Battista Mantovano Parthenice prima sive Mariana 3
Other sections


Iam mare, iam tellus, Italo perterrita Marte,

Caesaris imperium Romanaque iura ferebat.

Pax erat et domitum late placaverat orbem

Tuta quies: nusquam litui, non arma sonabant

5

Et sua bifrontem claudebant limina Ianum.

Nudus in herbisecam redigebat Martia falcem

Arma faber: segnes fodiebant ensibus agros.

Iam Marius Cimbros Rhenique subegerat arva,

Iulius audaces Araris Rhodanique colonos.

10

Emathium Paulus regem Graecosque subactos

Duxerat insigni Capitolia ad alta triumphos:

Hesperiam Mauros, Numidas Libyamque potentem

Scipiadae: Magnus Nilum Syriamque Arabesque

Hircanosque sinus et Pontica regna fretumque,

15

Quod Phryges et Cilicum disiungit ab Hellade campos

Vicerat. Evandri collem metuebat Olympus.

Et Tiberim magno pater Ennosigaeus honore

Suscipiens inter nymphas et numina ponti

Ducebat saeptum celebrique in sede locabat.

20

Laeta Ceres agris cultum referebat et altum

Fumabant presso robusti vomere tauri.

Augustus, rerum dominus, regna oppida et ipsos

Indigenas redigi in scriptis mandarat et ibant

Caesareis omnes censum nomenque daturi

25

Praesidibus. Veterem patriam Davidis Ioseph

Cum consorte gravi Bethlemica regna petebat.

Iamque suburbanas aedes intrarat et urbem

Turba frequens complebat: erant plena omnia multo

Hospite et ingenti strepitu, plenaeque sonabant

30

Confuso clamore domus: promiscua vulgi

Congeries atra sub apertis nocte iacebant

Porticibus nulloque tegi vagus advena tecto

Iam poterat; sicut populo cum maximus omni

Pollicitus veniam scelerum post quina sacerdos

35

Lustra vocat turbas Romana in templa fideles.

Propterea, exesi montis sub rupe cavata

Ligna senex ramosa ferens ex arbore caesa,

Parvula congesto fixit praesepia feno.

Et circum iumenta locans asinumque bovemque,

40

Fraxinea stravit saxosa cubilia fronde

Fomiteque apposito circum de marmore flammas

Excutit et claris noctem fugat ignibus atram.

Binaque saxa viae lapidoso ex aggere vellens,

Pronus humi duo scamna brevem convolvit in usum.

45

Admotaque uxore focis, stridentia postquam

Ligna diu lacrimas nebulaque humente vapores

Eiecere graves oculis et libera pulsis

Vndique flamma micat fumis, spelaea ligato

Claudit et hibernum prohibet velamine frigus.

50

Mox inopem e dorso cenam deportat aselli.

Cantarus et passae Cereris cum frugibus uvae

Carica iuglandes nec non Cariotica poma

Et siliquae dulces et parvi caseus orbis,

Deliciae ruris nocturnae haec pabula mensae.

55

Vt dapibus sedata fames, de tempore partus

Colloquium subiit: nonum iam currere mensem

Natalisque instare dies ut constitit, orant

Ante gravascentem ne sarcina deserat alvum

Quam patrium limen repetant notosque penates.

60

Propterea tardae quantum valuere senectae

Invalidae vires Mariae curam exhibet omnem

Sollicita pietate senex: iam languidus ignis

In cineres ibat levibusque albere favillis

Coeperat et blando nutabant lumina somno.

65

Vestibus explicitis, aegra cum coniuge fessus

Procumbit senior tepidoque obductus amictu

Stertit: anhelanti stertit spelunca susurro.

Deciderant umbrae nemorum, sine crinibus omnis

Arbor erat nidosque avium monstrabat inanes.

70

Stabat apex Lydi gelida nive candidus Haemi.

Taurus Hyperboreos albenti vertice flatus

Accipiens hiemem Assyrias spargebat in urbes.

Moenalon et Rhodopem, Pholoen, Erymanthon et Ossam

Idaeas rupes Apenninique cacumen

75

Exuerat frigus penetrans Aquilonis acuti,

Siccaque brumales urebant arva pruinae;

Astrictique citos undis glacialibus amnes

Perdiderant cursus et clausae vitrea Nymphae

Tecta subintrabant, tepidis ubi Mulciber antris

80

Conditus hibernat. Sic sanguine tinctus Enipeus

Ausonio, sic Thrax Pindo qui labitur Hebrus:

Populiferque Padus Lacedaemoniusque Eurotas,

Et Tanais gelida celerem qui dividit undam

Hyrgis aqua Scythicusque Hypanis, Xanthus Simoisque.

85

Vix Arabes horti, calidae vix arva Syenes,

Vix ager Hesperidum, vix ipse virebat Hymettus.

Alcyonis fetae variis nova pignora pennis

Iam tolli audebant primosque efferre volatus.

Attulerat medio nox alta silentia cursu,

90

Astraque per tenebras tremulis ardentia flammis

Lustrabant dubio frigentem lumine terram.

Occiderant ignes et caligaverat antrum,

Cum subito matris clausa puer editus alvo

Extulit umbrosam caelesti lumine noctem.

95

Advenere chori Superum, promptique agilesque

Dulce ministerium Nato exhibuere Tonanti:

Et dulces cecinere modos. Tulit ora repente,

Territus hac novitate, senex, et strata cubili

Membra levans, pueri Numen recubantis adorat.

100

Iam levis et partu nullos experta dolores

Sustulit Infantem Virgo pannisque volutum

In praesepe tulit iumentorumque sub ora

Mitia, ubi tractis alternus anhelitus auris

Spirabat pueri tepidos in membra calores.

105

Fortunata ambo atque omni praelata ferarum

Et pecudum numero, seu sit quae lactea Cyro

Vbera porrexit seu sit quae lucet in astris

Hirta Iovis genetrix, seu sit quae pavit Hiberum:

Cerva ducem. Cedant Phrygii, qui sancta leones

110

Plaustra deum matris subeunt Bacchique ministrae

Lynces et rapidae truculenta animalia tigres

Et lupa quae geminos aluit Mavortia fratres,

Quique trahunt Martis currus Phoebique iugales.

Vos sola e cunctis, divini conscia partus,

115

Infantique Deo primum exhibuistis honorem.

