Battista Mantovano Parthenice sexta sive Diva Apollonia

Baptistae Mantuani carmelitae theologi
sextae parthenices Divae Apolloniae, agon.

 

Tu quoque Coelestes imitans Apolonia nymphas

Includi Heroo non indignabere cantu.

Et quanquam nostro maior tua gloria plectro

Missa sit in terras omnes et in omnia longe

5

Aequora, stellatos etiam vulgata per axes,

Non vanus tamen iste labor, nec enim tibi famam

Cogitat, est aliud quod nos in carmina traxit.

Nam tua maiestas nobis mortalibus ingens

Praesidium, celebri veneranda in saecula cultu,

10

Obsequium sibi nostri operis, sibi vendicat oris.

Virtuti debetur honor, licet inclyta et expers

Noctis et umbrarum per totum effulgeat orbem.

Ante Deum lychni in amplis, funalia ad aras,

Non ut clara dies fiat lucentior, ardent:

15

Verum ut coelituum patriam splendore nitentem

Aethereo, et semper versari in lumine divos

Significent, ubi nulla diem contaminat umbra.

Diva, vides animum sublimen, et grandia corda,

Ingenium vero tenebrosum, exangue, sepultum

20

Segnicie, et lentum vitio torporis et oci.

Ergo ades, et caligantem sacro affice sensum

Lumine, quod divorum oculis clarescere nunquam

Cessat, et aeterni retegit penetralia mundi.

Roma potens rerum variis, et adultera coniunx

25

Dum natura recens crescentes adiuvat annos,

Principibus nupsit, quorum sine numine et omni

Pars maior pietate fuit. Rarissima virtus

Semper, ut hybernis Hysperionis aura diebus,

Cum niger invaluit Boreas, cum nubila regnant.

30

Hi simul ac sceptrum aggressi regnoque potiti,

Exibant de sede Erebi teterrima monstra,

Tisiphone, furiaeque aliae multo angue comantes

Afflantesque suis illos nidoribus intra

Intima tartareum spirabant corda furorem.

35

Quippe quibus dominabantur Plutonides umbrae.

Sic male persuasi coelos attollere contra

Non poterant vultus, et nil perpendere sanctum.

Sed versi in terras oculos, et more ferarum

Praecipites quorsum legem indignata libido

40

Ostendisse iter (tam nil pensi atque pudoris

Menti inerat) superis scelus admirantibus ibant.

Quum primum in terris pietatem exurgere, et ortam

Cognovere Dei sobolem, ne perderet orcus

Imperium usurpatum annis tot milibus, arma

45

Arma exclamarunt, Christique imbelli regna

Perdere conatum nil detestabile et atrox

Praetermisit inops lucis genus. Ecce superbus

Aeneadum de gente Nero. Viden ora cruenta?

Atque odium truculentae animae per lumina rumpens?

50

Primus hic addictam coelo disperdere gentem

Ausus, et infausto divos invadere bello.

Obiectare feris homines, accendere viva.

Corpora consuevit, nocturni ad luminis usum.

At postquam in sanctos longas exercuit iras,

55

Ipse sua sibi fata manu consciscere adortus

Transtulit afflictae moerorem in gaudia Romae.

Altera, contemptor divum, dominumque Deumque

Imprudenter agens, crudelia protulit arma,

Germanus, Tite sancte, tuus neque te neque patrem

60

Iustitia referens, ideo lacer atque cruentus

Caede sua Stygias tandem raptatus ad umbras.

O stulta impietas, incauta audacia, praeceps

Iudicium, imprudens et vana superbia regum

Romanorum. Audet superos incessere et astra,

65

Cui grave muscarum est et formidabile rostrum.

Hic etenim si vera ferunt aestate volantes

Per thalamum muscas (manifesta insania) ferro

Zetus ut Harpyias, est insectatus et arcu.

Ite animae pessum, indignae quibus almus Apollo

70

Ostendat vitale iubar, quibus ignea mundi

Ornamenta ferant nocturnam sydera lucem.

Indignae, quas dicat opus moderator Olympi

Esse suum, dignae hospicio Phlegethontis et orci.

Tu quoque censeris (verum illa iniuria longe

75

Detestanda minus) Traiane in crimine tanto.

Iussisti cohiberi enses parcique piorum

Relliquiis, sanctae exhorrens tot funera gentis.

Sed maior Veri impietas et acerbior ira,

Atque immane magis facinus, tunc orta repente

80

Fulgura, Romanas cum Marcomanica castra

Cinxissent acies Veri extinxere furentem

Saevitiam, et flagrans odium minuere parumper,

Opportune alto radiantia fulmina coelo.

