Battista Mantovano Parthenice secunda sive Catharina 2
Other sections


Baptistae Mantuani carmelitae theologi
secundae parthenices liber secundus

 

Laetior et pulsa victrix formidine virgo

Ocyus ad templum famulis parat ire vocatis,

Nec mora, festinant omnes et sedula nutrix

Iam longeva ligat crines et virginis ora

5

Pallida, nocturnae fumoque afflata lucernae

Materna pietate lavat, celeresque ministrae

Sepositas vestes adhibent, tyriumque ruborem

Induit, argento limbus circundatur albo,

Et caput aurato nitidum vestitur amictu.

10

Iam delubra subit, lucent ardoribus arae,

Mugitu cava tecta sonant, strepit undique murmur

Plebis et astantum. Solio Maxentius alto

Gestit elato turbam circumspicit ore.

Regia progenies medium progressa per agmen

15

Mox oculos in se populi convertit, euntem

Mirantur ceduntque via, Pellae iuventus

Nomina Romanis eius patriamque domumque

Auribus admoti narrant tenuique susurro.

Illa movens gestu pectus faciemque venusto

20

Scandit, et intrepido premit alta sedilia gressu.

Et vicina trucem sic est affata tyrannum.

"Me tibi Maxenti solitam praeferre salutem

Admonuit regalis apex, summusque paternae

Maiestatis honor, pietas violata repugnat.

25

Nam colis haec simulachra, Deo, peritura relicto,

Qui tibi solus opes tantas, Romanaeque patri

Regna dedit, fecitque maris terraeque potentem.

Nec fuit istius tanti tibi muneris auctor

Iuppiter Aegiochus Cretaeo pastus in antro,

30

Mortalis quondam, vitae modo lumine functus,

Sed neque post Petri vocem, documentaque Pauli

Roma Deum nescire potest, scivere Philippi

Et pater et natus, quos funere sustulit atro

Illa hominum suprema lues, graviore ruina

35

Raptus ad interitum Decius, millesimus urbis

Annus erat. Tum Roma suos solenniter ortus

Egit, et accepto celebravit festa Tonanti.

Tunc fuit imperii Christo sacrata potestas

Et tandem sub iura Dei translata, piamque

40

Tunc primum sortita fidem, tunc pulsa Deorum

Vana susperstitio Romani a limine regis.

Non satis est quod mille Iovi serviverit annos

Et phlegethonteis sese subiecerit umbris

Gens longo Romana iugo, tuleritque superbum

45

Imperium stygiae gentis noctisque profundae

Nubila, nunc iterum iuvat ad damnata reverti

Sacra Deum, parere putant praestantius Orcho

Quam superis, divina pudet mandata vereri.

Delectant inferna magis, nunc tartara gaudent

50

Nunc furiae exultant, posita nunc Cerberus ira

Motibus alludit caudae, nunc pectore tot

Dulia caeruleus carpit solatia Pluto.

At superum corda aegra gemunt, humanaque damna

Pallida mutato eplorant numina vultu.

55

Conqueritur mater natum sparsisse cruorem

Innocuum frustra, passum tot vulnera frustra.

Desine Maxenti superos offendere tanta

Impietate. Scelus Rex o Romane quod audes

Suppliciis dignum aeternus. Ixionis orbem,

60

Tantaleamque sitim, Tytii tormenta, labores

Sisyphios, ipsi quibus haec nova sacra litantur

Iam tibi discernunt stygii numina manes.

Finge tamen non esse scelus, dementia saltem

Bistonio ridenda seni, cur caede cruentas?

65

Cur tantis delubra boum mugitibus imples?

Tu ne Deum tali credis placare tumultu?

Tu ne Iovem fortasse putas revocare sepulchro

Cantibus his? Quae te cepit vecordia nate

Caesaris, ut fieri credas bove numina caeso

70

Mitia? Te miserum falsis oracula ludunt

Carminibus, non hac emitur Romana potestas

Religione, pium Christi clementia regem

Haec ad sceptra vocat, mundas qui sancta per aras

Dona ferat, qui relliquias Iovis atque Deorum

75

Conterat, et pulsis nova suscitet orgia bobus.

Quid templi molem hanc magnam miraris et arcus

A tellure procul tanto se attollere flexu?

Haec hominum fecere manus, magis aspice mundum

Hoc opus immortale Dei, tua numina gaudent

80

Bobus, at immensi versus dominator Olympi

Iustitia, pietate, fide, quae Iuppiter odit,

Dona Deum magis ista iuvant, sine caede litandum est."

Sic agit, ille magis vultum quam verba loquentis

Admiratus, agi iubet ad regalia tecta

85

Servarique locis intra penetralia clausis,

Mente scelus duplex agitans, temerare pudorem

Et violare fidem, pacis iam foedere fracto

Belli fervor adest, dant pugnae classica signum.

Persephone regem stimulis irritat, et acres

90

Cum Venere accendit circum praecordia flammas.

