Filippo Beroaldo carmina manuscripta et epigraphica 37

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023

Altre sezioni


Epitaphium

O lugubre nefas rapaxque Parca!

Isto corpora bina sunt sepulta,

Quae plus luminibus meis amabam,

Quae sors improba pene funeravit

5

Iunctis mortibus. Hinc miser dolore

Tristi conficior situque fedo

Mestus squalidus horridus senesco.

Solacium tamen hoc mihi est relictum,

Vno marmore quod simul quiescunt:

10

Nam templum quotiens adibo mestus,

Pro ambobus pariter deum rogabo.