Battista Mantovano Parthenice secunda sive Catharina 1
Other sections


Baptistae Mantuani carmelitae theologi
secundae parthenices quae Catharina dicitur liber primus

 

Costidis aggressi pugnam, tormenta rotasque,

Atque triumnphato victricia bella tiranno,

Detegimus fraudes, et numina falsa Deorum.

Sancta fave virgo tenuem cui carminis orsum

5

Pangimus et vento venias ad vela secundo.

Veridicos cantus non ex Helicone vetusto

Porrige, sed Christi sacris de fontibus haustos.

Da mihi non hederae, non lauri vimine textam,

Sed qualem tu diva geris de fronde, coronam

10

Arboris Eoae, medio quam legimus horto

Spargere foelicem ramis vitalibus umbram,

Et Paradisiaco nobis aspiret ab orbe

Vera Dei soboles, aeterna potentia patris.

Orbe soporato tellus Aegyptia noctem

15

Roriferam induerat, mersusque sub aequore, Titan,

Hesperio, coeli nitidos accenderat ignes,

Et niger attollens humentem Scorpius ortum

Stringebat iam rura novis affoeta pruinis,

Cum Iovis imperio volucres Cyllenius alas

20

Sumpsit, et ex toto veteres Memphitis in agros

Cogeret orbe Deos, qui maiestate relicta

Iam sua cedebant nostris altaria sacris,

Invitaque iugum Christi cervice ferentes

Nulla dabant responsa palam, sed caeca malorum

25

Semina iactabant, tacitoque in pecora lapsu

Intrantes humana, dolos et operta venena

Gentis ad excidium nostrae inspirante solebant.

Quale per insidias gerit inter ovilia bellum

Nocte lupus, facta pedibus scrobe limina subter.

30

Tunc ferus Ausoniis Mavors nova gentibus arma

Suadebat, ferrumque, gravi versare tumultu,

Ocia lucanis dum Maximianus in hortis

Ducit, et in regem dum res Romana reverti

Cogitat, extinctis regni consortibus, unum.

35

Tunc Hecates motus furiis Maxentius, artes,

Vertitur ad magicas, veterumque ad sacra Deorum,

Instaurat delubra, novus scrutatur aruspex

Exta, scelus tentat, quo non crudelius ullum

Legimus a prima nascentis origine mundi.

40

Viventium gravidas matrum secat ensibus alvos

Immatura trahens stygiis quae destinet aris

Pignora, funestos docuit Proserpina ritus.

Invida crescentis fidei successibus omnem

Haeresibus sacram legem Tritonia Pallas

45

Implicat et veris fucat mendacia dictis.

Mixta choris iuvenum Venus illecebrosa repugnas

Virginibus sacris, moresque irridet honestos.

It Veneri Bromius comes, et Silenus, et ipsae

Castra Mimalloniae vino redolentia Bacchae.

50

Atque Dionaeos furtim per tecta liquores

Iam sine pampineis thyrsis et lyncibus Evan

Mittit, te occultos accendit in aedibus ignes.

Involvebat opum studiis Saturnia Iuno

Corda virum gemmis, fulvique numismatis aura

55

Merce peregrina, tunicis ardentibus ostro,

Sollicitans animos hominum, privatus Olimpo

Phoebus et ignifero curru, pice nigrior atra

Versus in Aethiopem, fidibus spoliatus, et arcu

Daphnaea sine fronde miser per moenia noctu

60

Ibat, et ablatum virus Pythone perempto

Quod magnus servabat onix, spargebat in ipsos

Nobilium thalamos, quo corda imbuta malignis

Artibus armabant animos hinc orta libido

Imperii, et curis rabies accensa superbis

65

Regnandi cupidos facile in scelus omne trahebat.

Talibus addictos operis Cyllenius urget

Ad moesti Iovis ire domos Memphitica regna.

Est locus Aegypti bifido qua flumine Nilus

Delta facit, Nilus cuius celesti origo

70

Regna per Aethiopum fugiens orientis ab hortis

Ingreditur Pharios septena per ostia fluctus,

Non procul est Styx atra palus, ubi condidit Io

Inachis inventum fratrem Typhonis Osirim.

