Bartolomeo Fonzio Saxettus

Testo base di riferimento: I. Fógel, L. Juhász, 1932

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza


1. ad Ioannem Corvinum, Mathiae regis filium

Mathiae regis soboles Corvina, Ioannes,

      Quem similem magni cernimus esse patris,

Cum regnum tueare armis, cum moribus ornes

      Illustresque tuo sidere Pannonias.

5

Vt meus in te ardens animus studiumque pateret,

      Munera cum vellem congrua ferre tibi

Ac neque Pyrgotelis gemmas, nec signa Lysippi,

      Nec quod Apelleis fulgeat in tabulis,

Nec vasa insignem referentia Mentora haberem:

10

      Hoc, tibi quod possem mittere, maius erat,

Carmina nam primis si complecteris ab annis,

      Post mortem vatum munere vivus eris;

Caetera nam tempus ferrumque aut conterit ignis,

      His neque longa dies, flamma, nec ensis obest.

 

2. ad Franciscum Saxettum
excusatio, cur poema nullum scribat

Saxette, exemplis veterum quid saepe lacessis?

      Propositum et vitae flectere cogis iter?

Diffugiunt curas Phoebus doctaeque sorores,

      Sollicitant varii pectora nostra metus,

5

Non tamen ingenuas artis studiumue relinquo,

      Otia nec vitae languidiora traho.

Olim principibus fuerat laudanda voluptas

      Vndique facundos accumulasse viros,

Muneribus largis sanctos ditasse poetas:

10

      Sic hortos Calabros Ennius emeruit

Flaccus et accepit fundum villamque Sabinam,

      Praedia Vergilius Parthenopea tulit,

Valgius et Varus cum Tucca, maxime Caesar,

      Ornantur titulis muneribusque tuis.

15

Describunt laudesque tuas laudesque tuorum,

      Decantant, valida Martia bella tuba.

Pro dolor, haec ferro venit deformior aetas,

      Qua nullum Latio nobile surgit opus.

Non quia vel desint animi vel pondera rerum,

20

      Nam ferrent vates tempora nostra bonos,

Sed, qualis fuerit quocunque in tempore princeps,

      Esse etiam talis caetera turba solet.

Attamen innumerae si cessent undique curae,

      Describam laudes et tua facta libens,

25

Sit tibi quantus amor patriae studiumque Minervae,

      Quam iusti et recti maxima cura tibi,

Sed modo, cum nostris votis sint numina laeva,

      Non bene distantem pulsat Apollo chelym.

Interea nostri, dulcis Saxette, memento:

30

      Mutua cura tibi, mutuus adsit amor.

Ipse ego te vivens, moriens te semper amabo

      Exanimisque umbris si modo sensus erit.

 

3. de valetudine sua ad Nicolaum
Michelozium ex Alpibus

A Gallis Italos frustra natura diremit

      Per saevas Alpis nam, patefacta via, est,

Quas igni et ferro, tandem confregit aceto

      Hannibal edomitas viribus Herculeis.

5

Alpibus aereis assurgit, Caucasus horrens

      Et, qui verticibus sidera fulcit, Atlas.

Tartareas valles et saxa minantia coelo

      Prospicio et nigros per iuga summa lacus.

Hac me facundi Donati copia ducit,

10

      Quo duce per Stygias ire liberet aquas.

Vix tamen hoc patior coelum, vix horrida ventis

      Frigora; tris languent corpora fessa dies.

Quod si contigerit gelida me valle recondi

      Hoc teneat scriptum carmen ut urna, velim:

15

Gallorum ad regem non parva negotia missum

      Donatum comitans Fontius hic periit.

Sin redeo incolumis Christi genitricis ad aram,

      Procumbam nudis et capite et pedibus:

Interea ad Mariae festis, concede diebus

20

      Cereolos voto munere persoluens.

Magna dabunt alii, quis maior copia rerum est:

      Non minor est largis mens bona muneribus.

Nec te praetereat multa donare salute

      Cenninum sanctae lumen amicitiae

25

Saxettum et dulces Nera cum coniuge natos,

      Hunc penes est nostrae maxima pars animae.

Cui dic, Montugia me culta expectet in aula;

      Nil collata valet Gallia Montugio.

Ad summam nostros omnis, Nicolae, saluta,

30

      Plurima nam languor scribere posse vetat.

4. de Giraldorum genere
cum ruris laudatione ad Fannium

Qua se Syllani pinnato culmine muri

      Attollunt liquidis et fluit Arnus aquis,

Surgebant Ripoli saluberrima balnea quondam

      Aegrotis: hodie sola ruina iacet.

5

Non ullis herbis fuerat, non arte medendi

      Tunc opus. Hinc medicos pessima cura subit:

Inficiunt puras scelerato gramine ripas

      Et cantu et taetro sanguine vipereo.

Quare indignatos caput abscondisse sub arvis

10

      Et sacros latices delituisse ferunt.

Hinc si te ad levam paulum, deflectere ripam

      Arni vicinum Remagiumque velis,

Ghiaeretum invenies celebrem per saecula villam,

      Giraldi veteres quo posuere Lares.

