Battista Mantovano Parthenice prima sive Mariana 2
Other sections


Anxia responso, genetrix in tecta redibat,

Multa movens animo; nec enim sententia natae

Visa satis legi priscisque accommoda patrum

Ritibus: in vacuos etenim partuque carentes

5

Expertesque toros sobolis Superosque Deumque

Irasci tunc fama fuit; dirumque minari

Supplicium in steriles uteros. Multo ante maritum,

Non aliam ob causam, passum convicia norat

Summotumque procul templo, spectantibus ipsis

10

Civibus, et tristem casum miserantibus ultro.

Namque vir ardentes votum positurus ad aras

Ante habitam prolem, dum se in secreta tulisset

Templa, sacerdotum strepitu discedere sacro

Ex adyto iussus fuerat, turpemque repulsam

15

Passus; et hoc patriam fugiens ob dedecus urbem,

Rus coluit pluresque latens inglorius annos

Duxerat in luctu tristem sine coniuge vitam;

Sicut, ubi, amisso thalami consorte, per agros

Sola volat turtur, nitidis neque potat in undis,

20

Ne comitis prisci tristetur imagine visa:

Nec viridi posthac fertur considere trunco.

Sed miseram divina senis clementia sortem

Prospiciens Annaeque preces et dona gementis,

Misit ab aetheria volucrem regione ministrum

25

Qui dedit haec mandata viro. "Tua tecta revise,

Consortem solare aegram maestosque Penates.

Anna tibi laetos partus prolemque datura est

Femineam: magno sanctae dabis omine natae

Fatidicum ductumque maris de sidere nomen

30

Et Mariam dices". Annae mandata minister

Attulit haec eadem; mirantique insuper addit

Hos monitus. "Limen notae pete concita portae

Qua tibi rus itur sacris hic mane peractis

Obvius occurret coniux". Gressu illa citato

35

Venit ad urbanae quae dicitur Aurea portae

Limen, et offendit redeuntem rure maritum.

Illic, suscepti hospitio communis amici,

Amplexu, longisque una sermonibus illam

Consumpsere diem; et certi de prole futura

40

Mane suos petiere lares. Gavisa reversum

Tota domus largo dominum suscepit honore.

Haec igitur maesto volvens sub pectore, mater

Aegra fatigabat tacitis praecordia curis,

Et gradiens tali secum sermone locuta est:

45

- O curae: o vani pro posteritate labores!

O dolor, o pietas infortunata parentum;

O studium infelix! Vbi res et tempus, et ipsa

Viscera, et exhaustas in sollicitudine mentes

Trivimus! Vt canis caput aspersere dolores,

50

Linquimur: immemores demens incuria natos

Separat a nobis. Meritorum oblita propago,

Non aequat curas et non respondet amori.

Sed quid te frustra miseram coquis Annam? Quod ipsi

Fecimus, hoc patimur; patres ut amavimus ipsi,

55

Sic nostrum nos semen amat; taxamur eodem

Iudicio. Sic fata ferunt; suspiria perdis.

Iste modus rerum mundi productus ab ortu

Transmeat ad gentem per saecula nostra futuram.

Singultire potes; turgentia lumina fletu

60

Exhaurire licet, sed ferrea fata movere

Non potes; aerei pellant sine carbasa venti:

Quod dederit fortuna libens amplectere litus.

Forsitan utilius quod tu tibi consulet aura.

Conquestum Davida diu pueroque iacenti

65

Produci petiisse dies, avertere mortem

Non valuisse ferunt; audit Deus omnia, praestat

Optima. Mortales audent orare, quod optant.

Opprime succensum studiis melioribus ignem,

Nec sine supremas animi dolor occupet arces.

70

Talibus, ut fama est, curis dementia quosdam

Cepit et in saltus atque in deserta ferarum

Lustra tulit. Pater Aiacem narrare solebat

Insanum mactasse pecus, dum quaereret hostem.

Et furias idem memini recitabat Orestis,

75

Quem comes ad Scythicae vexit delubra Dianae.

