Battista Mantovano Parthenice secunda sive Catharina 3
Other sections


Baptistae Mantuani carmelitae theologi
secundae parthenices liber tertius

 

Regia progenies fixis immota manebat

Luminibus, turri similis quam saxea moles

Sustinet, atque omnem fert inconcussa procellam,

Et tali assurgens sermone silentia rupit.

5

"Si mea mens ullo poterat sermone moveri,

Hoc fateor compulsa foret, namque omnia rhetor

Attigit humanum quibus est mutabile pectus.

Et factum satis est arti, si invicta remansi

Divinae hoc virtutis opus, si numen abesse

10

Victor erat, gravibus potui succumbere dictis.

Victrices habebat lauros, prolataque pugnae

Dona, ferat virus et non fortuna coronam.

Quoad potuit fecit, potui sine numine vinci,

Sed mihi numen adest, quo mens arrepta moveri

15

Nescit, ad Euphratem potius sua fulmina mittet

Eridanus, Tyberim Tagus influet, Abdua Nilum,

Ante et Pyrenes Rhodope iuga mittet ad arces,

Taurus ad Athlantem fugiet, Carmelus ad Ossam,

Quam mea sanctus amor Christi praecordia linquat.

20

Quam Marti et gelidis ponam libamina saxis,

Nec superos odi, nec numina sancta, nec aras

Numinibus sacras, verum quae numina vanum

Vulgus ait, tenebrosa sequens vestigia patrum,

Numen habere nego, teneat si Iuppiter arcem

25

Aetheream, quis templa Iovi, quis sacra negabit?

Sponte ego thura feram. Veneris (si numen haberet)

Numen adorarem. Phoebum sequar atque sororem

Si soror et Phoebus Dii sint, venerabimur aram

Palladis, aethereo Pallas si nata cerebro.

30

Impius et mergi dignus Phlegetonte sub imo,

Sacrilego quicunque Deum sermone lacessit.

Sed vetus et toto iam vulgatissimus orbe

Mortales inter miseros efferbuit error,

Atque aliter quam res habeat sentire coegit.

35

Somnia nec refero, sed quod narramus aperta

Monstrari ratione potest. Dic optime Rhetor

Quis fuit ante Iovem, qui lucida voluere astra?

Qui regeret coeli cursum, qui clauderet undas

Littore, qui laeto vestiret gramine campos?

40

Mundus enim fuit ante Iovem, qui raptus ab ipsa

Fauce patris Corybantum opera translatus ad Idam

Gnosiacasque domos, Cretaeo crevit in antro.

Iuppiter estigitur proles humana, propago

Est humana Iovis, nullum fecere quod ipsos

45

Esse Deos testetur opus, furta, arma, rapinae,

Stupra, doli, fraudes, opera haec preclara Deorum.

O insanae hominum mentes, quae credere divos

Artibus his factos potuere, ardentis Olimpi

Artificem fecere hominem, dementia nulli

50

Admittenda viro, Deus est aeternus, et ingens.

Nec comprensus adhuc, nec quae comprendere possit

Mens est ulla Deum. Simplex essentia, nullis

Intercepta locis, non circumscripta figuris.

Vnus et in plures nunquam divisus, ab omni

55

Conditione procul nostra, mortalia nedum

Omnia, verum etiam vincens coelestia longe.

Solus hic immensum fecit, non Iuppiter, Orbem.

Quicquid habet Phlegeton, quicquid cava viscera terrae.

Quicquid inest pelago, quicquid secat aera pennis

60

Condidit, et solus totum hoc opus ipse gubernat.

Quae narras de prole Iovis de stirpe Deorum,

Scenica sunt, levibus vulgo recitando poetis,

Exhibitura iocos populo, plausumque theatro.

Iuppiter et proles ita sunt in sydera lati

65

Vt fera sylvosae Nemees, ut portitor Helles,

Portitor Europes, auriga, et Iasonis argo.

Paegasus, Arctophylax, et raptus milvius extis,

Caesareusque thronus, coma regia, Procyon, ursae,

Corpus, olor, lepus, ara, canis, lyra, cancer, et urna,

70

Atque aliae coeli formae, quas Graecia mendax

Finxit, et audaci vatum facundia cantu.

Non ita naturae speculati arcana sagaci

Ingenio sensere viri, quos Attica tellus,

Quos Iudaea tulit, Babylonque antiqua Magorum

75

Clara rudimentis, Bragmanarumque reposto

Ora iacens mundo, nudis vicina sophistis.

Primis Anaxagoras quadam coelestia dixit

Mente regi, non ille Iovem, non ille Minervam

Non Maia, Semeleve satum praefecit Olimpo,

80

Non hominum quenquam brevibus qui tanta lacertis

Corpora, perpetuo nequeat convolvere gyro.

Ethica Cecropias docuit qui primis Athenas

Insignis virtute senex, simulacra Deosque

Risit, et hic sophiae princeps ab Apolline vestro

85

Dictus, et iccirco iussus potare cicutam.

Matre Perictonia veniens ad stirpe Solonis

Clarus Aristocles, humeris, Plato, dictus ab amplis

Cum comite Eudoxo nostram pervenit ad urbem.

Quicquid ab Habraamo nostri didicere parentes,

90

Transtulit ad Graios, et ab his Academia terris

Orta Deos plures aufert, unumque fatetur

Artificem mundi dominatoremque Deumque.

Magnus Aristoteles hominum pigmenta perosus

Lyncea in aetheros attollens lumina tractus

95

Vidit in hac unum mundi testudine numen,

Et coluit, patrios ideo fugisse penates

Euboicosque lares fertur petiisse, diemque

Chalcide, supremum, longa, clausisse senecta.