15

Ghiaeretum vero proavi dixere, quod haesit

      Giralda his quondam virgo Sicana locis,

Territa ne, quoniam custos erat ipsa puellae,

      A se desertam crederet alma Ceres,

Quam deus aeternae noctis subduxit ad imos

20

      Amplexu rigido mollia membra premens.

Giralda infelix patria patribusque relictis

      Vesteque Trinacrio litore deposita,

Cum vellet Siculi tranare ad gurgitis undam

      Pulsare et niveo pectore saeva freta,

25

Sic ait: O Ditis, culpae qui causa fuisti,

      In dubiis miserae porrige, rebus opem.

Affuit et tenerae fertur deus ipse puellae

      Trananti rigidam supposuisse manum.

Tum vero Caenym, qua desinit Itala tellus,

30

      Applicuit madidis fessa puella genis;

Hinc Rhegium tuosque petit, Consentia, muros,

      Mox tua praeteriit otia, Parthenope,

Campanamque urbem Sinuessanamque reliquit

      Anxuris et tenero moenia sacra Iovi,

35

Hinc septem colles, ubi cernitur inclyta Roma,

      Quanvis tunc silvae, tunc ibi saltus erat,

Caeruleum hinc Thybrim vicina et Sutria tecta

      Et stagnum Cimini Vulsiniosque lacus

Et procul acclivi positos in monte Faliscos

40

      Et loca, sex populis quae tenet orta Sena.

Vix Arni tandem descendit virgo fluenta,

      Vnde Fluentinis nomina dicta viris.

Hic statuit certam post multa pericula sedem,

      Hic, ubi Remagias combibit Arnus aquas.

45

Ex hac dives opum matris de nomine dictum

      Giraldum genuit Faesulus indigena.

Giraldus Damum, Damus Lausumque Remumque,

      Virgine qui Magia Remagium genuit.

Sed puer hic rapido cursu, delapsus in amnem,

50

      Remagii claris nomina fecit aquis.

Sustulit at Lausus, referant qui nomina avorum,

      Giraldum et qui te, Faesula, monte locat.

Hoc satus in Calabris longo post tempore terris

      Giraldus belli clarior arte fuit

55

Et magni Carli magnum decus addidit armis

      Zelotem sternens Altimelemque duces.

His ego, dum placidis Ghiaereti demoror arvis

      Cum Phoebo et Musis tempora laeta trahens,

Frustra hinc carminibus me, Fanni, abducere tentas,

60

      Quae superent Marsi quaeque Pedonis opus.

Frustra me, revocas, tantum dilecte Trebati,

      Vnus amor quantum pectora bina capit.

Non veniam, si me Ghiaccetus et ipse rogaret

      Paulus et est animae portio quanta meae.

65

Non etiam, si qui duxit per saxa, per Alpes.

      Quas agitant venti, grando, pruina, nives.

Ne tamen immemorem vestri credatis, amici,

      Antiqui cultor semper amoris ero.

Sed manet ad scopulos nou surdior unda Sicanos.

70

      Quam fuero, donec rura benigna colam.

Rura colunt nymphae, Musae visuntur in agris,

      Visitur intonsa Cynthius ipse coma.

Rure Fluentinae discedunt taedia turbae.

      Rure procul fastus ambitioque manent.

75

O utinam talem concedant numina vitam,

      Vt Musas, Phoebum semper et arva colam.

 

5. ad Franciscum Saxettum

Mens erat illustrem Saxettam pandere gentem

      Qualiaque antiquis stemmata ducis avis,

Olim quos Totila saevo Florentia versa

      Sensit in exiguis rebus adesse sibi

5

Sed mihi conanti tanta et cantare paranti

      In somnis visus Delius emonuit:

Desine magnanimam sobolem temerare canendo

      Quantaque Gentiles praelia, quanta Pepus

Gesserit et quantus fuerit Saxone perempto

10

      Saxettus, Carlo cum bene ferret opem.

Tractabis prosa melius Mavortia bella,

      Nunc tuba, nunc litui classicaque, este procul.

Sic ait. Indictum sed te prohibetque vetatque

      Mutuus et certe non reticendus amor.

15

Tu, licet ardenti nunquam te credere Marti,

      Cingere nec fossis oppida cura fuit,

Diversa ratione tamen tutoque meatu

      Ad coelum natis et tibi pandis iter.

Divitias partas non terrae in viscera condis,

20

      Sed gentis patriae vertis in omne decus.

Montugium testis, testis Ghonfentia Tempe,

      Hic bene quaesitas tu bene ponis opes.

Praeteriens Gallus miratur saxula tecta

      Et stupet auratam Celtiber ipse domum.

25

Magna dei genitrix sensit tua dona gehennis,

      Senserunt Tusci, munera coelicolae.

Totque inter curas et tanta negotia semper

      Intendens animum nobilibus studiis,

Quaecunque historici, quicquid, scripsere poetae

30

      Estque Leontina quicquid in arte, vides

Colligis et veterum praecepta et scripta novorum,

      Doctorum releves ut monumenta virum.

Haec tibi me iuvenem sanctissima vincula iungunt,

      Haec tibi me iungent aenea vincla senem.