Magna quidem, credo, quotiens pugnatur in agris

Adversaeque volant acies, in proelia surgit

Tempestas; sed mens etiam cum nocte dieque

Sollicitis agitur stimulis, qui in pectore magnos

80

Extollunt strepitus, et grandi corda pavore

Concutit: et recte tetrici dixere parentes

Quattuor adversis miscentur ut aequora ventis

Eoo Zephyro Libyco gelidoque Aquilone,

Sic totidem nostras ingenti turbine mentes

85

Subverti furiis pectusque in proelia mitti.

Spes levat arrectos metus alto a vertice fluctus

Deicit. Hinc animum pulsat furibunda voluptas:

Inde dolor. Fluctus ceu fracti fluctibus altum

Clamorem ingeminat: piceis abscondita nymbis

90

Nec radios fundit ratio nec vela gubernat.

Felices quicumque istis a Syrtibus altam

Visuri pacem loca sunt in tuta recepti!

Nam neque mens ullam secus est habitura quietem,

Nec laetos sensura dies nec dulcia saecla.

95

Propterea quid te miseram coquis, Anna? dolores

Et tristem dedisce metum: natura repugnat

Moribus his. Monstrare viae compendia possunt

Languentes gelidique senes: at scandere montem

Sole sub ardenti viridis male sustinet aetas.

100

De virtute loqui minimum, virtutibus uti,

Hoc Sansonis opus: tamen assuetudine longa

Assiduique operis tractu formatur et in se

Virtutem natura trahit: praeludia multa

Egregias artes pariunt. In pace togaque

105

Bella diu miles discit: mox obviat hosti

Impiger et firmum parat ad certamina pectus.

Saepius a placitis mens est arcenda diuque

Servitio duranda gravi: nam prona sequaxque

In peiora ruit, nisi lora retraxerit usus;

110

Ast, ubi iam legis patiens assuetaque vinclis

Sessori parere potest, quo iusserit ibit.

Tunc, ubi tempus erit, casu cum tristis acerbo

Sors aderit feret aequales rationis habenas.

Ante negat, velut indomita cervice iuvencus,

115

Aut velocis equi soboles animosa, priusquam

Imposito scierit gressum glomerare magistro.

Ars, ubi possessam mentem complexa subegit,

Quo virtus, quo sancta vocant oracula vertet.

Nam neque tunc labor est duros tolerare labores.

120

Quid si nata virum refugit? si nulla nepotum

Posteritas? quid nostra iuvant post fata nepotes?

Iustitiam coluisse sat est. Nullius egebis

Subsidio defuncta, pios si vixeris annos.

Saepius in natis saevum pater educat hostem

125

Cumque suo ignorans interfectore iocatur.

Saepe sibi lacrimas sperant dum gaudia matres

Atque suae pascunt ventura opprobria genti.

Propterea vanos hominum nova fabula mores

Exprimit: hoc pelagus Galilaea quod abluit arva

130

Extimuisse ferunt olim, cum vidit in orbes

Nubila convolvi: volitare per aera montes

Credidit; at, postquam largus de nubibus imber

Depluit, unde prius damnum interitumque timebat,

Incrementa tulit, fusa procul aequoris unda.

135

Fallitur in dubiis hominum sollertia rebus,

Corda nec eventus capiunt humana futuros.

Id quoque non nunquam mentes solatur amaras

Quod durare nihil patitur fortuna vicesque

Mobilis alternat ventoque simillima proram

140

Nunc premit, a puppi placida modo murmurat aura.

Forsan et hos luctus minus importuna sequentur

Tempora: felices iterum Deus afferet annos -.

Talia volventi parvae iam Nazareth arces

Apparent: nigro rutilans surgebat ab ortu

145

Vesper et ingenti Phoebum demiserat umbra

Carmeli sublimis apex: in moenia mater

Nazareth et fessis intrat sua limina plantis.

