Bartolomeo Fonzio carmen Laurentio Medici

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


Laurentio Medici

 

Gloria magna tibi, Medices, est parta per orbem,

      Quod doctos omnes Marsiliumque colis.

Nuper erant Bassi tristes laceraeque Camenae,

      Nunc renovas vultus, Politiane, tuos.

5

Nuper sensisti, Domiti, Laurentia dona,

      Bilbilidis dubios solvere, docte, locos.

Saepe tuis opibus laetata est est Musa Philelphi,

      Munificus Naldus semper habendus eris.

Nuthius in lucem per te proferre nepotes

10

      Incipit et Schala nobilitate genus.

Per te candenti redimitus tempora mitra

      Gentiles celebrat numina tanta Iovis.

Per te florescit studium laudabile Pisis,

      Vrbs posito veteri iam nova facta situ.

15

Tempora nunc tandem per te Saturnia, surgunt,

      Transcendunt veterem saecula nostra Iovem.

Ergo quibus Musa est cordi fidibusque canoris

      Aptare antiquis carmina ficta modis,

Este alacres, nam post tot nubila tempora tandem,

20

      Post multos imbres emicat una dies.

Nunc surgunt artes, nunc sunt in honore poetae,

      Nunc redit in faciem Calliopea suam.

Desine, quid tantas audes contingere laudes?

      Num furis? Hic aliam poscit Apollo lyram.