 

6. ad Franciscum Saxettum
quomodo podagra sit ab Apolline liberatus

Maxima cum fuerim multis tibi cura diebus,

      Tristitiem ut toto pectore dissoluas,

Accipe, post mediam quae vidi oracula noctem,

      Quo certe superi tempore vera monent.

5

Tum mihi per somnum languenti et multa querenti

      Conspicuus forma visus adesse deus.

O quales oculos et qualia pectora habebat,

      Lacteus in roseo corpore candor erat

Et rutilans crinis, tereti cervice fluebat,

10

      Nectebant longas laurea serta comas.

Molliter hic citharam plectro modulatus eburno

      Edidit haec claro dulcia verba sono:

Immerito damnas coelestia numina, Fonti,

      Nam natura sua corpora lege regit,

15

Vincere quam nequeat certis Epidaurius herbis,

      Non Amythaonius Phillyridesque pius.

Quando tamen nostri studium te dulce prehendit,

      Admoveam doctas ille ego Apollo manus.

Vt dixit, cithara posita gravidaque pharetra

20

      Paeonia laxam colligit arte togam

Et fulcro assistens et stragula tenta revolvens

      Fomenta inflatis abstulit a pedibus

Ac summis digitis nervos venasque retractans:

      Artis, ait, nostrae dira podagra fuit.

25

Tum vero ambrosios unguenta aequantia succos

      Prompsit odoratas lecta per Armenias

Cruraque ter fricuit subitoque assurgere iussit:

      Me sopor et morbus destituere simul.

 

7. ad Bartholomaeum Schalam

Berlingheriadum quotiens Teianus habebit,

      Absenti veniam, Bartholomaee, dabis.

Nanque pedes postquam magnus sanavit Apollo.

      Vt longum valeam, talibus emonuit:

5

Pallada si semper recolas studiumque severum,

      Nullo exercitio debile corpus erit.

Hunc ego purpureum semper si tendere coner,

      Intentus semper mollior arcus erit.

Surge, age,, frondosas laqueis praecingere valles

10

      Et canibus timidas exagitare feras.

Interdum tenera modulatus harundine carmen

      Asserva errantem quis vetet ista? gregem.

Ipse ego sic quondam iacui per prata, per arva,

      Nec puduit tantum pascere numen oves.

15

Nec te poeniteat valido insudare bidenti,

      Aut curva arboreas tondere falce comas.

Sic ait. O certis liceat consistere campis,

      Vertere vel gemino iugera pauca bove.

Non ego Montugium, non iam Ghonfentia posco,

20

      Divite non auro, non pretio afficior.

Delector Musis totas impendere noctes,

      Noctibus et totos continuare dies:

Huius te studii similis quoque detinet ardor,

      Sed nequis hoc animo liberiore frui.

25

Publica nam patriae vexant tua pectora curae,

      Cum tamen oblata est quantulacunque quies.

Vel fingis causas, vel condis amabile carmen,

      Vel Florentinae consulis historiae.

Qua melius posses in re consumere tempus

30

      Ireque magnorum docta per ora, virum?

Vna dies tandem mortalia corpora solvet,

      Qua bene qui vixit, ille beatus erit

Ambitione procul tristique Cupidinis aestu

      Et quicquid scelerum pectora caeca trahit.

35

Haec Teianeis vitat, dum vivit, in arvis

      Fontius, hac causa rura beata colit.

 

8. ad Angelum Politianum

Cum gravius solito premeret fors impia mentem,

      Accepi versus, Politiane, tuos,

Nostra quibus non sic languescere saecula sensi,

      Vt nequeant vates nunc quoque ferre bonos.

5

Sed neque tunc valui numeris impendere curam

      Musaque carminibus defuit aequa meis.

Nec modo sollicitis agitantibus aequora ventis

      Arbitrio possum pandere vela meo.

Scribo tamen, ne me Lethaei ad gurgitis undam

10

      Remige sub duro forsitan esse putes.

Quod si me, quid agam, rogites: nune Lesbia docti

      Vatis habet, nunc me Cynthia, nunc Nemesis.

Has inter, fateor, vita contentus inerti

      Divitias magnas nolle rogare Iovem.

15

Nam neque Pyrgotelis de gemmis pocula quaero,

      Nec clara ut docti Mentoris arte bibam.

Saevus purpureis cervicibus imminet ensis,

      Regum sollicitas qui facit esse dapes.

Has petat intortis ardens Bellona flagellis,

20

      Quem quatit et stimulat semper avara fames.

Impiger Assyrios petat hic, petat ille Britannos,

      Vt cumulet magnas tristis et aeger opes.

Me proba paupertas et mens mihi conscia recti,

      Aurea libertas et pia Musa iuvant.

25

Tu quoque, si sapias, cura scribensve legensve,

      Ne tibi nunc iuveni displiceasve seni.

 

9. saturnalia

Aurea si tristi radiarent saecula mundo,

      Falciferi ut redeunt annua sacra dei,

Non Ferrandineas vires Venetosque paveres,

      Sforzigenamve ducem sacrificumque patrem.

5

Ille suas ageret pecudes ad pascua laetus,

      Laetus araturos iungeret ille boves.

Alter et ad Gallos, alter mercator Hiberos,

      Alter ad Assyrios tenderet et Pharios.

