Battista Mantovano adulescentia 2

Testo base di riferimento: Lee Piepho, 1989

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


De amoris insania

 

Faustus

Cur tam serus ades? quid te (iam septima lux est)

Detinuit? gregibusne nocent haec pascua vestris?

Fortunatus

Fauste, Padus nostros qui praeterlabitur agros

Creverat et tumidis ripas aequaverat undis;

5

Nos, cura gregis omissa, privata coegit

Publicaque utilitas ripam munire diurnis

Nocturnisque operis fluviumque arcere furentem.

Faustus

Fert Padus exundans mala saepius omina: noster

Tityrus est auctor, qui pascua dixit et arva.

Fortunatus

10

Forsitan id verum, quando extra tempora et ultra

Mensuram atque modum subito concreverit aestu.

Nunc autem id poscit tempus, nam liquitur altis

Nix hiberna iugis, implent cava flumina montes.

Faustus

Se exonerant fluviosque onerant. sic flumina rursum

15

Se exonerant pelagusque onerant; hominum quoque mos est

Quae nos cumque premunt alieno imponere tergo.

Fortunatus

Sed iam contractum revocat suus alveus amnem.

Faustus

Decrescente Pado (dictu mirabile) noster,

Fortunate, lacus maioribus aestuat undis.

20

Vrbs natat, obscurae fiunt cellaria fossae.

Lintre cados adeunt; labens ad vina minister

Ridet, et ex imis fertur gravis obba lacunis.

Multa, licet nati fuerint melioribus horis,

Multa et magna ferunt aliquando incommoda cives.

Fortunatus

25

Commoditas omnis sua fert incommoda secum,

Et sorti appendix est illaetabilis omni.

Faustus

Hactenus Eridanus; nostros repetamus amores,

Quandoquidem nunc alma Venus movet omnia, caelum

Luce tepet nitida, tellus viret, arva volucres

30

Cantibus exhilarant vernis, nunc omnia fetant.

Fortunatus

Tu tua lusisti, sed nos aliena sequamur.

Namque tibi noti referam pastoris amores,

Vt doceam Veneris nihil esse potentius igne.

Pauper et infesto sub sidere natus Amyntas

35

Sex vitulos totidemque pares aetate iuvencas

Armentique patrem ducens in pascua taurum

Venerat ad Coitum, nitidis ubi Mincius undis

Alluit herbosos fugiens perniciter agros.

Arx nova propter aquas pinnatis ardua muris

40

Est Coitus, campo moles fundata palustri.

Hic igitur recubans vitrei prope fluminis undam,

Vitis ubi amplectens longis dumeta lacertis

In vada curvata ripae supereminet umbra,

Piscibus insidias tendebat harundine et hamo.

45

Messis erat: solis rapidi violentia campos

Sciderat arentes, finem philomena canendi

Fecerat, et neque lux, passim morientibus herbis,

Pascere oves poterat neque nox umore cicadas.

Dumque incumbit aquis studioque intendit inani,

50

Taurus (ut auditum est) primum vexatus ab oestro,

Mox canibus, demum furaci a milite silvis

Abditus ex toto confestim evanuit agro.

Quod puer ut novit, tumulum conscendit et alta

Voce bovem clamans longo rura omnia visu

55

Prospicit. ut frustra niti se comperit, arcum

Corripit et pharetram sequiturque per invia taurum.

Illum per caulas et per stabula omnia quaerens

Per colles, Benace, tuos, per consita olivis

Iugera, per virides ficis et vitibus agros,

60

Venerat ad sublime iugum quod sulphuris arcem

Sustinet et longis aperit prospectibus illinc

Benacum, hinc campos longe lateque patentes.

Lux ea sacra fuit Petro: frondente sub ulmo

Mixta erat ex omni pubes post prandia vico

65

Ducebatque leves buxo resonante choreas.

Faustus

Rustica gens, nulla genus arte domabile, semper

Irrequietum animal, gaudet sudore. peracto

Mane sacro festa (quando omnibus otia) luce

Ipsa oti ac famis impatiens epulatur et implet

70

Ingluviem, audito properat tibicine ad ulmum;

Hic furit, hic saltu fertur bovis instar ad auras.

Quam rastris versare nefas et vomere terram

Calcibus obduris et inerti mole fatigat

Ac ferit, et tota Baccho facit orgia luce

75

Vociferans, ridens, saliens et pocula siccans.

Fortunatus

Stulte, quid haec faris? solatia rustica damnas

Rusticus ipse? tuis malus es, tibi pessimus ipsi.

Faustus

Dicta ioco fuerint; nostrum repetamus Amyntam.

Fortunatus

Continuit gressum baculoque innixus acerno

80

Intermisit iter, donec mitesceret aestus.

Ah puer infelix, aestus te maior in umbra

Corripiet. nudam videas ne in fonte Dianam,

Claude oculos, blandis neu des Sirenibus aurem.

