elegia
qua eius admonitio feliciter incipit

Care liber, tandem brevibus contente tabellis,

      Vade charoneas nunc habitare domos.

Vnde tamen venias quis sitque muneris auctor

      Scire - quod haud dubito - si studiosus erit,

5

Nec mora sit, dicas: "Illa tibi mittor ab urbe

      Quae manet Euganea, quae stetit ante loco

Et quam Medoacus placidis circumfluit undis,

      Ostia cui nomen tale dedere sua

Adriaci, seu quam posuit prope litora ponti

10

      Antenor, captam cum fugeret patriam.

Hispanus ille tuus extat - qui muneris auctor,

      Qui bibit in gremio prima elementa tuo,

Qui tibi se vitam semper dedisse fatetur -

      Quia tibi Musas seque suasque dicat.

15

Quidque sui credit, si nunc potes immemor esse,

      Cervarium superas oblivione lupum".

Carmina niliaca cur sint inscripta papiro

      Quaerenti, dic: "Hoc pauperis extat opus.

Et nimio cultum fulvo videtur et auro,

20

      Felices libros qualiter ire decet;

Illius at quoniam regina pecunia sedes

      Effugit, in illum defluit omne malum:

Incultaque fronte decet ire libellos,

      Atque omnes habitus, quos gerit ille, gerant.

25

Isto laeta, tamen, versu non pauca videbis

      Carmina et assiduis paene referta iocis.

Quae, tristes animi curas cum pellere vellet,

      Edidit, ingenio non tamen apta suo".

Et si scire volet quid agam, dilecte libelle,

30

      Sive quibus quaeret insideam studiis,

Linquere consilio me, dic, Helicona paterno

      Invitum et Musis vertere terga novem.

Dicque: "Pro versu nodosa sophismata solvo,

      Pro Musis melior philosophia subit".

35

Si vero te aliquis mordaci carperet ore,

      Quando hic incompte plurima dicta leget,

Dicito: "Cum dominus teneris me emisit in annis,

      Illius haerebat prima lanugo genis.

Ille tamen carus tunc versabatur in antris,

40

      Atque puer Musis tuncque gratus erat;

Pocula Castalio saepe illi plena liquore

      Tunc etiam puero Calliopea dabat.

Non tamen Aonios se interserit ille poetas;

      Forsitan hoc idem nomen habere cupit.

45

Ast opus vobis supplex offertque dicatque,

      Radices unde principiumque trahit.

Hoc tibi pollicitum dixit se saepius esse,

      Pollicitus mittit saepius istud opus.

Nunc iubet accipias mittit qua fronte libellum

50

      Baptista hunc; dicas: 'vos faciatis idem'.

Ille recedenti dedit haec mihi iussa libello

      Quae canerem. Iussit dicere fine: 'vale'".

 

2. eiusdem ad Iacobum Cortarolum
Patavinum epistola

Quas tibi pollicitus sum, Cortarole, tabellas

      Accipe, nec tristi, te precor, ore lege.

Non cultos iuvat hoc mores nec seria versu,

      Sed potius faciles inseruisse iocos.

5

Namque sumus iuvenes, iuvenilia dicere fas est,

      Scilicet et dulces composuisse sales.

Cum vero gravior venietque severior aetas,

      Sermoni nostro plus gravitatis erit.

Ipsa senecta licet iuveniles increpet annos,

10

      Quae nunc facimus fecit et illa tamen.

Sed etiam prima fortes aetate iuvenci

      Inter se certant cornibus oppositis,

Et pingues validis praescindunt viribus agros,

      Perdulcem semper in Veneremque ruunt.

15

Emeritae postquam huius venit hora senecta,

      Defluit e frigido pristina corde Venus.

Primariosque docent tellurem scindere tauros

      Et dare sub pando colla torosa iugo.

Cortarole, suos mores fert quaelibet aetas:

20

      Sic vult qui summa Iuppiter arce tonat.

Ipse puer faciles gaudet componere nugas

      Atque studet rixas fingere saepe leves.

Quisque suae iuvenis fastidia longa puellae

      Conqueritur, verba semper amoris habet.

25

Deinde graves quarta mores cum aetate sequuntur,

      Quae semper labore dedito quaerit opes.

Tempore post modico subrepit cana senectus,

      Quae iuvenum curas increpat esse leves.

Esset turpe seni verbis iuvenilibus uti;

30

      Turpe etiam nobis sermo senilis erit.