Ipse meos etiam solarer saepe labores

10

      Tecum dulcisono Pieridum studio.

Dura Fluentinos quanquam sed numina vexant

      Et patitur manes Thuscia victa feros,

Crinibus Astraea et lachrimat per compita passis

      Et pudor et probitas spesque fidesque gemunt,

15

Ne tamen obducta sint Saturnalia fronte,

      Accipe, quid Iano dixerit ipse pater:

Ille ego flammiferi quanvis regnator Olympi

      Exciderim tanto nuper ab imperio,

Non tamen ingentes animos fortuna negavit,

20

      Nec quicquam primis moribus imminuit.

Ergo, quae Cresso fuerant communia regno,

      Esse itidem cupio, Iane, tuo in Latio.

Dixerat et, pelago quascunque advexerat, ultro

      Hospite cum parvo dividit altus opes.

25

Caetera magnanimum regem sed turba secuta,

      Munera praelarga datque capitque manu.

Et mensas onerant epulis et vina coronant,

      Incertis saliunt ebria gens pedibus.

Hunc morem in Christi tempus natale tonantis

30

      Verterunt proavi sub meliore deo.

Stat meliore deo gaudere et iure Decembri,

      Potare antiqui more sodalicii.

Tu quoque tot curas depone et mille labores,

      Fac, lucrum toto defluat ex animo.

35

Aspice me, quae alii mirantur, despicientem

      Rebus in angustis vivere mente hilari,

Quam non Attalicae vestes viridesque smaragdi,

      Nec daret Aethiopum lucida chrysolithos.

Mortales homines sola virtute beantur,

40

      Non Pactoleis fluxibus auriferis.

Quare ego non tanti facio genus omne metalli,

      Vt sitiam liquidas Tantalus inter Aquas.

 

10. in obitu Donati Acciaioli

Si neque forma potens, nec doctae Palladis artes,

      Nec genus a mortis conditione levat,

Quid tantum maria et terras coelumque fatigat

      Post paulo ad Stygios turba futura lacus?

5

Cernite Donatum feretro nigrante repostum,

      Vt tumulum invisum non rediturus eat.

Ingenui mores inerant, facundia, virtus

      Famaque ab antiquis clara micabat avis.

Hunc tamen immites potuere absumere Parcae,

10

      Cuius transvolitat sidera magna anima.

Quanquam, o fors, melius secum natura peregit:

      Quid, nisi tristitiem, longior hora ferat?

Non cernet patriam flammis et Marte cadentem,

      Oppida non Calabro diruta nostra duce.

15

Ipse quidem vixet si non tria saecula Nestor,

      Non mortem extincto posceret Antilocho.

Non Priamus Troiam eversam natosque videret,

      Non Croesus Cyri viveret arbitrio.

Sed quanquam haec alia et forsan peiora cadebant,

20

      Hoc tamen orbatam cive queror patriam.

Quis veteres populi leges ac iura tueri

      Mitius aut poterit continuisse patres?

Aptus erat paci, Demosthenis utilis armis,

      Praestantes patriae conciliare viros.

25

Civibus in nostris utinam sim falsus haruspex,

      Tempore tam duro quid, nisi triste, canam?

Multi ad se rapiunt. Iusti reverentia paucos

      Tangit et hos etiam mors inopina rapit.

Ast tu Donati serves, Florentia, natos,

30

      Fas est demeritum semper amare virum.

Sic Roma extincti sobolem complexa Rutili

      Estque Camilleum sic venerata genus.

Tu vero, antiqui restat si sensus amici,

      Vive memor Fonti sedibus Elysiis.

 

11. ad Petrum Parenthium

O animi ingentis semper spectate Parenthi,

      Exere sub Bacchi festa supercilium:

Discedant tristesque metus et cura futuri,

      Quae Venetus terra, quae ferat arma mari

5

Sforzigenumque genus pacem bellumne capessat

      Sixtus et in terris claviger ille Iovis.

Martis deserti si servassemus honorem,

      Non rueret Tuscos Appula turba Lares,

Oppida non Calaber nostra expugnasset inultus,

10

      Hostiles premeret dura catena manus.

Pro pudor, imbellis sed Florentina iuventus,

      In venerem fortis luxuriemque perit.

Pugnabant pulchra pro maiestate parentes,

      Stat modo venali milite nostra salus.

15

Imperii latos fines nomenque relictum

      Amplius ignavi vix retinere valent.

Divitis hoc auri vitium. Vertuntur ab auro

      Iura, magistratus fasque pudorque simul.

Paupertas obscura latet. Virtute relicta

20

      Religio et periit cum pietate fides.

Nec regere invisos mores, nec ferre valemus,

      Interea patriae dilacerantur opes.

Quo me, Bacche, rapis? mentemne insania vertit?

      Vnde hodie fronti cornua tanta meae?

 

12. somnium Theodori Saxetii

Nunc ego crediderim leto non omnia solvi

      Atque animum rapidos non temerare rogos.

Nam cum nec dulces Musae, nec cantor Apollo

      Maerore oppressum solveret ingenium,

5

Viventis facie Theodorus et ore loquentis

      Confectum in somnis talibus admonuit:

Pone, precor, lachrimas et pro me pone dolorem.

