Filippo Beroaldo carmina edita 1

Cura dell'edizione digitale: L. Mondin, 2023

Altre sezioni


Osculum Panthiae

Qualia lascivo dedit oscula saepe Tonanti

      Dardanius Phrygia raptus ab arce puer,

Qualia formosae Veneri dilectus Adonis,

      Qualia pastori Tyndaris Iliaco,

5

Qualia Taenarides tribuit puer oscula Phebo,

      Amphytrioniadae qualia pulcher Hylas,

Qualia purpureae quae conspicit omnia lunae

      Latmius in somnis contulit Endymion,

Talia mille dedit roseis mihi basia labris

10

      Panthia, fervoris prima favilla mei.

Quantus odor, quantum divini nectaris illis,

      Quantus mellis inest ambrosiaeque liquor!

Cinama quod spirant, quod olet Cinireia myrrha,

      Et quod odorus Arabs Coriciumque crocum,

15

Succina quod fragrant manibus tractata, quod omne

      Vnguentum et fracto fusa Falerna cado,

Balsama quod spirant, redolent quod florea rura,

      Quod citrum et violae purpureaeque rosae,

Hoc redolent dominae dulcissima basia nostrae,

20

      Hoc os formosum labraque purpurea.

O me foelicem, cui tu, pharetrate Cupido,

      Et Cytherea Venus tot tribuistis opes!

Non ego fortunas Cresi Pythisque Bithini

      Expeto, non gazas divitiasque Midae:

25

Me mea formosis teneat foveatque lacertis

      Panthia, rex regum tunc ego summus ero.

Me iuvat, ut dominae placeam, tolerare labores

      Erumnasque graves imperiumque ferox;

Me iuvat estivas sub Cancro ducere luces,

30

      Egocerique nives ire ad Hyperboreas.

Obsequar ut dominae, durum nil ferre recuso:

      Si iubeat, Stygias nunc aditurus aquas.

Tantum forma valet, tanti est spectata venustas

      Et decor et facies et lepor atque sales.

35

Si redeant veteres facundo pectore vates,

      Elysium vacuet si pia turba nemus,

Si Maro nunc repetat superos et culta Tibulli

      Musa et Nasonis Pieriusque chorus,

Nemo satis queat eximiam laudare puellam

40

      Et decus et faciem corporis egregii.

Huic est forma potens, sunt emula lumina stellis,

      Lumina quae possent sollicitare deos.

Procerum corpus dominae est teretesque lacerti,

      Est formosa manus articulique leves,

45

Pes parvus fulvaeque come facundaque lingua,

      Sunt modici risus Atticus estque lepos.

Haec candore nives vincit superatque rosarum

      Fulgorem, in toto corpore nulla nota est.

Quicquid agit, sive incedit, sive accubat aut stat

50

      Aut sedet, exornat subsequiturque decor.

Tota decens, urbana, sagax, est tota venusta

      Totaque nativo pulchra colore placet.

Non cerusatis incedit candida buccis

      Nec fucata genas atque supercilia.

55

Esopa non spirat Pharii nec stercora piscis,

      Non creta aut asinae corpora lacte fovet,

Non oculos stibio linit aut fuligine pingit.

      Ah, pereant quibus haec cura decoris inest!

Quid iuvat externo formam corrumpere luxu

60

      Atque peregrinis cultibus inficere?

Nonne deus vobis faciem dedit? heu scelus! illam

      Polluitis fuco et leditis artificem.

Iuppiter hinc in vos iaculatur fulmina, mittit

      Excidium, pestes foemineumque malum.

65

Nostra Venus vivo graditur formosa colore

      Nativisque placet dotibus atque bonis.

Quantum inter flores amaranthi et lilia fulgent

      Et violae et loti coccineaeque rosae,

Quantum inter stellas collucet luna minores,

70

      Cynthia te quantum Cynthius exuperat,

Tantum inter pulchras radiat formosa puellas

      Panthia purpureis emula sideribus.

Cedat Peligno celebrata Corina poetae,

      Cinthia cum Nemesi, culte Tibulle, tua,

75

Lesbiaque assurgat dominae Ticidaeque Perilla

      Et tu iam Gallo dicta Lycori tuo.

Dissimulet faciem Lais Ephyreia, cuius

      Traxerat attonitos forma superba viros.

Forma Menandreae fuerat nec Thaidos olim

80

      Tanta, nec est Phyrnes tam decor egregius.

Sordida Penelope, turpis Virginia, turpis

      Est collata tibi, Panthia, Sulpitia.

Cedat Darei coniunx, Cornelia Magni,

      Hipodame et comptis Laodomia comis;

85

Cedat et Abradatae consors tibi, Panthia, cuius

      Ipsa geris nomen nomine fictitio.

Si Paris hanc Phrygius Phrygia spectasset ab Ida,

      Non peteret portus, Tyndari pulchra, tuos.

Iuppiter hanc videat, subito descendet Olympo,

90

      Fiet olor, satyrus, taurus et Amphitrion.

Dia Camilla minor, minor est Lucretia et omnes

      Italides matres Cecropiaeque nurus.

Stratonice Antiochi dispar, Popea Neronis,

      Lamia Demetri, candida Leucothea.

95

Cedite iam divae Tritonia, Iuno, Dione,

      Quas Paris Ideis viderat ante iugis.

Quid maiora loquor? te Penthesilea probabit

      Et colet, heu nomen dulcius ambrosia!

Panthia formosis formosior heroinis

100

      Digna soror Phebo, coniuge digna Iove est.

Digna quidem caelo facies iamque incipit esse

      Cognita et Eois, cognita et Hesperiis.

Hanc ego viventem vivus, defunctus amabo

      Hanc quoque defunctam: sic iubet alma Venus.

105

O decus, o facies, o Cypride digna parente,

      O et germanis digna Cupidinibus!

Panthia, dii tibi dent tercentum Nestoris annos,

      Secula Titoni perpetuumque decus.

Oscula foelicem dudum et fecere beatum

110

      Me tua: si dederis caetera, divus ero.

Interea ardentem quaeso miserare Philippum:

      Sit tibi cura mei, me cape mancipium.