Discite, primates orbis qui sceptra tenetis:

Tegmine qui bifido frontem, qui sacra rubenti

Tempora velatis cocco: quibus ora superbo

Inflat honor fastu miseram non temnere sortem.

120

Hic puer, obscuri cum primum limina mundi

Attigit, elatae docuit deponere frontis

Alta supercilia atque humilem vestire figuram.

Prima haec in nostros obiecta est machina mores

Informemque ista reparavit imagine vitam.

125

Mitia sic iumenta inter mitissima proles

Virginis innocuae iacet: ad spectacula toto

Caelicolum conversa cohors miratur Olympo.

Ima Caper caeli, Cancer suprema tenebat

Et caput attollens saecli regina vetusti

130

Erigone iunctosque videns descendere Pisces

Prospexit teneros clementi lumine partus.

Sunt quoque qui summum traxisse per aethera caudam

Fronte sub ardenti mersa Phlegethonte Draconem

Commemorent genesimque velint fecisse sinistram.

135

Sed pia virgineae Prolis clementia legit

Ipsa sibi genus id fati; non astra tulerunt.

Nam neque sublimi Dominum qui regnat Olympo

Credimus a caelo in poenam violenter adactum.

Tum quoque montanis laetum pastoribus agmen

140

Divorum apparens, "Regem, clamavit, Olympi

Quaerite, qui natus modico iacet abditus antro.

Ite citi, nec vos nox intempesta retardet.

Candida formosae iam pendet ad ubera matris:

Infantem fovet ipsa sinu: nova gaudia mundus

145

Accipit et rerum melior contexitur ordo.

Descendit promissa salus: pia Numina mundo

Servavere fidem: felicia saecula currunt

Et cum prole nova caelo nova labitur aetas.

Pax nova terrigenis oritur, nova gloria caelo."

150

Haec Divi: gressus illi movere citatos,

Ingressique lares, dulcem videre puellam

Pascentem teneros lactenti pectore partus:

Nam iubar immensum caelo deduxerat Infans

Illustrique die noctis disiecerat umbram.

155

Mirati lucem insolitam summumque decorem

Virginis osque viri sanctum capitisque verendi

Canitiem sacram, pulchraeque simillima Matri

Pignora, virgineum labiis mulgentia pectus,

Poplitibus flexis miti sub imagine clausum

160

Numen adorarunt: mox ad sua saepta reversi

Miserunt celebrem vicina per oppida famam.

Non erat Oleniam fama haec nutrire capellam

Cretaea sub rupe Iovem: neque tecta canistris

Pascere Cecropias Vulcania furta sorores,

165

Sed faustos venisse dies sperataque multum

Tempora, quae vates, quae praedixere Sibyllae

Tempore voce loco variis, at sensibus isdem.

Disparitas facit ista fidem. Nam Persica primum

Haec cecinit: post hanc Libycae telluris alumna,

170

Delphicaque, et Cumas veniens a Chalcide virgo,

Antiquumque trahens cognomen ab aequore Rubro,

Et Samia. Et regi quae terna volumina prisco

Attulit, augustaeque fretum quam nominat Helles:

Et Phrygio nutrita solo, quaeque ardua tecta

175

Tiburis et magnae coluit iuga proxima Romae.

Haec, cum divinos cultus et sacra pararent

Augusto cum plebe patres, cita Tiburis arcem

Liquit et ingentes veniens ad Caesaris aulas

Fulgentem nitido monstravit in aethere circum

180

Irideque inclusam parva cum prole Parentem.

Atque manum tendens vultuque ad sidera verso:

"Ille puer Deus est, inquit, tu desine, Caesar,

Velle coli pueroque aras et templa relinque.

Ille regit caelos atque immortalis Olympi

185

Possidet imperium et fatalia temperat astra.

Ille facit pronam Tauri incandescere frontem.

Et Titanis equos ad aquatica brachia Cancri

Flectit et ardentem sub virgine temperat aestum

Atque suas servare vices vaga sidera iussit.

190

Chironem torpere gelu Caprumque nivosis

Imbribus et glacie strictos requiescere campos.

Messibus aestates, hiemem nive, purpureum ver

Floribus, autumnum pomis et frugibus implet

Casmataque et terrae motus ventosque sonantes

195

Imbriferasque facit nubes, fulmenque per ipsa

Nubila contorquens, violentos excutit ignes.

Ille fretum levat: ille premit vitaeque necisque

Lora tenens, Superis leges imponit et Orco.

Tu sceptrum mortale geris: te Serica nondum

200

Regna, nec Eoae noverunt litora terrae,

Nec Scythiae glaciale fretum, neque conscia Nili

Principio tellus, nec inhospita rura Syenes.

Parva brevi te Roma sinu concludit; et audes

Te Superis aequare? viamque ad sidera tentans,

205

Tendis ad obscurae pallentia flumina Lethes.

Pone, precor, Caesar, fastus, Auguste, superbos,

Teque (licet tractes vastae telluris habenas)

Esse sub immenso positum reminiscere summi

Principis imperio, cui rerum aeterna potestas".

210

Haec ait, et patrios petiit sic fata Penates.

Iam Puero iuxta mores legemque paternam

Nomen; et indigenae dederant insignia gentis

Membraque pertulerant cultros recutita cruentos,

Cum novus Eoo criniti sideris ardor

215

Movit ab orbe Magos, qui, vel quia forsitan astrum

Ante diem partus multo videre, vel ipsa

Quod iumenta magis cursu venere citato,

Immensum paucis iter exegere diebus.

Herodis monitu, postquam, monstrata Tonantis

220

Tecta subingressi, Puero tria dona dedere,

Ad Persas aliud per iter rediere colonos.

Iamque quater decies croceos Titonia coniux

Extulerat vultus, postquam Lucina beatos

Miserat in lucem caelestia femina partus.

225

Cepheus occiderat: iam Sol lustrabat Aquari

Vicinas Aquilae partes verisque redibat

Temperies: zephiros pulsis aquilonibus Atlas

Solvere tentabat, caelique aperire decorem.

Regia post partum Virgo, quae limina numquam

230

Liquerat et brevibus tectis abscondita nondum

Venerat ad Solymas arces altamque Sionem,

Pervigil ante diem petiit cum prole viroque

Et cum pauperibus donis Salomonia templa.

Munus erat veteri gentis de more pudicae

235

Turturis, aut Paphiae duo pignora parva columbae.