      Vestra ego mutavi nam loca, non perii.

Sunt geminae Ditis portae, quarum una nocentes

10

      Accipit. Hanc iuxta Cerberus ore sonat.

Tisiphone interius saevit tristisque Megaera

      Allecto et multo torta ceraste comam.

Sponte alia insontes animas sed porta receptat

      In loca purpureis candida cum violis.

15

Huc me inter cantus et gratos inter amores

      Cyllenae natus vertice dexter agit.

O ego ter felix tanto dignatus honore,

      Ni vestro luctu torquear et crucier.

Nam tuus Elysios penetrat gemitusque parentum

20

      Mique oritur vestro, saepe dolore dolor.

Quare si qua mei tangit vos cura sepulti,

      Desinite ingrato me premere officio

Et Pario nostri memores incidite saxo,

      Qua Rhodanum celerem lenior implet Arar:

25

Saxettus Theodorus amans invisere Gallos

      Accessit Rhodani nobile nomen aquis.

 

13. ad Petrum Philippum Pandolfinum saturnalia

Turpe est Saturni festa non luce madere,

      Iste dies nobis aurea saecla refert.

Num cernis domini servis ut cuncta ministrent

      Perque vias currant munera perque domos?

5

Iuppiter insano regnandi captus amore

      Impius in veterem cum tulit arma patrem,

Crudelis fugiens nati crudelia bella

      Saturnus magnam venit in Hesperiam

Instituitque rudes homines non more ferarum

10

      Vivere, sed posuit moenia, iura dedit.

Omnia tunc illo stabant communia rege,

      Non erat impositus, qui secat arva, lapis,

Non faber in saevos ferrum converterat enses,

      Non mare caeruleum spreverat ulla ratis.

15

Hinc vitae illius non immemor aurea sacra

      Saturno instituit Romula posteritas.

At tu, sancte senex, hodie Florentia tecta

      Et Pandolfinam vise, benigne, domum.

Sed mitis placidusque veni qualemque Decembri

20

      Mense decet ludos te celebrare tuos.

Florentemque urbem, Syllanae moenia gentis

      Aeternum serva cum populo et patribus.

Omnibus et crescat soboles, quae gesta parentum

      Vincat, nec priscis gaudeat in titulis.

25

Annuit, intonuit laevum thalamusque refulsit

      Gestiit et paries adveniente deo.

 

14. oraculum Cosmi ad Laurentium Medicem

Maiorum venerans Laurentia templa tuorum,

      Quod modo te tantum spectat et orat opus:

Ante aram extantem gradibus niveisque columnis

      Adstabam flexis et capite et genibus,

5

Cum subito nostras tenuis vox perculit aures

      Ex adytis: Cosmi quis monumenta latent?

Syllanae quondam parva incunabula gentis

      Quam bene venturis aedificastis, avi,

Esset ut Etruscis longo post tempore terris

10

      Romanae gentis non periturus honos.

Troia quidem sedes olim mutavit avitas

      Mox viguit multo clarior in Latio.

Nec te poeniteat Romana potentia nostros,

      Quae tua progenies, incoluisse Lares.

15

Sublimes aedes, ingentia moenia cernis

      Multaque magnorum candida templa deum.

Annuit. Antiquam matrem, mea clara propago,

      Suscipe, mi Laurens inclyte, tende manus.

Quid cessas? Rerum tibi Iuppiter annuit arcem,

20

      Nec mea sub tanto pondere tecta cadent.

Sic tibi purpurei cedant, Florentia, reges,

      Sic videas magnos sub tua iura duces.

 

15. ad Giraldum

Giralde, antiqui magnum solamen amici,

      Quem fortuna suo nunc regit arbitrio,

Ghiaereti molles tecum decerpere somnos,

      Ghiaereti vellem continuare dies,

5

Cernere muscosum iocundo murmure fontem

      Remagium et fluxu quod properante sonat.

Non tua Romanis cedunt Ghiaeretia villis,

      Ghiaereto cedit Tuscula terra tuo.

Isthaec Phaeacias credam servasse puellas,

10

      Isthaec Hesperidum poma tulisse nemus.

Tum versus inflata meos cantaret harundo

      Curreret et cantu saepe vocata Pales.

Callimachi possem teneros describere amores,

      Sive Philetaea concinuisse lyra.

15

Quanvis aut nulla est aut certe obscura poesis,

      Quae non sit magni tuta favore viri.

Carmina vesani fuerant moritura Lucreti,

      Si non Memmiadae munere clarus erat.

Carmina divini fuerant peritura Maronis,

20

      Candide Maecenas, ni tua dona forent.

Praemia dant vires nobis et nostra potentes

      Carmina sublimant, carmine fama venit.

Hic neque rectae artes, neque sunt in honore poetae

      Servitia et vexant non toleranda bonis.

25

Hic sunt Christicolae fastus et taedia pompae,

      Hac transit lento mula togata pede.

Hic sunt, irato magnum quae daemona coelo

      Et varia possunt vertere lege fidem;

Sed taceo; haec Vssus quoniam detexit iniquo

30

      Concilio, flammis integer arripitur.

