Battista Mantovano de Dionysii Aeropagitae conversione, vita et agone 2
Other sections


Talibus admonitus Christi fortissimus Heros

Praeside suffecto qui pro se in puppe sederet,

Protinus ira parat. Comitem se rusticus addit

Addit Eleutherius, duo constantissima in omni

5

Aequoris et terrae casu et discrimine corda.

His velut Aesonides Polluce et Castore quondam,

Fretus abit, secat Ionium, Rheginaque contra

Littora dum pleno fertur prora ardua velo

Multa super Paulo memorat, quo fregerit astu

10

Perfidiam gentis Solymae, discordia quali

Vaframento inter rabidos surrexerit hostes.

Vtque appellato Tyrias conscenderit undas

Caesare, declinans odia intestina suorum.

Vt maris irati patiens discrimina Syrtes

15

Circuit, ut pulsus Lesboa ad littora tandem

Incidit in latitans subter sarmenta venenum.

Vtque Dicarchaeos demum translatus in agros

Venerit ad Tyberim, Romamque intraverit urbem.

Vt quia letiferae dente non sensit Echidnae

20

Crediderit Lesbos Paulum genus esse Deorum.

Iam ratis Auloni radens freta proxima cursum

Vertit ad Hydruntem. Borea spirante Tarentum

Labitur, apparetque Croton, iam suscipit Eurus

Carbasa, circuitu longo Rhegina leguntur

25

Aequora, Trinacriam laeva et Messenia cernunt

Littora, deseritur sinuosa Calabria dextra.

Iamque Salernigenas Citros et mala tuuntur

Aurea, et Hesperiam sylvas ostendit Amalphis,

Aspiciunt Capreas, Campanaque littora circum

30

Est via, Parthenope Sirenum maxima quondam

Hos tenuit colles, urbi quoque nomina fecit.

Praetereunt Baias, et quos Aeneia nutrix

Appellavit agros, Tyberina per ostia tandem

Lapsa ratis placido Romam subremigat amne.

35

Et iam Tarpeius vicinam nubibus arcem

Praetendebat apex, iam Pallanteus Apollo

Et Cybelaea aedes, et Aventinensia templa

Proxima velabro, triviae sacrata Dianae,

Romanam nautis maiestatem ostentabant.

40

At quoniam campis Paulum Dionysius istis

Viderat in mortem vitam mutasse, repente

Et puppim in Tyberis dextrum latus exit, et agro

It quaerens viridi si quae vestigia cernat,

Pastorem casu qui per dumeta vagantes

45

Hic pascebat oves et pauca armenta, repertum

Sic compellat. "Ades pastor, pervenit ad aures

Forte tuas Pauli nomen, qui dicitur olim

Caesare sub sexto Tyberim truncatus ad amnem?

Ille nihil cunctatus - ait - celeberrima Pauli

50

Fama per has oras superest, vidisse recordor

Illum ego per populos et magna et mira loquentem,

Hunc bene de cunctis meritum immanissimus hostis

Humani generis Nero sustulit. His tribus ipse

Fontibus est author, ternos en aspice fontes.

55

Nam caput illius seu quodam numine latum,

Seuque et ipse Deus fuerit, postquam ense recisum est,

Ter saliit, totidem fontes, mirabile dictu

Effluxere locis, quas lapsus ab aere vertex

Presserat, ubertim latices iuere per herbas.

60

Hic noctu lucere faces, lambi ignibus agrum

Cernimus, atque modis flammas incedere miris.

Hic melos auditum cantu alternante vicissim.

Quale reor primos nunquam audivisse Quirites.

Ob scelus hoc ingens (nostras sic fama per oras)

65

Funere tam crudo Divi oppressere Neronem."

Talibus affectus verbis Dionysius ibat

In lachrymas, et prostratus dedit oscula campo,

Ac tribus admoto laticem de fontibus ore

Hausit, idem fletu comites egere profuso.

70

Multa simul fantes abeunt, Romana subintrant

Moenia, suspenso mirantibus omnia vultu

Publicus occurrit vicus, fora bina, patentis

Vndique delubrum Iani, via sacra suburra,

Romanumque forum, victo Germania Rheno.

75

Alta in mole sedens statuaque superbus equestri

Pegmaticus Cesar, pacis sublimia templa,

Tum structura recens Pariis subnixa columnis.

Porticus everso succedens Livia tecto

Atque Colosseum, steterant ubi stagna Neronis,

80

Et domus illa ingens gemmis insignis et auro,

Quae tenuit tantis loca desolata ruinis,

Omnia spe maiora vident, mirantur euntes

In nubes coelumque domos, et Hymettia templa.

Dorsa Quirinalis clivi super alta meantes

85

Despiciunt ripas Tyberis, campumque iacentem

Qui Martis cognomen habet, magnalia quondam.