Vritur impatiens caeci Maxentius ignis,

Mens fugit a sacris, et amata ab imagine raptus

Figit humi frontem et curis immergitur altis,

Absentemque animo videt alloquiturque puellam.

95

Et furit, ut quotiens letali saucia telo

Cerva per Idaeos quaerit medicamina saltus

Dictamique comam viridem, quae vulnere ferrum

Mansa fuget, diramque avertat corpore pestem.

Cincta satellitibus tali nil territa casu

100

Ducitur, et dominae sequitur vestigia nutrix.

Perque vias urbis perque omnia compita clamans.

"Reddite, quo mitem dominam crudelibus armis

Protrahitis? Nutrix ego sum, cunabula prima

Ipsa gubernavi, nostris adolevit in ulnis.

105

Vbera prima dedi, dulcem mihi reddite natam,

Quam mihi vix bimam mater iam proxima morti

Tradidit, et lachrymans erit haec tibi filia dixit.

Reddite nutrici dominam, vel pignora matri,

Verte in me vultus o nata, tuamque

110

Altricem conversa vide, nihil esse solebat

Me sine dulce tibi, nostro oblita labores,

Non audis lamenta? Parum nec lumina flectis?

Lumina quae tantum Costus, quae mater amabat,

Lumina sancta domus solatia magna relictae.

115

Tu ne putas sine te caput hoc et anilia membra

Posse diu superesse, simul moriamur ut una

Viximus, et tumulo pariter condamur eodem."

Flebat ut invadi cernens a vulture nidos

Lactentes imbellis olor, praedator aduncis

120

Vnguibus et duro discerpit viscera rostro,

Flet pater, et viridi quaeritur proiectus in ulva.

Iamque propinquabant tectis, cum regia virgo

Lumine clementer verso "Charissima nutrix

- dixit - abi, solare domum, sociasque saluta.

125

Non ego sum limen posthac visura paternum,

Evocor ad superos, vos et terrena valete

Hospitia, obsequiis inopum dodrante relicto

Partibus aequatis mihi vos succedere mando."

Sic abiens fatur, luctu domus omnis acerbo

130

Solvitur, et moesto pallet vicinia corde.

Luget inexhausto lachrymarum fluminis nutrix

Anxia, et immotis manet ipso in limine plantis,

Crudelemque vocat regem et crudelia tecta.

Diripiunt aulae nurus, tristesque ministri

135

Ferrea convolvunt bifores ad limina valuas,

Desertae signa atra domos, suspiria totis

Aedibus alta sonant, aeger tenet omnia moeror.

Interea sancto metuens Catharina pudori

Atque sciens quali regum impetuosa libido

140

Ferveat affectu, tali prece numina pulsat.

"Sancte pater sancti genitor castissime nati

Cernis ut abrupto lupus insidiator ovili

Hanc extorsit ovem, caecoque incluserit antro.

Iamque aderit, iamque invadet Iove plenus, et omne

145

Attentare nefas adiget Venus atque Cupido.

Nil superest opis humanae, via clausa saluti

Vndique terrenae, tua sola potentia nullis

Clauditur obiicibus, nostro succurre dolori."

Atque pudicitiae, vento rege vela secundo,

150

Audiit orantem coeli regina puellam,

Et se qualis erat primi post tempora partus

Obtulit, infantem niveis completa lacertis,

Tecta sinum bisso, gradiens in vestibus albis

Et croceum capiti serum de vellere tegmen

155

Quod viridi premitur strophio, cum virgine fatur

Plena venustatis procera iuvencula virgo.

Stant utrinque leves animae, quas Iride vestit

Multicolor nubes, pingitque simillima nostris

Oribus ora, pares decor imbuit aureus alas.

160

Et sic orsa loqui. "Tua me suspiria virgo

Deduxere polo, ne sollicites, pudoris

Sum tutela tui. Sed quo secura quiescas

Tolle manum, sibi perpetuo te copulat infans

Connubio Christus, nurus es mea, pone timorem.

165

Sic ait, et fulvo digitum puer induit auro,

Quod moriens servabat adhuc, quod clausa sepulcro

Immortale tenet divini pignus amoris.

Hic neque Gnosiacae sequimur pigmenta coronae,

Vlla nec in nostro tegimus mendacia versu.

170

Vera sed amplectensque rei miracula gestae

Historiamque canens fidei monumenta revolvo."

Et iam turba Deum sacris dimissa peractis

Cum celer Ausonia, pelago delatus ab orbe

Nuncius enarrat regi, diademate patrem

175

Deposito regni sceptrum cessisse Galero,

Lucanosque lares tacitique silentia ruris

Et nemorum suaves umbras, ubi mobilis aura

Temperat ardentem placidis afflatibus aestum,

Praeposuisse gravi imperio, et splendoribus urbis.

180

Arvaque et Alcinoi tutam legisse quietem.

