Vir prudens
Rebus in adversis vir prudens atque secundis
Perpetuum discet vitae servare tenorem.
Fortunae instabili nusquam confidet, acerbos
Illius spernet vultus spernetque benignos.
5
Invictus duplicem librato examine lancem
Pensabit summumque bonum laudabile quod sit
Credet et a sancto nusquam disiunget honesto.
Nulla libido virum franget summumque malorum
Esse voluptates cordata mente monebit,
10
Et quae miratur vulgus virtute minora
Ducens, toto animo metam spectabit ad illam,
Quam fixit Zeno et divini dogmatis auctor,
Qui non expavit gelidas haurire cicutas
Delatore Anyto morti damnatus iniquae,
15
Nec magis ad dextram flectet flectetve sinistram
Certa sed infiget vestigia tramite recto.
Idem culpabit quicquid mensura modusque
Non reget, at fuerint si quae moderata, probabit.
Hic vicia incusans personae parcet. Amicum
20
Non petet ex mensa, triviis unctaque popina,
Non petet ex lustris, sed qui precepta Platonis,
Qui cata Aristotelis callebit dogmata: in illum
Totus pronus erit, illi sua gaudia, curas
Et studia et mores reserabit et omnia pandet
25
Atque anima ex una duo corpora vivere ducet,
Semper idem velle atque idem quoque nolle placebit.
In summa, sapiens ad cuncta pericula fortis
Eriget indomitam mentem nulloque premetur
Pondere et a nullo raptatus turbine cedet,
30
Instar Idumeae palmae, quae munere divum
Quo magis opprimitur, tanto magis exit in auras
Ethereas victrix et recto vertice surgit.