Cur tamen in Venerem non sit procliva senectus

      Si peteres, satis haec sit tibi causa brevis.

Hi totiens teneras olim futuere puellas,

      Vt sua paulatim perderet ossa calor;

35

Et modo quod toto sulcatur corpore rugis,

      Illa prius fuerat sanguine plena cutis.

Si vero sanguis quo fugerit ille requiris,

      Accipe quae lepido carmine vera cantem:

In cunno cupidis illum emisere puellis,

40

      Cum tensus rubra fronte Priapus erat.

Quod si tam vires essent velut ipsa voluptas,

      Effugeret penes femina nulla senum;

Certatim tremulis captarent oscula labris,

      Blanditias dominae concinerentque suae.

45

Quare nos usus iuvat effutire severos,

      Haec aetas cum sit nostra severa parum.

Hic tener est versus, teneris bene convenit annis:

      Haec est a nostris meta terenda rotis.

Iucundo hoc tristes fallemus carmine curas,

50

      Quae nostro fixae pectore me perimunt.

Quod si diva Venus me pondere liberet isto,

      Semper ero miles et sua castra sequar.

Et iungam viridi semper mea tempora mirto,

      Vitalis nostrum dum riget aura caput.

55

Quare, sancta Venus, nobis has adime curas:

      Pendebit templis multa tabella tuis.

Cortarole, meae si qua est tibi cura salutis,

      Nunc pro me Paphiae da pia vota deae.

 

3. eiusdem de amasia ad amicum

Vt scribis, si te totiens tua Cinthia fallit,

      Obsidet illius pectora dura silex,

Saeva Dionei nec spicula novit amoris,

      Spicula quae exemptum non voluere Iovem.

5

Tempus erit quo se spreti tendebit amantis:

      Et reddet paenas, auguror, ille suas.

Nam si non iuvenis fas est ut discat amare,

      Cum veniet lento curva senecta pede

Et nimium se tunc errasse fatebitur amens:

10

      "Me miserum!" dicet "nunc scio quid sit amor".

Haec tibi certa cano: certo deus edidit ore

      Qui manibus semper tela facesque gerit.

Et scio: quaecumque canit deus iste Cupido,

      Eveniunt: didicit non nisi vera loqui.

15

Et quos sponte suis accingi viderit armis,

      Permittit facili semper amore frui;

Qui vero fugiunt, veluti iuga prima iuvencus,

      Hos miseros paenis afficit innumeris.

Aspice: Narcisus tenerum spernebat amorem.

20

      Non impune tulit, hunc quoque visit amor:

Nam licet imprudens alienos fugeret ignes,

      Effugit vultus non tamen ipse suos.

Ergo tuo, si me curas, iam parce dolori:

      Pendeat et digitis levis harundo tuis.

 

4.

Nuper, ut auferrem venusini carmina Flacci,

      Hanc petii, quam scis me coluisse, domum.

Hic modicum studio consumpsi tempus inani,

      Ianua cum solido limine iuncta fuit;

5

Nec satis est illam ter concussisse quaterque,

      Verum vix haesit postibus ipsa suis.

Insolito quaedam strepitu perterrita virgo

      Venit et exilem retulit esse domum:

Atque omnes una Laurentii tecta petisse

10

      Inque malam me tunc iussit abire crucem.

Impiger haud lento passu delubra petivi.

      Intravi istius limina sacra dei,

Et mea per totam dispersi lumina turbam.

      Illorum sacra nullus in aede fuit.

15

"Cras iterum" dixi "- veniam dabis mihi - redibo:

      Quam mihi des, pro me sancta Thalia rogat".

 

5. eiusdem excusatio ad amicum

Bis repetam dulces solito de more Camenas:

      Non facile fiet quidquid, amice, petis.

Intactae mihi tam longo tempore cordae,

      Vt iam docta manus sit modo facta rudis.

5

Sed ne iucundum dicam fugisse laborem,

      Percutiam raucae dissona lyrae.

Sed tamen ignoro mihi quae primordia sumam,

      Quove modo coeptum perficiatur opus.

Nam qui fecunde, qui leniter ire solebat,

10

      Nunc aret nostri rivulus ingenii.

 

6. eiusdem ad Iohannem Crisanum
in patriam euntem

Illiricum properas lata rate scindere pontum,

      Dirigis in patriam lataque vela tuam.

Dii tibi dent faciles cursus, quibus aeteris alti

      Et quibus immensi est cura relicta maris.