Sed furor insanus, rabiesque infrena Severi

85

Intumuit, velut excitum mare flantibus austris,

Cum fremitu horrifico spumans procul aestuat unda.

Et tua castrensi properans ad regna tumultu

Maxime, genus Gothicum, dira illa libido,

Virus olens canis inferni, grassata per omnes

90

Christigenas velut inter oves ieiunia luporum

Ingluvies. Post te paulum regnante Philippo

Relligio secura fuit, millesimus urbis

Annus erat renovata decem post saecula Romae.

Mox velut e latebris sinuosa volumina solvens,

95

Vmbrosus coluber Decius, furiale venenum

Expuit in sanctos: ignes extinxit ad aras.

Templa cruentavit, tormenta immania passim

Protulit, et membratim homines in frusta secavit,

Durior Eurysthaeo, Busiride crudior ipso.

100

Quid memorem te Auguste senex, qui praeda fuisti

Bellica, Persarum regi, quia sanguine sacro

Foedasti fora, templa, vias, et numina contra

Nil veritus bellare, Deos simulacra putasti?

Sed nil proficiens tua caeca protervia tandem

105

(Nimirum et caderes tanto graviore ruina)

De splendore pari superis, de culmine celso

Imperii, tanta de maiestate redacta

Extemplo ad servile iugum, squallente senencta,

In pedore, situque iacens gravibusque catenis

110

Tabuit, ante obitum aeternas depulsa sub umbras.

Non laesura minus furor Aurelianicus arma

Protulit, indicto cum facta licentia bello

Praedandi plebem insontem, passimque necandi

Coelestes impune viros, et fantia nondum

115

Ora trucidandi, atque Deum ludibrio habendi.

Ecce alius mihi sese offert tuus ille cruentus

Maximiane comes, cui postquam polluit orbem

Caedibus innumeris, Romani purpura regni

Visa gravis, riguos ideo secessit ad hortos

120

Littore in Adriaco, rapidos ubi temperat aestus

Aura frequens, gelidos ubi mitigat unda decembres,

Vnda maris tepidi non consentanea Brumae.

Sed veluti decimus, quotiens irascitur aequor,

Irruit in nautas maiori turbine, fluctus:

125

Sic decimi vis illa ingens et longa tyranni

Altius intorquens telum exitiale, ministros

Sacrorum enecuit, templa et sacraria flammis

Abstulit, ex adytis divina volumina in ignes

Corripuit, lunaeque uno bis dena recursu

130

Milia Christigenum, tanta inclementia, tantum

Irarum pelagus, Roma indignante peremit.

Et tandem gelido vitae insidiante veneno

Iam senior, iam defectus, iam sanguine adempto

Frigidus, hiberno qualis iactet anguis in antro,

135

Vita eiectus apud Proavos sepelitur in orco.

Quo rapior mea diva? Rotis errantibus ultra

Metam agor, et longo in gyrum praetervehor actu.

Ad Decium torquendi axes, ea tempora coelum

Implevere animis illustribus, aula Tonantis

140

Facta frequens, auctae in campis coelestibus urbes.

Nam coelum veluti tellus habitatur, et amplas

Rerum opifex divum populos distinxit in urbes.

Hi iuga summa colunt, illi depressius ortum

Versus et occasum retinent sua moenia longe

145

Et late sparsi ad fines Aquilonis et austri.

Cum venit e terris aliquis super aethera, consul

Temporis illius reducem cui destinet urbi

Explicat, et civem aeternum decernit in illa.

Certa magistratus illis ut et urbibus istis

150

Iura ferunt certi, nec enim sine lege putandum

Esse polos, leges patiuntur, et ordine regnant.

Mundus hic exemplum mundi coelestis, in illo

Exactum est, quicquid fragili modo nitimur orsu.

Discimus hic artis documenta, implebimus illic.

155

Ergo laborantem Decio sub principe mundum

Dum regeret stygius proles Saturnia Pluto,

Dii scelerum quibus est studium, coiere frequenti

Concilio. Venus ante alios maga docta, iuventae

Et levibus praefecta annis. Faber ante Deorum

160

Vulcano cui nomen erat, Cyllenius Hermes

Ingenio ac sermone potens, et maxima frugum

Mater, Eleusinis olim celebrata colonis.

Aeolus, et Thethys, et splendidus ora Cupido.