In medio duo templa amni, Iovis atque Nepotis

Pantheon, Augusti tumulum, sacram Isidis aedem.

Ianiculi, Vaticani iuga consita lauro,

90

Vite, oleis, myrtho, Pompeianumque theatrum,

Ac molem Marcelle tuam, quae fronte videtur

Montanis certare iugis, et in asta minari.

Et septem longo cinctos munimine colles.

Contemplati urbem tantam migrasse fatentur

95

Omnibus e terris rerum miracula Romam.

Invento demum Coeli sub monte Vibeni

Romani pastore gregis Clemente, penates

Intravere pios, et consumpsere loquendo

Multa super Pathmo totam super Hellade noctem.

100

Altera lux aderat, sacro cum mane peracto

Clementem affatus tali Dionysius orsu est.

"Sancte pater, num vana tuos quae fama parentes

Germanosque refert Roma te impube relicto

Tot maris et terrae quondam exanclasse labores?

105

Nuper enim veniens per amoenum Tybridis amnem

Audivi aerumnae mira infortunia tantae.

Sed vereor (quis enim vulgi rumoribus ausit

Fidere?) ne fuerit vanus qui rettulit author."

Tum Clemens, quod in hoc divina potentia casu

110

Luceat, et pietas, et quae mundana gubernant

Sydera, et immensam hanc mundi sapientia molem,

Tentabit historiam paucis complectier omnem.

Cum pater immensis opibus polleret, et alto

Sedulo ad eximios animo aspiraret honores

115

Romano de more, duos transmisit Athenas

Disciplinarum altricem, linguaeque magistram

Vt novisti urbem natos, prae se alta ferentes

Ingenia et cunctos in spem magnam indole agentes.

Impatiens matris pietas, ut pignora vidit

120

Discessura, gravi nimium afflictata dolore est,

Et versa in lachrymis animas muliebribus arma

Astitit ante virum exorans per numina Vesta

Per Triviae, per Iunonis, per Palladis aras,

Per superos omnes natis concederet, ire

125

Se comitem, tristi tandem pater annuit ore

Atque ita Romano solvunt de littore classem.

Vt ratis Ionio in magno steti, ecce repente

Ingruit antennis Aquilo, qui turbine navem

Praecipiti iactans ventosa per aequora, tandem

130

Idaliae allisit cauti, sparsitque per undas

Res, homines, et quicquid opum penus ampla ferebat.

A decimo mater fluctu proiecta resedit

Littore vicino, fratres, ad pectora tracto

Qui convulsus erat, clavo, vasti maris aestu

135

Iactati, donec facti Pyratica praeda

Venivere seni Cyprio, sic affuit illis

Vis ignota Deus, quam ignorari nomine sortem

Appellant homines. Hic delectatus eorum

Moribus ingenuis, tanquam sua pignora fovit.

140

Mox sene defuncto vita et mortalibus annis

Optata iuvenes sunt libertate potiti.

Tum magus errabat vicina per oppida Simon

Incautorum anceps hominum, mala pharmaca Simon

Doctus, et Aemonio sensus illudere cantu.

145

Hic iuvenes avidos opera admiranda magorum

Cernere pellexit, studioque involvit inani.

Fraus ubi iam detecta viri, concordibus ambo

Convenere animus, Petrum meliora sequuti

Sensa doli expertem Christo miserante iuventa.

150

Haec pater ignorans, et praesagire sinistri,

Nuncius exacto quia nunquam venerat anno,

Incipiens aliquid, curam hanc dubiumque timorem

Non tulit ulterius, me sub tutore relicto

Navigat uxorem et natos visurus Athenas,

155

Et quid opus multis horas disperdere verbis?

Sors eadem deprendit eum, nam pulsus ad oras

Naufragus Idalias, Cypriam Salamina petivit.

Sic dispersa domus, sed quo remavit in unum

Ordine percurrens rerum fastigia dicam.

160

Petrus ad Assyrios a Thermodoonte revertens

Appulit in Cyprum geminis cum fratribus, urbem

Teucrida dum peteret, littusque perambulat, ecce

Sordida mendico mulier quae ambibat amictu

Supplicat auxilium, et misero petit ore trientem

165

Illachrimans, prae seque, ferens longe anxia corda.

Hanc pius admirans. "Quae te fortuna fatigat?

- Petrus ait -. Quae te luctu sors afficit atro?"

Moeror inardescens crebris singultibus illam

Concutit, et verbis imo in pulmone retentis

170

Impedit eloquium, voces demum exit istas.

"Sum Romana nurus, Niobe infoelicior illa

Quae pluit in latices, nomen pudet edere, nomen

Inter Romuleas olim memorabile matres.