Hic Deus errantes miserans in imagine nostra

100

Venit, et istorum fraudem detexit, et artes

Spiritum, sacros quibus indulgetis honoris.

Hic Deus, hunc unum colimus, vobisque colendum

Dicimus, at plures luci praeferre tenebras

Et coelo Phlegetonta volunt, et funera vitae:

105

Huius in adventu vester trepidavit Apollo

Squallidus, et vultu radios contraxit opaco.

Tunc cecidere Deum statuae, simulacraque miris

Sunt contrita modis, vestri meminere parentes.

Hunc Solymi vates perhibent vestraeque Sibyllae

110

Secula facturum lustratis aurea seclis.

Huius ob imperium aeternum promissaque genti

Regna suae, nec forma meos, nec sceptra, nec aetas,

Sollicitant animos, bona nec mortalia tanti

Ducimus, hoc etiam vestri docuere poetae.

115

Nam quid Lyriopes et Graii filius amnis

Vos aliud docuit, fragilis quam noxia formae

Blandimenta malis praebere incendia curis,

Et sibimet nec solum aliis inferre venenum?

Et quid opes, aurumque Midae monuere? Quid ausus

120

Quid Phaetontis equi? Nisi quod vota improba regum

Divitiaeque abeunt pessum, secumque ruinis

Involvunt gravibus reges, rerumque ministros?

Dicite Plutoni veterum prudentia vatum

Cur subiecit opes? Forsan quia viderat aurum

125

Ex ima tellure trahi, sub montibus altis

Aes latet, argenti decor est in viscere terrae.

Bethica testatur regio. Pactolus et Hermus

Astipulantur, fulvumque trahunt cum piscibus aurum.

Et quia sub terris Ditem regnare volebant,

130

Quae tellure latent Diti attribuere profundo.

Forsitan haec fuerit quae moverit illos,

Altera se nobis longe praestantior offert

Ad mores inventa bonos, studiosa salutis,

Consona dogmatibus nostris. Concedimus ergo

135

Divitias Orco, quia sunt fomenta malorum,

Et scelerum instrumenta, quibus subvertitur omne

Iustitiae robur, caecos quibus itur ad amnes

Sulfureosque lacus, regnum implacabile Ditis.

Non aliam ob causam mundi salvator iniquas

140

Appellavit opes, et lucra ferentia mortem.

Distribuenda pios hominum mandavit in usus,

Discite vestrorum monitis contemnere quicquid

Est mortale, omnem regna in coelestia curam

Ferte, nec aetati, fluxae neu fidite vitae,

145

Mobile tempus abit, mora nulla fugacibus annis,

Nunc quod dum loquimur Caesar tua praeterit aetas

Anxia, nec gelidam tardat tua purpura mortem."

Finis erat verbis, uno cum rhetores ore

Nil veriti regem (res admiranda) superbum

150

Sacrilegum quiddam simulacra Deosque fatentur,

Incestumque Iovem, subitoque afflata repente

Numine tota cohors, victorem extollere Christum

Coepit, et in summam fidei prorumpere laudem.

Torva supercilio Maxentius ora minaci

155

Tollit, et accensus flagranti coda furore

Elata vocat arma manu, citus arma satelles

Admovet, accursu proceres tenuere citato

Talibus ardentem furiis, subversa tumultu

Omnia praecipiti, postquam sedata parumper

160

Ira. "Leves animos - dixit - quae movit Erynnis?

Quis malus invasit nutantia pecora daemon?

Ergo ne foemineae potuerunt vertere nugae

Vos quoque? Vos inquam quos defendenda Deorum

Causa peregrinis ad nos contraxit ab oris?

165

Hoc honor exhibitus vobis, hoc dona merentur

Hoc suspensa tholo? Sic nos, sic omnia Romae

Numina negligitis, quae tanta ignavia, multos

Vna puella viros superat? Proh dedecus, inter

Milia praestantum hominum certaminis huius

170

Praemia fert mulier? Sic rex, concorditer omnes

Respondere viri. Quid nos terrere minando

Niteris? Illabi manifestum in pecora numen

Sensimus, et mutilare sacro caput illius igne

Vidimus, et labi flammas ex ore loquentis.

175

Vincimur a superis, et victi ponimus arma,

Da veniam Caesar: Christi transimus ad aras.

Iuppiter et proles et numina falsa valete,

Caesaris extemplo facies excanduit, ardent

Lumina, labra tremunt, rauco clamore ministros

180

Convocat, infandum facinus iubet, ore tragoedo,

Atque Sophocleo scelus enarrabile cantu.

Tollite sacrilegos clamat, iugulate Deorum

Sacra prophanantes, avibusque epulanda per agros

Exta date, haec illis sint praemia, vadat ad urbes

185

Fama peregrinas, tantae victoria pugnae.

Has habeant lauros, haec gloria segnibus esto,

Ite rogum ingentem struite, et date corpora flammis,

Et cinis aequoreas vento rapiatur in undas."

Talia fulmineo iaculans late intonant ore.

190

Attoniti tremuere omnes, feralibus armis

Circumfusa cohors vinctos praetoria ducit

Rhetoras, et magno circumstrepit agmine miles.

Voce recedentes tali, Catharina monebat.

"Ite triumphales animae superate tyrannum,

195

Ite alacres, hodie vobis reserantur Olimpi

Limina, momentum mors est, ubi transiit, aether

Panditur, et liber petit ignea spiritus astra.

Ite domos coeli sanctosque intrate penates,

Ite, sequar, nec vos sacri iactura lavacri

200

Terreat, abradet scelus omne salutifer ignis."