Atque per irriguos frontes et florida prata

Murice neglecto tristem oblectare senectam.

Laetitiam subitus dolor occupat, ora tiranni

Plumbeus involvit color, et patuere latentis

185

Ingentes animi fluctus saevique dolores.

His curis extincta Venus, furor auctus, et ira

Acri bile tumet, nutritque in pectore virus

Persimilis pullo qui dum in consueta recusat

Frena pati, rodit morsu indignante lupatum.

190

Post epulas largo paulum exhilaratus Iaccho

Captivam iubet adduci, spectacula mensis

Rex petulans lasciva volens praebere secundis.

Illa solo fixis oculis vestigia lento

Tarda movens gressu prono regi annuit ore.

195

Cuius ut effigiem claram videre, decusque

Indolis egregiae tenuere silentia cuncti.

Et Triviam vidisse putant aut ora Minervae.

Ad quam rex solio paucis ita fatur ab alto.

"Mane Deum nostras tenuerunt orgia mentes,

200

Nec potuere tuis adhiberi vocibus aures.

Dic age nunc, quando positis convivia curis

Laeta, voluptates animorum et gaudia poscunt.

Ede genus patriamque tuam nomenque paternum.

Illa manum crucis instar agens sic incipit ore.

205

Non ego iactandi studio primordia gentis

Clara meae referam, titulosque et nomina, quando

Rex Romane iubes, genus est illustre meorum,

Maiores etenim sceptrum gessere, meaque

Sunt reges in stirpe decem, Lagus omnibus auctor

210

Primis Alexandri mile qui condidit urbem

Et quae regna vides, et Alexandrea vocavit

Moenia, post celebres pugnas Asiaeque labores

Huc venit cum rege Lagus, Ptolemaeus ab illo

Nascitur a vili proles generosa parente,

215

Sicut ab exigua descendit origine flumen

Maius, hic Aegypti, Libyes, Arabumque potitus

Imperio quondam, mansitque in stirpe nepotum

Ducentos quadraginta super (nisi fallimur) annos,

Ast ubi Romanam superis extollere gentem

220

Et Libycas visum bellis ardentibus urbes

Vertere, mutati reges, tum regia proles

Interiit, tunc arva meus vicina tenebat

Aethiopum, campis atavus praefectus Erembis

Dux animis armisque, regique propinquus

225

Sanguine, supremi vigilans custodia regni.

Qui postquam sero audivit sublata quorum

Sceptra dolens longe Aethiopum secessit urbes,

Et per saepe pater reginae Candacis, illo

Contrivit ductore vagos Garamanthas, et acres

230

Massilum populos, Arabumque per aequora classem

Duxit, et Indorum spoliis remeavit onustus.

Quartus ab hoc Costus genitor mihi, doctus et ipse

Militiam, verum patriae telluris amore

Ductus, ad antiquos rediit cum prole penates,

235

Argentique tulit secum grave pondus et auri.

Tandem huc advectus tecum mercatur et agros,

Atque clientelis clarus famaque parentum

Primis in urbe fuit, Romanaque castra sequutus

Sempre in Ausonii senuit fortissimus armis.

240

Hinc genus ipsa traho, patri nata unica Costo,

Et generis tanti soboles ego sola supersum,

Multa dies alios longaevaque sustulit aetas,

Hac est orta patrum soboles hac desinet urbe.

At postquam vita funti cecidere parentes,

245

Ne lasciva meam macularet inertia mentem

Ad studium duplex curas et pecora verti.

Fonte salutares Christi suscepimus undas.

Et mea lustrali Deus abluit ora lavacro.

Ipse vir, ipse pater, castum sacravimus illi

250

Corpus, et elabens annis velocibus aevum:

Is haec mihi prima salus, teneris me Costus ab annis

Tradidit eloquii studiis, et misit ad urbes

Cecropias, vidi Thebas, Dircaeaque rura,

Attica regna, solum Pelopis, Lacedaemona claram

255

Legibus, et quondam bellis ac Marte potentem.

Atque Theramnaeos saltus Helenaeque penates

Minoisque domos, praerupta saxa Corinthi.

Et Rhodon illustrem Phoebo statuatque superbam

Marmorea, et Lindi sacris atque Herculis ara.

260

Vidimus et delphos, Dodonaeasque columbas,

Cortinam, Tripodas Phoebi, Pythoniaque arma.

Cycladas et Thraces, Troianaque vidimus arva.

Atque omnem Lycii graia rate legimus oram

Littoris, Ausoniis mox praeceptoribus usa

265

Facta gentis didici, totumque Latinis

Viribus et bellis attritum ingentibus orbem,

Regna Britannorum, Germanorumque superbam

Progeniem, Scythicas alpes, Hircanaque longe

Littora, et Euphraten, Nabatheaque rura, Syenen

270

Et Lybicas arces, et qua iuga porrigit Athlas

Maximus, invasit Romanae gloria gentis,

Caesareos proceres et quarti specula regni

Atque tot illatam crudeli vulnere mortem

Principibus, legi mores et furta Deorum,

275

Et tandem nihil esse dies mutabilis aevi,

Daemonas esse Deos et totum ambagibus orbem

Constat in errores ductum, nullamque saluti

Esse viam nisi per Christi documenta fidemque.