Quod fuerim foelix praesens aerumna rubori est.

175

Sed tamen ut noris quam sim miserabilis, edam:

Mattidiana vocor, natis orbata duobus

Aequore in hoc mersis, et in his crudelibus undis:

Sola vagor frustra implorans hominesque deosque

Insigni privata viro, privata paternis

180

Sedibus, et nato, quem prima aetate loquentem

Nondum recta domi male fortunata reliqui.

Commiserans matrem senior tam dura ferentem

Fata, modum lachrymis finem singultibus - inquit -

Pone precor mulier, Christus tibi pignora fecit

185

Salva brevi sobolem totam visura domumque."

Haec tam certa dabat nurui promissa Latinae,

Discipulis senior quoniam referentibus istos

Audierat casus, et respondere videbat

Oribus ora, parens ab imagine prodita, ab ipsis

190

Gestibus, apprensam dextra deducit ad undas.

Et vocat e puppi iuvenes, quid plura necesse est?

Res natura sagax, mora nulla, ut pignora vidit,

Protinus agnovit, pietas praecordia flammis

Corripiens it in amplexus, it in oscula praeceps,

195

Pignora sic mater, sic invenere parentem

Pignora, sic pietas illos divina coegit.

Littus idem circumlabens Themesea tenebat

Arva ratis, viridem cum rursus ab aequore in agrum

Desiliens Simon squalentem corpore toto

200

Forte virum ac multis flentem sua fata querelis

Repperit, et gravibus tentans absolvere curis

Supplicat aequo animo ferat infortunia, divos

Commiseraturos, regem omnipotentis Olympi

Affore promittit, maiore adversa ferenti

205

Spe, meliori animo superos in vota vocanti.

Ille autem contra verbis incessit amaris

Numina, et in vanum orari superosque Deumque

Acrius affirmat, solo contingere fato

Singula, et esse polos omni sine numine iurat.

210

Sic sibi praereptam uxorem, sic pignora clamat

Mersa freto, sic se iactatum turbine et undis

Huc annasse inopem vitae, et rerum omnium egenum.

"Civis eram Romanus - ait - ditissimus auri,

Prole, clientelis, felix et coniuge quondam.

215

Martidiana mihi coniunx pulcherrima forma

Quae fuerat, servum fato impellente sequuta est

Dum simulat natis comitem sese ire duobus,

Quos ego ad Acteae gentis Gymnasmata misi,

Surripuere mihi misero simul omnia fata

220

Impia, et humanos nil commiserantia casus.

Nuper anim nautas dum percunctarer Achivos

De rate quae tulerat natos a littore nostro

Respondere simul nautas ipsumque magistrum

Naufragio ingenti mersos in fluctibus istis

225

Et fragmenta ratis tellure iacentia propter

Littora monstrarunt, agnovi Castores ambos

In tabulis pictos, fuerant quae insigna puppi,

Ac tutela, potens nil contra immobile fatum.

Horum ego dum cursus magni perscrutor Olympi

230

Inveni in stellis causas ortum malorum."

Sic pater astrorum cura delusus inani.

Tum senior Petrus natorum nomina postquam

Audiit. "O civis, pone hunc Romane dolorem.

Huc ades, uxorem divum Pater et tua - dixit -

235

Pignora restituit, magni Deus istius author

Muneris est, venerare Deum qui sydera torquet,

Qui coelum et si quid fatum est, fatum omne gubernat."

Talibus excitus dictis ad littora tendit,

Pallia naufragio situosus et ora recenti

240

Agnoscitque suos, et prae dulcedine largo

Fusus humi Petro irrorat at vestigia planctu.

Inventis igitur natis et coniuge laetus

In nova commento ruit infortunia miro,

Nam Magus ut novit fata haec tam immania, Petro

245

Auspice, in eventus sic evasisse secundos,

Invidit iam faustam homini mens inpia sortem.

Et cupiens aliquo tristi subvertere casu

Gaudia tanta, mei sua transformavit in ora

Ora patris, Magici tantum valuere susurri.

250

Petrus advertens, fraudem convertere in ipsum

Criminis authorem studuit. Iubet ocyus illum

Artibus affectum vetitis praecurrere in urbem

Antiochi, et causam Christi defendere vultu,

Simonem referente Magum, qui plurima paucos

255

Ante dies rabido in Christum latraverat ore.

Ille abit, et populos Simonem audire putantes

Sic affatur. "Eram Petro contrarius olim

Antiochi cives, magni modo cognita Christi

Relligio, fugat omne odium, totamque revellit

260

Corde simultatem, sensum duo pectora in unum

Concilians, pudet erroris, pudet esse loquutum

Numina quae Christi post explorata retractem,

Sed tamen est satius vinci quam errare, pudorem

Ferre brevem semel, aeterno quam errore teneri.