Edita non procul est in collibus ora supinis

75

Pyramidum regio, quarum praecisior orta

Dicitur a Rhodope, cuius praestantia formae

Tot congessit opes, ut nobilitate sepulchri

Vicerit et reges ipsos. Hic Iupiter olim

Clarus et ignipotens, posito modo fulmine pauper

80

Squalidus et torva demissus lumina fronte

Daemonas advectos angusto suscipit antro,

Atque sub exesa scabri testudine saxi

Consedere solo. Tunc si est Iuppiter orsus.

"Numina quae toto terrae regnastis in orbe

85

Non satis est nostro quod nos Galilaeus honore

Exuit, in tantas ausus prorumpere fraudes,

Non satis est, pueris etiam contemnimur, omnes

Nos impune premunt, in nos convitia iactant

Caupones, mimique leves, scurraeque loquaces.

90

Falsidicosque vocant, ergo haec indigna feremus?

Nec toties laesi semel ulciscemur? Inertes

Sic sumus ut vivos nos non intellegat hostis?

Nos perisse putant, defunctaque numina vita

Vulgus ait, tempus veniet cum turbine tanto

95

Christigenas Asiae regnis Libyaeque fugatos

Involvam, properate dies, velociter amni

Currite, ferte cito Machometia tempora cursu."

Interea mentes alii solabimur aegras

Suppliciis, una nostras in virgine vires

100

Experiamur, erit nostri reverentia forsan

Maior ab exemplo tali, Catharina superbo

Nostra supercilio damnat simulacra, Deosque

Impia subsannat, vultuque elata superbo

Non Venerem, non Iunonem, non Pallada, non me

105

(Tanta est impietas) minimo dignatur honore,

Iuppiter haec, magno socii fremuere tumultu,

Exiliunt irae, furiarum incendia surgunt.

Et furor ignitis oculis et fronte minaci

Excandescit, uti rapidis cum ferrea flammis

110

Lamina Cyclopum excoquitur flagrante camino.

Iuppiter ut vidit gravibus commuta querelis

Numina, sic iterum sumptis sermonibus inquit.

"O soboles iucunda mihi plutonia coniunx

Persephone, quando miseri te cura parentis

115

Sollicitat, cita tartareas descende sub umbras,

Plutonemque roges unam mihi mittat Erinnem,

Tisiphonem, aut Alecto, diramve Megaeram

I pete scis quibus ille modis possit, quove ordine flecti."

Sic pater, haec responsa dedit Proserpina patri,

120

O pater, heu frustra furias in tale vocamus

Obsequium, poscit furias sibi tartarus omnes:

Nec satis officio faciunt, vix prima Neronem

Vix Decium fratrem Titi execrabile sancta

De radice genus colubris et verbere duro

125

Corripit, indomitae pugnant cum manibus umbrae

Vociferant altum lateque incendia iactant.

Tantum in igne dolor, tanta impatientia flammae

Namque ea gentiles animas in tartara iactans,

Non sinit alterna requie mitescere poenam.

130

Et modo Romanis thalamos stratumque duobus

Regibus, imperii qui deposuere labores

In mediis Cocyti undis componit, et altum

Figit humi puteos, quantum Marpesia cautes

Ingenti vix mole novem descenderet annis.

135

Altera Iudaeos recutit aeque improba gentis

Semina, quae postquam letali vulnere Christum

Abstulit, antiqua nequiquam lege superbit,

Curat, et ardentes mergit Phlegethontis in undas.

Saepius Herodes geminos natumque, patremque

140

Caedit, et insertat candens in guttura ferrum.

Tertia Christigenas, odiis infensa cruentis,

In vada praeruptae celso de vertice rupis

Praecipites Acherontis agit, versosque per amnem

Luctificum trait hamato per saxa tridente

145

Et iacit in flammas, quae deficientia nunquam

Sulphura depascunt, fumo involvit et igne.

Sed quid opus pater est furiis, ego iussa capessam,

Fare patris non est fas dissimulare dolorem.

"Vade, ait, ardentes quando Maxentius aras

150

Consulit, imperii cupidus, sub nocte silenti

Hec responsa dato, Nilum pete, sacra Deorum

Restitue, et tanta tibi pro pietate coronam

Accipe, et insignem fulgenti murice clavum."