Sic Arabum libri, sic vult Iudaea vetustas,

280

Sic, quibus et vestri credunt, cecinere Sibyllae.

Quo magis admiror vos qui terraeque marisque

Regna gubernatis, quorum mutabile vulgus

Ducitur exemplo, tam claro errore teneri.

Et tanta simulachra Deum ambitione tueri,

285

Et statuas horum divino extollere cultu

Quorum vita fuit scelerum sentina. Quod Io

Nostra, quod Ichneumon, et quod latrator Anubis,

Accipiter, Felles, Bos, Oxyrynchus et Ibis

Numen habet? Taceo Martem, Phoebumque Iovemque

290

Quorum tanta canunt vestri miracula vates.

Hi stygios ideo metuunt iurare per amnes

Quod stygii mersi stagnis altaque palude

Dant scelerum atroces iusto sub iudice poenas.

Veridicum vero Christum sine crimine cuius

295

Vita fuit, nigro manes qui trait ab orco

Qui caecas hominum mentes et lucis egena

Lumina restituit, siccisque liquentia plantis

Aequora calcavit, fugitis, revocare memento

Rex Romane pedem, iusti trans limina, lapsum."

300

Talibus orantem verbis, mirata sedentum

Lecta cohors, cives Pharii, proceresque Latini.

Inspectusque magis sexus dicentis et aetas.

Illa etenim ter frena fuit supremaque bruma.

Rex tamen implicitus divorum ambagibus aegre

305

Dicta tulit, mandat vinclis et carcere claudi,

Affligique cibo tenui, vix fluminis unda,

Vix simplex concessa Ceres, inclusa tenebris

Orat, et in magna versatur luce per umbras.

Sedula Persephone mendacis imagine sumpta

310

Pincernae Ichthyboli, cui vox oscura procaxque

Ingenium, tumidae fauces, turgentia labra,

Diffusaeque aures et nasi plurima moles,

Signa viri excordis missaque furentis habena,

Pes brevis, et grandes proceri corporis artus,

315

Angustumque caput, frons multo oscura capillo.

Hic erat in magica regi comes unicum arte,

Fatur, et obscuris vocem de naribus haurit.

"Virginis unius quid tanti pendimus ora

Rex Romane, rudes inter facunda videri

320

Garrulitas indocta potest, nos praelia docti

Militiamque sumus, si dimicet ense vel hasta

Nemo ex hoc numero tali fugiturus ab hoste est,

Verum hoc non ferro bellum, sed voce gerendum.

Nemo est omnis homo, non omnes omnibus artes,

325

Collige finitimis claros ex urbibus omnes

Rhetoras, et quibus est Romanae copia linguae.

Audiat hos mulier de religione loquentes,

Et pudeat carpsisse Deos, explosa Dione

Aeneadum matri et nostro et thura Quirino.

330

Si neget, impietas ferro plectetur et igne."

Persephones omni placuit sententia mensae

Et simul a toto coetu caudata sedentum.

Nam soliti ludos celebres inferre theatris

Talia Romani curant spectacula cives.

335

Mittitur ad Solymos, Idumeos, et Erembos,

Ad claram Zenone Cyprum, licet aequora ventus

Tollat et albentes veniant ad littora fluctus.

Regia contemnit leges et frena libido.

Mittitur ad Schediae campos, Mendesiaque arva,

340

Hermopolisque lares, ad aquosam Naucratis oram

Necropolim, et claram Menelai classe Canopum,

Qui vocet eloquio insignes fandique peritos.

Praemia victori statuit vasa aspera gemmis

Aurea, purpuream vestem, laurique coronam.

345

Interea cupidus regni Maxentius, alto

Corde volutabat Romam, cupit ire per undas

Navigio celeri, patriaeque invadere fines.

Sed piceae nubes et hyems contraria nautis

Impediunt cursus. Aquilo bacchatur, et Eurus

350

Importunus agit pluvias, freta concita clamant,

Nec spes ulla viae superest n isi vere reverso.

Nam quamquam hybernis nonnumquam tuta diebus

Aequora sint, dubio tamen inconstantia coelo

Propterea instantum, rabies abscondita pectus

355

Rodit, ab imperio exclusum dum se videt, undas

Execrat, et ventos et singula numina ponti,

Doridaque et natas, cum matre Palaemona Glaucum

Protea, et Oceanum cum coniuge, vela, ratesque

Concitus in mitem parat eructare puellam

360

Conceptum virus, tacitaque incenditur ira.

