Filippo Beroaldo carmina edita 13

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023

Altre sezioni


Epitaphium accipitris

Occidit aeriae proles pulcherrima gentis,

      Occidit accipitrum gloria, splendor, honos.

Vix dudum nido discesserat iste paterno

      Et vix maternos spreverat esse cibos;

5

Iam formosus erat, iam fortis et unguibus uncis

      Coeperat et rostro carpere cortis aves.

Saepe columbini foetus et picta coturnix

      Passa sub accipitre est fata cruenta gemens.

Hic domini solamen erat curasque levabat,

10

      Hic domino lusus delitiasque dabat.

Confestim hic aderat primo clamore vocatus

      Deque manu domini norat inire dapes.

Proh dolor! ecce iacet modo funere raptus acerbo,

      Qui nec langoris signa pusilla dedit.

15

Nam subito occubuit, spectat dum fervida Phoebi

      Lumina et apricus sub Iove carpit iter.

Tu vero, accipiter, diri solatia fati

      Haec habe apud Manes Tartareasque domos,

Quod tibi grata dolens dominus monumenta paravit,

20

      Nec poteras tumulo nobiliore tegi.

Namque iaces inter floresque herbasque virentes

      Imminet et busto rosmaris ecce tuo.