De insani amoris exitu infelici
Faustus
Illa hesterna ruens Baldi de vertice grando,
Fortunate, fuit nobis innoxia (divis
Gratia nostrarum quibus est custodia frugum)
Sed, veluti ex illis veniens ait Harculus oris,
5
Veronensem agrum, pecudes et ovilia sic est
Demolita, casas et pastoralia tecta
Sic evertit, ut agricolis spes nulla supersit.
Agricolis etenim pecus est substantia, et arva
His subiecta malis; grandi thesaurus in arca
10
Civibus est quem nulla queat contundere grando,
Nulla pruina, gelu nullum, nullae aeris irae.
Fortunatus
Nescio quis ventos tempestatesque gubernat;
Id scio (sed neque si scio sat scio, sed tamen ausim
Dicere - quid? vitane ideo multabor in ipsa?)
15
Numina si, ut perhibent, orbem moderantur ab alto,
Extimo nil duros hominum curare labores.
Aspice quo tenuem victum sudore paramus,
Quot mala pro grege, pro natis, pro coniuge pastor
Fert miser, infestis aestate caloribus ardet,
20
Frigoribus riget hibernis; dormimus ad imbrem
Cotibus in duris vel humi; contagia mille,
Mille premunt morbi pecudes, discrimina mille
Sollicitant, latro insidias intentat ovili
Atque lupus milesque lupo furacior omni.
25
Vt manus assiduo detrita incalluit usu,
Squaluit os, barba obriguit, cutis aruit aestu,
Vna repentino rapit omnia turbine grando.
Hoc Superi faciunt quibus inclinamur ad aras
Et quibus offerimus faculas et cerea vota.
30
Nescio quae pietas et quae clementia tantis
Cladibus involvat pastores omnium egenos.
Faustus
Fortunate, scelus nobis haec omnia nostrum
Ingerit; aetherei sententia Iudicis aequa est.
Fortunatus
Quod scelus? an fuimus Christi vitae insidiati?
Faustus
35
Iurgia, furta, irae, Venus et mendacia, rixae.
Fortunatus
Quid meruere boni? nec enim scelus orbruit omnes,
Et tamen una omnes pariter pessumdat Erinys.
Faustus
Heu nescis male de Superis sentire nefandum?
His igitur quae scire nefas, nescire necesse est,
40
Posthabitis curas iterum repetamus Amyntae
Quas sumus experti, quas ignorare negatum est;
Res vulgaris amor, studium commune iuventae.
Fortunatus
Maeror et affectus alii de cardine mentem
Saepe levant; animo sermo venit aeger ab aegro.
Faustus
45
Intellecta licet pro re, pro tempore fari
(Sic habitus Cosmas sapiens) incognita numquam.
Fortunatus
Fauste, sapis; notos igitur repetamus amores.
Restat Amyntaeos postrema in fata furores
Ducere et in misero lacrimas impendere casu.
50
Praeteriens illac parvo post tempore rursum
Insanire hominem video et miseratus amantem
"O," iterum dixi, "mens inconsulta veneno
Ebria fatali. populo iam fabula factus
Non resipiscis adhuc, et adhuc in amore sepultus
55
Te ruis atque tuos, pecus atque mapalia, tecum
Vt quondam moriens rapuit secum omnia Samson.
Cum senio curvatus eris (si forte senectam
Fata tibi dederint) quis sustentabit inertem,
Somnolentum, inopem, cum iam defecerit omne
60
Robur et ingenium, sensusque recesserit omnis?
Haec tibi cuncta feret (nisi mors praevenerit) aetas.
Esto domi, vigila, observa, super omnia semper
Prospice quo tendas, et quo venisse dolendum est
Ire cave. discerne vias hominemque memento
65
Non ad delicias, non ad muliebria natum
Blandimenta levi tam perniciosa iuventae.
Ipse ego cui pecudes, cui lac, cui caseus, aegre
Vitam ago; tanta agros omnes invasit egestas,
Tot duri rerum eventus, incommoda passim
70
Tanta, tot adversis totus convolvitur orbis.
Accipe rem non auditam, non tempore factam
Praeterito, sed quam lux haec mihi protulit ipsi.
Vt mos, autumno pecudes crescente totondi.
Mane foro exposui lanae venalia pondo
75
Sexaginta hodie, grande aes conflare putabam;
Vix vitam gregis eduxi, vix pabula possum
Mercari hibernis nivibus; quo cetera pacto
Sit victura domus nondum mihi constat, Amynta.
Quisquis amat dominae munuscula mittat oportet;
80
Tu vero cui vix tectum fortuna reliquit
Sub quo luce habitat, sub quo pernoctat egestas,
Quid poteris cupidae gratum donare puellae?
Mittere mala decem satis esse solebat amanti,
Purpurei flores et raptus ab arbore nidus,
85
Gramen odoriferum, memini quo tempore magnae
Credebantur opes; ventum est a gramine ad aurum.
Regia res amor est hac tempestate; recessit
Mos vetus et quaedam mala lex inolevit amandi."
Talia suadenti torvo mihi rettulit ore:
90
"Si cupis optatam mihi, Fortunate, salutem,
Da quod amo; nostro haec una est medicina dolori.
Cetera quae memoras mihi sunt tormenta. revelli
Ex animo furor iste nequit; mea pectora imago
Virginis obsedit, mecum est, mecum itque reditque,
95
Excubat et dormit mecum; caput, ossa, medullas,
Cor complexa potest cum sola excedere vita.