265

Non mutanda meam haec sententia mentem

Qui me alias unquam scierit diversa docentem,

Pellat in exilium, flamma interdicat et unda.

Observate igitur Petrum divina ferentem

Dogmata, et applausu redeunti occurrite magno."

270

Sic ait, hunc igitur plebes urbana salubrem

Sic est passa dolum, Petroque immobilis haesit

Pastor ut edocuit casus et fata suorum,

Sic merito illusum risit Dionysius hostem.

Sol fugit a nobis aliumque habitantibus orbem

275

Nascitur Antipodum populis, cum nocte resurgit

Somnus, et omnimodis umbrata insomnia formis.

In somnis igitur Clementia assistere visa

Gallica, et auxilium tensis orare lacertis

Foemina, cui summo turres in vertice, magnae

280

Matris exemplum, Graiaque exposcere lingua

Tris Deus occiduis homines quos destinat oris.

Continuo evigilans sua somnia sensu

Perpendit, visumque animo complectitur alto.

Simonisque memor Petri quo interprete sanctas

285

Doctus erat leges, et quae per somnia Divi

Nostra in corda ferunt, monitum se advertit ab alto

Mittendos homines Graios ad Gallica regna.

Accitis ergo hospitibus quid numina poscant

Edocet, adiiciens non sunt haec somnia, caeso

290

Ariete et instratis quae immiserit Amphiaraus

Pellibus, ista Deus nobis oracula fecit.

"Ergo viri parete Deo, quo destinat ite.

Ipse modum viresque dabit, comitabitur ipse

Vos Deus, hoc fieri vobis insigne ministris

295

Vult opus, ut nostris accedat Gallia regnis."

Prosequiturque loquens, laudemque exaggerat huius

Gentis, et in magnos eius se intendit honores.

Gallia terreni pars est non infima mundi,

Sed longe lateque patens. Hispanica tangit

300

Oppida ab occasu, sese coniungit ab ortu

Italiae, nostro hinc pelago qua respicit austrum

Clauditur Oceano geminas qua respicit ursas.

Vnde venit Boreas Hibernaque frigora surgunt.

Et vada Theutonici tangit vastissima Rheni.

305

Terra hominum, frugumque ferax, armenta gregesque

Vberibus pascens glebis, non languida coelo

Tabifico, non mortiferis infesta venenis

Vt Libye, non perpetuis adoperta pruinis

Sicut Hyperborei montes, non torrida ab aestu,

310

Qui faciat steriles ut decolor India campos.

Non etiam noctis pallens Semestribus umbris,

Quale sub arcturo positum mare, et ultima Thule.

Sed nec ut Aegyptus quia fusa palustribus undis,

Sed coelo et tenerae foecunda uligine terrae.

315

Insita Gallorum ingeniis, quanquam modo circa

Numina cum reliquis lusi mortalibus errent,

Relligio, postquam fuerint ad sancta redacti

Legis scita novae, nulli constantia maior,

Nulli maior erit pietas in numina genti.

320

Defendent mucrone fidem, belloque domabunt

Quoscunque audierint Christum se attollere contra,

Et certum munimen erunt, quod non sinat iram

Barbaricae gentis nostros incurrere fines.

Semnothei Dryidae maiestatis habebant

325

Culmen apud Celtas, ut circumfulserit illos

Lux divina malos abigens in tartara manes,

Foedera nobiscum ferient. Iam Claudius omnes

Sustulit, illorum ritus, et atrocia sacra.

Gallia fert acres animos, et idonea bello

330

Corpora, non illis ausit componere sese

Thracia quae Martem genuit, non Parthia versis

Quae bellatur equis fugiens, licet inclyta Crasso

Facta sit extincto, signisque superba latinis.

Quas gentes olim non contrivere? Per omnem

335

Invecti Europam, quasi grando Aquilone vel austro

Importata gravi passim sonuere tumultu.

Scit Romanus adhuc, et quam Tarpeia videtis

Arx attollentem caput illo in monte superbum.

Pannones Aemathii norunt, scit Delphica rupes,

340

Quae nisi terrificis subito convulsa ruinis

Oppressisset eos, non defendisset Apollo

Conferta argento templi sacraria, et auro.

Intravere Asiae fines, prope littora ponti

In gentem crevere novam, quae tenditur usque

345

Ad iuga Pamphylum, Garamantica sydera contra,

Inter Cappadoces posita et Bithynica regna.

"Ite ergo ad gentem hanc claram, felicibus ite

Auspiciis, Christo genus hoc ac quirite tantum."