Nec mora, comportant alii sarmenta, trabesque

Materiam arentem, et silvae virgulta salignae

Et piceas alii pinos et odora Cipressi

Robora, iuniperi ramos, campoque patenti

205

Construxere pyras, adipem fomentaque flammis

Plurima subiiciunt, oleaeque liquoribus addunt

Sulfura certatim, coit omnis turba, viaeque

Eructant hominum turbas, velut aggere fracto

Cum Padus in virides spumanti vortice campos

210

Insilit evertens segetes, spemque obruit anni.

Subiecere faces, salit ardua flamma, comamque

Spargit, et in nubem fumi glomerantur opacam:

Corripiunt vinctos bini, stringunt retorto

Fune manus et fune pedes iaciuntque per altos

215

Ingenti clamore rogos furit ignis, et ardor

In mentum salit atque comas stridore corusco,

Tanta sacerdotes alacri spectacula vultu

Conspiciunt, talibusque iuvant incendia iactis

Caesaris extollunt animos, urgentque ministros.

220

Et rediisse Deum libamen et orgia gaudent,

Extinctis mox busta viris cecidere, nec artus

In cineres abiere, togas et corpora lambens

Leniter abstinuit, viresque coercuit ignis

Ipse suas, sanctos veritus tractare, sepulchro

225

Christiginae intrepidi sublata cadavera ponunt,

Suppliciter flentes, et tristia funera ducunt.

Caedis adhuc avidus Caesar, nec crimine tanto

Territus, at multo madidus post prandia Baccho

Mandat ab obscuris foribus caecoque revulsam

230

Carcere victricem mensis astare puellam.

Illa catenarum strepitu per lata sonante

Atria, nil pavitans duri subit ora tiranni.

Composito vultu et frontis feritate parumper

Vix tandem posita ficto rex pectore fatur.

235

"Regia progenies, virgo, tua maxima virus

Insigni nobis hodie certamine nota,

Conciliare potest tibi me, nisi nostra vereri

Sacra negas, versis igitur palinodia verbis

Est dicenda palam, neu te male numina perdant

240

Est placando Deum dictis melioribus ira.

Illa, quid his iterum nugis me vertere tentas

Caesar ait? Tu saxa colas, sine numina nobis.

Forsan honoratis lapides, quia creditis olim

Deucalionaeis homines de cotibus ortos.

245

Talibus accensus dictis? Maxentius altum

Ferrea clamabat date verbera, verbera lictor

Expedit, et nudos humeros ac pectus apertum

Virginis invadens, crebro ferit impius ictu

Innocuum corpus, miti gemit ore, Deumque

250

Alloquitur virgo, nostri cape sancte cruoris

Primitias, animum serva sit victima fluxum

Corpus, ut Habraamus servato pignore sacrum

Fecit, et illustrem pecudis cruor imbuit aram,

Sic mea servata caro concidat hostia mente."

255

Sic ait, ex oculis lachrymae fluxere tepentes,

Ora genasque rigant, largus de vulnere sanguis

Labitur, et terram caedes effusa cruentat.

Supplicio affectam tali iubet ire sub umbras

Nullaque bissenis praeberi alimenta diebus.

260

Vertitur abstergens oculos, gemebundaque pectus

Velat, et in noctem lachrymans descendit opacam.

Est locus Eoos Phoebi nascentis ad ortus

Arduus attollens vicina cacumina coelo.

Thraicia maior Rhodope, sublimior Ossa,

265

Pelion Aemonium superans, et culmen Olimpi,

Caucaseasque nives ubi sunt iuga maxima Tauro.

Illic perpetuo vernantia gramine rura,

Perpetui fructus aeternaque gratia florum,

Vernaque temperies, sempre sine nubibus aer

270

Limpidus, Auster abest, Boreas non sibilat, Eurus

Exulat, occidua Zephyrus non murmurat aura.

Hic primaeva quies homini, ieiunia priusquam

Infoelix vetita vitiasset guttura fruge.

In medio fons est lato pulcherrimus orbe

275

Quatuor unde fluunt occulto fulmina cursu.

Nam tria secretis delapsa meatibus arcton

Versus eunt, at mox verso revocantur in austrum

Tramite, ad Aethiopes combustaque solibus arva

Defluit assiduis quartum, Meroemque refuso

280

Gurgite complectens Mephitica regna peragrat.

Ad vitrei fontis ripas in margine laeto

Sunt oleae pingue, sunt Medica mala, Cipressi,

Et semper virides lauri, palmetaque longis

Frondibus, et pini pingues, et myrtea sylva.

285

Sunt et odoratae cedri foecundaque semper

Ficus, et una gravi pendens in palmite, pruna

Caerea, iuglandes, et amigdala, purpureumque

Quod tulit arctois pomum Lucullus ab arvis.

Prata sub arboribus raris florentia semper

290

Lilia, serpillum, narcissum, amaracus, omne

Gramen odoriferum, violae, rosa, balsamus, arbor

Thurea, myrrha, thymum, buxus, terebinthus, amomum,

Nardus, Aiacis frondes, rorisque marini,

Irriguos circum rivos sua brachia tendunt.

295

Innocui vitreo ludunt in gurgite pisces.

Vbera distendunt pecudes, hic nulla leonum

Semina, non serpens, nec cauda scorpius unca.

Omnia tuta, cubant, lepores, nec bella nec ullas

Insidias metuunt, cantu nemus omne volucrum

300

Personat, et forum per summa cacumina nectar

Libat apis, lectumque cavis opus aggerat antris.

Nuncius ante pater summa quem miserat arce

Virgineo occurens morbo, casusque futuri

Praescius, inde favos illis et mella diebus

305

Pomaque decerpens, dapis inconsueta ferebat

Xenia, desertae trans aequora lata puellae.