5

Eolus includat violentos carcere ventos,

      Impellatque tuam lenior aura ratem.

Te Tethys atque una nymphae Nereides omnes

      Illiricis reddant finibus incolumem.

Et quando patrio solves de litore funem,

10

      Italiam repetens Adriacosque sinus,

Alcyones fausto componant omine nidos,

      Aequoreas nec agat spiritus ullus aquas.

Heu si te raperent immensi, Dalmata, fluctus!

      Dimidium nostrae surriperent animae.

15

Omne at in nostros id vertat Iuppiter hostes,

      Qui inter nos litem dissidiumque volunt.

Iste tuus minimae ne sit tibi causa recessus

      Lacrimulae: dextris vade redique avibus.

Et qui - quod nosti - sine te non vivere possim,

20

      Fac repetas celeri litora nostra rate.

 

7. eiusdem ad Aemilianum de Gallia

Quae a me de Gallis hexterna luce petisti,

      Accipe quod breviter, Aemiliane, canam.

Oenotrii Gallos vini dulcedine captos

      Aereas Alpes transiluisse ferunt:

5

Et struxere Italis multas regionibus urbes,

      Hoc quoque quae clarum tempore nomen habent;

Et cepere omnem, praeter Capitolia, Romam.

      Vsque adeo virtus gallica transierat!

Illaque cepissent; verum iunonius anser

10

      Arguto excubias pectore praemonuit.

Nam capitolinos furtim transcendere muros

      Coeperat hostilis nocte silente manus.

Excubiae somnos, posito tunc forte timore,

      Carpebant; solus pervigil anser erat,

15

Qui, seu Iunonis seu alius numine tactus,

      Edidit ore sonos ter quaterque ingeminans.

Exiliere viri, captisque hostiliter armis,

      Victrix digna quidem vincere Roma fuit.

Tunc omnes Galli, rebus tam turpiter actis,

20

      Victi dixerunt turpe redire domum.

Contulit in Graias se tunc exercitus oras,

      Fortunam adversam et tristia facta gemens.

Pars huius placidam bello praeponere pacem

      Constituit, Graias incoluitque domos.

25

Altera, non pace sed tristior aptiorque armis,

      Constituit pugnas saevaque bella sequi.

Quae, dum Parnasi sacras pugnaret in arces,

      A turba et Phoebi numine victa fuit.

Dehinc, quando patrias tristis remeavit ad oras,

30

      Passa quidem fata non meliora fuit,

Affecti quoniam variis languoribus omnes,

      Non patriam, infernas sed petiere domos.

 

8. eiusdem de Turcis

Summe potens Mavors, Romani nominis auctor,

      Et profugi mater tu ducis alma Venus:

Si qua modo Latii vos tangit cura salutis,

      Fortia victrici sumite tela manu.

5

Tu quoque, sacrato cuius de nomine Roma

      Dicitur, huc geminas, Romule, verte acies.

Qualis, en age, Lydo tempestas solvitur axe

      Et venit Hesperios eruitura lares!

Cernitis armatis vestitum classibus aequor;

10

      Cernitis ut remis scinditur omne fretum,

Vtque pedes veniat densus exercitus hastis,

      Quantaque veloci turba vehetur equo.

Vidisti numquam molles tot, Graecia, Persas,

      Cum fidum posuit Epaminunda caput?

15

Non tot litus habet Lybiae ferventis arenas;

      Non tot sunt rapido sidera fixa polo.

Heu, tellus tantis est viribus Itala impar,

      Numina, ni ex alto cuncta feratis opem.

Et quamvis posset venienti obrepere turbae,

20

      Insemet mavult arma movere tamen.

Illinc Parthenope miscet civilia bella,

      Atque illinc nostrae diminuantur opes.

Hinc extrema sequens crudelis fata tyranni,

      Bellum Papa Pius exitiale movet.

25

Se simulat surdis dux Anguiger auribus esse,

      Impiger ille tamen semper ad arma fuit.

Hesperiae quantum status est mutatus ab illo,

      Sub cuius nutu maximus orbis erat!

O nostro tellus infortunata sub aevo!

30

      Quae gens ecce tuas dilaniabit opes!

O quantas video tibi nunc instare ruinas!

      Nec quisquam est gratam qui tibi praestet opem.

Ipse pater coram flenti ceu victima nato

      Caedetur, miserum filius ante patrem.

35

Infantes video lacrimantis ab ubere matris

      Raptos indigno vulnere ab hoste peti.