Vt pater accepit carae nova nuntia natae,

In maerore diu iacuit curisque sepultus

150

Impexi capitis canos squalere situmque

Ducere et a mento tristem concrescere barbam

Sustinuit, nec enim potuit cohibere querelas,

Parcere nec lacrimis, nec dissimulare dolorem.

Crebra diu maestum traxit suspiria pectus

155

Et iacuit ceu truncus iners et inutilis arbor

Frondibus amissis sine terrae fertilis imbre.

Res tandem prolata palam pervenit ad ipsas

Sacrorum et templi doctas antistitis aures,

Quem penes arbitrium nodos aperire latentes

160

Iuris et obscuros legum dissolvere casus.

Ipsius imperiis altam conscendit in arcem

Concilium. Venere senes aenigmata legum

Rimari soliti et dubiis responsa parati

Reddere. Iamque ultro multum citroque locuti,

165

Cum certi nihil afferrent iamque humida noctis

Tempora suaderent sacros dimittere patres,

Quaerendum quae sit caeli sententia tandem

Communi sanxere prece et solemnia templo

Sacra dari et dubiis orari numina rebus.

170

Atque ita sedato res est certamine visa

Iudice digna Deo, quando est non reddere magnum

Vota nefas, violare piam res impia legem.

Interea sumptis divorum nuntius alis

Parthenicen adiens, placidis ita vocibus infit:

175

"Nympha, puellarum caelo gratissima, salve:

Cuius apud Superos iampridem cognita virtus

Floret et in nostros crescit ventura Penates.

Ne trepida: tua vota Pater firmavit et auxit:

Nulla tuum Venus est umquam visura cubile:

180

Virginitas aeterna tibi concessa, volente

Consessu toto Superum. Tibi gloria Vestae

Et Triviae debetur honos: invicta sequentur

Virginei tua signa chori, quos more Dianae

Nunc pede, nunc iaculo, nunc exercebis et arcu.

185

Vrsula, virgineae dux et regina cohortis,

Hoc explebit opus tandemque in sidera magnum

Agmen aget, celebrem referens ex orbe triumphum.

Tethios occiduae populi litusque Britannum

Et gelidi faciles pugnas gens accola Rheni

190

Dulciaque arrecto cernent spectacula vultu.

Laus igitur Te magna manet: rude vulgus et ipsos

Iura sacerdotes non intellecta fatigant.

Et Deus ingratas atra caligine mentes

Tardat et in poenam scelerum deludit inani

195

Corda metu. Rident Superi; ceu grandior aevo

Securusque animi iuvenis, si pectora quando

Infantum obscurae trepidant formidine noctis.

Ipse adero: nam veni huius certaminis ergo.

Lex ea quae fieri matres et nubere cogit

200

Lata est, cum pauper veniens ad templa senatus

Parvaque plebs humiles sacrum ponebat ad aras.

Postquam magna virum crevit fortuna tribusque

Vix duodena solo capitur, servare pudorem

Et thalamum nescire fuit praestantius: ergo

205

Eliades errasse putant? Iam saecula postquam

Expertes Veneris degunt bis quina propinquant:

Hi populis exemplar erant, ne crederet ullus

Esse nefas sincerum esse et dediscere taedas.

Tu tamen es tradenda viro, qui frigidus annis

210

Atque tui consors voti custosque pudoris

Non invasor erit. Tacita nos arte movemus

Corda hominum. Non tot fingunt se Protea quondam

Immutasse modis, nec tot variasse figuras,

Quot formis animos hominum mutamus: aguntur

215

Quo minime credunt, sed nos in sancta vocamus

Officia: ast alii tractant retinentque vocatos.

Vt quando in levi stat ferrea lamina disco,

Si dextra magneta loces, adamanta sinistra,

Quo veniat nescit dubitatque utrimque vocata

220

Cui faveat, cuius magis hortamenta sequatur.

Tu voti secura omnem mihi desere curam.

Ibo et pervigili tractanda remetiar arte".

Vix ea finierat cum fracta nube solutum est

Corpus et in ventos assumpta recessit imago.