Tu quoque quem Graii veteres dixere bimatrem

165

Bacche, Mimallonides fusis in terga capillis,

Maenades et Satyri tecum, temulentaque turba

Bassaridum, quibus officium tentare bibaces,

Atque ciere sitim, Veneremque accendere potu.

Est specus in campis Libyae, Carthaginis altae

170

Non procul a pelago, specus intra viscera terrae

Missus, opaca nemus densum facit ostia, magno

It longe spelunca sinu, domus apta colubris,

Sole per aestatem Libycos torrente colonos.

Hic, ut fama refert, quondam Sidonia Dido

175

Et pius Aeneas, declinavere procellam.

Haec Venus antiquae fraudis memor eligit antra

Texendis bona visa dolis, ac talibus infit.

Dii consanguinei, dii quod ego semper amavi,

Ac colui, sine quis mihi nil foeliciter unquam

180

Fas fuit ordiri, dudum deprenditis orbem

Terrarum a nobis dilabi, et quaerere Christum.

Hec nova credulitas quasi quaedam incendia ventis

Flantibus, it flagrans, semperque adolescit eundo.

Vester honor passim, vestri reverentia pessum

185

Labitur, indecores sine maiestate, sine aris

Mox eritis, nisi contra hostes attollimus arma.

Quos si forte aliquis contra obiectaverit, actum

De nobis sine spe, nec eundum sydera contra,

Dicite, num nuper, ne tempora prisca revolvam,

190

Num licuit caeso Decium praeferre Philippo?

Num licuit nobis ipsa intra moenia Romae

Principe Alexandro, cuius contraria nobis

Mater erat, tanti residens in culmine regni,

Caeciliae vexare domos? Ipsamque virumque

195

Cum Tyburte, licet claris natalibus omnes

Prodierint, gladiis invito extinguere Christo?

Num regnante Pio, cuius clementia nostro

Est aequata Iovi, duce me Ptolemaeus ad aram

Isidis, ut sacros divis accenderet ignes

200

Tractus? Et ut sprevit Christum abiurare, peremptus?

Hoc nostrae potuere manus. Matertera Iuno

Mecum erat, et coniunx, et cum Mavorte Minerva,

Coniurati omnes opus id concorditer ausi.

Vos quoque Dii magni, Christum vexare potentes.

205

Quid sopita iacent corda illa ingentia, quondam

Coelo, Erebo, terrae, et pelago dominantia, cur nunc

Sic oblita sui? Longa fortasse senecta

Genua labant? aevo forsan cecidere lacerti?

In venis cruor intepuit? Cum tempore corda

210

Defecere? graves animi minuere cerebrum?

Tollite praestantes animos, non omnia Christus

Eripuit, nostri superest pars maxima regni.

Nec minus ille potest, sed vos, ut cernere promptum,

Degeneri ignavoque animo timidi atque fugaces

215

Terga datis, superaturi si vertitis ora,

Si in commune bonum nostra omnia mittimus arma.

Titanes genus illus atrox quia fortiter ausi,

Terrorem incussere Iovi, si Iuppiter illo

Tempore segnis erat (scit qui stridentia in Aethna

220

Pro divum imperio cudebat fulmina coniunx)

Isset in aeternum exilium: quia fortia contra

Agmina, terribili contorsit tela lacerto,

Vicit, et oppressi bello iacuere gigantes.

Nos quoque dum somnum sectamur et ocia inertes,

225

Nil mirum si deserimus, si nostra per orbem

Regna infirma labant, si surripere omnia Christus

Audebat, et fragiles in nos armare puellas.

Vincimur a scortis, pudor est tam grande fateri

Dedecus, illudunt nobis puerique nurusque

230

Causa mali usque adeo absurdi atque ignominiosi

Nil nisi de nostro veniens ignavia somno.

Quo pacto Romani orbem, nisi grandibus ausis

Edomuere? tenax curae sententia at alti

Propositi, Senones Capitoli a vertice Gallos

235

Trusit, et obsessae Poenos a limine Romae.

Non erat Alcides Antaeo fortior, artus

Cernenti, aut Turno Aeneas, aut Hectore, Achilles,

Aut Tydeus Lycophonte, animo veniebat ab acri

Illa potens virtus et inexpugnabile robur.

240

Vis igitur revocanda animi. Victoria pendet

Ex animo, maiora facit qui fortius audet.

Sic Venus, accensi comites sermonibus istis

Obsequium spondent alacres, animosque resumunt.

"Ite omnes - Venus - ite - inquit - dum in cardine res est,

245

Ite, magistratus Deciumque invadite noctu,

Atque opportunis componite somnia formis.