Iam cerno ascensas matres ululare per urbes

      Et generis flere tristia fata sui.

Itala nunc proprio pinguescet terra cruore;

40

      Praeda recens fient corpora nostra lupis.

Iuppiter, a nobis tales averte ruinas,

      Ista sed in saevas omnia verte feras.

Et quia deficiunt vires animique Latinis,

      In Turcas ipse fulmina verte acies.

 

9. eiusdem de morte Tiphernatis
eius praeceptoris

Pierides, vobis venit haec iactura, puellae!

      Indignas tepido tingite rore genas

Et vestros artus nigro velletis amictu;

      Deflexum et longo tempore ferte caput.

5

Nam iacet immiti divinus morte poeta,

      Helysias nondum dignus adire domos.

Et quos Virgilio fletus moriente dedistis,

      Edite: Virgilio non fuit inferior.

In primis fuerat perdoctus utraque,

10

      Nec fuit in tota doctior Italia.

Heredem moriens ex ore reliquerat illum

      Romani princeps Tullius eloquii.

Noverat occultas rerum discernere causas:

      (Creverat in gremio, philosophia, tuo)

15

Fulmina, terreno cur cumdensato vapore,

      Impete cur vasta de Iovis arce cadant;

Qua freta concrescant et qua se lege remittant;

      Proveniat terris maximus unde tremor.

Illum etiam medicae Phoebus praefecerat arti:

20

      Aegris applicuit non tamen ille manus.

Namque adeo fuerat vestro perculsus amore

      Vobiscum ut noctes conteretque dies.

Candida mens illi, vitiis obnoxia nullis,

      Vir prudens fuerat, vir fueratque bonus.

25

Quamvis nescio quas fabelas livida turba

      Evomeret, tumidus, credite, livor erat.

Rumores fictos, recti et conscius ipse,

      Se simulans surdis auribus esse, tulit.

Consulto Veneta consultus in Vrbe senatus

30

      Heu linguam spatio legit utramque brevi.

Heu talem in nobis immitia fata poetam,

      Heu talem in nobis surripuere virum!

Pierides, mecum misero plorate, puellae:

      Plangite veloci plectro nuda manu.

35

Collectos crines in modum victa relaxet,

      Rivulus e lacrimis vestra per ora fluat.

Quo fugis ante diem nobis, praerepte Tipherni?

      Quae tam insperatae causa fuere necis?

An ne tibi invidit forsitan crinitus Apollo,

40

      Cum vidit plectro te meliore frui?

Ille tamen mestis texit tua nubibus ora,

      Illius ex oculis decidit imber aquae,

Quando anima exhalans emersit in aethera purum,

      E claustris subito libera facta suis.

45

Sed quae immature ruperunt tempora vitae?

      Tam cito cur Lachesis livida rupit opus?

Innumeros cervus vivendo emergit ad annos,

      Saecula tot semper unica vivit avis.

Cultrices quis erit Parcas qui iudicet aequi,

50

      Si dant in vita longius esse feras?

Non opus est vano consumere tempora fletu

      Et tepidas frustra perdere tot lacrimas.

Istos mortales nam cum semel exuit artus

      Atque auras abiit spiritus in tenues,

55

Non posset revehi lacrimis aut fletibus ullis:

      Sic vult summa qui tonat in arce Deus.

Istas, praeteriens sed quas legat ipse viator,

      Malleolo et celte marmore fige notas:

"Componi moriens sua membra Tiphernius isto

60

      Extrema iussit voce poeta loco.

Qui, vertens multos graeco e semone libellos,

      Corpore deposito, tecta Iovis petiit.

Illum autem vos, qui super estis, flete, poetae:

      Namque decus vestri nominis ille fuit".

 

10. eiusdem ad Iohannem Crisanum

Quamvis Thebani non sint mihi pectora Vatis,

      Qui, Narcise, tuum praecinit exitium,

Est praesaga tamen mihi mens, nec, Dalmata, fallor

      Te captum multis esse cupidinibus.

5

Et scio arripiat cuius te virginis ardor

      Et tibi contiguas incolat illa domos.

Illius formam, teneros quoque novimus annos,

      Et pariter quam sit pectore fixa tuo.

Et scio te miserum nimio languere dolore,

10

      Quod nequeas teneris basia ferre genis.

Quid dicam? Quotiens riguo lascivit in horto,

      Aerei pallens qua cadit umbra piri!