Talia Romanus dabat hortamenta sacerdos,

350

Ergo iter aggrediens montes Dionysius Vmbros

Transit, et Adriaci conscendit ad aequora ponti,

Flaminiamque tenet, dextra Padus, Apenninus

Nubifer ad laevam, iuga, tandem Alpina subintrat

Thessalico maiora Othry, maiora et Olympo,

355

Qua Poeni venere duces, qua Vandalus ivit,

Et Gothus, Hispanas gens regnatura per urbes.

Constitit ad Rhodani ripas, noctisque per umbram

Dum iacet expectans labentem in lumina somnum

Cernere visus equos, faciesque incedere longo

360

Ordine, et in latis figi tentoria campis.

Mox castris aliquot turmas migrare relictis

Longius, et campo simul insedisse virenti.

Scire volens quorsum tandem haec simulacra feratur

Stat tacito geminas acies immobilis ore.

365

Visae aliae numero plures succedere turmae,

Quae subita turmas caede absumpsere priores.

Mox audire virum visus praesagia fantem

Talia. Mauricius tota cum plebe suorum

Hic cadet, a centum portis, a flumine Nilo

370

Missus in hos fines, erit his ea gloria campis,

Nomen ab hoc casu locus immortale tenebit.

Talia dicta notans coeleste sonantia quiddam

"Quisquis es o" dixit Dionysius, "hos mihi rerum

Qui canis eventus, et temporis acta futuri,

375

Mortalis certe neque vox, neque talia fandi

Officium, Tu coelituum se semine divum

Vt reor, aut aliquis nostro translatus ab orbe

Divorum in sortem, magnique habitator Olympi.

Fare precor, neu mox oculis te subtrahe nostris:

380

Ille autem, Dionysi - inquit - depone timorem.

Ipse ego qui quondam tecum versatus Athenis

Te docui Christum fideique exordia Paulus,

Tecum ero, per Gallos ego te comitabor euntem.

Est regio ad laevam fecit cui nomina Narbo

385

Vrbem ubi Phocenses quodam posuere Coloni

Massiliam, gens illa magis mansueta, minusque

Barbara, Graecorum Romanorumque sequuta

Sermonem et mores, quia talibus obvia nautis,

Massiliam plaerique ideo dixere Trilinguem.

390

Huc ne tende viam, Rhodani vada magna relinque,

Impete quae grandi fines labuntur in illos.

Illas Martha domos satis et Germana, Comesque

Lazarus atque genis olim Chelidonius orbis

Lustravere, Deus tibi Celtica regna relinquit,

395

Instituenda illic fidei plantaria, gentes

Vnde petant calamos, ubi talea plurima surgat.

Talea Gallorum terras mittenda per omnes,

Fons illic vitalis erit, qui flumina fundat

Multa procul positas mollire potentia glebas.

400

Flecte iter in dextram, qua saxa per Hernica Belgae

Fusi habitant, ducens illis e finibus ortum

Sequana te ducet, Belgas hic regnis amnis

Separat a Celtis, veniens duce flumine tandem

Parrhisios gentem vestris quae traxit ab oris

405

Et genus et nomen, sed primae barbara turpem

Lingua notam Alcides per Iberica littora ad hortos

Transiit Hesperidum, dedit his persistere campis

Parrhasios quosdam, qui florida rura videntes

Sequanicas iuxta posuerunt moenia ripas,

410

Gens fera ab immani demissa Lycaone, Vesta

Et Titane sato, non qui sub montibus Idae

Laomedontiadae, Priami de sanguine cretus.

At sensim frangente Deo mentemque animumque

Exuet hos mores, feritas mansuescet aratro

415

Ista tuo, ferus hic habitus vertetur in ausus

Magnanimos, quibus infidos utentur in hostes.

Cum me Dardaniis olim Deus egit ab oris

Ad Macedum campos et ad Hellada, iam tibi regna

Celtica tradebat, tu quaerebare salutem

420

Gentis ad istius, quae Greca ab origine fluxit.

Postquam Roma diu Gallos possederit, arma

In nova iurabunt Franci Germanica proles.

Si genus inspicias longum, Troiana propago,

Regnaque transmisso venient in Gallica Rheno.

425

Hos inter regale decus Faramundus habebit

Primus, et hinc veniet series longissima regum.

Quintus ab hoc Clodoveius erit, qui falsa relinquens

Numina, nostrates primus libabit ad aras.

Hic erit ille, Deus coelo cui mittet ab alto

430

Foederis aeterni signum memorabile quondam,

Caerulei breve vas olei, quo tempora regum

Gallia perfundat, pater hoc dignabitur illos

Munere prae reliquis venturi regibus aevi.

Quartus ab hoc magna tibi relligione superbum

435

Ponet opus, nomen Regi Dagobertus, et amplis

Sumptibus educet coelo sublimia templa.