Sic ait, et natae pater inclinatus ad ora

155

Permulcensque caput dextra, dedit oscula fronti.

Persephone mandata facit, corvique figuram

Induit, et tranans auras pernicibus alis,

Praeterit Ammonis templum admirabile quondam

Dum Iovis imperium, maiestatemque colebant

160

Terrigenae, a Lybicis quod nomina trait arenis,

Iamque tenet Syrtes, facit hic brevis unda vadosum

Aequor, et est ratibus magnis impervia Tethys.

Transvolat Inarimen aterno ardore coruscam,

Quae premit ingentem saxosa mole Tiphoeum

165

Iam tenet Italiae littus, Laviniaque arva.

Intrat ad urbanos strepitus, celsaque resedit

Tarpeii super arce Iovis, populumque patresque

Et tria despiciens fora, post delubra Tonantis

Solis ad exortum Romae decora alta superbae.

170

"O caput, o florens terreni gloria mundi

- dixit - ut excelso tetigisti vertice coelum

Indigetes oblita tuos geniosque laresque

Atque Iovem et natos, demens ad inania Christi

Tam cito degeneras documenta, fidemque nefandam."

175

Sic ait, et Petrum quater execrata columnam

Traiani quae iuncta foro supereminet urbi

Involat, et corpus iam desinit esse, brevemque

Se trait in nebulam, et Maxentia tecta subintrat.

Nox erat, et Phoebe gelidis argentea bigis

180

Collis Aventini summo de vertice tollens

Cornua, lustrabat radiis pallentibus urbem.

Impius ad magicas rediit Maxentius artes

Combustique affert cineres infantis ad aram.

Consulit exta, vocat manes, et numina lethes.

185

Nacta vias faciles et idonea tempora fraudi

Persephone, commenta sagax insibilat aura

Pertenui, fibrasque movens felicia signa

Fingit, et involvit regis caput igne corusco

Subridens, alacri saliunt praecordia plausis

190

Principis et tota trahit inter gaudia noctem.

Iam parat ire viam pelago, iam concipit omnem

Trinacriam, Cretaeque domos, Cyprumque Rhodumque

Qua Zephyris impulsus eat, qua classe Latina

Vectus Alexandri monstratam annaviget urbem.

195

Egregios prima comites de pube Quiritum

Deligit, et fulget Tyriis aurata iuventus

Vestibus, Eois rutilant segmenta lapillis

Et vagina sinu gladios hiacynthina pulchro

Claudit et argentum capulis effulget eburnis.

200

Septima consurgens roseis aurora capillis

Oceani pulchrum caput extollebat ab undis

Cum iam compositis ratibus ventoque secundo

Littore ab Ausonio solvens Pelusia tendit

Ostia, et illustre Pompei funere campos.

205

Persephone volat ante fretum spumantibus undis

Liberat, et placido facilem facit aequore cursum.

Non Scythicus Boreas illi, non Aphricus auster,

Non oriens Eurus potuit spirare diebus.

Vix sua subleni crispabat tergora pontus

210

Applaudens Zephyro et sceleri se accomodat aequor.

Optimus interea mentis Deus auctor honestae

Atque pudicitiae custos, ne regia virgo

Circumventa dolis subita labatur, ab alto

Praemonet, et celeri tradit mandata ministro.

215

Ille per immensos coeli glacialis ab ortu

Labitur anfractus, penetransque per aurea tauri

Cornua, Pleiadum flammas restingit, et ipsos

Praeterit errones septem, triviaeque sub orbe

Accipit exiles raris ex ignibus artus.

220

Regia progenies cultu redimita pudico

Inter Socraticos et quos Academia quondam

Stoaque Cecropiis libros de fontibus hausit

Clausa latet modico pictae testudinis antro

Atque voluminibus legum stipata duarum

225

Abstrusos animo sensus volvebat, et acris

Ingenii vegetas acies figebat in omne

Quod tenebris aenigma latet, mysteria miris

Invelata modis visu penetrabat acuto.

