Filippo Beroaldo carmina edita 2

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023

Altre sezioni


Fortuna ad Minum Roscium Senatorem

Nemo diu rebus confidat, Mine, secundis,

      Nemo diu speret prosperiora dari.

Omnia vertuntur, nec regum regna ducumque

      Stare queunt, celeri sors trahit ista rota.

5

Sicut terra vices mutat rerumque colores

      Atque annus varia tempora lege rapit,

Vt neque pura dies omnis neque lucidus aer

      Semper et estatem nubila pellit hyems,

Sicut sudificus boreas fulgentis honorem

10

      Despoliat floris arboreumque decus,

Sic homines fortuna rotat, quodcumque benigna

      Larga manu dederat, mox inimica rapit.

Caeca, vaga, inconstans, incerta, volubilis, illex,

      Comis, blanda, potens, trux, violenta, rapax:

15

Haec dea non stabilis varia est et lubrica et omni

      Mobilior vento mobiliorque polo.

Hanc pedibus prisci vates finxere carentem

      Inque pila stantem pennigeramque deam.

Hos ut mater alit, illos ut saeva noverca

20

      Exagitat, fovet hos, his inimica nocet.

Hunc amat ex imoque ad celsa cacumina ducit

      In solioque locat conspicuumque facit;

Ast alium rapit in preceps, qui divite gaza,

      Qui regno fuerat fultus et imperio.

25

Improba, quanta potes, proh, quanta potentia regni

      Est fortuna tui, quantaque mobilitas!

Quam sit, diva, tuum numen venerabile, magni

      Aeneadae ostentant Romulidaeque patres,

Qui te tam multis olim coluere sacellis,

30

      Quam non multa suo templa dedere Iovi.

Maxima barbatam fortunam Roma colebat,

      Quod dat barbatis gaudia quodque favet.

Tullius extruxit Fortunae templa Pusillae,

      Quod parvus magnum venit in imperium.

35

Et viscata dea est, homines quia prendit et arctat,

      Auceps ut visco prendere tentat aves.

Est fortuna mala, est convertens, est bene sperans,

      Fortis habet nomen, mascula culta dea est.

Vt tua multiiuga est varia et numerosa potestas,

40

      Sic sunt multa tibi nomina facta deae:

Tu Fors atque Tyche, modo tu Fortuna vocaris,

      Te modo Naturam Caelicolamque vocant;

Quidam te Nemesim memorant, Rhamnusia multis

      Diceris, ast aliis Nortia dicta dea es.

45

Omnibus ipsa locis cunctorum vocibus una

      Carperis et coleris prout mala vel bona das.

Ipsa gubernaclum gestas, quia cuncta gubernas,

      Et quia tradis opes, copia iuncta tibi est.

Omnes connexi tecum sumus et tua vincla

50

      Perpetimur cuncti servitiumque ferox.

Astricta nunc hos nunc hos leviore catena

      Seva ligas: foelix, qui iuga laxa subis!

Foelix, fortunae quisquis memoraris alumnus,

      In cuius gremio mollia membra foves!

55

At tu cui paulum arrisit dea ceca, caveto,

      Ne det fucosas subdola blanditias.

Piscator veluti blanditur piscibus hamo

      Effunditque cibos insidiasque parat,

Sic fortuna tibi comis blanditur, in altum

60

      Tolleris, ut lapsu mox graviore ruas.

Exemplo tibi sint Troiana et Persica regna,

      Argolici reges Romuleique duces.

Rex Priamus Phrygiae populis sceptroque superbus,

      Qui tenuit magnas luxuriosus opes,

65

Occubat infoelix ferro, obtruncatur ad aras

      Numinis Hercei victima fitque Iovis.

Dareum Persas et Persica regna tenentem,

      Qui fuerat regum maximus atque ducum,

Vincit Pelleus ductor Bessusque trucidat,

70

      Fortuna ex alto precipitat solio.

Ponticus epoto rex claudere fata veneno

      Conatur nati Pharnacis arma tremens.

Magna fuit quondam divesque opulentia Cresi,

      At servus Cyri mancipiumque fuit.

75

Olim Romani Libycum timuere Iugurtam:

      Captivus decorat pulchra trophea Mari,

Dirripiuntur opes Numidae regnumque Syphacis,

      Sceptrigerasque manus arcta catena ligat.