Me in primis, e nanque putant (quod saepius una

Risimus) Aeneadum matrem, Vestamque iugales

Horrentem thalamos, et cum genitore Quirinum

250

Indigetesque alios, ac tutelaria Romae

Numina, quae nulli fas est audire profano,

Fingite praesenti de tempestate dolentes

Multa queri, ingratis multa exprobrare latinis,

Multaque pro cultu promittere, multa minari

255

Pro impietate, Deos recolant posse omnia in omnes.

Et studeant ritus veteres, et templa Deorum

Antiquo de more coli, Christum orbe fugari.

Vtpote qui terrarum orbem subvertere, et ipsum

Romanum imperium velit extirpare, Deosque

260

Et se pro cunctis unum regnare, suosque

Nescio quos de sorte hominum turpique nefanda

Collectos pro consulibus, pro patribus urbis

Ingerat, extinguens nomenque decusque latinum.

Pontifices etiam paribus regemque sacrorum,

265

Praefectosque epulis, Salios, Titiosque sodales

Irritare modis, et idonea tempora nacti

Invigilate operi, rebusque vacate gerendis.

Mox ubi conclusi fuerint, indagine et astu

Capti homines vestro, coeptis adhibete Megaeram,

270

Et socias, quae sollicitent Deciana superbo

Corda odio, et faciant ira excandescere atroci."

Haec via, et his dictis ad res abiere gerendas.

Nona dies aderat, cum tota excita repente

Factio pontificum sese longo agmine ad aulam

275

Proripit, alituum linguas et somnia docti

Conveniunt, et qui fumantia consulit exta.

Qui rimatur aquas, et qui considerat ignes,

Qui pluvias, specula, et pelues, nitidasque secures

Inspicit, et temere descripta in pulvere signa

280

A tellure trahens nomen, qui intelligit auras.

Qui lemures orco ciet, et genus omne magorum,

Cogitur, ac Decio intenti sua somnia narrant

Commendantque Deos patrios, et numina avita,

Quae pater Aeneas post diruta Pergama secum

285

Vexit in Italiam, quae observavere Latini

Albanique patres, quae antiquae moenia Romae

Fundavere, quibus domuere authoribus orbem.

At Decius cui corda pari tumefacta veneno,

Quanquam animum cohibere velit, tamen aestuat intus

290

Incomposque sui, dum vult componere vultum

Fingereque aequanimem, torvam truculentia frontem

Asperat et similis tauro cum murmure rauco

Ire in bella parat, premit alta mente Philippi

Regna invisa, novos ritus, quibus ille solebat

295

Observare Deum, veroque litare Tonanti.

Cogitat illius placita et sancita refigi,

In nihilum redigi decora, et monumenta, minatur

Et cineri, delere ipsam deliberat urnam.

Fraenari ulterius nescit furor, imperat omnes

300

Christigenas ad sacra trahi Romana, negantes

Aere catenatos, cruciari, in frusta secari,

Ablegari, uri flammas, et in aequora mergi.

Nuncius ad Gallos, ad Iberi fluminis arva

Vltima, ad Hybernos, Neptuniculasque Britannos,

305

Ad Graios, ad Cappadoces, ad Caspia regna,

Vsque Melachlaenos, usque ad pictos Agathyrsos,

Vsque ad Amasonias urbes, Asiamque per omnem

Cis Taurum, Romanus ubi coniungitur Indo,

Ad Maurum, Numidumque domos, Getulaque rura,

310

Ad Lybiae campos, ad arenivagos Garamantas

Pervolat, ad Nili demum flagrantia rura,

Et Memphitis agros, ubi regna antiqua Deorum.

Hic erat, ut fama est, atavis sata regibus inter

Niligenas forma praestans Apolonia Nymphas,

315

Splendida maiorum titulis, in murice et auro

Et magnis nutrita opibus, clara inclyta fama,

Docta novas leges, hominem sotera Deumque

A teneris confessa annis, syncera, viriles

Nunquam passa manus, nunquam passura pudorem

320

Perpetuum summo custoditura Tonanti.

Clausa domi cum matre viam praecluserat omnem

Delitiis, viduali habitu contenta, lavari

Nescia, nil thermis debens, nec odoribus ullis.

Non capiti nardum, non instillabat amomum,

325

Nec Hierichuntinae redolebat balsama silvae.

Mensa brevis, condita fame, vulgare legumen

Esca, vel hortenses herbae, frigentia lymphis

Pocula, producta inferam ieiunia noctem

Sepius, et semper victus sine viscere simplex.

330

Lucifer aurorae socius, qui caetera vincit

Sydera, iuravit nunquam vidisse iacentem.