O quantos olim qualesque habitura triumphos

Ista sub imperio Christi Germanica proles.

Semper clara quidem, sed tum clarissima, quando

440

Regia Pipinus sumens insigna priscos

Excludet regnis Ephoros, et liber habenas

Pacis et armorum plena ditione tenebit.

Carolus hinc, cui maiestas non regia solum

Sed titulis Augusta novis, cui nomine magno

445

Maior erit virtus, cui summa potentia, et ingens

Relligio, qui res hominum clementer et aequa

Lance gubernabit, qui ferrea saecula in aurum

Vertat, et immenso patrem se praebeat orbi.

Asseret Italiam, veniet Maurusia contra

450

Arma per Hesperiae latos flagrantia campos.

Huius ad imperium ne nox subduceret hostem

Barbaricum caedi, lampas quae illuminat orbem

Tres immota dies cursus oblita manebit,

Prodigium grave, et aeternos memorabile annos?

455

Vasconas immanes, immansuetos Aquitanos

Conteret, ad Christum rediget Saxonia regna.

Eruet Hunnorum imperium, dominabitur Istris,

Atque Liburnorum populis, transibit ad ortum

Solis, et Assyriam validis fraenabit habenis.

460

Hic rem Romanam supra tria saecla iacentem

Tollet in occasu, sortem ulciscetur acerbam

Pontificis magni, quem seditiosa repente

Corripiet strepitu inter sacra suborto:

Maximus hic igitur terrae pater et pater undae,

465

Ante gravescentes aetas quam vergat in annos,

Ante virum, primis fruticat dum frondibus aevum,

Per senis Albini gradiens vestigia, montes

Aonas intrabit, nec non Parnasida Cyrrham.

Et fontes Libethra tuos, ac Phocida totam,

470

Romanumque loqui Cicerone disertius ipso

Discet, et anteibit reges facundia et armis.

Vertet ad annales animum veteresque novosque

Dulcibus emungens studiis, ceu lactea quaedam

Vbera nectareo conferta volumina succo.

475

Hauriet hinc rerum causas, hinc hauriet omnem

Vim naturae hominum, et regnandi intelliget artem.

Hac dape nutritam mentem supponet agendis

Imperii rebus, non conficienda labore,

Non hebetanda metu, non vi superanda, nec astu

480

Supplatanda, ferens forti sub pectore corda.

Neu desit Gallis ullum decus, illa per orbem

Clara, per Aethiopes nigros, audita per Indos,

Illa tuae quibus in coelum tolluntur Athenae,

Tot sophiae foecunda bonis, tot lucida claris

485

Scriptorum ingeniis, quae tanquam sydera lumen

Aeterno splendore ferunt, gymnasmata primus

Transferet ad Gallos, sicut Tirynthius hortis

Vester ad Hesperiis tulit auricoloria mala.

Sicut et a Colchis olim Pagasaeus Iason

490

Vexit ad Argolicos pecudis velamina fulvae.

Et tua de Graiis migrans Academia campis

Ibit ad occasu, vacuasque relinquet Athenas.

Graecia post illos semper tenebrosior annos

Fiet et in praedam Scythicis data gentibus ibit

495

In nemora, in senes, obscura in lustra ferarum.

Gallorum syncera diu fortuna senectam

Sentiet, et longo tandem incurvabitur aevo.

Tempus erit coelo quo sic volvente supremos

Adventasse dies, orique incumbere mortem

500

Credat, ita exili spirabit anhelitus aura,

Languida tam tenui salient praecordia pulsu.

Sed te vita cadens intercedente resurget

Continuo, mirisque modis plebeia virago

Arma canens Gallumque animans ita conteret hostes

505

Vt mox regna caput iam semisepulta levare

Incipiant, et humi prostrata attollere corpus.

Ergo brevi decus amissum viresque resumet.

Non tamen extendet finem ditionibus, ut olim

Ante per externas gentes, sed limite linguae

510

Circumscripta suae regni confinia claudet.

Carolus Ausoniam, verum infelicibus armis

Irritabit adhuc iuvenis, nam milite multo

Franciscus Gonzaga Italas tutabitur urbes

Magnanimus iuvenis, plusquam iuvenilibus annis.

515

Sydera cum tulerint a magni Caesaris aevo

Tempus ad id Mavorte potens, quem Troicus Hector

Horreat armatum, cui concurrat Achilles.

Alter ab hoc regni princeps implevit avorum

Maiestatem animis, per mille pericula Martis

520

Versatus, regni accipiet florentis habenas.

Lilia trans alpes mittet, confinia late

Porriget, aequabit factis ingentia corda.

Adiicet regno Aemyliam qua Parma per urbem

Etruscas importat aquas, Trebiamque tenebit.