Haec sunt illa quibus felicem pabula vitam

Helias, et socii longeva in specula ducunt.

Omniaque infuso curavit vulnera moly.

310

Moly, quod omnigenis fecit Deus utile morbis:

Nigra subest radix, viridis coma, floribus albet.

Iam bissona dies ierat, revocatur ab umbris

Ambrosium vultu referens Catharina decorem.

Nec tenuata fama nec tristi squallida nocte,

315

Caesar ut aspexit solitum decus oris honesti,

Fraude ministrorum pastam putat, aestuat, ardet

Vociferans, trepidat mugitu regia tanto.

Non secus ac nautae pelago cum turbidus imber

Ingruit, et rauco volitat cum murmure nubes

320

Pulsa Notho, tumet unda micat pice nigrior aer

Ignibus, et tonitru ingenti tonat altus Olympus.

"Perdite custodes clamat vel mergite ponto

Tergore consutos, Siculis vel adurite tauris."

Iussa citi Garamas Nasamen Maurusque facessunt,

325

Marmaridas, Psilli, Numidae, quibus una libido

Sanguinis, accensos miseri raptantur ad ignes.

Vinculaque iniiciunt pedibus, terraque volutos

Versatosque luto et foedatos pulvere terga

Ad tormenta trahunt, nihil illis mollia prosunt

330

Verba precum, lachrymae nihil inter verba cadentes.

Nil longi labor obsequii, votisque vocata

Numina nil prosunt, manet implacabile pectus

Regis, et indomitum virus medicamine nullo

Frangitur. "O infoelix quae te inclementia Caesar

335

Virgo, ait, innocuos homines torquere coegit?

Non ego terrenis epulis, sed ab aethere missa

Sum dape pasta dies bissex, qui pabula genti

Per deserta dedit Solymae, cum vecta per undas.

Aequore suspenso Panchaeos venit in agros

340

Me quoque certantem pro religione, fidemque

Asserere audentem pavit, sanavit, et ipsa

Parta salus opus esse docet celeste, cicatrix

Nulla per offensos ferro deprehenditur artus.

Incipe sedata fieri clementior ira,

345

Et neque sanguineo similem te finge Neroni

Sed qualis Traianus erat, vel Iulia proles

Augustus, qualesque tulit gens Flavia reges

Et patrem et natum, quorum vestigia debes

Sancta sequi, si vis tanto succedere regno.

350

Dignus eris si iustus eris, clementia reges

Efficit imperio dignos pro immanibus actis

Crudeli mercede Deus tibi digna rependet

Praemia, crudeles superi crudeliter urgent.

Vicit foemineo facundia iuncta decori,

355

Sedatusque parum Caesar: quo, perdita virgo,

Vsque Iovi differs, inquit, parere? Iuventae

Nec miserere tuae? Non te servilibus utar

Obsequiis, nec enim id paritur tua forma nec aetas.

Assentire meis aliquando et subde rebelles

360

Imperiis animos. Quid me, respondit, iniquis

Sollicitas verbis? Et turpi pectora voto

Foeda geris? Cur sanctum audes violare pudorem,

More suum, coeno assuetus, sordescere nunquam

Desinis, et mundae nescis assuescere vitae,

365

Sic tua te instituit Venus, haec documenta quorum

Casta Deum, sunt haec quibus assentire iubemur

Imperia? Hi monitus? Vtrum tua provida virus

Consulit utilius nobis, humana ne iussa

An divina sequi? Quo amas Deus odit, et audes

370

Impugnare Deum, cum sis mortalis? Ab urbe

Civibus haec tam vana meis documenta tulisti?"

Erubuit Caesar, sceleris mens conscia non fert

Iurgia, non audet vultus attollere, seque

Vertit in Ichthybolum, et revehi praecipit ad umbram

375

Carceris, atque novis tradi custodibus antrum.

Ichthybolus vero, cui mens crudelis, et atrox

Ingenium, regi "quidnam vulgaribus - inquit -

Hanc poenis terrere paras, sub sedere natam

Credimus Helleo, nam frons Marpesia caute

380

Taurominitana asperior, rigidoque adamante

Durior, Ausonios fasces nostrasque secures

Ridet, et imperio divum parere recusat.

Cedimus? An iustis dementem urgere flagellis

Praestat? Et imperii causam divumque tueri?

385

Mollia non obstant duris, nec fortia possunt

Debilibus vinci, nec ligno saxa cavantur,

Nec manibus muri, sed duro marmora ferro.

Moenia contortis magno molimine saxis

Eruimus. Si auferre paras a virgine Christum,

390

Finge rotas, magnaeque aliquot vertiginis orbes.

Et crebris armetur opus mucronibus omne.

Et radii cultros et curvatura rotarum

Ancipites habeant. Orbis contrarius orbi

Currat, et affixos verso secet impetus axe."

395

Persephone immanes poenas et saeva docebat

Supplicia, occultis volvens corda impia formis.

Aspera inhumanum flexit sententia regem.

Quaerit ut in tota si quis foret urbe Perillus

Atque Phereclea quisquam praestantior arte

400

Daedalus, aut auctor Troianae cladis Epaeus.

Nox erat, et medium coeli stellata per axem

Cum Iove ducebant nitidi vestigia pisces.

Maximus aetherei Christus regnator Olimpi

Agmine caelicolum magno stipatus ab astris

405

Labitur, et nivei transit per cornua tauri.

Intrat ad humentes umbras et triste barathrum,

Fit sonus, et nigram subito lux aurea noctem

Dissipat, apparent pulchra sub imagine divi.