Luce labor tota, noctu labor, ocia quantum

Ad vitam naturae opus est, implumia strata,

Et duris tormenta toris, patientia rebus

335

Optima in adversis, semper comes, innuba semper

Virginitas, nec non mater prudentia morum, et

Regula virtutum pietas, ancilla Tonantis

Relligio, quae templa colit, quae praesidet aris.

In lare secreto mater, regnante Philippo,

340

Exiguam curvo sub fornice fecerat aram,

Cum labro lustraris aquae, cum lampade, et igne

Perpetuo, divos ubi sola orare solebat.

Hic superum simulacra, quibus custodia gentis

Et tutela domus. Puer aureus, aurea virgo

345

Aurea lactenti quae porrigit ubera nato.

Aureus ad laevam Simon, Romana futuras

Signa tenet clades, fulvum levat aureus ensem

Paulus, et ad dextram stat missa in pectore barba.

Huc veniens mane ante diem sero ante cubile,

350

Terrestres animo curas, ceu nubila quaedam

Importune aciem mentis prohibentia sursum

Cernere, paulatim meditando abigebat, et ultra

Sydera prospectum attollens, videt alta polorum

Culmina, in excelso divumque hominumque parentem

355

Contemplata throno cum maiestate sedentem

Illa infinita, quam circonfusus, adorat,

Ingens spirituum populus, cui tartara curvant

Tam longinqua genu, mira dulcedine languet.

Ambrosiam nectarque bibit, terrena voluptas

360

His collata epulis taxum sapit, atque aconitum.

Nec iam vivit, eunt omnes in sydera sensus,

Visus abit, fugit auditus, trahit omnia secum

Mens sublime volans, fugiunt super aethera vires.

Et fit iners animi appendix et inutile corpus,

365

Terrigenum coelo quorum est succedere, multi

Serta manu formata Dei lauro atque Amarantho

Texta gerunt, sed in his ardet rosa, lactea in illis

Lilia resplendent, violis vernantia quaedam.

Laureolas dicunt, veterum monumenta laborum,

370

Horum autem genus est triplex, qui fortiter hostem

Et tormenta ferunt, primi: quos nulla voluptas

Inquinat, et Veneris furias domuere, secundi.

Tertius aut gravibus scriptis aut ore docendo

Surgit honos. Alii quanquam sine fine fruantur

375

Elysio, nullis decorati insignibus errant

Aetheris in campis, ut plebs sine purpura et auro.

Sicut enim Romae quondam, dum antiqua manebant

Regna, senatores primis, equitesque secundis

Stabant in gradibus, post quos ignobile vulgus

380

In modicam lateque patentem implebat arenam,

Sic amplas coelorum urbes populosque frequentes

Ordinibus variis pater omnipotentis Olympi

Digerit, et proprios meritis dispensat honores.

Ex tribus his igitur duo prima insigna virgo

385

Perceptura brevi, turbam non cessat egentem

Pascere divitibus donis, et prodigit aera.

Seminat in terris quod in aethere colligat aurum

Sedula, vicatimque inopes explorat et aegros.

Iamque propinquabant magno fatalia motu

390

Tempora, Nile tuas celerans Proconsul ad urbes,

In quibus, ut fama est, priscus regnabat Amasis,

Navigat Ionium senis cum fascibus aequor.

Iamque superba tenet victo quae condidit orbe

Moenia Alexander, graditur IOve plenus, et alto

395

Lumina circumfert Pellaea per agmina vultu,

Martis equo similis quotiens per Thracia rura

Sub Domino gressum moderans incedit, et ore

Terrifico accensus, populos iubet aere canoro

Cogere, et hortari cives ad sacra Deorum.

400

Christigenas vero Romani nominis hostes

Clamari, si sacra negent Romana Tonanti,

Atque rebellantes candenti ardere camino.

Vt solet obscuros laqueis circundare saltus

Venator, canibusque feras excire latentes,

405

Ac premere excitas latratu in retia magno:

Sic ad templa pios missis qui lora ferebant

Vrget, et exorto fremit inclementia bello.

Ipse sedet celso in solio stipatus utrinque

Fustibus, et gladiis, et habet pro legibus arma.

410

Plebs levis et rerum semper studiosa novarum

In fora turmatim rapitur, cupidumque videndi

Tristis per vicos ruit ad spectacula vulgus.