525

Romulidum Trebiam consper sum cladibus amnem,

Addua, Comensis gremium cui Larius implet,

Et Lambrus, scopulisque ruens Ticinus ab altis

Eridanusque pater fluviorum, in plurima tandem

Flumina divisus, Tanari vada proxima Iacto

530

Sub iuga devenient magni clementia Regis

Cui nomen Lodovicus erit, dominabitur usque

Littus ad Etruscum, mare complexurus et urbes,

Quas Ligur, et pingui quas possidet Insuber agro.

Hic genus armipotens ac belli laudibus altum

535

Sfortiadas regno expellet, per Celtica regna

Aere catenatos ducet, victricia portans

Signa triumphabit. Lygures, Trebiamque, Padumque

Insubrumque ducem vinclis et carcere caludet.

Mox miseransque urbes bellorum incendia passas

540

Induet humanos animos, mentemque benignam

In populos omnes, et pacatissima reddet

Regna per atroces olim vexata Tyranos.

'Vade igitur, vade intrepidus. Christum insere genti

Sequanicae, paucis iace fundamenta diebus

545

Viva, domus magnae, quae in regna amplissima crescat.'

Regna aeterna aliis Christi munimina regnis,

Regna per extremas orbis sua nomina gentes

Transmissura, metu terras fretumque

Christigenis etiam factura vocabula, Francos

550

Christigenas omnes tellus Asiatica dicet.

Sic Iudaea tribus quia gens animosior, armis

Illustrata, aliis tribubus cognomina fecit.

Post maris illuviem primam, cum terra colonis

Orba foret, Noe, saeclis genus unde futuris,

555

Misit ab Armeniis in Gallica regna Samotem

Cordatum, fortemque virum, qui crevit in amplam

Progeniem vetus instaurans pecudumque hominumque

Semen, et has omnes implens animantibus oras.

Sic (tibi sors adeo felix, fatumque secundum)

560

Post longam morum Eclipsim, post obruta magno

Tantareae perfidiae montana profundo,

Te Deus huc misit, quo desolata ministro

Accipiat formam divini Gallia cultus.

Primus in hac structura operis, quod grande futurumque est,

565

Tu lapis et faber es, tu semper in ordine rerum

Tantarum venturo aevo memorabere princeps."

Talia nocturnis Paulus memorabat in umbris.

Mentis in excessu positum speciesque videntem

Fatidicas, verso per frigida sydera plaustro

570

Iam vicina dies spirantibus excitat auris.

Carpit iter socios hortans, et visa umbram

Multa docens, facilemque viam facundia reddit.

Iam quaesita diu fugientibus obviat undis

Sequana, et alluduit curvis vada lubrica ripis.

575

Labitur Oceanum versus, visura Britanni

Aequoris ingentes fluctus, et flumina in altum

Miratura viis Neptunum intrantia multis

Non augere fretum, nec aquarum tollere campos.

Parrhisios intrant, bifidas ubi dividit undas

580

Insula iocundo pontem sortita magistro

Magni regis opus magnum, nova machina grandes

Arte ac mole animos referens, sperare videtur

Romanorum operum decus immortale, labori est

Aemula, quo Augustus rapidum coniunxit Araxem,

585

Traianusque gravem sexdenis amnibus Istrum.

Inspiciunt hominum mores, templa omnia lustrant,

Sacra notant orisque sonos, et verba latino

Proxima sermoni, blaesamque sonantia linguam.

At quia Gallorum sermo de moribus ortus,

590

Hic gentis natura brevi signanda relatu est.

Ignea mens Gallis, et lactea corpora, nomen

A candore datum populis, muliebria pingit

Ora color Tyrius. "Paphium meditata decorem

Ex geminis fecit natura coloribus unum.

595

Laeti, alacres, lusu, choreis et carmine gaudent.

In Venerem proni, Proni in convivia, Proni

Ante dapes ad sacra Deum, servire, iugumque

Ferre negant, fugiunt figmenta, et hypocrisin, ore

Liberi, ut ingenuis mos est, tetricosque perosi.

600

Venatu, aucupio, campos, montana, lacusque

Sollicitant, bellandi usu laetantur, equorum

Terga fatigantes, loricae, hastilia, et arcus

Deliciae genti, sub dio ad sydera somnum

Carpere, fuscari sole et ferrugine pulchrum est.

605

Pulvere conspergi, gravibus sudare sub armis,

Pro patria, pro cognatis, pro regibus ire

In pugnam et gladios, et morti occumbere dulce est.

Aegoceros genti dominans, si credimus astris,

Si damus hoc coelo arbitrium, cito mobile pectus

610

Cordaque largitus rerum sitibunda novarum.