Quicquid ad ornatum fidei exemplaria sancta

230

Graeca ferunt animo vigili condebat, et omnem

Assidui frugem studii quasi fertilis agri

Primitias, quasi collectum de sordibus aurum

Et quasi fulgentes Gangis de pulvere gemmas,

Rasaque Panchaei duro de cortice thura

235

Roboris, et pinguem torto de caudice myrrham

Ad Christi delubra ferens, cape summe Deorum

Munera dicebat, primae cape dona iuventae

Quae tibi per steriles apis haec tua colligit agros.

Primus Abel pingui coluit tua numina sacro,

240

Melchisedech panum calathos et cymbia Bacchi

Obtulit, Abraamus dulcem sua gaudia natum.

At nos syncerae tibi virginitatis honoris

Collectosque pia de sedulitate legendi

Offerimus flores, nostra haec tibi munera sunto.

245

Regia dum tales voluti sub pectore curas,

Et fugiens animo terras, coelestia virgo

Cogitat, ecce novae lucis micat igneus ardor,

Atque repercusso paries splendore coruscat.

Auratae micuere trabes, micuere columnae,

250

Et subitis visum flammis ardere lacunar.

Nuncius emisso nitidis e nubibus ore.

"Regia progenies - dixit - quia concipis alto

Corde Deum concessa tibi consortia divum.

Pone metum, secura meas intellige voces.

255

Ille ego qui Mariae sanctas orator ad aures

Ante fui, tibi de summo modo mittor Olimpo.

Nam tibi post illam primi debentur honoris

Inter virgineas acies albentia castra,

Scis veteres odio lucis studioque malignae

260

Mentis et imperii vanaeque libidine laudis

Dissentire Deos Christo, et molimine magno

In mores certare bonos nec posse nitorem

Ferre pudicitiae, Clymenes corruptor Apollo

Pressit Aristei matrem, nymphamque Dionem

265

Iuppiter, Europam, Danaen, Asopida, Laedam

Atque Lycaonidem, Maiam, Bacchique parentem

Falcifer Oceani natam Minoida Bacchus.

Persephonen Pluto rapuit, Simoentis ad amnem

Congreditur Venus Anchisae, Thetidosque cubile

270

Pelleus incestat, rector Neptunus aquarum

Phorcida, Deucalidem fraudis, furumque magister

Mercurius, Venerem Mavors, et Pallada frater

Polluit, Endimyon vultu Pan vellere Lunam,

Iasius Cererem, nulla est sine labe Deorum

275

Progenies, nisi forte suum quae plangit Osirim

Inachis, arguto pellex Iunonia sistro.

Et tibi virginitas, istis odiosa paravit

Insidias, in te longinqua a Thibridis urbe

Et coniurata descendunt proelia Memphi.

280

Nulla sub indigno virtus est principe tuta.

Nulla sub incoesto castis et gloria rege.

Nam vitiis probitas semper contraria pacem

Nescit, et hostiles dextra laevaque catervas

Sustinet, illatosque parat se semper ad ictus.

285

In virtute labor, sed in pectora ipso certa labore

Dona, sit ex operis merces, aeterna resurgit

De sudore quies, et de maerore voluptas.

Non habet ex omni numero plebisque, patrumque

Victricem, nisi qui potuit certare, coronam

290

Et multis certare datum, sed vincere paucis

Atque coronari et celebres vectare triumphos.

Quare age surgentes audaci nave procellas

Rumpe, per adversos aperti tua carbasa fluctus,

Nec stantes horresce nothos, nec murmura ponti.

295

Irato te crede mari, proramque patentes

Ad coeli converte vias, reget ipse per undas

Temonem velumque, Deus puppemque tenebit,

Nec sinet in scopulos fragilem tranare carinam.

Semper Olympiaca terram speculatur ab arce,

300

Et quoscunque, operi vidit se accingere sancto

Numine presenti Deus adiuvat, odit inertes.

Pugnam invade, Deo nihil inspirante timendum."

Nuncius haec, humili facundia virginis ore

Sic responsa dedit. "Vobis ego, numina, grates,

305

Non si vel totidem linguis, quot dicitur Argus

Luminibus vidisse, loquar persolvere passim.

Omnia vos homini vitamque alimentaque vitae

Vos datis, et coeli vos aspiratis amorem.