Vera est libertas nulli servire, nisi uni

      Perpetuo, coelum qui regit omne, deo.

Rectius hoc credas nunquam sensisse Platona,

      Qui fuit humano doctior ingenio.

 

16. ad Ioannem Acciaiolum

Praecipiti delapsus equo dum tristia duco

      Tempora, dum Romae debile curo latus,

Felix lascivis nimium placiture puellis

      Templa deum mira calliditate petis,

5

Nunc recolens servos, Mariae miracula divae,

      Nunc reparatei tecta superba tholi,

Nunc ad porphyreas devinctas aere columnas,

      Perfida quas nobis Pisa subacta tulit:

Saepius ut videas, facilis coniector amoris,

10

      Palleat adventu Deianira tuo.

Gratulor ipse tibi, quanquam mea corpora languent,

      Deianireo quod sub amore cales.

Sed deus Oechaliam quoniam dilexit amantem,

      Sis memor, Oetaea quod tumulatus humo.

15

Aspice morellos praesigni corpore vultus,

      Aspice morellas, sidera bina, faces.

Nec te commoveat, caderent si crinibus angues

      Sumeret et veras Gorgon amata comas,

Latoa posset forma contendere sola,

20

      Cederet huic Tyro candidaque Antiope.

Hanc cui nam superi iungent in amore secundi,

      Fortunatorum maximus unus erit.

 

17. in Petri Cennini funere

Ah, quid me in lachrimas totiens, Fortuna, lacessis

      Funereo et luctu semper acerba premis.

Vix bene Donati defleram fata perempti,

      Cum Theodoreum deprimit urna caput.

5

Ecce, hos post cineres quo sit sine fine dolendum,

      Cenninus nostri pignus amoris abest.

Crudeles divi, quid prodest cultus ad aras

      Nudaque Cennino cum pietate fides?

Quid coelum et terras animo et lustrasse profundum

10

      Doctaque summorum tot monumenta virum?

Non cuiquam satis est, certum quod speret in horam,

      Sperabam tecum vivere posse miser.

Invidere dei, ne gaudia tanta subirem,

      Quae mihi te vivo noster alebat amor.

15

Plurima nam moriens fregisti commoda nostra,

      Plurima qui vivens commoda, Petre, dabas.

Heu, moror invisam sine te quid cernere lucem?

      Qui fuit Eois mos vetus ille: Redi.

Mos fuit Eois in funere dignus amicis,

20

      Se sponte in medios praecipitare rogos.

Christicolas celsi nunc lex avertit Olympi

      Extremam cunctos accelerare diem.

At si non cineri cineres miscentur amici,

      Cantabo de te carmina maesta tamen,

25

Qualia frondenti ramo saevissima mater

      Concinit occisum triste gemens Itylum.

Et qua te potero ratione, hic semper amabo,

      Istic Elysia postmodo valle colam.

Istic amplexus, istic pallentia iungam

30

      Oscula, quae extorsit mors violenta mihi.

Servitium dum triste sequor, dum multa nefanda,

      Experior Romae te moriente procul.

O properem in campos istos lucosque piorum,

      Ne sine te vivens longius excrucier.

 

18. ad Petrum Guicciardinum

Ex quo diversum prohibet studiumque locusque

      Arbitrio tecum vivere posse meo,

Narrabo absenti, Pelagi quae tempora ducam,

      Vt noscas vitae munia cuncta meae:

5

E strato surgens nitidis turgentia lymphis

      Ora lavo et denso corrigo dente comam.

Mox collem ascendens avium contemplor amores,

      Bis mille et passus ambulo poma legens.

Inde revertentem facunda volumina Livi

10

      Aut Crispi aut magni Caesaris excipiunt.

Interdum medicas Celsi convertor ad artes,

      Cui totum attribuit munus Apollo suum.

Eloquium in primis nostri Ciceronis adoro,

      Saepe tuos repeto, Quintiliane, locos.

15

Sed ne gentili me tantum incumbere credas,

      Venit et in nostras littera sacra manus.

Et modo me retinet coelestis copia Pauli,

      Vni de toto cui deus orbe dedit

Scandere magnanimi fulgentia templa tonantis,

20

      Clarius hoc nullae concinuere tubae.

Quandoque Aristotelem capio magnumque Platona,

      Marsilius Latio quem dedit ore legi,

Ne foret in terris Italis, qui dogma Platonis

      Sperneret. Hoc uno, magne Academe, viges.

25

Sumimus hinc epulas et munera grata Lyaei,

      Defessos studio nos deus ille levat.

Amotis dapibus cithara Giraldus eburna,

      Cantat, quae lyrici Teia Musa senis.

Vulcane ignipotens, argentum perfice tornans,

30

      Non armaturas. Quid mihi Martis opus?

Sed, quantum poteris, calicem diffinge capacem

      Inque illo currus astraque non facias,

Quid mihi Pleiades curae? quid stella Bootae?

      Vvas ac vites ponito pampineas.

35

Purpureos comites calcantis et adde Lyaei

      Sitque profundus amor sitque profunda Venus.

Praeterea, inflatos amnes quae sistere possunt,

      Cantat, et attonitas quae retinere feras.