Ista sacerdoti Solymae paupercula matres

Munera pro natis deferre in templa solebant

Luce quaterdecima; minor haec tamen hostia: maior

Agnus erat: lex ipsa novi post tempora partus

240

Ante maritales thalamos intrare negabat.

Tunc meritis longoque senex venerabilis aevo

Et claro Simeon vultu niveaque decorus

Canitie plusquam gravitas annique sinebant

Sollicito gressu celsam properabat in aedem.

245

Sanctus enim, qui munda solet per pectora labi

Spiritus, incessu celeri Simeona ferebat,

Vt voti fieret compos Matrique futuros

Eventus rerum caneret saevosque dolores,

Ne collata sibi forsan mysteria volvens

250

Efflueret fastu pectus muliebre superbo.

Hunc deus assiduis orantem fletibus olim

Audierat tandem; et noctis responsa per umbram

Tradiderat, non ante sui ventura sepulcri

Funera, quam fracto Deus illucesceret orbi

255

Inciperentque novae nova saecula currere gentis:

Hic igitur dulcem materno a pectore natum

Accipiens laetis animis et fronte serena

Dulce Deo carmen meritasque exsolvere grates

Coepit et ex alto missam clamabat Olympo

260

Progeniem et priscae venisse piacula culpae:

Et sic fatidicis solvit sua vocibus ora:

"Iam mea, sancte Pater, fueras velut ante locutus,

Vltima pacifico concludis tempora fine:

Namque Salutarem Partum, tua maxima dona,

265

Vidimus his oculis: his sustentavimus ulnis.

Immensam reseras lucem populique sub ora,

Mittis, ut omnigenas caelesti lumine gentes

Clarificet crescatque tuae nova gloria plebi."

Tum, Matri conversus, ait: Tua pectora, Virgo,

270

Languor et ingenti dolor implacabilis ictu

Stringet agens altum maesta in praecordia vulnus.

Tu genitum flebis plusquam flevere sorores

Heliades fratrem, plusquam vaga luxit Osirim

Vxor et Andromache parvum Astyanacta, Ceresque

275

Progeniem a nigro raptam Plutone sub umbras.

Heu! miseram Alcyonem videor tristemque videre

Thesea per Chios Ariadnam quaerere campos:

Tantalidem fletu lacrimis Cisseida vinces.

Sed patere: et forti tolerans mente omnia ferto.

280

Mercibus his emitur caelum talique petuntur.

Aetherii portus et vitae litora vento.

Ipse tibi vires Deus impluet: Ipse cadentem

Eriget et tecum casus comes ibit in omnis

Et tandem lacrimae in risus; in dulcia moeror

285

Gaudia transibit: toto veneraberis orbe.

Terrarum et summi regina vocabere caeli.

Ipse salutari, socios ubi laverit olim

Amne Puer nostrumque ad se genus omne vocarit,

Terrigenae tibi sacra ferent. Tibi candida servat

290

Saxa Paros: Tibi tura legunt adolenda Sabaei.

Ipse Tibi largos dudum Carmelus honores

Cogitat: et natos felicibus educat antris,

Qui Tibi perpetuam niveo testentur amictu

Munditiem montisque Tuum cum nomine nomen

295

Aeterna compage ligent. Tu mundior auro:

Tu nive candidior: Veneris Tu clarior astro,

Nec Tua virginitas partu vitiata, nec ullis

Iste Tuus poterit maculis nigrescere candor.

Propterea nec ad hunc fueras obnoxia morem

300

Legitimum et iuste poteras his parcere donis.

Tempus erit, quo sera olim nostri memor aetas

Hac sacrum solemne die Tibi ponet ad aras:

Luminaque ornatae longo feret ordine pompae.

Tunc Tuus aurata gradiens in veste sacerdos

305

Carmina nostra canet nubemque effundet odoram

Templa per et gratum rapiet procul aura vaporem.

Et quoniam vestris mea sunt vestigia plantis

Obvia, posteritas hanc appellabit Hypantem

Voce diem Graia, crebrisque erit ignea taedis."

310

Haec senior vates. Eadem praesaga canebat

Assidue, et repetens turbas vulgabat in omnes

Anna deo quae longa sui sacraverat aevi

Tempora. Non illam noctes excedere templo

Non cogebat hyems, non ignea solibus aestas;

315

Cunctaque sub memori servabat pectore Virgo.

Haec igitur famae novitas, caelique per altos

Incedens tractus vultu nova flamma corusco

Invidiae stimulis odiique ardente veneno

Succendere animos regis: mentemque superbam.

320

Rex erat Herodes Solymis de sanguine cretus

Gentis Idumeae: sceptrum Iudaea propago

Perdiderat: saevumque ferens invita tyrannum

Amissos regni veteris plorabat honores.

Ipse igitur regis metuens haec signa futuri.

325

Protinus innocuo Bethlemica rura cruore

Tinxit, et effusa ingenti per tecta, per agros

Caede, domos lacrimis implevit et aethera planctu,

Maerentes Erebi campos insontibus umbris:

Sed neque quod scelus infelix tentavit adeptum est.

330

Nam vigilante levi dederat Pater ista ministro

Quae ferret mandata seni, cui tradita dudum

Cura novi partus fuerat teneraeque Parentis.

"Subtrahe venturo Puerum Matremque periclo:

Et pete Niligenas: cladem et saevissima iussa

335

Rex parat Infanti: sparso iam rura natabunt

Sanguine: de matrum sinibus sua pignora miles

Auferet, allidens teneras ad marmora frontes

Atque in frusta secans parvos crudeliter artus

Sparget et ingenti resonabunt omnia luctu."

340

Territus hoc monitu senior vicina petivit

Regna Phari et Libycis contermina Syrtibus arva,

Hermopolimque domum totam perduxit in urbem:

Mox Theben, quondam portis celeberrima centum

Moenia pensilibus tectis templisque deorum

345

Claruit, imperium cum rex Busiris habebat.

Dehinc Memphitis agros, feriunt ubi sidera celsae

Pyramides, opus aeterna memorabile fama.

Hic tandem hospitio patrii susceptus amici

Artifices versare manus victumque labore

350

Rimari et durae studuit succurrere sorti.

Vtque erat ingenio praestans usuque peritus

Assiduo, et quoniam rebus sollertia maior

Semper adest miseris animumque exercet egestas,

Virtutis non pauca suae monumenta reliquit.

355

Ipse Miron laudasset opus, laudasset et ipse

Proxiteles, nec Phidiaco cessisset honori.