Non secus ac circumpositis hastilibus ardet

Caeruleus serpens, et aperta fauce venenum

Colligit, ignivomisque oculis atque auribus altis

Sibilat, et tetram diffundit aera pestem.

365

Sic furit impatiens Caesar, iuvat ignibus ignes

Persephone, modo Nycteridem, modo Nycticoracem

Fingit et hoc premitur Maxentius oestro

Perdius et pernox, animum quoque somnia vexant.

Arduus Eoi mons est Titanis ad ortum,

370

Mons Asiae Libyaeque sedens confinia iuxta,

Et quasi communis limes, caput erigit altum

Assyrios, Arabesque videns Aegyptiaque arva

Vertice de summo, Casium dixere, sepulchro

Romulidae magni et celebri Iovis inclytus aede,

375

Huc oblectandae studio per littora mentis

Fertur equo Caesar, triduoque in rupibus altis

Delituit magicis exercens carmina signis.

Ichthybolusque, et tacito profert mendacia risu.

Interea coniunx vultu verbisque puellae

380

Capta moras non fert, sed mox absente marito

Opportuna videns data tempora, nocte silenti

Cum duce Porphyrio qui prestantissimus armis

Cyrenae praefectus erat, sed venerat illis

Milite cum multo sacrum ad solenne diebus,

385

Tendit ad horrentes obscuri carceris umbras,

Et tenui densam superat vix lumine noctem

Ignis, anus cornu clausum quem praevia gestat.

Ostia claudebant aditum tria ferrea magnis

Vectibus, et squalere situ locus ante solebat

390

Terrifico, nigra fornix caligine tinctus.

Humidus, et vitrea paries lanugine candens.

Marmoraque assiduum sempre lachrymantia rorem,

Et iam cardinibus primo de limine versis

Impulit ignotus nares odor, omnia vincens

395

Quae reges unguenta Syri, Persaeque solebant

Delitias inter gemis includere et auro

Talia seu mallent proprios seponere in usus

Seu dare natarum muliebri scrinia mundo.

Mox rimis illustre iubar clarescere visum,

400

Quod duplices abigat noctisque et carceris umbras.

Attoniti pressere pedes, et lumine tecto

Auribus arrectis pendent, audire loquentes

Concentumque lyrae exilem vocesque canentum

Pertenues visi. Raptae dulcedine mentes

405

Per longas immota moras vestigia figunt.

Talia coelestes animis solatia castis

Indulgere solent, terrae contagia postquam

Dedidicere, gravi scelerum de turbine sanctam

Deducti ad mentis requiem atque silentia clausura,

410

Prolata mox luce fores reserantur, et ipsam

Compedibus vinctam duris, gelidaque gravatam

Mole catenarum et gravia inter saxa iacentem

Ieiunam tremulamque gelu videre puellam.

Quod neque Myrmidonum quisquam Dolopumve, nec ipse

415

Phallaris aut duri miles Busiridis ausit,

Non Diomedaeus stabula inter saeva minister,

Hoc ferus infandi sceleris Maxentius auctor

Indignus qui vivat agit. Clementior ipso

Crudeli regina viro. "Carissima virgo

420

- dixit - in has tenebras quae te fortuna redegit?

Cur tali aerumna tantoque horrore sepulta es?

Quis tuus iste Deus quis te tam tristia iussit

Vincla pati? Cur vis tenerae miseranda iuventae

Perdere foelices istis cruciatibus annos?

425

Ad quam subridens oculis cum voce levatis

Virgo ait, infectae fulgenti murice vestes

Ante cadis rapidos ignes patiuntur ahenis.

Quam celebres usus habebant, regumque ferantur

In thalamos: prius accensis fornacibus aurum

430

Solvitur in rivos et multo vapulat ictu

Quam gremio suaves epulas et vina capaci

Accipiat: multo subigunt verbere farra

Ante fatigatis quam sint alimenta colonis.

Mens humana sui sub inerti pondere pressa

435

Carceris et terrae latitans in mole caduca

Non nisi per luctus et lamentabilis aevi

Supplicia aeternos mundi sortitur honoris.

Non aliter fecis luteae contagia possunt

Abradi, imbibitas sordes animoque receptas

440

Hae resecant artes, nec te regina voluptas

Si veri tibi cura boni, si cura salutis

Perpetuae fallat, blanda sub imagine semper

Ingreditur, nardi succos, unguenta, sapores

Mellifluos praefert, vultuque applaudit amico.

445

Sed nihil est sine fraude, latent sub melle venena.

Quae postquam imprudens biberis, fugit illa repente

Laeta dolis, manet infixum sub pectore virus.

Dic ubi nunc illae, quorum vulgata theatris

Crimina conculcant probitatem, humanaque corda

450

Mortiferis adigunt studiis, Briseis, Elissa.

Phyllis, et Oenone, Sappho, Chryseis, et Helle.