Vidi ego de silvis animalia saepe trahentem,

40

      Nec laqueos ullos, nec timuere dolos.

Vidi ego praecipites volucrum consistere pennas

      Vicanum et spumeas sistere flumen aquas.

Inde furens recolo divini scripta Maronis,

      Vel Sili, Hannibalis qui fera bella canit.

45

Insani vel me verto ad praecepta Lucreti,

      Sive ad Phrixeae nobile carmen ovis.

Mox Tartessiacis factus vicinior arvis,

      Dum studet auratos solvere Phoebus equos,

Seu dextra eversam Ghiacceti ascendimus arcem,

50

      Vicanas laeva sive subimus aquas.

Post haec Giannino mensae thalamique ministro

      Et Baccho et somno mentem animumque levo.

Haec est vita mihi misera ambitione soluto,

      Optabit sapiens quam bene quisque sibi.

 

19. ad Caeliam

Quid tantum insultas nostro, crudelis, amori

      Quid me contemnis destituisque fidem?

An decet iratis totiens me rumpere verbis?

      An decet obtutu me exanimare truci?

5

Non satis est lachrimas iterum vidisse cadentes?

      Non satis ante tuos procubuisse pedes?

Ah, quid me laceras, immitis Caelia, quantum

      Barbara nec tellus, effera nec Rhodope?

Ah, perstans, ah, dura nimis, succurre cadenti;

10

      Sum tuus. Heu, vati parce, puella, tuo.

Quam male iuravi, nune tanto impensius uror,

      Iam meritas poenas lingua proterva luit.

Et tu iurasti. Concurret Caucasus ante

      Alpibus, Eridano iunctus et Ister erit,

15

Quam te deserto patiar consurgere lecto,

      Nunc sine te viduo conqueror esse toro,

Nunc sine te experior noctes invisus amaras:

      Nocte venit multo lux inimicitior.

Sed licet irato me cernas horrida vultu

20

      Et dedigneris reddere verba mihi,

A te non vertar tamen et te semper amabo,

      Vel si des tergo verbera, vincla pedi.

At si talis eris, si ferrea corda tenebit

      Longius ista nimis vana superstitio,

25

Decrevi in silvis tantos finire dolores

      Aut ferro aut flammis ait dare corpus aquis.

Magnus amor magnos animos praestabit amanti,

      Durior est saeva morte superbus amor.

Sed neque te tigris genuit nec torva leaena,

30

      Nec mihi de nihilo tam fera semper eris.

Ergo oculos mihi redde tuos et mollia verba

      Quicquid et est verbis dulcius atque oculis,

Nec mea tam lentis maceres praecordia flammis.

      Quem fugis? Ahne tuum me, mea vita, fugis?

35

Quod natura dedit, quantum fortuna paravit,

      Omne est id certe sub tua iura datum.

Vivo tuus moriarque tuus, quodcunque monebis:

      Dulce mihi pro te vivere, dulce mori.

 

20. in Christi natali

Nocte qua magni moderator orbis

Venit in terras reparare gentes

Perditas primi vitio parentis,

Palluit Orcus.

5

Palluit centum furiatus hydris

Cerberus torquens animas nocentum,

Laeta sed proles hominum deumque,

Laeta ferarum.

Tum lupus nulli insidiatus haedo,

10

Cerva non saevas metuit leaenas,

Non dolos ullos laqueosve sensit

Turba volantum.

Inde mos longo celebratur aevo,

Nocte qua summo genitus tonante

15

Corpus humanum sine labe sumpsit

Ponere curas.

I puer, comptis nitidam capillis

Caeliam recta properet, memento,

Tuque de cella interiore Bacchi

20

Pocula prome.

Sparge tu postes, age tu choreas.

Tu manu docta citharam fatiga,

Hunc diem morem in Salium bibamus

Iure Decembri.

 

21. ad Franciscum Gaddium

Gaddi, saeva Venus pectora cum mea

Aestu tam rapido torreat impia,

Vt nusquam misero praebeat otium,

Qualem me fore iudicas?

5

Non me mobilium mensa sodalium,

Non me Pierides, non studium iuvat.

Odi, quicquid erat dulcius antea:

Non sum, qui fueram prius.

Heu, heu, cur dominae sub iuga aenea

10

Cervicem indomitam ponere nescius

Crudele imperium duraque verbera

Cogor, me miserum, pati?

Heu, heu, cur Libycis saevior anguibus

Tantum suppliciis gaudet amantium,

15

Quantus non Aquilo, nec rabies Noti

Silvas et freta concutit?

Parcas, non tua sunt ferrea pectora,

Non de quadrifido robore consita;

Non durant nimium lilia, non rosae

20

Longum purpureae manent.

 

22. ad Caeliam aegrotantem

Ex quo tu langues, tantus me vexat amaror,

      Vt lucem invisam linquere discupiam.

Ah, potuit vultus roseos invertere pallor,

      Ah, macies teneros extenuare sinus.

5

Diva potens, tristem iubeas discedere morbum

      Et salves uno corpore, quaeso, duos.

Ante tuas aras ex voto astabimus ambo,

      Nam geminum pectus concipit unus amor.

Annuit. Exores Mariam nunc, Caelia, mecum,

10

      Aegris supplicibus diva benigna favet.