Ecce catenarum nodis onerata cruentis

Truditur ex laris patriis Apolonia, regum

415

Progenies, lugente domo, sub pondere aheno

Vix graditur, longaeva parens in flumina solvit

Larga genas, totum in gemitus consumitur aegrum

Pectus, inardescens dolor intestina piamque

Crudeli laniatu animam discerpit, euntem

420

Nata oculos sequitur, quantum licet, utque recedens

Paulatim ex oculis elabitur, elevat ora

Cum clamore vocans natam, suspiria natam

Ingeminant, querulo nihil est nisi filia in ore.

At postquam est penitus sublata ambage viarum,

425

Ac si animam maternam abiens secum ipsa tulisse,

Concidit, et gelidos pallor superinduit artus.

Commiserans casum luctu vicina magno

Solvitur, et totis resonat querimonia tectis.

Sola satellitibus truculentae innoxia turbae

430

Praeda datur virgo. Tandem veniat ante tyrannum

Romano fastu inflatum, totoque tumentem

Dite. Puellari poterant praecordia forma

Iudicis accendi, tantus fulgebat in ore

Virgineo splendoris honor, nisi dira Megaera

435

Et Venus, et Veneris proles versuta Cupido

Id veriti contra insanos medicamen amores

Fecissent stygio corda implacata veneno.

Continuo intorquens flammantia lumina consul

Vociferat torvum, et vultu sacra imperat atro.

440

"Quid faciat populo in tanto sub iudice tali

Certa mori virgo viridi vix nubilis aevo?"

Stat veluti tepidis errans ab ovilibus agna

Inter mille lupos, aut inter mille leones

Caprea, quae tenera producere cornua fronte

445

Incipit, aut aquilas inter philomena rapaces.

Coelicolae qui rem scierant longe ante futuram,

Tempus adesse vident quanquam sine tempore degant,

Mobilitas ubi nulla, dies quae fecit et annos.

Curritur ad coeli speculas, aperitur Olympus,

450

Et superi ex alto scelus id tam immane tuentes

Horrescunt animis, stratique ante ora Tonantis

Auxilium tenerae aetati concorditer orant.

"Tunc oculis divum pater indulgentibus, aegram

Prospiciens, quae nostra - inquit - clementia divi,

455

Quae fuerit pietas, si, dum servare puellam

Nitimur, et vitae paucos adiungimus annos,

No dubitamus eam gemina fraudare corona,

Et duplex auferre decus: resecabimus ergo

Quem fecit natura metum, natura beatos

460

Ignorans post fata dies, satis ista superque

Auxilia in casu tanto, nam poena dolorque

Non, ut caeca hominum putat ignorantia, mors est,

Quam modo falcatam fingunt modo arundine et arcu

Terribilem, metus est mortem qui fecit acerbam."

465

Sic ait, et magnos animos inspirat ab alto,

Qui ferre arma queant, et contra stare tyrannum.

Extemplo advertit mentem coalescere Virgo,

Lustrari ingenium, rediviva calescere corda,

Et sua nescio quid divinum in pectora labi.

470

"Fit facunda nihil trepidans, sicque ore locuta est.

Perdere nos frustra, consul Romane, laboras,

Nam velut in sylvas decisa repullulat arbor,

Et multi ex una veniunt radice nepotes,

Sic nostrorum uno centum de funere surgunt.

475

Mors mea natalis multis ex agmine tanto,

Quos mihi sufficiet pater, et me in regna sequentur

Transmundana brevi. Terrena colonia coelum est.

Diis vero, Romane, tuis de marmore ductis

Ponere sacra nego, quia ponere sacra nefandum."

480

Haec ubi dicta, fremens consul. "Pertundite, clamat

Impia praeduris pertundite cotibus ora.

Ne irritare deos Romanaque numina pergat,

Nec mora, corripiunt silices, manibusque levatis

Virginis audaces caput invasere ministri."

485

Vt visi excusso labi cum sanguine dentes,

Fit clamor populo insignem miserante puellam.

Vimque inferre parat lictoribus ore minaci

Turba ferens graviter tundi tam immaniter ora

Virginis, et tanto impietatis turbine civem

490

Innocuam perdi. Serpit late orta repente

Seditio, et tanquam subito freta consita cauro

Fluctuat iratum magno cum murmure vulgus.

Vt flagrare anim, pugnaeque accingere totam

Pene urbem, strictosque enses rutilare per auras

495

Prospicit, infectis rebus subit atria consul.

Et glomerata cohors raptatam in tecta puellam

Detrusere cavi horrentem sub carceris umbram.