Sors tua Narcisso similis: Narcissus in undis

85

Dum sedare sitim properat, sitit amplius; at tu

Exteriorem aestum fugiens intrinsecus ardes.

Quam melius fuerat (nisi te sic fata tulissent)

Ad reliquum rediisse pecus, servasse iuvencas,

Amissi bovis aequo animo dispendia ferre

90

Quam, dum conaris nil perdere, perdere te ipsum.

Faustus

Sed post iacturam quis non sapit? utile non est

Consilium post facta, dari quod oportuit ante.

Consilium post facta, imber post tempora frugum.

Fortunatus

Vna puellares inter pulcherrima turmas

95

Virgo erat, alba comas, aliis procerior, annos

Nata quater quinos vel circiter, ore nitenti

Vrbanis certare potens et vincere nymphis.

Aureolis radians guttis ad tempora limbus

Ibat, et ad pectus clausum velamen aeno

100

Claviculo; mediam fulgenti fibula ferro

Stringit in angustum; nova candicat instita lapsu

Linea rugoso pedibusque allabitur imis.

Hanc puer ut vidit, periit flammasque tuendo

Hausit et in pectus caecos absorbuit ignes,

105

Ignes qui nec aquis perimi potuere nec umbris

Diminui neque graminibus magicisve susurris.

Oblitusque greges et damna domestica totus

Vritur et noctes in luctum expendit amaras.

Saepe gravescentem verbis compescere flammam

110

Nixus et insanum iuvenis cohibere furorem

Dicebam: "miserande puer, quis te deus istas

Misit in ambages? sed non deus, immo Satanum

Pessimus ex illis quas noctibus atque diebus

Ter tribus in terras fama est ex aethere lapsos.

115

Dic, age, si nosti quemquam, reminiscere si quem

Videris hoc pacto ditescere, surgere in altum,

Dilatare domum, maioribus horrea acervis

Complere his studiis, extendere latius agros,

Multiplicare greges, acquirere pascua bobus.

120

Inter tot populos quot habet latissima tellus

Sunt qui nostra ferant mensis epulanda cruentis

Corpora et humanos absumant dentibus artus;

Sunt, inquam, quos tanta malis tot vexet Erinys;

Sed nullum est tam immane genus, tam barbara nusquam

125

Gens, quae femineos non exsecretur amores.

Hinc veniunt rixae, veniunt et iurgia et arma,

Saepe etiam dirae multo cum sanguine mortes;

Hinc quoque deletis eversae moenibus urbes.

Ipsae etiam leges rubrisque volumina loris

130

Clausa vetant scelus hoc et detestantur amores."

Vt leges audivit, ad haec respondit Amyntas

(Civis enim fuerat puer et versatus in urbe)

"His monitis prudens et circumspectus haberi

Niteris et sensu tetricos anteire Catones.

135

Error hic, haec passim sapiens dementia regnat.

Ipse sibi blanditur homo sollersque putari

Vult animal; tamen incautus sibi multa tetendit

Retia et in foveam cecidit quam fecerat. ante

Liber erat; servile iugum sibi condidit ipse;

140

Pondus id est legum (vidi ipse volumina) quas nec

Antiqui potuere patres, nec possumus ipsi,

Nec servare aetas poterit ventura nepotum.

Aspice quam stulta est hominum prudentia: caelum

Sperat et esse sibi sedem inter sidera credit;

145

Forsitan in volucrem moriens transibit et altum

Spiritus assumptis tranabit ad aethera pennis."

Tunc ego: "quid latras? legum Deus auctor, et ipsis

Non parere sapit magnam nimis impietatem."

Faustus

Grandia de magnis haec sunt certamina rebus.

Fortunatus

150

Quid fuerim reris? quamvis pannosus et asper

Sim modo, tunc animo, tunc vi, tunc ore valebam,

Nec mihi sese alius poterat componere pastor.

Faustus

Nunc quoque, si rectus vultu gradiare supino,

Alter eris Marius; raso ore videbere Carbo.

Fortunatus

155

Talia respondit sic obiurgatus Amyntas:

"Facto homini Deus invidit (concessa voluptas

Visa bonum nimis excellens) et vota repressit

Legibus inventis, ut equi ligat ora capistro,

Ne quocumque libet flectat vestigia, sessor.

160

Quae mea sit me cogit amor sententia fari,

Liberaque ora facit: qui non communicat usum

Coniugis invidus est; livorem excusat honestas

Introducta usu longi livoris iniquo.

Nam dum quisque sibi retinet sua gaudia, nec vult

165

Publica, communis mos ac longaevus honestas

Factus, et hunc morem fecit dementia legem.

Invida res amor est, res invidiosa voluptas."

Tunc ego non audens hominem contendere contra

Amplius insano rediens ab amante recessi.

Faustus

170

Cernis ut hic malus affectus sic lumina mentis

Claudat, in errores ut sponte feramur apertos?

Fortunatus

Cernis ut a summo liventia nubila Baldo

Se agglomerent? oritur grando; ne forte vagantes

Tempestas deprendat oves, discedere tempus.