Seu ferrum, seu mallet ebur, seu sculpere cedrum,

Promptus erat: tabulis omnes inscripsit ahenis

Arsacidas Parthosque duces et gentis Achivae

360

Cecropidas, et qui regni tenuere Latini

Litore Murranos, post quos Troiana propago,

Silvius Albana stabat cum prole sedensque

Augustus cum patre alto sublimis in auro.

Et Ptolemaeorum seriem Nilumque per agros

365

Aethiopum curvis volventem flumina ripis

Finxit et excelsam nocturna lampade turrim

Aequore lucentem Phario, sparsasque regentem

Tempestate rates et fessos turbine nautas.

Hoc fabri senioris opus, nec vile recepit

370

Hoc opere ex tanto pretium parvamve peculi

Congeriem: his studiis vitam exsiliumque trahebat

Laetius, et magno victum quaerebat alumno.

Tum Romae parebat ager Memphiticus: olim

Divitis Aegypti sceptrum Ptolemaea propago

375

Gesserat: at regni princeps ac seminis auctor

Vnus Alexandri comitum fuit: ipse potentem

Perdomuit Libyam circumque iacentia regna

Cyrenes Arabumque procul laeta arva subegit.

Mox tantas Philadelphus opes patre digna propago

380

Suscepit Sophiae specimen, clarusque Minervae

Cultor et imperium tenuit cum fratre Cerauno.

Stirps extrema domus tantae Dionysius aevo

Et virtute minor, nec nomine dignus avorum:

Omne suae gentis decus obscuravit et uno

385

In scelere extincta est longaevae gloria laudis.

Hic fuit extinctor Magni, qui Caesaris arma

Fortunaeque graves fluctus pro civibus et pro

Libertate tulit patria, cui numina, si non

Et caelos fortuna regit, post fata dedisse

390

Atria crediderim Stygiis minus aspera campis.

Tunc erat Hermopoli foliis pomoque salubri

Vtilis aegrotis arbor, quae virgine visa

Pignore cum parvo summum flexisse cacumen

Fertur, et occulti numen sensisse Tonantis.

395

Haec erat a Medis arbos translata colonis

Perpetuo frondens et medica mala ferebat.

Parthenices primo ingressu simulacra per omnem

Legimus Aegyptum subita cecidisse ruina

Et collisa solo: iacuit resupinus Anubis:

400

Cornibus auratis solio ruit Isis ab alto.

Occidit extemplo luctu quaesitus Osiris.

Sicut cum trepidi per caeca silentia fures

Noctis eunt taciti vigilantque ad furta, repente

Si densas abigat lux improvisa tenebras,

405

Diffugiunt lucemque timent ceduntque diei.

Attoniti vates illis responsa diebus

Nulla dabant stabatque oculos immotus aruspex.

Sparsa sacerdotes timido legere deorum

Frusta ministerio: coepit tunc perdere vires

410

Caeca superstitio verique exsurgere Patris

Cultus et occulto Superum latrea favore.

Quo studio natum, qua sollicitudine Mater

Sancta quibus curis et qua curaverit arte,

Non si mille mihi Boreas inflaverit ora

415

Milleque veloces surgant in carmina linguae,

Expressisse satis liceat: tollebat in ulnas

Et figens oculis oculos praecordia flammis

Dulcibus urebat: teneros amplexibus artus

Stringebat lacrimans, roseae dabat oscula fronti

420

Vbereque exserto dulcem invitabat ad escam.

Expertem sermonis adhuc nec verba valentem

Solvere progeniem; summoque ardebat amore.

Cum primum dulces Infans proferre loquelas

Coepit et alternis vestigia figere plantis,

425

Mater ei tunicas habiles ordita novumque

Vestis opus: niveo puerum velavit amictu,

Suspiciensque polos inquit: "Date, Numina, vesti

Incrementa meae: Pueri cum corpore semper

Crescat et ad sanctos ultro se accommodet artus.

430

Non gladium tineamve ferat: non trita senectae

Cedat et haec nostri durent monumenta laboris".

Sic ait. Et tenui gaudentem cyclade natum

Spectabat defixa oculos dextraque regebat

Ambiguos gressus. In pignore provida semper

435

Sollicitae mens Matris erat: pia volvere verba

Et Superum laudare Patrem studiosa monebat

Atque, manu victum quaerens, sub paupere tecto

Assiduum tractabat opus: non mobilis illi

Frons erat aut subito pectus mutabile motu.

440

Grata sed illius mentem vultumque decoro

Pondere firmabat gravitas: non maesta nec atrum

Torva supercilium nec aperto effusa cachinno

Sed clara et miti facies condita lepore:

Non ridens, non tristis erat, sed mixtus utroque

445

Vultus humique oculos semper conversa nitentes

Offuscare decus vivamque abscondere formam

Cura fuit: semper vulgus, manifestaque semper

Compita: congressus hominum vitavit et ora.

Gaudia Natus erat, Natus solatia, Natus

450

Curarum lenimen erat: Matri ista voluptas

Sola fuit: terram membris habitabat, Olympum

Mente nec a studiis potuisset talibus umquam

Divelli: pietas imis immersa medullis

Haeserat et firmas virtus incocta sub alto

455

Pectore radices, pulsa undique sorde, per omnes

Spargebat late sinceri corporis artus.

His superaddiderat divinae semina lucis,

Caelestique Pater totam lustraverat igne.

Non Illam terrenus amor: non ulla caduci

460

Cura boni, non spes vitae: non tristis imago

Horriferae mortis, nec honor, nec fama movebat.

Hic fuit a prima servatus origine semper

Vivendi modus ad gelidi nigra usque sepulcri

Limina; sicut enim assiduis quae vapulat undis

465

Dura silex immota manet, nec murmura ponti,

Nec metuit ventos tempestatesque sonoras,

Quoque magis premitur, tanto fit levior aestu,

Sic inconcussum firmato robore pectus

Fortunae quascumque minas, quascumque labores,

470

Aerumnasque tulit: patiens terit omnia virtus.

Aegyptus pluviam nescit, sed lata quotannis

Cum premit aequorei Sol humida brachia Cancri

Arva rigat Nilus: verum his fecundior annis

Exiit et campos melioribus imbuit undis

475

Largius et segetes illis et poma diebus

Protulit omnis ager: praesentia numina Tellus

Sensit et illius radiis felicibus aether

Intima maiori complevit viscera partu.