Quid gemini Atridae? quorum alter coniugis arma

80

      Sustinet infoelix, alter adulterium.

Quid Magnus? quo nil Romana potentia maius

      Vidit, qui toto victor in orbe fuit:

Vincitur a socero, fugit ad Nilotica regna,

      Septimius Phario diripit ense caput.

85

Olim Cecropiis decorata est Hellas Athenis:

      Graecia nunc omnis Cecropidaeque iacent.

Oedipodioniae tenuerunt culmina Thebae,

      At nunc Thebarum gloria nulla viget.

Troia fuit pollens Phrygiis celeberrima regnis:

90

      Nunc Troia in cineres versa sepulta latet.

Alta Semiramio fabricata bitumine quondam

      Menia subversa nunc Babylone iacent.

Quid plura enumerem? quondam decus et caput orbis

      Roma peregrino est subdita pontifici.

95

Cuncta fluunt, res nulla diu durare maligna

      Sorte potest, celerem quae rotat usque rotam.

Ac veluti lunae facies modo conficit orbem

      Et modo deficiens nocte tacente silet,

Et modo clara micat pernox, modo nulla senescens

100

      Cernitur et nunquam quo prius orbe nitet,

Sic fortuna facit: nunc pura et lucida fulget,

      Nunc obscura latet nec manet una diu.

Haec iuvenum dulces disrumpere tentat amores

      Atque voluptati miscet amariciem.

105

Olim ego florebam foelix in amore beatus,

      Fortunatus eram, nulla erat atra dies;

Me mea laudabat solum solumque fovebat

      Panthia, sola mihi Panthia chara fuit,

Soli charus eram, soli mihi sola placebat

110

      Panthia et amborum mutuus ardor erat.

Invidet, heu, Fortuna mihi miserumque flagellat

      De solioque trahit precipitemque rotat.

Haec facit ut domina ardentem restinguat amorem

      Nec velit esse suum, qui suus ignis erat.

115

Ignis eram dominae dulcis dominaque fruebar:

      Hei mihi, nunc domina cogor abire mea.

Hei mihi, nunc spernor miserumque excludit amantem

      Et refugit nostras Panthia dura preces.

Sors fera, cur dirum torsisti fulmen? amanti

120

      Cur mihi dura furens imperiosa noces?

Non ego te lesi, non te, Fortuna, fefelli

      Impia nec lingua est inficiata deam.

Malo ego Tartareum vivus penetrare barathrum

      Alectoque trucem Thisiphonemque pati,

125

Panthia quam mihi sit contraria, quam sua vertat

      Corda dolens nec me plus velit esse suum.

Possum ego magnorum contemnere magna deorum

      Numina, supremum ludificare Iovem,

Brachia dum nostro supponat eburnea collo

130

      Meque suum foveat Panthia mancipium.

Hei mihi, mutata es cur, Panthia? Iam mihi vita

      Invisa est nec lux nec iuvat ulla quies.

Vivere non possum sine te, mea Panthia: tu nunc

      Elige, mene velis vivere mene mori.

135

Sydera caelicolas testor summumque Tonantem

      Crimine me nullo contemerasse fidem.

Si nunc excludor, si nunc exterminor, omnes

      Iuro deos posthac, Panthia, solus ero.

Me sub amore tuo consummet longa senectus,

140

      Tu mihi primus amor, tu mihi finis eris.

Non ego mutari possum, seu Nestora aevum

      Sive ego Cumeae secula vatis agam.

At tu, qui nostri decus es splendorque senatus,

      Fortunae foelix ingeniique bonis,

145

Quique es doctorum doctus verusque patronus,

      Quem decorat Phaebus Pieridesque fovent,

Mine, lacessentem discas tolerare puellam

      Et perferre minas servitiumque ferum.

Imperium mitis perfer durasque catenas:

150

      Sic iubet alma Venus, sic pharetratus Amor.

Panthia me docuit cunctos deponere fastus

      Atque humilem duro subdere colla iugo:

Nunc humilis, nunc demissis cervicibus ibo,

      Nunc dominae leges iussaque magna sequar.

155

Sed tu quid sentis, qui calles cuncta, quid, oro,

      Mine, mones? mihi da quod peto consilium.