Ac veluti quotiens aliena ex arbore secto
Surculus inseritur trunco, natura duorum
Iungitur et mixto coalescit corpore virga,
100
Sic dominae dilecta mihi se immersit imago
Et fecit duo corda unum, duo traxit in unum
Pectora; sensus inest nobis et spiritus idem.
O me felicem, si, cum mea fata vocabunt,
In gremio dulcique sinu niveisque lacertis
105
Saltem anima caput hoc languens abeunte iaceret;
Illa sua nobis morientia lumina dextra
Clauderet et tristi fleret mea funera voce.
Sive ad felices vadam post funera campos,
Seu ferar ardentem rapidi Phlegethontis ad undam,
110
Nec sine te felix ero, nec tecum miser umquam.
O Dryades florumque deae Nymphaeque decentes,
O nemorum Silvane pater, servate (precamur)
Collibus in vestris gelidisque in vallibus omne
Silvarum rurisque decus; circumdate saltus
115
Saepibus et prohibete pecus, ne floribus obsit;
Ista (precor) dominae servate in funera nostrae.
Tunc omnis spargatur humus; redolentia serta
Texite, quae circa tumulum supraque iacentem
Componantur heram. tristes ad busta puellae
120
Pierides arderunt et lamentabile carmen
Ore canent madido signataque verba relinquent
Ista sepulturae relegenda nepotibus olim;
HIC TEGITVR VIRGO CVI NIL QVIN DIVA VOCARI
DEBVERIT DEERAT, NISI DVRA FVISSET AMANTI.
125
O virgo, si te tantus consumeret ardor,
Per centum Scyllas ad te, per mille Charybdes,
Tranarem laturus opem; tu saevior Hydra
Me fugis. at culpae nihil est in virgine, nam me
Nescit adhuc; si sciret enim, succurreret ultro,
130
Nec puto sub miti tam ferrea pectora vultu.
Signa tamen vultus fallacia; sub cute molli
Mens fera, sub blanda sunt corda immania fronte.
Alloquar et faciam nostros intellegat ignes.
Si tamen illa meos vultus averterit, ibunt
135
In lacrimas oculi, triste in suspiria pectus.
Oderit illa licet semper fugiatque sequentem,
Ista tamen, quocumque ferar, me cura sequetur.
Ite procul medicae, non sum sanabilis, artes,
Ite procul magico qui (quod nec credere dignum est)
140
Carmine pallentes animas revocatis ab Orco,
Ite procul vanis precibus qui flectere divos
Creditis; adversum est et inexorabile caelum.
Me rapit impatiens furor et iuvat ire per altos
Solivagum montes, per lustra ignota ferarum."
145
Talia iactantem verbis conabar amicis
Flectere, sed vulnus nihil insanabile curat.
Illum per campos nox intempesta silentes,
Illum exorta dies inter dumeta videbat
Insomnem semper, raro silvestria poma
150
Carpentem et potu contentum simplicis undae.
Post longos gemitus exhaustaque lumina fletu
Assiduo, post lamenta et convulsa frequenti
Pectora singultu, moriens finivit amores.
Exanimum corpus tumuli sine honore relictum
155
Nocturnae absumpsere ferae volucresque diurnae.
Faustus
Heu funesta lues, fatalis machina passim
Corda venenatis penetrans humana sagittis,
Aequiperans hominem pecudi. quae pocula Circe,
Quae peiora umquam potuit dare philtra Calypso?
160
Quae Styx, quis Phlegethon gravior? quae maior Erinys?
O stulti, quicumque deum dixistis Amorem.
Num natura nocens deus est? ubicumque locorum
Sit deus, est homini clemens, innoxius, aequus.
Fortunatus
Heu miserande puer tenera sublate iuventa,
165
Quae tibi nascenti luxerunt sidera? quae tam
Noxia pars caeli est, ut te nil tale merentem
Laeserit et primis infortunarit ab annis?
Nec tamen omnino caelum tibi defuit; omne
Carmen et argutis quidquid modulamur avenis
170
Doctus eras. nisi te mors immatura tulisset,
Dignus eras hederis, dignus Parnaside lauro;
Nec melius cecinit pugnas ac tristia bella,
Hordea et agrorum cultus et pascua noster
Tityrus a magno tantum dilectus Alexi.
175
Namque tui praecox animi sollertia nobis
Cognita iam pridem magnam producere frugem
Coeperat, et specimen tuleras virtutis et artis
Non vulgare tuae; poteras iam gloria dici
Ruris et aetatis decus indelebile nostrae.
180
Te Padus et noster lugubri Mincius ore
Cum Nymphis flevere suis, ut Thracius Hebrus
Orphea; te tristes ovium flevere magistri,
Vt Daphnim luxisse ferunt; te pascua et agri
Vndique; et audita est totis querimonia campis.
185
Spargite, pastores, tumulum redolentibus herbis
Atque sacerdotum cantus ac tura quotannis
Ducite, et aeternam requiem cantate poetae.
Faustus
Tu tamen arva tenes patriae melioris et altum
Incolis Elysium; nos hic te flemus, Amynta.
Fortunatus
190
Flendum hodie nobis fuerat; nam tristia nocte
Nescio quae maestis cernebam insomnia formis.
Sed iam Vesper adest et sol se in nube recondens,
Dum cadit, agricolis vicinos nuntiat imbres;
Cogere et ad caulas pecudes convertere tempus.