Primis Ioannes, humeros cui lucida vestit

410

Pellis, et aurati pendent in tergora villi.

Alterat senior Petrus cui candida mente

Caesaries, geminaeque micant in pectore claves.

Tertius ardenti Paulus mucrone coruscans

Igneus ore, ligant intextae guttura gemmae.

415

Quartus Ioannes aquila signatus, amictus

Lucet in albenti, mentoque et vertice canus.

Hi primi, sua quemque ducem stant agmina circum.

Squallor abit, fulget paries, circumfluus aer

Fragrat, et Armenio carcer lustratur amomo,

420

Tum vultu divum dominus. Sic fatur amico.

"Hactenus ex alto pugnam spectavimus orbe

Occulteque tuis procul aspiravimus orsis

Fortibus, haec clarae fuerint praeludia pugnae

Nunc acie tota pugnatur et omnibus armis.

425

Macta, et in extremo palmam ne desere cursu.

Pars superest tibi parva viae, iam proxima palma

Curris, et apparet gravium suprema laborum

Meta, dies feret optatum tibi crastina finem."

Dixit, et ambrosia frontem perfudit et armos,

430

Et sic fatus abit, dulcique adit aethera cantu.

Altera lux aderat, feralis machina coelo

Erigitur, populi foro concursus aperto

Cogitur, horrescunt visu, et crudele fatentur

Id genus insolitum poenae, de robore querno

435

Texitur, et bissex cubis ascendit in auras

Pons, ubi volvendos lictor se attollat ad axes.

Impulsi magnis strident conatibus orbes,

Rostratique micant gladii, curvisque minantur

Dentibus, et parvo inter se discrimine distant

440

Corpus ut affixum lateri regione locatum

Discerpat latus, atque uno secet omnia cursu

Membra, leves subito procul eiaculanda per auras.

Terrificum incutiens animis structura pavorem.

Aspectuque nocens solo, super aurea sedit

445

Stragula, et a tecto spectat Maxentius alto

Coniugis extendens baccata ad colla sinistram.

Protrahitur virgo, quae postquam immania vidit

Currere protensis armata volumina rostris

Substitit, et presso suspexit sydera gressu

450

Sic memorans. "Obsiste pater crudelibus ausis.

Percute dentatos orbes, ostende tyranno

Te Iove contempto coeli terraeque potentem.

Infoelix videat, contabescatque videndo,

Quanta tuae virus et quanta potentia dextrae."

455

Vix ea finierat, gelida cum erupit ab arcto

Ventus, et ardenti resonans cum fulgore fulmen,

Grandineque immixta nimbus caliginis atrae.

Disrumpitque rotas, trabibusque per aera pulsis

Maxima consequitur strages, quo territa vertat

460

Turba pedem noctis tenebris inclusa profundae

Nescit, et attonitos frustratim machina labens

Opprimit, auditur clamor, sonitusque ruentum

Impete cum magno trabium, periere ministri,

Quattuor, ut fama est, rapuit furibunda virorum

465

Milia tempestas et lapsus ab aere turbo.

Vtque dies claro detersit nubila coelo

Detergitur clades hominum: laniata per omne

Membra forum, facies ustae, convulsaque labra

Dentibus exertis, laceraeque per ardua vestes

470

Culmina tectorum, mixto fuit unda cruore.

Quae superant cladi lugent communia matres

Funera Pellaeae, lamenta per omnia surgunt

Compita, in ingenti tota urbs ploratur acervo,

Plebis in occasu tantae per auras

475

Persephone volat, ac socios, daemonas omnes

Ad praedam ciet ex aris, adytisque Deorum.

Illi praecipites altis e turribus adsunt,

Corripiuntque vagas animas, stygiisque coercent

Funibus in fasces, et in intima tartara volvunt.

480

Persimiles aquilis, quotiens videre volucres

Dulcibus e stagnis tolli, tenuemque per auram

Nare catervatim, campisque inferre volatum,

Qua rigat effusis Mantoam gressibus urbem

Mintius, intexens iuncis et harundine ripas.

485

Saucia iamdudum caeco regina dolore,

Dissimulare nequit flagrantem pectore flammam,

Sicque virum alloquitur. "Quae te immanissime, quae te

Pestis agit? Manifesta vides miracula, necdum

Irritare Deum cessas, tibi me quoque Christus

490

Abstulit et vivo crines in flumine lavi.

Nec tua sum posthac, nec me reverentia Martis

Nec Iovis ulla tenet, tua sint haec numina, vincet

Christus, et occumbes cum religione Deorum.

Caesar ad haec frendens, contorquet lumina dens

495

Torva supercilio, et clamantis, nova funerea lictor

Poscimus, accipe et hanc, et amaro vulnere truncis

Vberibus caesa caput a cervice revulsum

Aequorea volucres habeant, piscabitur illud

Petrus, et inventum Christi suspendet ad aram."

500

Nec mora, dum totam magnis ululatibus urbem

Dira lues agitat, dum caedibus omnia complet

Persephone exultans et tanta strage superbit,

Vincta manus sparsis trahitur regina capillis.

Res indigna nimis, missoque ad colla capistro

505

Ducitur ad littus lachrymans, et crine ligatam

Arboris ad ramos patulisque quae umbrosa lacertis

Stabat arenosae frondens in margine ripae,

Afficiunt probis et multo verbere, tandem

Pectore convulso Pharias truncatur ad arces.

510

Exanimes artus nudant, rapiuntur inaures.

Implicitumque comis aurum gemmisque monile

Dives, et amisso saevit fera turba pudore.

Ceu plures cum nocte lupi invenere relictam

Desidia pastoris ovem, simul agmine facto

515

Communem invadunt praedam, atque in vulnera certant.