Blanditiisque rudens ad contemplanda levatis

310

Astra animos et opes vestras monstratis in ipsis

Ignibus et coeli ornatu mundique decore

Perpetuo, nostrae ne forte libidine mentes

Se lutea immergant, nequeantque attollere frontem

Ad coeleste bonum, nostrae vos cura salutis

315

Sollicitat, nec nostra diu durare potestis

Damna pati, veniamque datis peccantibus ultro.

Me prope lactentem charisque parentibus orbam

Ante puellaris quam vos agnosceret aetas

Cum neque fabar adhuc vos susceptis alendam.

320

Propterea nunquam divis ego thura piandis

Vlla dedi, nunquam fumantia vidimus exta.

Sola Dei mihi cura satis, mea, tempore ab illo,

Virginitas addicta Deo, votisque vocata

Palma triumphalis pugnae, qua sanguine fuso

325

Testificata thronum Christi super astra venirem.

Miscererque choris superum, sedemque beatam

Aetherea sortita domo, regna illa viderem

Aeternis congesta bonis, visuque tuerer

Perspicuo, quod certa fides sed nubila monstrat.

330

Est amor iste furor, quo tempore saucia longo

Nectar et ambrosiam sitio, tantusque medullis

Ardor inest, tantus coeli calor ossibus haesit,

Vt mors nulla queat mihi formidanda videri,

Sed iucunda magis, cur non quae pertulit Agnes

335

Ipsa veram? Cur non Agathes imitabile fatum?

Lucia, cuius erat neque mens neque fortior aetas,

Vicit, et istarum foelix Trinacria palmas

Vidit Anastasiae tellus Romana triumphis

Gaudet, ad istarum laudes et praemia curro.

340

Tu modo qui coelo frueris divine minister,

Haec offer mea vota Deo, si faverit, omne

Dulce mihi certamen erit, pugnamque diem

Arbitrio legati ipse suo sic fata nitentes

Vertit humi assurgens oculos, se nuncius albam

345

Colligit nubem, sparsisque per atria succis

Ambrosiae, dulci repetivit sydera cantu.

Iam vada Carpathiae sulcans Maxentius undae

Littus Alexandri et Phariam procul aspicit arcem.

Atque ait o magni salve pars tertia mundi

350

Aphrica Romanam fausto precor omine classem

Aspice, et auspiciis divum mea vota tuorum

Prospera sint, salvete Deo, salvete penates

Indiginae, quos relligio longeva parentum

Excoluit, sacros venio laturus honoris,

355

Sancta sequor mandata Iovis, ritusque reporto

Divinos ad templa Deum." Dum talia fatur

Praevolat ad portum remis, ventoque secundo

Cymba levis, volucrem cursa quae vinceret Eurum

Summaque vix recto fugiens movet aequora lapsu.

360

Fama per Aegyptum praetentaque littora ponto

Nunciat advenisse rates ex urbe Latina,

Advectumque freto Romani regis alumnum.

Cuncta magistratus, lucem posuere per illam,

Publica, Pellaei privata negocia cives.

365

Festa dies agitur, nitidis urbana iuventus

Vestibus et multo testantur gaudia cultu,

Turba coit, pictis oneratur puppibus aequor

Murice vela rubent, radiant aplustria cocco.

Ducitur elato gradiens Maxentius ore

370

Splendidus et gemmis et multo lucidus auro.

Ausonii Libycique simul glomerantur utrinque

Sistra sonant, altis lucent in turribus igne.

Moenia fronde virent et odoro gramine portae,

Altera lux ortum Casii vertice summo

375

Extulerat solem, cum rex iam squalida multo

Templa situ iubet ornari, veteresque per aras

Purpureos spargi flores, et rite parari

Danda Ecatombaeo quae sunt animalia sacro.

Christigenae soliti crudis preda esse tyrannis

380

Contremuere metus et et multi petiere Syenen

Thebaeosque lares et Syrenaica regna

Aethiopumque domos et littora gentis Erembae.

Sicut ubi mites aquilam videt columbae

Nare per aerios tractus, nec pinguia rura

385

Nec placidae retinent epulae, timor omnia vincit.

Pars latet umbroso saltu, pars alta volatu

Tecta petit, pars montanis cava saxa latebris,

Et pennis percussa sonat pernicibus aura.