Tyndaris, et mater. Medeaque Pasiphaeque

Atque meae Cleopatra domus grave dedecus, omnes

Vt duxere breves foedis insordibus annos

455

Ad stygios venere lacus, terraeque sub umbras.

Forma, voluptates et opes et gloria regni

Non valuere sequi dominas, post funerea nulla est

Disparitas animis, nisi quam dum vescimur aura

Disparitas morum inducit, si cernere fas sit

460

Aethereos regina lares et limina divum,

Occidet omnis amor vitae mortalis, et ultra

Nulla dies posset curis abducere vanis

Altius afflatum divino numine mentem.

Nec nisi multos voluit Deus esse labores

465

Ad sua regna viam, nec sydera segnibus offert.

Sic nos ipse suo noster principesque paterque

Admonet exemplo Christus, qui brachia ferro

Transfigenda dedit, plantasque et pectus apertum.

Ipse videns hominem antiquis erroribus actum

470

Immersumque altis tenebris non posse reverti

Ad caelestis iter patriae, et simulachra Deosque

Marmoreos colere, et vili se credere ligno,

Venit in hos artus, et aperto lumine noctem

Abstulit horrendam, atque vagos collegit in unum

475

Iustitiae et fidei callem, quo sancta nepotum

Posteritas adiuta domos intraret Olimpi.

Sed tuus hic Caesar divum responsa sequutus

In verum movet arma Deum, multosque trucidat

Christigenas, qui mox ut deseruere caducum

480

Corpus in aethereos ignes et sydera tendunt.

Ipse autem infoelix omnique miserrimus aevo

Se gravibus mergit poenis, et more Gigantum

Pugnat ut excelsos trahat in sua pecora montes.

Nunc delubra Iovis nocturnaque consulti exta,

485

Et sibi promittit sceptrum, Tarpeiaque regna

Ambit, et ignavo sperat succedere patri.

O fragiles curae, o dominandi insana libido,

Quot Latiis nuribus lachrymas, quot funerea Romae,

Quot caedes dabit illa dies, cum dignior ipso

490

Missus ab occasu princeps, insignia Christi

Qui feret omissis aquilis, altissima solus

Regna gubernabit, Christoque auctore potitus

Imperio Christi extollet ad astra.

Vir tuus arma ferox capite, sed Marte sinistro

495

Corruet, et tristes Erebi rapietur ad umbras.

Quare age ne nos luge regina dolores,

Sed magis aerumnas et formidanda mariti

Damna tui, prolisque tuae stragemque quorum.

Namque ego si paulum afflicto sum corpore pressa

500

Nil tamen est in me flendum nihi, sydera carcer

Parturit iste mihi, faciunt tormenta beatam.

Et iam finis adest, noctem iam terminat ortus

Lucifer, et clari facies aperitur Olimpi."

Sic ait: auditas quasi quaedam oracula voces

505

Cum duce Porphyrio volvens regina Sibyllam

Coelitus afflatam nec verba humana sonantem

Aestimat, et paucis sic est affata puellam.

"Credimus o virgo coeli arcana tenere,

Nec te tanta pati nec te sine numine fari.

510

Credimus et Christo tecum, volumusque salutis

Participes tantae fieri, clarescere Christus

Incipit, et totum late regnare per orbem.

Omnia Christus habet, rubet omnis sanguine tellus

Innocuo, memini Romae vidisse gregatim

515

Christigenas duci, et quondam perisse ferarum

Morsibus, et quosdam gladiis, et in flumine quosdam.

In mare complures, fodienda ad marmora missos.

Flumina, terra, fretum, fuso sacrata cruore

Numen habent Christi, debentur et omnia Christo

520

Vidi ego Caeciliae, et flebile sanctae

Funus Anastasiae, vidi Euphemiaeque dolores

Tyburti fratrique necem. Crudelis nobis

Vulnera Chrisogoni veniens narravit ab Istris

Nuncius, et fateor lachrymae cecidere tepentes.

525

Hippolytus laniatur equis. Laurentius ardet.

Nec superare virum flammae neque ferrea possunt

Verbera emitur coelum, sic invidus Orcus

Vincitur, et nulla esse potest victoria maior.

Iam mea terruerant crebrae corda intima mortes.

530

Et tanta horrebam passim lamenta, virumque

Saepius increpui, verum furibundus et atrox

Nec servare modum, miseris neque parcere novit.

Viderit ipse suam sortem: nos castra subimus

Christe tua, et posthac tua numina sola sequemur."

535

Pauca pati satius, brevibusque aeterna parare

Gaudia suppliciis, quam dum fugientia frustra

Completi bona conamur retinere, laborem

Perdere, et infernos demum descendere ad amnes

Sic ait, et rubro surgebat ab aequore fulgens

540

Lucifer, et Casium rutilans aurora cacumen

Luce colorabat crocea, Regina comesque

Porphyrius fletu madidi rediere per umbras:

Nona dies aderat, turba stipante tyrannus

Affuit, at decima subierunt moenia luce

545

Rhetores acciti verborum ambage parata.