Dilaniant, caput hic, iecur ille, in clunibus alter

Pascitur, et fauces implent, rictumque cruentant.

Audiit horrendum facinus, veniensque repente

Porphyrius multo raptus cum milite corpus

520

Texit humo lachrymans, meritosque exoluit honores,

Infelix quantum sors et brevis hora sinebat.

"Iamque nova afferte dapes, discumbere tempus

Caesar ait, sat mane. Iovi superique litatum

Omnibus, et fuso placati sanguine manes.

525

Solvite tristitiam, curasque immergite Baccho,

Debetur nova nupta mihi, namque impia coniunx

Per nova Iudaeo nupsit divortia Christo.

Ferte cados, date Creteo da palmite vina.

Ponite Amynaeos latices, Chiumque liquorem

530

Et si quid Campana sui vindemia misit

Nectaris, omnigeno spument crateris Iaccho."

Discumbunt, celeres volitant, agilesque ministri,

Et mensas epulis onerant, Maxentius ira

Iamdudum exustus largo se ingurgitat haustu

535

Saepius, et pergit venas instare calentes.

Callidas Persephones gravibus convivia rixis

Immiscere volens sumptis praetervolat alis

Aequoream simulans volucrem, petit ardua nubes

Itaque reditque frequens, ducitque per aera gyrum,

540

Garrituque sonat pluvio. "Denuntiat - inquit -

Ichthybolus, ventos, tempestatemque futuram.

Iam pelago furor et nautis gravis ingruit imber?"

Caesar ut audivit pelagus, succurrit imago

Coniugis ad littus caesae, iubet ira ministros

545

Necropolimque trahi, et condit tellure cadaver.

Respondere ducem iamdudum funere ducto

Porphyrium veteri regum imposuisse sepulcro.

Ecce iterum lachrymas, iterum ciet ira furorem,

Laetaque subvertit praeceps convivia luctus.

550

Porphyrium Caesar tunc e regione sedentem

Pallidus, et stomachum vultu confessus opaco

Alloquitur. "Quid me invito violenter ademptum

Corpus humas? Quae relligio, quae cura meorum?"

Providus ardorem, mentis ratione gubernat,

555

Et placidis, mulcet bacchantem vocibus iram

Porphyrius. "Nobis Caesar fore dedecus - inquit -

Immortale ratus, si pervenisse ad aures

Vrbis id infandum facinus, quod percitus ira

Incomposque tui mandas, celanda putavi

560

Corpora defunctae, et sceleris monumenta nephandi."

Sed furor, impatiens fraeni, mitescere, nulla

Voce potest, similisque Padi torrentibus undis

Activo cum sole nives saxosa Gebennae

Praecipitant iuga, si cursus occludere tentas

565

Obice, contortis crescunt spumantia terga

Vorticibus, semperque magis violenta superbit

Congeries, tumidaque premit retinacula mole.

Donec iter gurges agat indignatus apertum.

"Quid scelus excusas, hominum turpissime - Caesar

570

Inquit - et ignava regem gravitate lacessit?"

Omnia Thersitae similis, quid gutture latras

Sardanapaliaco, Pallenti ex canduit ore

Dux animo, dextraque potens, claraeque superbus

Militiae titulis, voluitque invadere pectus

575

Caesaris, et capulum dextra complexus eburnum

Destitit, ardentem virus compescuit iram,

Atque ita suspirans. "Quid fida quorum

Pecora Maxenti verbis premis acribus? Et quid

Laeta procelloso turbas convivia vultu?

580

Si tibi causa minus placuit recitata, fatebor

Altera causa subest potior. Sepelire iacentem

Relligio Christi dominam me iussit, et ipsos

Rhetoras ante dedi tumultu. Nam flumine vivo

Me quoque (si nescis) lavit regnator Olimpi

585

Christus, et abiecto verum Iove numen adoro."

Saucius incomposque animi Maxentius. "Ergo

Tu quoque carminibus magicis subverteris? - Inquit -.

"Tu magicas artes tu caedem incendiaque audes

Dux - ait - infelix sequere, et scelus omne revolve.

590

Ingluviem nutri, duro rape viscera ferro.

Sanguine tinge manus, inopia membra trucida

Numina, Maxenti, iustissima, numina tantum

Sunt visura nefas, meritas dabis impie poenas.

Expectant te Tybris aquae, calor iste sub undis

595

Occidet, et tanquam Phaeton temerarius axe

Pulsus ab excelso vastum rapieris in aequor,

Forsan et invenies extinctae coniugis ora.

Interea pinguem nutri delphinibus escam.

Ira (scio) tua me morti iam destinat, ultro

600

Ibimus, et strictos caput extendemus ad enses

Intrepidi, nobis nihil est aliud post funerea longe

Christigenis, quibus est aliud post funera longe

Nobilius vitae genus immortalis Olympo.

Oppetere est iterum nasci, tormenta subire

605

Pro virtute pium, triplex contingit origo

Christigenis, vulgata prior qua nascimur omnes

Semine concepti patrio cum septima foetum

Luna peragrato vel nona peregerit orbe.

Altera sic natos terris per mystica transfert

610

Flumina, et ablutos genetrix ecclesia lacte

Nutrit ad ambrosiae semper viventis odorem.

Tertia cum suprema dies mortale resolvit

Corpus, et in cineres opus hoc natura caducum

Traxit, ad aethereos orbes Empyrea regna

615

Mittit, ubi et reduces animos complectitur ulnis

Dulcibus, et nitida coeli pater accipit aula.