Iam ferus Herodes fato sublatus ad undam

480

Raptus erat Stygiam, aeterna cruciandus Erinny:

Et post prima fugae iam septima venerat aestas

Tempora, iamque pedes Puer exercebat et ora

Rectius et formae dulci florebat honore,

Cum Divis iterum Galilaea monentibus arva

485

Ocius Aegypti Laribus petiere relictis:

Nec Bethlem tetigere domos nec rura Sionis

Archeleos nam tunc Solyma regnabat in ora

Natorum primi Herodis saevissimus: illo

Post lustrum expulso, dulci cum pignore Mater

490

Longaevusque senex ad primi maxima veris

Orgia, cum typico faciunt sollemniter agno,

Convenere. Puer subitae sese abdidit umbra

Nubis ab aspectu Matris sublatus, in alta

Templa sacerdotes inter, legisque magistros

495

Mirantem vario tenuit problemate turbam.

Tres illum gemebunda dies, tres anxia noctes

Agnatos notosque inter per rura, per urbem,

Cum tremulo consorte Parens quaesivit et auras

Questibus implevit lacrimisque tepentibus ora;

500

Saepius haec iterans: "Magni, mi Nate, Tonantis

Progenies, si terram habitas, Te ostende Parenti:

An potes ardorem hunc afflictae spernere mentis?

Si caelos, aeterna Patris si regna petisti,

Me quoque depositis in sidera collige membris,

505

Vel vivam me tolle precor: quo veneris, aequum est

Me quoque, Nate, sequi: Tuus est ex sanguine sanguis:

Ex membris tua membra meis, ex corpore corpus:

Quod totiens alimenta dedit Tibi lactea pectus

Ferre potes tantis curarum molibus angi?"

510

Tertia lux aderat, cum se quaerentibus ultro

Obtulit, et media sese monstravit in aede.

Tunc illum formosa Parens amplexa. "Quid - inquit -

Nate, tot in lacrimas tanta in suspiria mittis

Me miseram? tristemque virum? Tunc, lumina tollens

515

In Matrem, genitus dulces se misit in ulnas.

Et post ter senas hiemes, cum sidera Capri

Linqueret Hydrophoro iuveni vicinus Apollo,

Caeligenam sobolem placido sermone precata est,

Tethyos ut latices dulci mutaret Iaccho:

520

Albaque purpureas assumeret unda colores

Ornaretque novo convivia sancta liquore.

Tum primum veteri Deus innotescere mundo

Coepit, et antiqui nebulas excludere saecli.

Propterea Stygio fervens Iudaea furore

525

Terribiles Illi poenas commentaque fraudis

Struxit inauditae: sub iniquo iudice tandem

Damnatum fixere cruci, quem pallida Mater

Contemplata diu stetit et, suspiria ducens,

Cum vellet clamare, sonus non affuit ori.

530

Ploranti lacrimae deerant: cum tangere corpus

Tentat et ad tristes extendere brachia plantas,

Phidiacae similis statuae sine sensibus haesit.

Corda sopor gelidus clausit: cava lumina nubes

Texit et amisso ceciderunt robore membra.

535

Ast, ubi collapsam famulae comitesque levarunt,

Atque fatigatas sensim vigor imbuit artus,

Converso ad Natum tales dedit ore querelas.

"O decus: o placidum divinae frontis honorem:

O faciem, o mitis clementia lumina vultus:

540

O sine fraude manus, o nescia criminis ora,

Ora meo totiens gremio inclinata meaque

Contrectata manu totiens primisque sub annis

Hoc misero nutrita sinu, gestata lacertis

Membra meis totiens summoque ex aethere miris

545

Lapsa modis, quae me facitis sine coniuge matrem.

Non ego vos, et si Simeon crudelia fata

Praecinuit, tanto credebam nata dolori:

Nec paritura mihi tantum maeroris: et ausus

Est quisquam scelus hoc ingens? non horruit ergo

550

Mens humana nefas tantum? quid criminis in Te

Nate: quid et tantae potuit quis fingere culpae?

Tanta ne Lethaeos Manes audacia movit?

Tantane terrigenas homines dementia pressit?

Hoc livoris opus. Tantas amor improbus auri

555

Parturit insidias: haec sunt, dulcissima Proles,

Quae Te meque necant: sceleri scelus arma ministrat

Iustitiaeque ratis duplici perit obruta vento.

Flete, viri sanctaeque nurus: nulla audiit aetas

Par facinus: perit humana sub imagine mundi

560

Conditor ipse cavum caeli qui sustinet axem.

Terra, quid auctorum sceleris vestigia portas?

Auctorem cognosce tuum: date signa doloris

Sidera: damnatus invenis sub iudice falso,

Adiutore carens, inter furibunda relictus

565

Agmina, solus, inops, plantas, caput, ora manusque

Saucius et duro traiectus pectora ferro,

Vnica desertae soboles, spes unica Matri,

Heu, moritur: virtuti honor hic: haec praemia dantur

Moribus innocuis? Prohibe tua lumina Titan.

570

Abde caput nebulis: aer precor indue noctem:

Omnia quae caeli gremio capiuntur: et ipsi

Si Deus hic vobis, Mariam miserascite caeli:

Et plorate mei mecum crudelia Nati

Funera: lugubrem Domini cognoscite casum.

575

Vae populo patribusque tuis, sanctissima quondam

Nunc scelerum sentina, Sion: tua crimina quantis

Te implicuere malis: unum quot funera funus

Parturiet! Lux una omnes pessumdedit annos.

Nate Dei, qui fers humana piacula solus

580

Me affligi simul atque tuos sentire dolores

Cogit amor: natura iubet: mihi ferrea plantas

Spicula: mortiferae penetrant mea pectora sentes

Cordaque dilaniant: miseros vix sustinet artus

Spiritus atque utinam tecum mihi, Nate, liceret

585

Afflictas finire dies et cedere vita.

Omnia Te nobis melius praesente ferebam:

Sed postquam Te livor edax et avara cupido

Oppressere, nihil superest, nisi triste et amarum.

Nulla meis sine te solatia, nulla voluptas

590

Rebus erit: Tecum pereunt mea gaudia: Tecum

Omne meum solamen obit: suspiria tantum

Singultusque mihi sine Te et lamenta supersunt.

Ah! quam dulce foret Matri, si viribus usus,

Nate, tuis propriae fugeres dispendia vitae.