Improba sidereo depascis lumina vultu,

      Et, quae veste latent, sint meliora putas.

15

Illa tuo facilem virgo se praebet amori

      Et Venerem quam tu non minus illa cupit.

Muri sola vetat moles, quae inter iacet ingens,

      Quin cupidum Veneris perficiatis opus.

Praecipitem te des ex alto, Dalmata, muro,

20

      Iuppiter ut Damnis se dedit in gremium.

Molliter excipiet nam te Venus ipsa cadentem,

      Ne tua saxosa pectora laedat humus.

Et, ne pronus eas, addet tibi Iuppiter alas,

      Expertus quoniam scit bene quid sit amor.

25

Iuppiter, haud dubita, semper succurrit amanti.

      Eia ergo, ex alta deice te specula.

Atque, ope divina sospes cum veneris illuc,

      Da in niveo felix basia mille sinu.

Illius opponens teneris tua pectora annis,

30

      Da pro me roseis oscula mille labris.

Sed cave deprehendat te tunc tutela puellae:

      Nam fieret vester forsan amarus amor.

O ego si possem talem reperire puellam!

      Illa foret semper carmine nota meo,

35

Et plusquam Nemesis, plusquam formosa Nehera,

      Et plusquam Calvi candida Quintilia,

Credite, Nasoni plusquam dilecta Corinna,

      Lesbia vel plusquam, dive Catulle, tua.

Quae mea dicetur, clare fiet carmine virgo:

40

      Atque aevum extendam nomen in omne meum.

Vos, igitur, tenerae, semper mea cura, puellae,

      In quibus est scita spesque salusque mea,

Nos miseros, quaeso, iuvenes, discatis amare.

      Ingenui certe res amor est animi.

45

Res amor est teneris tantum quae convenit annis:

      Rugosos nimium dedecet ille senes.

Vos igitur tenero, quaeso, subeatis amori,

      Dum tenera est aetas, dum geniusque viret.

 

11. eiusdem ad Brognolum Sodalem

Iurarunt quidam nostri, Brognole, sodalem

      Te captum multis esse cupidinibus.

Et, male ni memini, te hexterna nocte canentem

      Audivi ad clausas perdere verba fores.

5

Ipse tuis patulas adhibebam versibus aures;

      Mox mecum coepi verbula pauca loqui.

Nonne foret melius molli requiescere lecto,

      Quam tota, raucam nocte ferire lyram?

Ex hoc si quisquam fructus sequeretur amore,

10

      Laudarem hunc, isti me comitemque darem.

Sed quoniam nihil hinc sequitur nisi dedecus ingens,

      Est satius multo continuisse pedes. .

Cur tamen hoc plures alio quam tempore semper

      Insaniant iuvenes, me modo causa latet,

15

Ni forte haec: tauros et oves imitantur amando.

      Nunc ver: nunc omne luxuriatque pecus.

Ergo inter pecudes isti numerantur amantes,

      Et solos pedes quos imitentur habent.

Praeterea gaudent quotiens noscuntur amare.

20

      Dicunt: "O quid ego - Phoebus amavit - agam?

Iuppiter Europam ventosa per aequora vexit;

      Gradivum et Venerem concubuisse ferunt".

Et sic dementes studio pascuntur inani

      Et sibi quae faciunt cuncta decere putant.

25

Fatiferumque bibunt dulci sub melle venenum,

      Quod non post longo tempore percipient.

Et dicent, annis gravior cum venerit aetas:

      "Me doleo sero paenituisse nimis".

Quare, age: quos subeas laqueos, Brognole, videto;

30

      Neve meum penitus reice consilium.

Scilicet et tempus veniet quo, grandior aevo,

      Dices maturo haec carmina digna sene.

 

12. eiusdem de Priapo

Forte suburbanis hodie spatiabar in hortis

      Praebueratque mihi Dalmata se comitem.

Securique locum dum nos miramur amoenum

      Astitit et torvi falce Priapus ait:

5

"Quo dirextis iter? Quae vos audacia cepit?

      An paenitus toto pectore mens abiit?

Hortulus hic et quae dextra levaque videtis

      Subdita sunt curae iugera laeta meae.

Hac ego falce tero volucres, hoc inguine fures,

10

      Ne quid ab his nostris diminuatur agris.

Namque mihi cultor dat debita sacra quotannis,

      Huc fert cum molli mitia poma piro.

Atque ferunt primas de qualibet arbore fruges;

      Et clamat cum me rustica turba colit:

15

Dive, precor rapidos fures averte, Priape;

      Quilibet hortorum te sciat esse deum.