Ergo subingrediens aequor Dionysius altum

Cum sociis coepit Ditem contundere, et omnem

Saturni, Coelique domum, quos credere adacta est

Illa recens aetas mundi rudis illa Gigantum

615

Progenies, sola arma sciens, ignara Deorum,

Esse Deos larvis sic illudentibus orbem.

Spirituumque docet duplex genus, aetheris unum

Transmundani, aliud positum sub sydera Lunae.

Illud ait nunquam magni violasse Tonantis

620

Imperia et leges, hoc prima ab origine rerum

Elatum fastu magno se aequasse Tonanti,

Atque ideo pulsum a superis, et ad infima regna

Perpetuis actum exiliis, hominumque pientum

Progeniem coelo ascriptam, vacuis dicatam

625

Sedibus, ac divum in sortem transisse malorum.

Hinc odia, hinc iras, hin exarsisse dolorem

Larvarum in genus humanum, quod corpore functas

Nonnullorum animas ire in sua tecta viderent,

Ac coeli splendore frui, quae gloria summa est.

630

Tum fraudes struxisse duas, hominemque Deumque

Supplantasse, Deum, credi dum numina passim

Se faciunt, dum divino insidiantur honori,

Et poni sibi templa volunt, sibi sacra litari,

Thura ardere, Deo excluso qui fecerit orbem.

635

Ast hominem, varia dum lusum ambagine ducunt

In tenebras, nec scire Deum, nec pendere cultum

Quem poscit natura sinunt. Sic omnia longe

Depravata dolis atque improbitate Deorum.

Tandem coelituum patrem de vertice mundi

640

Progeniem misisse suam sub imagine nostra,

Et visam Assyriis, super hoc errore loquentem

Plurima, degeneres divos, altaria et ignes

Detestantem, omnes populos ad vera vocantem

Orgia, et ad verum Domini omnipotentis honorem.

645

Et cum mortales sceleris contagia primi

Solvere non possent, se dura in fata dedisse

Ac lavisse suo sordes in funere nostras.

Iamque dies venisse novos, nova secula sancti

Quae Vates quondam quae praedixere Sibyllae.

650

Ac modo terrarum cunctis habitantibus orbem

Vulgari coepisse Deum. Per Bactra, per Indos

Ista per Aethiopes, Scythicas allata per oras

Nuncia, legatos se regna ad Gallica tanti

Esse boni, se corporibus, se ferre salutem

655

Certam animis, perfundi omnes opus esse lavacro

Mystico, et intingi crines fluvialibus undis."

Sic ait, atque operi dedit haec exordia sancto,

Continuo quasi nix cum flare Favonius orta

Incipit, Andromeda summis de montibus, omnes

660

Tota ex urbe fluunt, stant circum flumina turbae

Et positis raptim tunicis gradiuntur ad undam.

Taliaque in populo magnos primordia motus

Excivere, Deos iam detestantur et aras.

Templa, sacerdotes, sine maiestate relicti

665

Vix tutantur, eunt turbae irreverenter, et ipsa

Aurea ridiculis ludunt Idolia sannis.

Quos medicae nequeunt artes extinguere morbos

Emollit curatque fides. It fama per urbes

Finitimas, rhedis veniunt stridentibus aegri

670

Pressaque congestis tardos languentibus orbes

Esseda convolvunt. Dorsis gestantur equorum,

Pars humeris hominum, sua pars vestigia lentis

Imbecilla trahunt plantis, descendit in omnes

Expectata salus, vimque experiuntur Olympi.

675

Sollicitat gentes, et quo nequit ire magistros.

In sanctum delegat opus, sic Bellovacenses,

Sic Arelatenses, sic longinquos Aquitanos

Instruit, et magni radians Hyperionis instar

Cuncta calorificat, populos illuminat omnes.

680

Saepe sacerdotum qui saucia corda ferebant

Ira, odio, livore, quibus Lemures adhibebant

Ardentes stimulos, corruptum munere vulgus

Corruptum dum mediam torquerent sydera noctem

De grege plebeio strictis saepe ensibus orta

685

Seditio, strepitu resonabat ad ostia magno.

Sed mox ut Senior veniens ostenderat ora,

Maiestate viri dissolvebantur, et armis

Depositis veniam orabant, vel Dorcadis instar

Cum videt iratum loca per deserta Leonem,

690

Terga dabant subita in latebras formidine pulsi.

Tanta erat sacro gravitas et gratia vultu.

Quottidie magis ardet opus. Dionysius acri

Assidue sermone magis mysteria vulgat,

Irritatque omnes contra mala numina Celtas.

695

Dii stimulis pressi tam ardentibus, ocyter omnes

Conveniunt, motoque parant occurrere bello.

Vestaque collegas sic est affata sedentes.