595

At, postquam pietas et inenarrabilis ardor

Tanta pati tantoque premi te pondere cogunt,

Esto mei saltem memor et miserere tuorum,

Quos moriens inter tam saevos deseris hostes.

Postque tuos Matrem reditus, mi Nate, revise:

600

Et ne adeo magni teneat te cura Parentis

Vt tibi desertae subeant oblivia matris

Adventus sperare tuos concede Parenti:

Atque Tuos iterum vultus atque ora tueri.

Haec mihi spes lenimen erit curasque levabit

605

Ista fides: oro ne post tua funera linquas

Suspensam me, Nate, diu: sed Te ocius ipsum

Redde tuis: hoc materno da munus amori.

Spes est longa dolor promissaque munera amanti

Exspectare diu labor est: et pondus iniquum.

610

Hactenus etsi me casus timor iste futuri

Ambiguam premeret, tua quod tamen ora licebat

Cernere, nec vitae numquam taedebat et omnem

Tollebat tua sola salus mihi cognita curam.

Vita mihi semper posthac invisa futura est.

615

Nulla dies lacrimis umquam gemituque carebit:

Et vivam moriens: erit et vita ipsa sepulcrum.

Sola domo incerta lucem praetaesa latebo:

Propterea prohibe istius me, Nate, teneri

Exsilio vitae finemque impone dolori:

620

Atque dies praecide meos, neu desere Matrem

Hostiles inter turbas plebemque cruentam.

Ad nostros, ubi victor avos sub nocte latentes

Veneris, oro meum iubeas salvere nepotem:

Illum ad me duc, Nate, precor, tecumque resurgat.

625

Interea ipsa Tuos comites solabor et istos

Ne nimium casus timeant, studiosa rogabo".

Talibus aegra Parens ad Natum vocibus usa est.

Haec lamenta solum movere, tremoribus Alpes

Expressere metum collisaque saxa per auras

630

Terrifico strepuere sono. Titania lampas

Occidit extemplo medioque expalluit axe:

Astra simul solemque dies amisit: Olympum

Aequora tellurem subita nox abstulit umbra.

Ipsa repentinos rerum Natura tumultus

635

Admirata caput circumvertebat et, orbem

Perlustrans, tantorum operum discernere causas

Non valuit, sacrosque levans in sidera vultus,

"Numina mutato, dixit, mea regna lacessunt

Ordine: grande aliquid tantis elementa fatentur

640

Motibus: aut Superas iterum discordia vexat,

Aut opus immensum caelo Deus evocat: ingens

Insolitumque aliquid certe haec portenta loquuntur.

Signa dedit tellus, ut bene vertat, et astra".

Haec ait: attonitae caeca caligine gentes

645

Mersa sub aeternam timuerunt saecula noctem.

Fletibus his aderat iuvenis, qui, sponte relicta

Coniuge, dilecto voluit comes ire magistro.

Hunc igitur cum iam traheret suspiria Christus

Vltima et urgeret supremus anhelitus ora,

650

Singultire videns, flevit paulumque levatis

Luminibus, "Comitum - dixit - carissime, salve:

Quem neque blanditiis potuit mollire voluptas,

Non terrere minae, non inclinare labores.

Nunc habeo grates referamque fideliter olim,

655

Quod mea praetuleris viridi consortia vitae

Solus, et in casu comes es mihi solus acerbo.

Morte premor. Dare postremis mandata loquelis

Pauca sinor: fuit haec, licuit dum vivere, nobis,

Sed posthac tibi mater erit; tibi namque relinquo

660

Et curam et nomen nati. Servabis amorem

In Matrem, sobrine, meum: possessor et heres

Ipse meae pietatis eris: per saucia testor

Brachia, per plantas capitisque asperrima serta,

Huic miserae fer opem viduae: mox fronte parumper

665

In Mariam versa: "Tua sint haec pignora - dixit -,

Hic, mulier, tibi natus erit: solabitur aegram

Atque operam rebus dabit officiosus agendis.

Vive: nec adversos inter te desere casus

Nec fugias mala, nec quaeras: venientia ferto".

670

Sic fatus, posuit faciem: de fronte loquentis

Pallida confusus lacrimis cruor ibat in ora.

Talibus admonuit Matrem sine nomine matris,

Ne materna pium laniaret viscera nomen.

Suscepit iuvenis grate, matremque amitamque

675

Et satis officio fecit nati, atque nepotis,

Donec perfidiae crescens audacia passim

Castra Dei genus electum peregrina coegit

Litora et ignoti nova regna invisere mundi.

Tunc omnes patriam et Solymos liquere penates

680

Morte, vel exsilio pulsi. Robusta diserti

Tum Stephani pietas inter volitantia saxa

Enituit: templi praeceps Iacobus ab alto

Culmine deiectus fractis ad marmora membris,

Testis et exemplum fidei immortale reluxit.

685

Post longos tandem gemitus, post funera Natum

Prima resurgentem vidit: nam conscius Ipse

Materni maeroris, avos ubi traxit ab Orco,

Mane sub auroram ingenti cum luce, Parentis

Tecta subingrediens: "Quid tot singultibus - inquit,

690

Cara Parens, quid te fletu consumis acerbo?

En tua progenies adsum mecumque nepotis

Vmbra tui: cognosce manus veteremque figuram

Oris et ista tuis mea membra simillima membris:

Cur tantos nostro sparsisti in funere planctus?

695

Ipse tuas gravius voces animique dolorem

Quam tormenta tuli sed iam aspera cuncta peregi:

Nil superest mortale in me, nil triste relictum.

Vicimus Infernos gentemque subegimus atram.

Pone metus curasque, Parens, hilarique beatum

700

Fronte diem celebra: parvo post tempore mecum

Immortalis eris, sceptrumque tenebis Olympi."

Sic fatus, subito tenues discessit in auras.

Hoc visu rediere animi viresque resumpsit

Parthenice amissas: per eburnea membra cucurrit

705

Purpureus color et formae revocavit honorem.

Sicut cum rapido nova gramina perculit aestu

Phoebus et egregium calor abstulit oris honorem,

Si novus humenti labatur ab aere nimbus,

Et scatebris riget omne solum, vetus intrat in herbas

710

Robur et agrorum redit instaurata venustas:

Narcissi caput extollunt, peneia ridet

Laurus et exsultant hilares per rura napeae.