Nox erat, et magna coelum vertigine quaedam

Sydera tollebat, quaedam inclinabat in undas

500

Oceani, et pleno lucebat Cynthia cornu,

Cum celer a summo coelorum elabitur axe

Nuncius, ingrediensque locos ubi saucia virgo

Orabat gelidi residens super aspera saxi

Dorsa, repentina humentem luce abstulit umbram

505

Atque ait. "O studium superorum, o cura Tonantis

Vnica, coelituum sedes habitura superbas,

Fer magno tormenta animo, tibi crastina palmam

Est latura dies, flammis abolebitur omne

Quod mortale geris, nec erit tibi flamma dolori.

510

Impete nanque uno vitalem incendia sensum

Surripient, animam membris labentibus ipse

Protinus educam, veniensque in sydera mecum.

Atque triumphato capies nova regna tyranno,

Neu dubites membra haec, quae nil nisi testea quaedam

515

Sunt animi vasa aeterni, deponere mentem

Scito reversuram nunquam ad sancta illa piorum

Concilia et coetus superum, nisi pondus et umbram

Diluat, ac fiat sine mole essentia simplex.

Nunc se oblita gravi cubat in tellure sepulto

520

Ingenio, atque alienato velut ebria sensu.

Res mira, ut fuerit tandem sibi reddita, surget

Tota oculus, tota ingenium, pertaesa cloacam

Corporis, exhorrens tam obscura oscoenaque claustra.

Functa paroxysmis curarum, exuta protervos

525

Omnino affectus, laeta, et nihil indigna rerum

Terrenarum, igni levior, pernicior Euro,

Et semper sine nocte vigil, sine lumine lumen

Semper habens, sine luce videns, impune per ignes,

Subter aquas impune means, ignota, nec ulli

530

Visa noctuque vias, fora, templa, peragrans

Pro arbitrio, subiens etiam penetralia tecta,

Et quaecunque putent homines arcana subintrans,

Nil mortale timens, hominum quoque fallere sensus

Et mutare potens, et persuadere quod optat."

535

Denique sufficiens sibi sola, simillima divis,

Sic ait, et placidis afflatam leniter auris

Integrat excutiens hesternam a pectore caedem.

Continuo apparent variis sub vultibus ora

Plurima divorum in vacuo pendentia coelo.

540

Multaque de superum patria, de principe divum

Fantur, et hoc languentem animant sermone puellam.

Consulis hesterno rabies perterrita casu

Roditur, et similis colubro, qui vulnere tardus

Haeret humi sese intorquens, iram atque dolorem

545

Concipit, et duplici corda irritata veneno

Nec frenare potest, nec opus differre nefandum.

Egerat insomnis noctem mala plurima volvens

Quae sanctis inferre parat, mens perdita languet

Quod nequeant peiora dari. Considerat ignes,

550

Vincla, cruces, gladios, et verbera, concipit omne

Quod torquere potest, Siculorum antiqua revolvit

Gesta Tyrannorum, nunquam intellecta eorum

Callidus interpres meditanti Athlantius offert.

Mille modos grassandi aperit, Aphrodisia mille

555

Progenies, totidem Mars et Tritonia, diro

Nil satis est odio, de tot cruciatibus iram

Nil explere potest, bilem nihil aequat acerbam.

Dumque animos agit in gyrum vesana libido,

Surgit, acervarique iubet prope littora ponti

560

Ligna strue ingenti, mox de squallente barathro

Per postica trahi facit ad tormenta puellam,

Moenibus occlusis, ne seditione cruentum

Perderet excita rursum, velut ante, laborem.

Ipse satellitibus properat stipatus, et armis,

565

Et Meleagraeo quam mox furibundior apro

Atque Calydonii facie truculentior ursi

Imperat accendi porrectam in sydera misso

Igne pyram, fraudum artifices scelerumque magistri

Divi adsunt, iram stimulis odiumque cientes.

570

Ventipotens subito lictoris imagine sumpta

Aeolus adductis correptam follibus auram

Comprimit, et fauces adiungit follibus amplas

Pronus humi, buccisque tumentibus incitat ignem.

Mulciber in speciem prunarum evadit, et ardens

575

Ligna subit, flammamque levat per inane volantem.

"Tu, foedos vertens oculos, et in ora puellae

Censuliens cilio adducto, semel elige clamat

Aut viri, aut nostris libamina ponere divis.

Illa autem sursum verso paulum ore morata est

580

Oranti similis, mox se convertit ad ignes

Subridens, vultuque hilari dissolvite - dixit -

Vincla pedum, manuumque graves auferte catenas,

Consulis ut mandata sequar, tum protinus illam

Expediunt laeti properare ad sacra putantes."