Forsitan ulla meos intrat si femina fines,

      Non exit quin me sentiat esse marem.

Ipse puer, limen si forte tenellulus istud

20

      Transit, me durum sentit habere femur.

Et quisquis fuerit vir qui diverterit istuc,

      Istinc nodoso stipite caesus abit".

Haec deus immiti postquam fuit ore loquutus,

      Contremuere meo pectore corda metu.

25

Diripuique manu pavidus de vertice tegmen,

      Herbosum pressi ter genibusque solum.

"Da veniam nobis, si quid peccavimus" inquam;

      "Parce: reflectemus enim, Priape, pedem.

Vt subducamus quidquam non venimus istuc,

30

      Sed tantum cultos ut videamus agros.

Nec quisquam nostrum - mihi hic, bone Iuppiter, adsis -

      Addita tutelae noverat ista tuae.

Non dabis ingratis veniam: sacra quotannis

      Atque aras mediis instituemus agris.

35

Auritusque tibi quem nos mactemus asellus

      Arcadio semper de grege ductus erit".

Annuit ipse deus, et quod contraxerat ante

      Detraxit placida fronte supercilium.

Et sic subridens: "Meruistis solvere penas

40

      Scilicet, at prodest dicere quod sequitur.

Sed vobis culti facundia profuit oris.

      Illa feros animos efficit esse pios.

Infernas etiam vincit facundia mentes:

      Hac siluit stygiae navita victus aquae;

45

Horrendas voces compescuit ore trifauci

      Qui canis aeratas excubat ante fores;

Cumque suo tacuit Proserpina victa marito,

      Orpheu, thraciam te feriente lyram.

Ingenium nobis non est immitius illis.

50

      Illa quid mirum si quoque flector ego?

Nec satis est tota quod vobis mente peperci;

      Ast etiam super hoc altera dona feram.

Cernitis hic noster quam sit bene cultus agellus,

      Quot fruges istic terra benigna ferat.

55

Hic sunt: seu nuces dulces, seu malitis uvas

      Carpite; neu tumeat pectora vestra timor".

Dixerat, et geminos curvata falce pepones

      Legit, quos nobis munera grata dedit.

Verbaque porrecto dono superaddidit ista:

60

      "Eia, agite: hoc primum munus habete meum.

Pyerides - opus est - mihi carmina dicite, Musae,

      Hellespontiaci munere digna dei.

Non certent dulces huius cum laudibus uvae,

      Nec cum maturis mitia poma piris.

65

Et quid cum niveo memorem te, carica, lacte?

      Et quid vos etiam, mollia fragara, canam?

Quid dulces cerasos memorem, quid cerea pruna?

      Cedant cum flavis albida mella favis.

Divinum munus, praeclaro numine dignum!

70

      O munus dulci dulcius ambrosio!

Istud si foetidi vidisset cena Neronis,

      Cum iam ponebat Roma superba caput,

Consilium pingui veluti de pisce vocasset,

      Dixisset caecus verba iocosa senex.

75

Iuppiter e summa sese demitteret arce,

      Vt sua mortali tangeret ora cibo,

Si modo nunc esset qui Iuppiter ante manebat,

      Europam qui trans aequora vexit olim.

Hoc etiam potius quam carmine thracius Orpheus

80

      Flexisset nigri numina dura Iovis.

Tu quoque ad infernas isses sine viribus umbras,

      Tirinti, istius muneris usus ope;

Et neque Medeae sagae tibi carmina, Iason,

      Quam munus nostrum plus tulisset opis.

85

Munera pervigilem sopissent ista draconem,

      Aeripides pariter ignivomosque boves.

Illa procul dubio fruges quae protulit istas

      Est vere summo terra dicata Iovi.

Heu quam dira meam tenuere oblivia mentem!

90

      Hoc immortalem reddere me potui.

Nam mihi quid triplices tali pro munere Parcae

      Donassent? Num me vivere perpetuo?

Vel saltem totidem quot Nestor viverat annos,

      Vel tibi quot Phoebus, diva Sibilla, dedit?

95

Sed dolor hoc nostro crescit cum carmine semper;

      Carmina si cedant, cedet ipse dolor.

Venturus, non herbis equidem nec versibus ullis,

      Sola sedatur oblivione dolor".

 

13. eiusdem de Tibullo elego

Cedite, vos omnes elegi, veniente Tibullo:

      Carmina nam Phoebo proximus ille facit.