Ipsa aderat, cum nube Deus circumdatus alba

Ivit in aetheriam sociis mirantibus arcem

715

Et cum flammiferae venit sub imagine linguae

Spiritus, ingenti resonans per tecta fragore.

Tum, nova paciferae fidei mandata ferentes

Discipuli Solymis orbem invasere relictis.

Tempore namque illo vires atque arma Quiritum

720

Humanum vicere genus, sed inermia Christi

Castra deos, veteres ausus imitata gigantum.

In vidua deserta domo rerum indiga virgo

Coniuge defuncto Natoque in regna recepto,

Ducebat tristi vitam maerore iacentem.

725

Iam caras olim comites Martham atque sororem

Eurus ad occiduum tulerat sine remige litus.

Propterea, amissi quaerens solatia Nati,

Palladiae collem dederant cui nomina silvae,

Et loca quae curare magis quondam Ille solebat,

730

Assidue, tamquam Prolem visura, petebat.

Impatiens amor est maioraque viribus audet

Seque reperturum credit quae ardentius optat.

Inter Caesareas arces Tyriosque colonos

Et vada Iordanis frontem Carmelus in auras

735

Tollit et, assiduos latices in vertice summo

Parturiens, silvas salientibus irrigat undis

Atque supercilio sensim demissus ab alto

Vltima Carpathium vestigia mittit in aequor

Abluiturque fretis, Paphiae quibus insula dives

740

Cingitur et Pharios videt alto a culmine fluctus.

Illinc perpetuis, ceu missi e fontibus amnes

Relligio et sacri fluxit reverentia cultus.

Quicquid habent alii montes pietatis, ab isto

Ducitur. Hac una plures e vite racemi

745

Diffusi late terras atque aequora complent.

Hinc Cartusiacis aeterna silentia claustris:

Hinc varias Benedictus oves collegit: ab isto

Canabe nodosa tunicas arcere fluentes

Lignipedes didicere viri. Quique arva colebant

750

Invia, et assiduo terras ardore calentes

Et quos Cyriacus de litore vexit Ibero,

Hinc orti, sanctum et summo genus aethere dignum.

Hinc nostri venere patres: habitacula montis

Culmen adhuc servat toto apparentia ponto,

755

Quae nostri posuere atavi. Modo possidet hostis

Barbarus: expulsae solem petiere cadentem

Arctoasque domos et gentis regna Latinae

Relliquiae antiqui generis vatumque propago,

Quae ferrugineos humeris circumdat amictus

760

Veste sub albenti, nec sumit ab arte colorem.

Huc igitur, si quando quies vacuumque negoti

Tempus erat, veniens, curas lenibat, et ipsa

Maiestate loci large oblectata redibat.

Propterea montana viri spelaea colentes,

765

Audito Illius fato, sublime sacellum

Apricis posuere iugis primi, atque quotannis

Sacra instaurantes hymnos et tura ferebant.

Namque ipsi sese mox ut vulgata salutis

Fama fuit, Christi magnis iunxere ministris,

770

Fautores operis sancti, sociosque laborum.

Propterea istorum longos servata per annos

Posteritas iungit Mariae cum nomine montis

Nomina Carmeli niveoque insignis amictu,

Perpetuum servat priscae pietatis honorem,

775

Hos quoque virginei penes et reverentia cultus

Praecipua servata fide, velut Herculis olim

Sacra Potitigenae custodivere nepotes.

Hoc Deus, hoc magnae Petri qui praesidet aulae

Pastor, et aeternis orbem moderatur habenis

780

Saepius accitis patribus sacroque senatu

Sanxit, et aera notis signata bifrontibus exstant.

Pastor in Antiochi celebres Ignatius agros

Venerat et sacros Petri sortitus honores,

Sancta per Assyrios pascebat ovilia campos:

785

Iste super mira nascentis origine Christi

Et teneri studiis aevi vitaeque prioris

Moribus ad Matrem dedit accepitque tabellas:

His adeo incaluit patriae caelestis amore,

Obvius ut fatis ultro progressus in ipsos

790

Se tulerit Traiani enses et in ora leonum.

Quin et, defuncti scrutatus corda satelles,

Auratis inscripta notis invenit Iesu

Nomina: sic gravibus dictis suasuque potenti

Intima discipuli penetrarat pectora Virgo,

795

Ac si quis Partho missurus spicula cornu

Cuspidis aeratae trahat impellatque sagittam.

Iamque propinquabant cani rugaeque venustam

Crispabant faciem formaeque inimica senectus

Venerat: at pulchros aetas ne frangeret artus,

800

Lumina ne longo iam caligantia fletu

Induerent tenebras fierentque obnoxia nocti,

Dicitur aeternum Matris pro funere Natus

Talibus alloquiis interpellasse Parentem:

"Magne Pater, qui me terrae ne regna perirent

805

Corpus et humanos iussisti assumere vultus,

Aspicis annoso Genetrix ut frigeat aevo

Deformisque situ senii tabescat, et annis

Curvetur gravibus: spatium vitale peregit:

Iam satis aerumnas inopisque incommoda vitae

810

Pertulit: assiduo satis est attrita labore,

Matris et eximiae ratio virtutis habenda est.

Da sceptrum caeleste meae promissaque Matri

Regna, Pater longaeque diem succedere nocti

Iam videat mutetque suos in gaudia luctus.

815

Et, quia nec vitae labem nec originis ullam

Novit et antiquum retinet sincera pudorem,

Maiestate Tua dignum non arbitror istud

Tam sanctum tellure pati putrescere corpus."

Sic ait: at, placido postquam Pater annuit ore,

820

In diversa leves praemisit regna ministros,

Qui comites olim vitae mortalis in unum

Colligerent Matrisque illos ad limina ferrent,

Obsequium Dominae, tumuloque extrema daturos

Officia et celebri ducturos funera ritu.

825

Ipse ferens textam Phoebi de lumine vestem,

Claraque bissenis Matri diademata flammis,

Nazareth ex alto petiit non solus Olympo:

Nam regem comitata suum caelestia passim

Agmina sollemnes fecere per aera pompas

830

Et festam duxere diem veterisque novaeque

Legis et ex omni volitabant ordine turmae.

Ante alios David et murice clarus et auro

Argutam plectro citharam pulsabat eburno

Et veteres ducebat avos, cupidusque videndi

835

Virgineos obitus, celeri per inania lapsu

Ibat et aetherio mulcebat nubila cantu,

Ceu cum fata gemens cycnus vicina canoro

Gutture et extrema canit ad sua funera voce.