Arduus ad laevam portum subeuntibus alta

Rupe locus surgit Phariae contrarius arci.

Vnde licet totam claris prospectibus urbem

Subiectasque rates sinuosaque portus

550

Et procul in Cyprum fluctus spectare natantes.

Hic fuit Antoni (cum iam Cicerone perempto

Victus ab Augusto civilia poneret arma)

Regia, mox iterum renovata in littore pugna

Fractus in has fugit latebras, nova moenia Caesar,

555

Nicopolim dicens, statuit, monumentaque Victor

Inclita Pellaeis posuit contermina portis.

Hic igitur positis amplissima sedibus aula

Cingitur aulaeis, longo velamina tractu

Accipit, et picto paries vestitur amictu.

560

Hic Ninus et coniux sexum mentita virilem

Coctilibus muris Babylona Semiramis ambit,

Assyrii reges Persae, Maedique sequuntur.

Hic Cyri genus et pugnae funusque cruentum,

Et Thamyris vultu Scythiae regina superbo

565

Sanguinem regis caput insertabat in utrem.

Id quoque subscriptum Graiis epigramma figuris.

Debita sanguineo mors sanguinolenta tiranno.

Hic Iovis et semeles Gangetica filius arva

Vastat, et imbelles involvit caedibus Indos.

570

Miles Alexandri longinquum navigat aequor,

Dives et omissis petitur Taprobana mergis,

Namque polus gemina qui circunscribitur arcto

Occidit, et gelidos illic non porrigit ignes.

Sydera sunt illi nobis incognita coelo,

575

Quae diversa creant illis animantia terris

Diversosque hominum mores aliumque colorem.

Quando dies illis oritur, densissima nobis

Nox silet, et medio volvuntur sydera lapsu.

Huc igitur Romana cohors cum rege latino,

580

Septaque multiplici regina satellite venit,

Certamen visura novum, et sine nomine turba

Plurima. Substratis aurata tapetibus alto

Fulget sella loco, quam vix Maxentius ostro

Splendidus et gemmis late rutilantibus intrat.

585

Quinquaginta acres animis linguaque diserti

Rhetores ad laevam positum ascendere tribunal.

Pellitur e medio vulgus, sedere latini

Ad dextram proceres, Lagidae tenuere sinistram.

Ordinibusque silent completa sedilia longis.

590

Ingreditur virgo tanti certaminis auctor

Quam circum magno Nasamon strepit agmine lictor

Gens fera, gens immanis agens ex aequore praedas

Dum miseros aquilo iacit in vada Syrtica nautas.

Splendida lucifero similis Catharina, nihilque

595

Extenuata fame et roseo spectabilis ore,

(Nam Deus ut saevi torqueret pecora regis

Illius ambrosia vultum, frontemque, comasque

Tinxerat, et totam coelesti afflaverat aura)

Iussa sedet, trabs alta ligat pendentia pugnae

600

Praemia, stant versis arrecti vultibus omnes.

Cuncta silent, regis nutu data copia fandi.

Talia tum primis sumpsit primordia Rhetor.

"Maxime Romulidum Caesar, quem Iuppiter unum

Deligit, immensi cui sint consortia regni,

605

Non ego dicendo laudes aequare Deorum

Posse puto, neque enim fas id mortalibus ullis.

Sed ne tanta leves verbosa licentia linguas

Instet ut in superos passim convicia iactent,

Pauca loqui suasit pietas, causamque tueri

610

Coelicolum, qui te, Caesar, Romanaque regna

Praecipuis tollunt studiis, qui barbara tandem

Ausoniae sanctis domuerunt legibus arma."

Maximus hic orbis gemino qui nititur axe

Quem decorant aeterni ignes, quem circuit ardens

615

Lumine perpetuo Titan, germanaque Phoebe,

Nil Iove maius habet, sedet alto in vertice mundi,

Tartaraque et terras complexus et aequor et auram

Imperio aeterno regit, omnia Iuppiter implet,

Omnia mente gerens, animo procul aspicit omne

620

Tempus, et incumbens cubito vigil excubat, ipsi

Nulla quies et summa quies, ab origine factum

Servat opus, semperque novis nova corpora formis

Suscitat, ex astris animas vitalibus haurit

Quas in membra pluat, mox vitae munere functas

625

Evocat ad coelos iterum, post tempora soli

Nota sibi rursum emittit rursumque reducit.

Hoc opus est quod sine caret, sed summa voluptas

Ipsi operi coniuncta quies aeterna vocatur.

Ipse sibi tantae molis ne solus habenas

630

Flecteret, ut tanti faceret communia regni

Gaudia, progenuit natos, quos sustulit inter

Sydera, ut ex alto curent mortalia coelo.