 

14. epitaphius eiusdem in somnis editus

Hispanus modico tegor hoc Baptista sepulcro,

      Cui tenero indignam fata dedere necem.

Sectabar tersi mores numerosque Tibulli,

      Cui, ut par efficerer, officiosus eram.

5

Qui, cum nec frustra contrivi tempora, quales

      Componerem versus hoc epigramma docet.

Hispanis cognomen avus qui venit ab oris

      Iunxit; Virgilio compatriota fui.

 

15. eiusdem ad quendam amicum

Iam pater Autumnus, cedente estate, redivit,

      Et septembrales iam rediere dies.

Mutatas longo de palmite substulit uvas

      Rusticus atque idem mitia poma legit;

5

Inque lacus curvos collectas deicit uvas

      Et solvit presso mollia musta pede.

Sub flavis tendens auceps nunc retia turdis,

      Plumosum repetit sedulus aucupium.

Nunc melius proprias exercet quilibet artes

10

      Anni totius tempore quam reliquo,

Autumnus anni pars est iucundior omnis,

      Solus temporibus fertiliorque tribus.

Nunc omnis longo studio defessa iuventus,

      Vt priscus mos est, rura paterna colunt.

15

Et studiis omnes curis et in urbe relictis,

      Indulgent variis mente manuque iocis.

Dirigit hic celeres melius falcone sagittas;

      Hic canibus timidos persequitur lepores;

Illum autem nudum iuvat exercere palestram

20

      Et victum durae sternere corpus humi.

Quisque suos agitat ludos. Ego solus in urbe

      Otia cum Musis semper amata traho.

Hae, quocumque, feror, vestigia nostra sequuntur,

      Sive domum repetam seu repetamque forum.

25

His Antenoream veni comitatus in urbem

      Et mecum sedes hic posuere suas.

Hae coeptis studiis incumbere [saepe] suadent:

      Et faciam: visum est nam mihi turpe secus.

Turpe est, marmoream si quis fundaverit urbem,

30

      Egregium si non perficiatur opus.

Turpe est, qui sacras ediscere coeperit artes,

      Si non quo intrepidus mens sua tendit eat.

Quando e carceribus lentis exivit habenis,

      Est medio cursu non retinendus equus.

35

Mens mea nec trepidat, quamvis via longa paretur,

      Sera licet modo sit meta tenenda semel.

Troia, licet tarde, tamen est eversa, segesque

      Crescit quo steterant Pergama celsa loco.

Errans tot fuerat [ponti] descrimina Vlixes,

40

      Navigio paene circuit omne fretum.

Illum detinuit Cyrce et formosa Calipso;

      Post tamen est illi reddita tuta quies.

Et studiis finem Deus atque laboribus istis,

      Cum me sat fessum viderit esse, dabit.

45

Vna tamen superest res quae me terret euntem,

      Qua volui dubium saepe referre pedem.

Namque mihi penitus restat vis nulla peculii,

      Praestet opem dando ni tua larga manus.

Hoc me scribendi nuper fiducia cepit,

50

      Quam fecit de te publica fama volans.

Namque uno de te sic omnes ore loquuntur:

      Te, hoc est, magnificum munificumque fore.

Et tibi divitias pleno dat copia cornu,

      Et servi tibi sunt estque superba domus.

55

Vix alius quisquam possedit latius agros,

      Vlli plurave sunt aurea vasa viro.

Praeterea tanto es merito decoratus honore:

      Huius enim populi tradita cura tibi est.

Iuppiter his opibus teque hoc affecit honore:

60

      Consilium ut miseris possis opemque dare.

Ista Deo res est miseris succurrere grata;

      Diligit hoc praeter cetera quaeque Deus.

Haec nos mortales celestia ducit ad astra,

      Haec animas trahit inferiore domo.

65

Haec nobis tandem, terrena labe relicta,

      Vitam cum sanctis civibus esse facit.

Dive, tuo ne sis segnis succurrere vati:

      Omni praeter te sum spoliatus ope.

Concussa in scopulos, vi venti, puppis, et undae,

70

      Nunc in arenoso litore strata iacet.

Et vix evasi superantes litora fluctus,

      Naufragiumque gerit picta tabella meum.

Mendicamque manum subdo praebentibus asses.

      Tu quoque sepositis adde manum loculis.

75

Pauperiem potes hanc parvo leviare talento;

      Dempto hoc, paene nihil tactus acervus erit.