Pone sequebantur vates: coma fusa per auras

840

Nabat et in tenui ventus ludebat amictu.

Parthenice angusto recubabat fessa cubili

Et lacrimans requiem orabat finemque laborum.

Progenies igitur Divorum astante corona

Sedit et aegrotam sic est affata Parentem:

845

"Alma Parens, mecum diuturna pericula quondam

Et sine me perpessa tribus mala plurima lustris,

Credideras forsan citius me nostra daturum

Regna tibi, quia Mater eras. Humana volebat

Hoc pietas et amor praeceps. Lex altera caelo est.

850

Nos etenim lento poenas et praemia semper

Cogimus ire gradu, meritis ut praemia crescant

Et vitare gravem nedum sollertia possit

Verum et segnities poenam: clementia summi

Tanta Patris tali humanum genus arte gubernat.

855

Haec mora longa, fuit pietas et gratia maior:

Semper enim tibi crevit honor, tua gloria semper

Aucta magis: iam prima sibi loca vendicat inter

Spirituum sanctos coetus in vertice mundi.

Nam, quo quisque magis sortem patienter acerbam

860

Pertulerit vivens, tanto sublimius ibit

Orbe alio Patrique magis vicina tenebit

Tecta meo: felix igitur cui victa voluptas

Terga dedit, longi quem non fregere labores.

Humanae spatium vitae componere fas est

865

Hippodromo, celeres per quem rota fervida currus

Volvit et assiduo concretus pulvere sudor

Membra virum tepido reddit deformia limo.

Ambigui rerum eventus, suspiria longo

Cum gemitu, lacrimis turgentia lumina, pallor

870

Plumbeus, exsangui tristes formidine vultus

Cura vigil, labor ossa domans, dolor anxius omnem

Sollicitant hominum vitam terraque marique

Obiciunt sese passim: prudentia frenis

Talibus humanos ausus divina coercet

875

Tranquillamque negat pacem mortalibus aegris;

Enervare solent securas otia mentes

Et vitiis umbrare animas ut pulvis aquoso

Imbre coit levibusque rapi iam nescit ab euris,

Sic adversa premit sensus fortuna rebelles

880

Et cogit parere Deo morbosque labantes

Pellit et ardentes in pectore mitigat aestus.

Vt sale consperso longos servantur in usus

Viscera, nec laedi sanie nec tempore possunt,

Sic duris animi rebus firmantur et omnem

885

Abiciunt pestis causam: sors aspera tutum

Praebet iter: via sidereas haec ducit in arces.

Hac rate ferventes pelagi superenatat undas,

Qui petit aeterni portus et litora regni.

Vidisti qui me casus volvere meosque.

890

Communi exsilio pulsi variisque per orbem

Suppliciis acti sorte exercentur iniqua.

Et nunc extremis Gallorum finibus exsul

Martha sororque latent, quas implacata malignis

Gens odiis vento exposuit pelagoque minaci

895

Ipse dedi faciles cursus Euroque secundo

Per Rhodon et Cretae fines et Neriton altam:

Scyllaeumque fretum, Tyrrhena per aequore vectas

Litore longinquo exposui, qua Gallicus altum

Illabens Rhodanus Cyrnaeas dividit undas.

900

Hactenus haec. Iam tempus adest, ut inertia vitae

Pondera deiciens, caelum supremaque mundi

Regna petas et promisso potiaris Olympo."

Haec Genitus. Laeto Genetrix haec reddidit ore.

"Nate, diu exspectate mihi multisque vocate

905

Suppliciis, tandem exsilio finem atque labori

Pone meo: cur tantum, oro, mea gaudia differs?

Sed tamen ante tuos isto quod e corpore migrem,

Da videam fratres: Stygiosque hinc eice Manes:

Ne mihi Tartarei vultus tristesve figurae

910

Horrorem incutiant mortis gelidumque timorem."

Necdum finierat: cum iam duodena per auras

Laeta cohors aderat. Cilicum revocatus ab oris

Hic erat; a Graecis alius trans Pelion atque

Tethios Euboicae fluctus, Minoiaque arva,

915

Et mare Carpathium; sitientibus alter ab Indis;

Alter ab Aethiopum siccis translatus harenis,

Transque domos Arabum Rubri trans litora ponti.

Ille per Europae populos a gente Latina

Transierat veniens Siculos Pelopisque Penates,

920

Phoebeamque Rhodum sparsasque per aequora terras.

Mox animos Erebi quot erant per tecta, per auras

In caecum Deus ire chaos mandavit et altis

Immergi tenebris atque intra Tartara claudi.

Tum niveam mentem domibus dissolvit opacis

925

Et super iniecit tulerat quae dona Parenti:

At gelidum tepido iacuit sine sanguine corpus

Splenduit aetherio mens immortalis amictu:

Cui Superum mirata cohors arridet et altis

Gaudia scintillant animis dominamque salutant.

930

Insonuere poli longeque auditus ab alto

Concentus mixtumque melos: pars ocius acta

Clarius et cantu late resonabat acuto:

Tarda ibat graviore sono: qui sidera volvunt

Nunc gelidum versus Boream pigrumque Bootem,

935

Nunc Austros contra, caelique latentis ad axem

Cursibus assiduis orbes: qui lucida parvo

Circuitu versant in summis orbibus astra,

Hi quoque concordi vocum discrimine carmen

Immortale dabant: Tellus, mare risit et aer

940

Ipsa sinu Matrem Proles complexa per altos

Aeris ascendit tractus iuxtaque paternum,

Ad laevam solium sublimi in sede locavit.

Interea missi strato imposuere feretro

Solliciti exanimum corpus gremioque dederunt

945

Vallis, ubi magnum mundi et generale futurum est

Iudicium et tali signarunt carmine marmor.

- Parthenice Divum Dominae Matrique Tonantis -

Terga ferae Titan Nemeae extrema tenebat

Fulgentem Cratera inter claramque Coronam.

950

Verum illud Nati imperio, post, tempore parvo

Ablutum Iordanis aquis terraeque resecto

Pondere et ardenti vestitum luce nihilque

Iam mortale tenens celeres in sidera Divi

Tollentes iterum menti imposuere beatae.

955

Ipsa tenens sceptrum et nitido diademate fulgens

Cincta caput, terras amat atque vocata favorem

Impluit et caeli lucentibus imperat astris.