585

Ipsa nihil dubitans postquam vestigia sensit

Libera, praerapido subit alta incendia cursu.

Flammarum subito circum ora volubilis unda

Fluctuat, et bibito cessavit anhelitus aestu.

Exanimum corpus veriti consumere numen

590

Assistens sensere ignes, circumfluus ardor

Lambere contentus tanquam daret oscula sacra

Relligiosa cuti, membra inviolata reliquit.

Christigenae noctu dubitant inferre sepulcro

Relliquias, vario inter se sermone loquentes.

595

Ambiguum tandem pietas animosa timorem

Vicit, et egressi in littus rapuere cadaver

Syncerum, quod nulla avium, quod nulla ferarum

Attigerat morsu, sine signo ardoris, amomum

Ad cyprum redolens vultu venerabile pulchro.

600

Illatumque urbi scalis ad moenia missis,

Fonte lavant tepido, myrraeque liquoribus unctum

Dant tumulo gemebundi omnes, multoque rubentes

Fletu oculos, totamque trahunt in funere noctem.

Mens suscepta choris superum tranare volatu

605

Incipit excelso rubri super aequora ponti

Alitis in morem, Riphaea cacumina laeva,

Aethiopes dextra videt, oceanumque calentem.

Trans Arabes fugit, et Persas, Carmanica regna

Transit, et Indorum fines, ubi labitur Indus

610

In mare multivado cursu, procul aspicit amnem

Gangis, et in tumultum veniunt, ubi magnus Hiarchas

Dicitur agrestes olim docuisse sophistas.

Hic intermisso paulum requiescere cursu

Diis visum, gelida palmae residere sub umbra.

615

Tum veteres animo volvens Apolonia curas

Sic fatur. "Quae mortales amentia divi

Tanta premit, quae lux oculos perstringere, quae nox

Vsque adeo obcaecare potest, ut cernere non sit

Fas longos quae aerumna dies, quae damna sequantur.

620

Tempora nec videant sibi noxia, corpora olentes

Esse sepulturas, terrena negocia saxum

Sisiphia cervice cadens, undamque sororum

Pertusis labentem urnis. Ixionis orbem,

Esse metus, esse insidias, esse anxietates,

625

Quae torquent roduntque animos fallacia, poma

Et mendacis aquae fluvium quem Tantalus ore

Insequitur, spes invalidas, sudataque frustra

Vota hominum temere audentum, cum corpore vinctam

Ferre animam, quicquid poenarum ascribitur orco

630

Prosequitur, mirans itidem mortalia corda

Sic horrere necem, quam si dignoscere fas sit,

Sponte sibi asciscant, naturae arcana videndo

Gaudet, et exultans oculis circumlegit orbem

Terrarum, pelagi stagna alta, volubile coelum.

635

Vnde lacus amnesque fluant, quae fontibus undam

Suppeditent causae, cur terrae immobile pondus

Pendeat, et cur tot saeclis flagraverit Aethna.

Cur caret semper pluvius, cur flumine tanto

Aestuet Aegyptus, Nilique intelligit ortum.

640

Quid moveat molem undarum, qua lege ferantur

Aequora, qua volucres veniant ab origine venti.

Quas maculas luna ore gerat, quid sydera verset.

Quot coeli, quot eorum axes, an in omnibus unus,

Num sint corporei, num sint sine corpore divi.

645

An mundus sine fine capax, an limite certo

Clausus, et an vivant, et sint animantia coeli,

Omnia mente capit, nihil est quod scire volentem

Effugiat, nihil est rursum quod habere volenti

Deficiat, secura necis, secura dolorum.

650

Taliter affectae superi quid perdimus, aiunt,

Tempora? Divinorum operum si tanta voluptas

Scire genus, quid scire Deum? praesentiaque ora

Cernere? Nil aliud potis est sperare voluntas

Altius. Huc cursus, nostris haec ultima votis

655

Meta, quid hic terimus verba inter plurima tempus?"

Ergo iter ingressi seque in sublime levantes

Praetereunt Indos, iam nil nisi pontus et aurae

Sub pedibus, superant ignes, in aperta feruntur

Atria coelorum, tenebrarum expertia, nocti

660

Invia, vix tellus (tam parvo includitur orbe)

In mediis apparet aquis, iam sydera gaudent

Contrectare manu, vadunt qua tempora veris

Inchoat et gelida Titan descendit ab urna.

Astra supergressi iuga summa ardentis Olympi

665

Tandem ineunt, ubi divorum domus atque Tonantis

Curia, et nostro requies non cognita mundo.