Hic magnus fulvae cumuletur acervus harenae;

      Granula mille trahe: non erit inde minor.

Tu potes his nostris erroribus addere finem,

80

      Tu potes ex ima me revocare Styge.

Quod neque despero, si quid es mihi, dive, daturus.

      Hinc absit, quaeso, quantula cumque mora.

Iuppiter aereas iam nunc conspuet Alpes,

      Iam fundet gelidas nubibus auster aquas.

85

Vitrea iam rapidos glacies astringet aquarum

      Cursus, iamque gelu tota rigebit humus.

Paene suis omnis spoliata est frondibus arbor,

      Iam matutini temporis aura nocet.

Legit supremas fruges iam rusticus omnes;

90

      Vina suis et sunt farra locata locis.

Fugit ad Eoos a nobis Gnoscia pelex:

      Signa haec vicinae praevia est hiemis.

Sola pecus, patrio quae tam procul erret ovili,

      Quaeque fiet penitus vellere nuda suo,

95

Quo pacto Boream, gelidos quo feret et imbres,

      Quo lubricas glacies aereasque nives?

Hanc ni forte aliquis pastor dignetur ovili,

      Non erunt vitae tempora longa suae.

Si mihi te facilem dederis, me semper habebis,

100

      Qui possit pro te terque quaterque mori.

Perpetuumque meo texam tibi carmine nomen,

      Atque aevum mittam nomen in omne tuum.

Posteritas nostris scriptum te longa libellis,

      Te nati atque nepos, te proneposque leget.

105

Si mihi nestoreos Lachesis donaverit annos,

      Nulla dies meriti me immemorem faciet.

Finis erit. Verbis sum forsan pluribus usus

      Quam sit opus. Parce: est nostra Thalia loquax.

Et mea nunc solito claudatur epistola more:

110

      Omnia sint vitae tempora laeta tuae.

 

16. eiusdem deprecatio ad Musas

Quae iuga bicipitis Parnasi summa tenetis,

      Flectite nunc mentes ad mea verba, Deae.

Vestra puer, Musae, semper sum castra sequutus:

      Vos scitis, nec opus testibus esse reor.

5

Haec mihi prompta fuit manus ad quodcumque negotii,

      Seu purus, sive nubilus aether erat,

Seu glacies adstricta gelu penderet hiberno,

      Sive siti premeret aestifer arma canis.

Vix unquam levi nudabam casside frontem;

10

      Huic lateri semper pendulus ensis erat.

Cognita nec melius fuerat res bellica multis

      Quam nobis, quamvis sim quoque paene puer.

Assiduus quoniam doctum me fecerat usus:

      Vsu, quidquid agas, est opus assiduo.

15

Purpureas quater autumnus colligit uvas,

      Terra novo genuit gramina vere quater.

Atque quater sensi brumalia frigora, postquam

      Sunt mea scripta novae nomina militiae.

Quot sim perpessus, si quis discrimina quaeret,

20

      Tot sunt, veloces quot gerit aether equos.

Tristia Gradivi me mallem bella, sequutum,

      Atque sub Anguigero tela tulisse duce.

Nam cito defenso seu dives ab hoste redissem,

      Seu cito fatifero caesus ab hoste forem.

25

Et tamen in primis memini legisse libellis

      Quae data sunt olim praemia militibus.

Sed nunc plura capit terram qui vertit aratro;

      Et qui versare semina pergit humi.

Plura capit vili iuvenis de munere cerdo,

30

      Pluraque lascivus praemia mimus habet

Quam qui sacratas versatur Apollinis artes

      Et qui Pieriis cantibus evigilat.

Quid prodest miserum me, dum spe fallor inani,

      Servitium semper pauperiemque pati?

35

Est opus ut mea mens alias flectatur ad artes,

      Et, procul a bellis, otia lentus agam.

Gaude, si vobis quid grati fecimus unquam,

      Castalli fontis incola, turba, vale!

Et si forte mihi quemquam succedere vultis,

40

      Omnibus est noster dignior Antimachus.

Est doctus certo nam spicula mittere iactu,

      Doctus et hostile vulnerat ense latus;

Doctus et adversos cum percutit ictibus ictus,

      Atque acrem in girum flectere doctus equum.

45

Est animo praestans, praestans est corpore, vincit

      Pelidem dextra, Nestora consilio.

Ne meus inducat vobis fastidia sermo,

      Pierides et tu, fons sacer, usque vale!