Filippo Beroaldo carmina edita 3

Editing of the digital edition: L. Mondin, 2023

Other sections


Dirae in maledicam

Est quaedam deformis anus maculosaque lingua,

      Garrula, latratrix, perfidiosa, procax,

Livida, detratrix, mordax, quae dente canino

      Oreque vipereo nigra venena vomit.

5

Inficit os luror, sordent rubigine dentes,

      Sunt oculi torvi cordaque felle virent.

Nomen habet Lenae, quod sic est moribus aptum,

      Vt sunt apta fero bellica tela deo.

Hanc fugiunt omnes, pavet hanc vicinia tota,

10

      Vt pavet aspectum cominus agna lupum.

Haec facere invisos genitori perfida natos,

      Haec fratres posset dissociare pios.

Haec si fecundum concusserit improba pectus

      Fuderit et virus vipera lethiferum,

15

Nulla fides nec pax, nulla est concordia nec ius,

      Nullus amor veteres inter amicicias:

Oderit Aeaciden Patroclus, Castora Pollux,

      Ogygiden Tideus, Thesea Pirithous,

Nec Phitiam Damon, Piladem nec amabit Orestes,

20

      Nec Siculi fratres pectora fida gerent.

Fraudum mille modos, artes quoque mille nocendi

      Hec habet et linguam vibrat in excidium:

Sibilat et nostros tentat disrumpere amores,

      Vt, quae dicta mea est, non velit esse mea.

25

Vellicat hec furtimque odii gliscentia spargit

      Semina flagrantes atque inimicicias.

An tu de nobis audes maledicere? tune,

      Vipera, connexos dissociare duos?

Garrula, tune seris virus linguamque procacem

30

      Exeris et pacem rumpere, seva, paras?

Nulla fuit nec erit tam magna potentia linguae,

      Vt sit amatori Panthia dura suo.

Malo inimicicias divum summique Tonantis,

      Quam mihi sit dominae mens inimica meae,

35

Quae mihi divitiis, vita iucundior ipsa,

      Charior est geminis quae mihi luminibus.

Nullus amor tantus, nullus sic tela medullis

      Flagrantesque faces sensit et incaluit.

Non sic Priamides Helenem dilexit, amicam

40

      Meoniam non sic Amphitrioniades;

Non sic Tindaridae geminas Leucipidas ambo

      Nec Venerem Mavors belliger etheream;

Non Daphnem Phebus, Cidippen Acontius ardet,

      Non tanto Semeles estuat igne Tonans.

45

Misce et cunctorum quotquot narrantur amores:

      Aut par aut maior noster is ardor erit.

Panthia si mihi sit contraria, perdite queso

      Me, superi, et feriar fulmine fatifero.

Te sine nulla quies, nulla est mi vita beata,

50

      Panthia, nec vinum nec cibus ipse iuvat.

Iuppiter omnipotens flagranti percute telo

      Vipeream linguam sacrilegumque caput:

Hoc ego, summe Pater, petit hoc vicinia tota,

      Hoc pulchra ante alias Panthia nostra rogat.

55

Thure vaporabo fanum cedamque bidentes

      Ornaboque tuas fronde virente fores.

Quin ego tunc mecumque simul mea Panthia voti

      Ambo rei dabimus carmen et exta Iovi.

Quid tibi, Lena, precer pro talibus, improba, dictis

60

      Et pro funestis, improba, criminibus?

Terra neget victum, tibi deneget unda liquorem,

      Aethere ne possis sideribusque frui;

Infestus tibi sit Vulcanus, noxius aer,

      Offendant oculos lunaque solque tuos;

65

Dii faxint subito percussa ut sydere lingua

      Nec mussare velit nec blaterare queat;

Dira fames et dira sitis tua viscera vexent

      Nullaque sit vini, copia nulla cibi.

Sepe roges mortem nec mors tibi saepe rogata

70

      Adsit sintque tibi secula Nestorea,

Marcescasque situ putri cariosaque membra

      Curuentur nec nox nec iuvet ulla dies.

Sis quoque pallidior buxo, villosior ursa,

      Nigrior et moris aridiorque scobe.

75

Vt caret Oedipodes oculis et lucis honore,

      Tu quoque sic careas, vipera, luminibus,

Nec tibi recta magis sint crura pedesque decori,

      Quam sunt Mulciberis tardipedisque dei.

Guttur ut Erigones astricto fune pependit,

80

      Sic tua per laqueos colla nephanda crepent;

Vt Niobe in saxum, ut Biblis vertaris in undas,

      Par facies ursae sit tua Parrhasiae.

Vt Mirrha est cortex atque est Phaetontias arbor,

      Arboreas frondes sic tua membra ferant.

85

Olim ut Nyctimene facta est nocturna volucris,

      Obscura sic tu noctua nocte voles.

Vt sentit Phoebi lethalia tela Coronis,

      Sic te configant spicula lethifera.

Te premat omne genus morborum et fervida pestis

90

      Exurat corpus dilanietque cutem;

Calculus et vomicae putres turpesque podagrae

      Et chiragra et lateris cardiacique dolor.

Preterea omne genus tormenti omnesque dolores

      Te miseram excrucient conficiantque truces.

95

O utinam vivens cunctos patiare dolores,

      Quos omnis passa est foemina quosque feret!

Post obitum tibi sit tormentum vulturis atri

      Sisyphiusque labor Tantaleusque liquor;

Te solam lacerent Furiae rumpantque flagella

100

      Et lassent crebris brachia verberibus;

Sola luas poenas, umbrae Manesque quiescant:

      Excipe cunctorum, vipera, supplicium.

Quantum cerva pavet fulvum trepidatque leonem,

      Accipitrem quantum blanda columba timet,

105

Quantum aquilam cygnus, congrum murena, camelum

      Odit equus, vitem brasica, capra lupum,

Quanta inter mures atque est discordia feles,

      Quantum mus volucri dissidet ardeola,

Tanta mihi tecum est discordia, vipera, tantum

110

      Est odium atque truces sunt inimiciciae.

Donec pugnabunt calidis frigentia, siccis

      Humida, cum duris mollia et ignis aquis;

Donec erit stabilis tellus et mobilis unda

      Errabitque polo Cinthia stellifero;

115

Dum velox tigris, segnis testudo, salaces

      Erucae, pontus cerulus, albus olor;

Dum lepus hirsutus, fulvus leo, lubricus anguis,

      Curvi delphines, asper echinus erit,

Tecum bella geram et certamina dira, nec iras

120

      Finiet interitus nec mihi longa dies.

Post obitum Manes pugnabunt Manibus, umbram

      Impetet umbra minax conficietque tuam.

Sic numquam viva et numquam defuncta quiesces:

      Vivus ero infensus, mortuus asper ero.

125

Dii, iustas audite preces, rata vota precantis

      Efficite, hanc meritis plectite suppliciis.

Eveniet, mihi signa deus dat certa. Valeto,

      Vipera, iam diras experiare meas,

Cumque tuum steterit fossa tellure cadaver,

130

      Id lacerent volucres diripiantque ferae,

Intestina canes, omentum et viscera corui

      Discerpant, rabidae caetera membra lupae;

Cumque minutatim fueris concisa, locutrix

      Vulturis in primis sit tua lingua cibus.