 

23. ad Caeliam

Si tantum aspicies, ut ad ignem cera, liquesco.

      Quid, roseis labris oscula cum dedero?

In tua deficiens transibit spiritus ora,

      O utinam haec tecum vitaque morsque mihi.

 

24. ad Fannium

Nil medium dat saevus amor vel mergit in undas,

      Vel torret fauces asperiore siti.

Copia perdebat nuper, penuria nunc me

      Perdit. Quid faciam, consule, ne peream.

 

25. responsio

Pieridas frustra perituraque carmina iacias,

      Muneribus tantum femina victa patet.

Coelicolum regem Danae non ante recepit,

      Quam bene nummatum vidit adesse Iovem.

 

26. ad Caeliam

Inviso, donec, mea Caelia, rure manebis,

      Hic sine te semper tristis et aeger ero.

Quare, si qua mei tangit te cura doloris,

      Pro me confestim mitte, vel ipsa redi.

 

27. ad Caeliam

Ne tibi displiceam, taceo moriorque tacendo:

      Tu mihi fecisti vulnera, tu fer opem.

 

28. Gallus

Ad liquidi ripas Bizenti pastor Ilerdas

Annixus trunco miseros cum fleret amores,

Excitus questu vicina e valle Philetas

Philetas

Quid maeres, dilecte mihi, dic, inquit Ilerda,

5

Nulla tuos laedunt contagia noxia capros,

Pingue pecus teneras ovium depascitur herbas,

Tota domus salva est, de collo fistula pendet

Integra, qua nymphis olim Satyrisque placebas.

Ilerdas

Quid curas questusque graves me pandere cogis?

10

Pastores inter, genuit quos vernia tellus,

Tristior, heu, nemo vivit, mi care Phileta,

Non quia lanigeri pecoris mihi copia desit,

Sive olidos inter capros contagio serpat,

Sed quod longe alias silvas mea cura pererrat:

15

Gallus, et hos montes nunquam fortasse reviset.

Philetas

Non dulcis Galli te solum absentia torques.

Ille meos etiam secum portavit amores.

Nec fuit in silvis pastor formosior alter,

Cuius et in nivea, fuerit plus fronte pudoris.

20

Sed quia nec lachrimis revocari ad pascua nota,

Nec tanto maerore valet. Quid pectora plangis?

Non luctu saturatur amor, non haedus, hibisco.

Quin potius cantu miserum solare dolorem

Et refer absenti. quae te maerentia. Gallo,

25

Cantasse attonitis narravit Nencia Faunis,

Ilerdas

An quicquam nobis posset contingere maius,

Quam nostrum penetrare tuas modo carmen in aures,

Quo melior nemo est doctas inflare cicutas?

Vere novo Zephyris cum frondent robora silvis

30

Et laetae pecudes errant pecudumque magistri,

O felix aries, ovium fidissime custos,

O pater armenti, Veneris vos dulcia furta

Herbosas inter valles et mollia prata

Carpitis, absentes nec deploratis amores.

35

Ipse ego sed quondam felices inter amantis

Nunc cogor tristis miseras efferre querelas.

Dicite, Naiades, quas Iuppiter ipse futuri

Admonuit: Gallusne meus Gallusne redibit?

Tertia iam renovat fulgentia cornua Phoebe,

40

Ex quo consuetas durus non venit ad oras.

Hos postquam liquit montes et florida prata,

Arescunt frondes, arescit fontibus humor.

Sed si iam redeat, spirabit dulcia myrtus,

Scaturient fontes, complebunt vernia frondes.

45

At vos, o Fauni, pastorum numina amica,

(Fors teneram poterit mentem deflectere terror)

Si qua mei pietas, haec pro me dicite Gallo:

Igne tuo ardentem ni complecteris Ilerdam,

Perdemus pecudes, perdemus pinguia culta.

50

Sed neque vos, Fauni, tam tristia dicta feretis,

Nec tu tam longum lentis nos ignibus ures,

Nam si te nostri non tangent, Galle, dolores,

(Quod tamen avertant superi) stat nectere collum

Ilice de nigra, primos quae sensit amores,

55

Ne cogar miseras totiens efferre querelas.

Philetas

Solamen mihi tale ferunt tua mollia dicta,

Quale sonans rivus, cum praeterlabitur herbam,

Fessis sub patula distentis corpora quercu.

Circum lascivae tondent arbusta capellae.

60

Nam neque tam facili modulatus carmen avena,

Admeti niveos tauros dum pavit Apollo:

Nec Paris Idaeo similes de vertice cantus

Edidit, aut nymphis Paphiis ululatus Adonis.

Sed tibi quae reddam grato pro carmine dona,

65

Cum mea tam dulces non spirent pectora Musae?

Hos, hos accipias calamos arcumque sonantem,

Quo solitus Mopsus linquentes retia cervos

Sistere et aerias coelo fixisse volucres.

Sume, precor, nostrique tibi sit mutua cura.

70

Nec minor ingenio, non forma indignior illo,

Non opibus, non gente feror. Sed, dulcis Ilerda,

Iam vale. Nanque procul nullo custode iuvenca

Et nox adveniens cogit revocare capellas.