Sic Venus et Pallas sic Mars seriesque nepotum

Surgit, ut Aeneas, et Romae conditor urbis

635

Romulus, et claro stellatus in aethere Caesar

Indigetesque alii, quorum tutela iacentes

Mittitur in terras. Meritis pro talibus ipsi

Cum dare nil melius possint, fumantibus aris

Thura ferunt homines, onerantque altaria donis.

640

Templa locant, tantoque Deos testantur honore,

Hinc Ephebi moles, Dodonaeaeque columbae:

Hinc Ammonis opus, Clariique oracula Phoebi,

Et Lyciae sortes, et Delphica Phocidis antra.

Namque hominum miserata graves pia numina curas

645

Dant variis responsa modis, in stantia bella,

Insidias, pestemque monent, casusque sinistros

Ingruere, humanis nunquam tacuere vocata

Suppliciis, tumidus Medo cum milite Graios

Opprimeret Xerses, miserantum oracula divum

650

Vincendi docuere viam: cum punica bella

Cladibus innumeris Italos, Romanaque regna

Concuterent, divum Phrygio de littore mater

In Latium translata gravem sedasse tumultum

Dicitur, auspiciisque Deae vicisse Latinos.

655

Et nedum eiecisse suis de finibus hostem,

Sed Lybicos etiam ferro flammaque penates

Vastasse atque armis Byrsam evertisse potentem.

"Quid referam auxilio Iovis et Iunonis ab arce

Deiectam Senonum gentem? Et capitolia forti

660

Divorum protecta manu? Pestemque repulsam

Moenia cum Phoebo atque Coronide nymphae

Versus in effigiem colubri Ronana petivit?

Quo fit impietas atque irreverentia divum

Sit scelus horrendum, et nullo delebile sacro,

665

Sacrilegas odere manus, odere superbos

Numina. Tantalidis natos Latona peremit.

Iuppiter anguipedes congestis montibus ausos

In superos tentare viam, curruque volanti

Aeolidem agressum tonitru simulare fragorem

670

Fulmine deiecit, torvaeque Lycaona regem

Induit ora ferae nudus cute Marsya Phoebum

Repperit ultorem, temeraria sensit Arachne

Pallada Cecropiam, mentitae Pergama Troiae

Ira tridentiferi perterruit Ennosigaei.

675

Sed quid ego annitor Phoebo superaddere lumen?

Ista satis fulgore suo sententia nota est.

Et scelus a superis habet et sua praemia virtus,

Quare age conceptum virgo depone furorem,

Nec tentare Deum genus infeliciter aude.

680

Est thalamis praelata Venus, praelata puellis

Nubilibus, taedas nisi sis pertaesa iugales

Sit tua cura Venus, quod si servare pudorem

Virgineum mavis, tibi sit tutela Diana.

Numen utrumque pium, tua qui iam possidet orbem

685

Vota secundabit Caesar, quid pallida moeres?

Pone metum virgo infelix, resipisce parumper.

Pro generis splendore tui, connubia Caesar

Clara dabit, nam te Lagidarum a sanguine ductam

Commemorant, proavos, semenque imitare paternum,

690

Et cognosce Deos quos agnovere parentes

Ante tui, quisnam nugas persuasit aniles

Vt genitum oscura segnique propagine Christum

Numen habere putes? Mundus coniurat in omnes

Christigenas, iam terra rubet, iam sanguine pontus

695

Spumat, et ex toto genus hoc exploditur orbe.

Et tu docta bonas artes, sata sanguine regum,

Et formae splendore nitens, gratissima tantis

Principibus, magnae Domino gratissima Romae,

Et modo florentes annos ingressa iuventae,

700

Sponte tibi mala tanta paras? Vis ferre latentes

Carceris obscuri tenebras, vis ferre catenas

Extremamque pati saeva inter vulnera mortem?

Ah miserere tui, saltem miserere quorum,

Desertae miserere domus, lamenta precesque

705

Ne contemne tuae gentis, depone rigorem

Marmoreum virgo, ne contra iura, Deosque

Foemineas extende manus, tibi gloria vitae

Maior erit quam victrici, spes unica tanti

Sanguinis, extingui prolem patiere quorum?

710

Carminibus tua corda malis possessa retardat

Christus, et haud compos mentis cognoscere sanctos

Non sineris monitus, sed mox ut Martis ad aram

Numen adoraris, pulsa caligine tollet

Libera mens oculos, et te tua limina laeto

715

Accipient vultu reducem, quid lenta resistis?

Rumpe moras, nec te clementia Caesaris ullum

Ad scelus invitat, nec ad importabile pondus

Vrget, opus leve, iucundum, laudabile, sanctum

Imperat, id proceres optant, id supplicat omnis

720

Vrbs tua, quid tantis et sola et foeminea votis

Non parere potes? Da thura valentia Marti,

Dux tibi Caesar erit, nos te comitamur euntem."

Sic ait, et Caesar nutu assentitur et ore.