Tunc est coepta coli regis deserta, solumque

390

Solibus exustum assiduis, et rura venenis

Inclyta et arentes terrae sitientis arenae.

Solivagus vastam petiit tum paulus Eremum

Hispidus, et fulvae tectus velamine palmae,

Cuius ad ignotas veniens Antonius aedes

395

Incidit in Satyros, mox flebile corpus amici

Condidit, et siccis vitam traduxit arvis,

Inter arenicolas colubros et saeva leonum

Semina graminibus vescens et fluminis unda.

Templa coronantur sertis et funibus actis

400

Barbara suspendunt aulaea sub abside curva

Pinguia mittuntur docti per rura ministri

Quae vicina bibunt piscosi fulmina Nili

Atque papyri ferae dulcem Tritonidis undam,

Et qua se viridi Mareotis arundine cingit.

405

Adducant delecta boum qui corpora centum

Interea cultros paterasque et thura sacerdos

Expedit, et sacras longo locat ordine vestes.

Ante ea neglectus meliori pascitur Apis

Gramine, et extento iacet ad praesepia ventre.

410

Iamque dies solennis ad est, mugitibus aurae

Per fora perque vias urbis per compita clamant,

Aera crepant, clangore tubae complentur acuto.

Consequitur vulgi strepitus, turbaeque frequentis

Murmur, et inflato resonat cava tibia buxo

415

Clarus ad illustres graditur Maxentius aras,

Et circum Pellae micat, Romanaque pubes.

Angelicas alto voces sub corde voluntas

Costis adesse videt speratae tempora pugnae

Et quanquam immota maneat sententia mente,

420

Atque adamantaeis vinclis frenata libido,

Invita ratione scelus non audeat ullum,

Ora tamen meditans duri furibunda tiranni

Atque graves poenas horret, ceu saxea moles

Pulsa freto et circum salientibus aequoris undis

425

Vapulat atque tremit, sed non vestigia mutat.

Dumque animus tanto curarum impellitur aestu

Non procul ecce duae vultu incessuque verendo

Femineae species adsunt, quarum una Cybeli

Persimilis turrita caput, stellataque frontem,

430

Igneus ore color possit Pana referre

Pectora pervolitant nebulae gyroque volucres

Aereo ludunt et versi coloribus alis.

Aequora ventre habet, pictasque per aequora puppes,

Squammiferique greges flexis per cerula caudis

435

Arrectisque natant pinnis, ludoque fugaci

Per scopulos et saxa volant viridemque per algam.

Inferius campi herbosi, curvataque ripis

Fulmina, et excelsi nemorosa cacumina montes

Vertice inaequali, pecudes, humanaque tecta

440

Atque per incultos saltus atque invia rura

Auriti lepores et flexis cornibus errant

Dorcades, et timidi dame, ramosaque cervi

Cornua tollentes, vacuis spaciantur in agris.

Haec rerum natura parens, quae virginis ora

445

Dulcibus amplectens ulnis. "Quid mergeris - inquit -

Filia tot curis et sollicitudine tanta?

Contemplare meum decus et mea maxima regna,

Sanctaque de nostris opibus velut ante solebas

Expulsis animo curis solatia carpe.

450

Terra, fretum, nubes, flammae, versatile coelum,

Cuncta meis subsunt regnis, eo cuncta guberno:

Elige de tantis aliquid quod mulceat aegram.

Quid tuus hic moeror sibi vult? Quid dulcis miris

Pallent ora modis? Et quot tua forma recessit?

455

Pone Deum curas, divi sua sydera servent,

Ambrosia vivant, et delectentur Olympo.

Terra subest homini, terrena negocia tracta ,

Nec fines frustra humanos excedere tenta.

Tune potes volucrum per iter tranare, sub undis

460

Degere, et obscuris inter delphinas in antris

Sirenes ubi sunt, et inertia corpora phocae?

Vt tibi per spelaea maris, per lustra ferarum.

Sic quoque per coelos inter consortia divum

Legibus aeternis vita hospitiumque negatur.

465

Nec fas est homini coelum sperare, Deorum

Regna cupis, sedemque tibi promittis Olimpi

Cum neque brutorum latebris assuescere possis?

Omnia limitibus certis ego sola diremi,

Quos transire nefas, ea vota superflua pone.

