Cantalicio bucolica 4

Testo base di riferimento: Liliana Monti Sabia, 1996

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


Egloga quarta de regibus Aragoneis

 

Carpoforus

Carcale, quid censes? Num censes, Carcale, eundum

Regibus eiectis nobis his montibus esse?

Carcalus

Immo magis tuta nobis iam sede manendum

Figendumque pedem, superis et rite litandum,

5

Qui tot Aragoneis nos eripuere tyrannis

Exemptosque pii tandem voluere tributis,

Detrectabat onus quorum gens quaeque superbum.

Carpoforus

Carcale, sic illis saltem male parce loquendo,

Nam sua, quum vivant, poterunt in regna reverti

10

Proque etiam levibus miserum te plectere verbis.

Vt lubet, hic maneas; ego, Carcale, linquere terras

Has meditor, partes ad quaslibet orbis iturus,

Inclyta Parthenope donec in regna receptet

Inque suas sedes illos aliquando reponat.

15

Sed tu, dic quaeso: quae tanta tributa coactus

Pendere iam fueras? Scio me quoque regibus illis

Persolvisse aliquid, sed me sine legibus aequi

Persolvisse nihil. Nunquid tibi, Carcale, reges

Debuerant potius praestare tributa clientes?

20

Nam memini dixisse deos monitusque dedisse:

"Reddite quae regis sunt omnia, reddite regi,

Et sunt quae divum, vos omnia reddite divis".

Carcalus

Carpofore, heu quaeris cur me memorare quid olim

Et quantum tribui nostra pro parte? Quotannis

25

Mittebam binos pingues ab ovilibus agnos,

Tris hedos vitulamque unam pro lege tremenda,

Vnius adde etiam vervecis pectora crassi.

An non hoc fuerat nimis intolerabile pondus?

Carpoforus

Ergo quod hoc doleas, hoc est de regibus illis,

30

Carcale, quod quereris? Fuit haec num saeva tyrannis

An onus et pensi fuit haec tam magna tributi

Sarcina? Cur tota sic, Carcale, mente recedis?

Agnorum plus ipse etiam largissimus illis

De grege mittebam, plures quoque misimus hedos

35

Vervecesque decem, totidem cum prole iuvencas,

Cumque his multa dabam laetus pretiosa Galesi

Vellera. Solvissem sed tota armenta gregesque,

Proque illis nunquam renuissem pendere vitam,

Sub quibus has nostras cunctas Astrea per oras

40

Laeta vagabatur, veluti quum secla fuerunt

Aurea: summa quies passim, pax alta per omnes

Pastores inerat nemorum securaque campis

Pascua cernebas, nusquam formido luporum,

Atque latrocinii nusquam timor, undique cantans

45

Carpebat tutus noctesque diesque viator

Et securus iter, ipsae meliora capellae

Et distenta magis referebant ubera vaccae,

Et plus lactis oves nostraeque saporis habebant.

Parce igitur tantis maledictis, Carcale, posthac

50

His tu seu maneas, seu sis abiturus ab oris:

Nanque vices variat fallax violentia fati.

Carcalus

Carpofore, accipito paucis quae sentio verbis:

Tu quia dives eras, haec munera regibus illis,

Sive tributa magis, persolvere tanta solebas.

55

At nos, divitias quibus improba fata negarunt,

Multaque turba sumus, tantum iustum esse putamus

Persolvisse nihil: mihi sunt nanque undique nati

Nataque (quod cruciat) iam praematura marito,

Cui iam nupturae non est satis una iuvenca,

60

Non duo sunt hedi, non quattuor ordine librae

Lanitii. Quid enim tu talia tempora laudas?

Implevit tandem pastorum vota suorum

Saepe rogata Pales: nam iam, mihi crede, feremus

Mitius imperium, meliores Gallia mores

65

Attulit huic regno, tutum fore creditur omni

Valle pecus. Trepidae iam vos gaudete capellae,

Iteque securi iam qualibet, ite, iuvenci!

Quicquid erit, nostrum illud erit, non regibus hedos

Amplius aut agnos, vitulas nec mittere cogar.

Carpoforus

70

Ergo tibi est animus, mens est tibi certa manendi,

Carcale. Dii tribuant tutae, precor, ocia vitae,

Atque tuo pecori placidam et sine fine quietem;

Sed saepe augurio bona spes concepta futuro

Fallitur, et vana sperantes decipit aura.

75

Ast ego, quod statui, tota cum prole recedam

Cumque mei consorte tori, pecus omneque mecum

Certus agam, venumque dabo, si pascua desint.

Forsitan exilium nostrum fortuna iuvabit,

Me reddens quandoque casae patriaeque relictae.

80

Carcale, tu interea Rhodani cum gente triumpha.

Carcalus

Tu quoque nobiscum potes his remanere sub oris,

Carpofore, et patrios felix habitare penates.

Ire per exilii quis te tormenta coegit?

Quis te Campanis prohibet consistere terris?

85

Dulce tibi fuerit sub Gallica vivere iura.

Carpoforus

Nil mihi dulce meis poterit sine regibus esse,

Immo etiam misero fuerit iam vivere amarum.

Vivere num potero miser in regionibus istis

Vnde mei extorres modo sic abiere per undas

90

Trinacrias cuncti, sed nulla ob crimina, reges?

Ah, peream potius cum prole, uxore, capellis,

Quam mea tam duris rigeant praecordia fibris!

Turbasti o nostram cur Gallia saeva quietem?

Nempe tuis poteras regnis contenta manere.

95

Quid tibi Aragoneae gentis domus inclyta fecit?

Quaeve tuis regnis iniuria venit ab illa?

Non armata tuas unquam penetravit ad Alpes

Illa, ne insidias contra tua sceptra paravit.

Campanos sed enim tu milia mille quietos

100

Impia sparsisti passim sine more per agros

Et cum Teutonicis foedasti haec regna catervis.

Vivite, si liceat, vos me qui semper amastis

Pastores alii! Cras his me cedere terris

Et migrare palam vestrum me quisque videbit.

105

Pro reditu, vos oro, meo date vota precesque,

Vt liceat patrios aliquando revisere fines

Vobiscumque mori, quod ne tamen esse futurum

Credite, Aragoneos videam nisi regna tenere.

Maxime rex superum, tota cum gente deorum

110

Te precor ut vanos non haec mea vota per Euros

Ire velis, nostris nec enim tibi, maxime, coeptis

Victima pauca cadet, sed cuncta armenta dabuntur

Nostra tuis cultris, nec non ab ovilibus agni

Quot quot erunt, et pingue ferent hedilia quicquid.