Ista fides lorica mihi est adamantina, nullis

Pervia fortunae iaculis." Dum talibus orat

Porphyrius, tumido bilem sub pectore Caesar

620

Rodit, et impatiens vultus obscurat Erinnys.

Et circumpositis stimulat praecordia flammis.

"Dux animum firmante Deo nil territus, atra

Fronte quid atroci dudum concepta venena

Corde premis? -Dixit - ne pars innoxia vitae

625

Vlla tuae dignum venia te reddere possit,

Incipe, rumpe moras, aperi crudelia tandem

Ora, satellitibus diris mea funerea manda.

Membra iube lanianda feris in littore spargi,

Defuncti careamus humo, careamus arena,

630

Corpora iactentur monstris lacerando marinis.

Discite crudeli proceres servire tiranno."

Rege sub ingrato sub iniqui principis umbra

Servitis emitur mors obscurissima longis.

Rumpitur inflatum pectus, mentisque superbae,

635

Nec frenare potest nec dissimulare furorem,

Caesar, in extremis ardet iam faucibus ira

Non aliter quam cum sicco sub fomite dormit

Ignis et afflatu crebro excandescit et aura

Exilit, et tremulae rutilant per nubila flammae.

640

"Ferte citi procul hinc hominem, date vincula". Clamat.

Cumque suo totam domino iugulare cohortem,

Quae ducis infecti trait contagia, finem

Sacrilegis dabit dies. "Per numina iuro,

Per Iovis aeternum imperium fulmenque, trisulcum,

645

Ibitis ad lethen, stygiasque videbit undas."

Dux et tota cohors missis ad colla catenis,

(O funesta dies, o lamentabile tempus,

O furor, o rabies, o detestabile virus,

O dolor, o regum impietas, o morta virus)

650

Ducitur, et longa properant ad funerea pompa.

Ventum erat ad littus, cum dux fortissimus aegros

Alloquitur comites, turbataque pecora firmat.

"O socii, mecum terrae pelagique labores

Experti toties, longaeque pericula passi

655

Militiae, quid vos terret praesentia mortis?

Quae celeri cursu Zephyrum, volucremque sagittam

Vincit? Vbi fortes animi generosaque virtus?

Cordaque ad horrendos nunquam perterrita casus?

Ponite tristitiam, rectos attollite vultus.

660

Cernite perpetuo fulgentem lumine mundum,

Aethereasque domos, animis ea patria nostris.

Ecquid foeminea pavidae formidine frontes

Despiciunt terras? Hodie veniemus in astra."

Sic ait: et Christo sacrum Paeana canentes,

665

Accipiunt altos pronis cervicibus enses.

"O mors dura, virum vita praestantior olim

Noxia cum rapidae purgarint saecula flammae

Membra, memor vestri Deus, immortalia reddet,

Interea gaudete bonis coelstibus, inter

670

Spiritum coetus alacres, et sancta precati

Numina, terrigenis Christi implorate favorem."

Pectora trunca iacent, fusoque rubescit arena

Sanguine, mactata est duplex Hecatumba Tonanti.

Cum duce bis centum comites in littore caesos

675

Christigenae effossis, moesti imposuere, sepulcris:

Et iam prona dies nocti cedebat et umbris,

Occiduo radians excelsam lumine Calpen.

Cum furiis Caesar longis iam fessus et ira

Sic secum. "Quae tanta istis constantia? Quondam

680

Robur inest animis tantum? Quae pecora virtus

Inconcussa regit? Quae spes? Quae praemia tanti?

Morte quid expectant obita? Neque credere dignum est

Sanctius his numen quorum respublica pauper,

Quam nostris qui regna tenent telluris et undae.

685

Illam ego numinibus gentem melioribus uti

Crediderim, cuius terrena potentia maior.

Nam si regna Dei arbitrio terrena gubernant

Distribuuntque suo dant maiora putandi

Maiores, Libyam Iuno, regna Attica Pallas,

690

Iliacam Phoebus, Tarpeiam Iuppiter arcem

Constituit, regnum regno, ceu numine numen,

Maius erat, sed Christigenis nec regna nec urbes.

At fuerit satius tantos sedare tumultus

Vnius, interitu, vel si mutabitur, eius

695

Connubio, tantumque decus servare iugali

Foedere, et has tandem curas extinguere taedis.

Saturni iam bruma dies et laeta reducit

Tempora, quae nobis patrio celeberrima ritu

Iucundos hyberna sales et xenia poscunt,

700

Ocia nocturnae poscunt convivia mensae.

Expediam, tristis ne se inter gaudia luctus

Ingerat, interea placidas mihi Iuppiter undas

Aequoris, et cursus dabit ad mea regna secundos."

His dictis placet, accito lictore, puellam

705

Duci iterum e tenebris, iterum tentare loquendo,

Virgineumque novis pedicis captare pudorem.

Quam simul ac vidit sic est aggressus. Amyclas

Troius assultu subito expugnavit adulter.

"At tua terdenis nondum est mollita diebus

710

Duricies. Ponti glacies Hircanaque tandem

Frigora et arcto vincuntur sole pruinae.

Tu Getico sopita gelu, vel Gorgone visa

In silicem durata, nequis mansuescere, quercus

Orpheus, Amphion lapides, delphinas Arion

715

Movit, et Orphaeos senserunt tartara cantus.

Tu nive frigidior, tibi ferrea corda, sepulti

Vsque adeo tibi sensus hebetataque mentis

Lumina, ut albenti videare simillima saxo

Coniugis Assyriae, verso quae in marmora vultu

720

Fluxit et ardentem spectat fugitiva Gomorram.