470

Sit tibi cura decor, tua sit tibi cura venustas

Ingenio condita meo, dum fingere tento

Calliopes oculos, et ne contemne iuventam,

Nec te finge Deam, sed te mortalibus aequa.

Sic natura parens tristem solata puellam."

475

Altera quae tales paulum cunctata loquelas

Hauserat, et vafro gressum suspenderat astu,

Affuit, aurati crines, frons lactea, fulgent

Lucifero similes oculi, rubicunda colorat

Lactentes aurora genas, per eburnea colla

480

Caesaries emissa fluit, toga caetera vestit

Aurea, quae tracto verrebat syrmate campum.

Coelestis nitet ore decor sparguntur odores

Ambrosii, creditque nequit mortalis in illa

Spiritus, aut numen vel non sine numine imago,

485

Textus inauratae chlamydi descensus ab astris

Prolis Olympiacae stygios ingressus ad amnes.

Ignea linguarum species, qua spiritus ingens

Intonuit super ora virum, montisque relicto

Vertice sydeream Christus remeabat in arcem

490

Victor, et evulsae caeco Plutonis ab antro

Patrum animae niveis indutae nubibus ibant

Aera per liquidum, terram praedatus et Orcum

Rex superum tali repetebat regna triumpho.

Gratia nomen habet, cuius praestantia forma

495

Naturae ex templo visa obscurare decorem,

Non aliter quam sol maiori sydera luce

Vmbrat, et exoriens alios exterminat ignes.

Haec igitur sic orsa loqui. "Quid virginis altum

Deiicis in terras animum, natura superbo

500

Caeca supercilio, rerum te insana parentem

Dicis, et ignoras a quo tua venit origo

Nec nosti genus ipsa tuum, tua signa sequuta

Nicomachi proles stellis Erymanthidos ursae

Navigat amissis, et naufraga saepius arctas

505

Flante procelloso Borea Symplegadas intrat.

Namque aliud vitae genus immortalis Olimpo

Noluit esse homini, sed necte te credidit ortans,

Nec me vidit inops lucis, mutabile corpus

Contemplata Deum sicco pertransiit ore.

510

Auspiciis hanc usque tuis pervenit ad oram,

Hic sua sopito detraxit carbasa vento.

Dic ubi (si nosti), primaevaque Christi

Castra, triumphalesque, qui sanguine claras

Emisere animas et qui vicere tyrannos,

515

Subiecere Deo populos? Tibi sola reliqui

Corpora, et immundos cineres et tabida membra.

Ipsa coronatas coelesti lumine mentes

In sublime tuli, quare iam desine nugis

Talibus illustres animos involvere caeca

520

Nube tuae noctis versis fata recessit

Passibus, at plutei lato natura sub orbe

Virginis in thalamo fertur liquisse pavorem,

Cuius ut agnovit fraudes abscondit amorem

Gratia discendens, eius qui frangeret omne

525

Virus, et auxilio coeptis ingentibus esset."

Protulit ora pavor gelidae sub imagine mortis

Pallidus, et curvo contractus pecora a dorso,

Caecus et elinguis, trepidus, vix ossibus haerens,

Dentibus exertis trunca deformia nare

530

Ora gerens, et crure labans, frigore torpens.

Cuius ut horrificam effigiem stygiumque colorem

Et testudineos virgo perterrita gressus

Vidit, ab aspectu monstri conversa recondit

Lumina, et admoto texit velamine frontem.

535

Tum validis ardens animis alacrique iuventa

Strenuus et grato praetendens ore pudorem

Virgineum, pictasque ferens in pectore flammas

In medium prorupit amor, cornumque repertam

Corripit et monstri, repetito verbere, terga

540

Pulsat, et iniectis agite extra limina plantis

Vociferans, et fuste petens caput, ora, manusque,

Non secus ac fertur (si vera est fabula) quondam

Infernum domuisse canem Tirynthius heros.

Calcitrat et manibus tensis avertere cornum

545

Nititur, et facies monstrum defendere ab ictu

Acrius instat Amor, tetroque in pulvere versum

Execrat indignans, limoque infigit aquoso,

Membraque coenoso sepelit moribunda sepulchro.