Pietro Antonio Piatti carmina ad Alfonsum de Aragonia 2

Testo base di riferimento: T. De Marinis, A. Perosa, 1970

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano

Altre sezioni


Ad illustrissimum principem divum Alphonsum
iuniorem de Aragonia, Calabriae ducem,
Platini Mediolanensis liber secundus Ferrariensis incipit

Rite licet veterum caderet de more Tonanti

      Victima magnorum taurus opima deum,

Quem, decus armenti, contexto cornibus auro,

      Sacra Iovi faciens percutiebat avus,

5

Saepe tamen parvis ab ovilibus agna refuso

      Flore litabatur non renuente deo.

Tu quoque non elegis, sed Homeri digne Thalia,

      Da veniam tenui, dux venerande, lyrae,

Nec qua te memorem cithara, quibus aspice flammis:

10

      Non fidibus praestant, sed mea scripta fide.

Hac duce descendens obsessa miles ab arce

      Per medios hostes sacra verenda tulit;

Hac hausit Tiberis (mirabile!) foemina lymphas,

      Altera restituit qui periere focos.

15

Haec mihi suasit opus; sola imperterrita de te

      Liberat excusso pectora nostra metu,

Tu modo, Pieridum princeps Alphonse mearum,

      Dum legis haec, meritis ne moveare tuis.

Hactenus in fluviis mea lusit inutilis alnus,

20

      Alta petet posthac, si mihi dexter eris:

Non aversando dabis in nova carmina vires,

      Quippe tuo ingenium pendet ab ore meum.