Heu et ardentem contra genium moremque iuventae

Molliciemque tui sexus, generisque superbi,

Stemma, supercilio spernis regalia torvo

Imperia, ah demens, tu blandimenta, minasque

725

Despicis, et surda perstas immobilis aure.

Tu populo spolias urbem, tu coniuge regem

Militibusque ducem, duce Cyrenensia regna.

Et miseremur adhuc, et te servare parati

Mitibus alloquimur verbis. Genus aspice quantum

730

Romanum pietate valet, mitescere parumper.

Si servire pudet, mecum regnabis, habeto

Coniugis extinctae thalamos. Romana videbis

Moenia, et incedes Latiam regina per urbem,

Quod tua gentilis quondam Cleopatra tumultu

735

Ambiit Actiaco, tu Caesare digna marito,

Accipe, largimur sine bello et sanguine regnum."

Sic ait, et caeco languet Maxentius igna.

Illa, velut dorsum mediis in fluctibus ingens

Vapulat assiduis et nunquam vincitur undis.

740

"Desine plura, nefas iterum me nubere - dixit -

Nupsimus, inserto nuptam manus indicat auro.

Et mihi nunc alacres nitidis convivia mensis

Viro socerque parant, hodie subitura mariti

Limen, et e tenebris claros aditura penates.

745

Nec sum dura, fidem servo. Tu sanguine gaudes

Non ego, tu tanti sceleris durissimus auctor

Haec ubi dicta, videns atrox immota tyrannus

Pectora, nec precibus flecti, nec verbere frangi,

Spe Veneris posita iubet a lictore necandam

750

Necropolim duci." Pullo velata cucullo

Atque capistratis manibus de carceris antro,

Truditur ambigua faciente crepuscula nocte.

Aemonius Chiron media iam parte sub umbras

Iuverat, et Ledae funestam pignora noctem

755

Aere volvebant piceo, niger Hesperus ore

Pallidulo tristi per coelum ascendere vultu

Visus, ab aspectu sceleris nova luna nephandi

Cornua subtraxit, nubes teterrima clausit

Aethereos ignes et conscia sydera morti.

760

Auditae Halcyones gravibus lamenta querelis

Spargere per littus, moestosque ad funera cantus,

Edere, et aequoreae volucres dare flebile carmen.

Est locus ad Boream pelagi porrectus ad undas,

Densa ubi silvestrem faciunt spineta recessum.

765

Areaque in medio, crebris ibi terra sepulcris

Surgit, et in tumulos fossae cumulantur arenae,

Sacra cadaveribus tellus, Polyandrion Hellas

Voce vocat patria, nudis passim ossibus albet,

Vrticis umbrosus ager, gravibusque cicutis

770

Et nigris ebuli baccis et olente Sabuco.

Campus iners et sepivagis domus apta colubris.

Hos ingressa locos durus dum brachia lictor

Expedit invertens manicas, dumque explicat ensem

Sanguineum, virgo coelum suspexit et ignes

775

Aethereos, talique Deum sermone precata est.

"O pater, exiguas tanto pro munere grates

Solvimus, ingentes autem debere fatemur.

Tu gravibus pressam tenebris in clara vocasti

Lumina, tu manes, tu das superare tyrannum,

780

Et modo tam vario functam discrimine, tandem

Ad palmam regnumque vocas. Da numine dextro

Egressus animo faciles, reditusque secundos,

In patriamque coelique domos hanc accipe mentem,

Et prolem ne sperne tuam de fauce revulsam

785

Ditis, et oranti famulae tua limina pande.

Et si quando memor quisquam certaminis huius

Implorabit opem, pater exorabilis esto."

Finierat, subito cum vox audito per auras,

Annuimus, secura veni. Tum poplite flexo

790

Et crucis explicita per pectus imagine, lictor

Verberat orantem gladio. Pro caede cruenta

Lac niveum fluxit, tellus incanduit albo

Sanguine, lingua Deum nervis delusa recisis

Personat, et moriens verba imperfecta relinquit.

795

Caesa solo iactet atque in coelum vita recessit.

Affuit extemplo superum de sedibus agmen

Spirituum duplex, unum quod corpore nudam

Suscipiat mentem, dulcique ad sydera cantu

Transferat, exanimes aliud tolleret artus .

800

Insolita nova luce dies in nocte refulsit,

Atque repentinum subito cum lumine fulgur

Emicuit, ceu frangit cava nubila fulmen

Cum gravis ardentem succendit Iulius aestum.

Evolat attonitus lictor, trepidique ministri

805

Corripuere fugam, toto symphonica coelo

Spargitur, et mixta vocum dulcedine carmen

Astra petit, sensimque abiens discedit ab aure.

Visaque per coeli tractus ascendere nubes

Lucida, persimilis soli, lucentior astro

810

Luciferi, et claro rutilantem lumine caudam

Ducere, et ignifero ferri ultra sydera cursu.

Et caput insertare polo. Patuere Tonantis

Atria, curvatus laeto Pater obvia vultu

Brachia diffundens reduci dedit oscula natae.

815

Et triplici claram radiavit sydere frontem.

Altera spirituum legio collegit ab hortis

Balsama Iudaeis, aloes, myrrhaeque liquorem,

Ablutosque vadis artus et odoribus unctos,

Aereum per iter rubri trans aequora ponti,

820

In montes Arabum summaeque cacumina Sinae

Transtulit, et corpus Pario clausere sepulcro,

Quod superum fecere manus. Opobalsama sempre

Marmor odoratum sudat, quibus aegra iuvantur

Corpora, difficiles isto cromate morbos

825

Indigenae pellunt, sacros Alabastra liquores

Atque salutares lachrymas, oleique fluentis

Accipiunt guttas. Membris honor iste sepultis.