225

Tempora velatae, tensis ad sidera palmis,

Convenere nurus, pueri, trepidaeque puellae,

Rugosique senes tremulo pia murmura mento

Volvere certabant Superosque movere precando,

Canitie ostensa Divis et vertice nudo.

230

Et tremulis circum lucentes ignibus aras

Sancta sacerdotes, albaque in veste ministri

Carmina et insigni celebrabant orgia ritu.

Tertia lux aderat, postquam vulgata per omnem

Concilii concordis erat sententia turbam:

235

Iam labor orantes et diffidentia tardos

Reddiderant: segni frigebant pectora motu.

Tum divina preces mens quae non despicit aequas

Ad summum secreta dedit responsa choragum

Sacrorum. Tenues fugit levis ille per auras

240

Ingressusque senis nocturna cubicula somnos

Abstulit et tali est aggressus voce paventem:

"Sumere Threicia virgas de fronde tribules

Quemque suam et ferri sumptas in templa iubeto.

Mane revertantur: cuius frondere cacumen

245

Videris, illius domino coniunge puellam.

Haec ait et motis abiens evanuit alis.

Mane senex sol ante iubar quam tolleret undis,

Convocat extemplo patres missoque per urbis

Compita perque domos, populum praecone coegit.

250

Confluxere omnes: campo plebs densa patenti

Vix capitur. Surdum spatiosa per atria murmur

Confusumque sonat; pede pes, et pectore pectus,

Virque viro premitur, ceu cum collecta theatro

Stabat Roma graves simul auditura tragoedos.

255

Conventu senior patrum stipante sacerdos

Exiit et tandem populo divina silenti

Iussa aperit didicitque tribum iussitque solutos

Conubio acciri virgisque in templa relatis

Vota precesque iterant. Magicis componere quidam

260

Philtra veneficiis, Circaeaque carmina et herbis

Phasidibus voluere novas inducere frondes.

Horum unus vetitas artes edoctus, ut almum

Intempesta diem tacitis nox abstulit umbris,

Solus in aeriae turris fastigia secum

265

Arma togasque ferens sacravit Manibus aram

Sub divo: testis nemo nisi ventus et astra.

Nocturnasque preces iterans praescire volebat

Parthenicesne sibi thalamum sperare liceret.

Ecce per aerios tractus magno agmine ab Arcto

270

Spiritus obscuris ad turrim annavigat alis,

Qualis, ubi veniens ad foeda cadavera vultur,

Brachia praecipiti iactat plumosa volatu.

Atque, gradum sistens, nigro sic incipit ore.

"Fare: quid Infernas nocturnis cantibus aures

275

Sollicitas? Quaesita dari responsa vetantur.

Aetheriae prohibent animae Numenque Triforme.

Altius abstrusum latet hac in virgine quiddam,

Quod dici scirique nefas: sententia nostros

Circumfert anceps animos sortisque futurae

280

Ambigui casus multaque ambage latentes;

Sicut cum modo sol nubes, modo nubila solem

Exsuperant, nunc laetatur, nunc maeret arator

Spemque metumque inter dubius. Ne discere tenta

Quae quoque doctorem fugiunt: communia quaedam

285

Fabimur, addentes quae nec didicisse pigebit,

Ne frustra videare deos in vota vocasse;

Quandoquidem te non minimo dignamur amore.

Nos inspectores scelerum sumus orbe futuri

Vltores alio: saevi sunt vincla dracones.

290

Tartarus est carcer: sunt verbera, frigus et ignes.

Lux incerta diem spargit per nigra malignam

Tecta: sonant late planctus. Plebem ordine terno

Dividimus. Primo purgati crimine circo,

Poenarum expertes degunt; ea tecta vetustas

295

Elysium vocat. Hac vates et longa parentum

Progenies demptis habitant statione duobus.

Hi partus spectare novos dicuntur et arcem

Aetheriam sibi promittunt finemque propinquum

Exsilii mussant. Apud hos de virgine quadam

300

Plurimus et multa tectus caligine sermo

Vertitur: hi nec adhuc faciem videre tremendam

Aetherii Regis; sola haec et maxima poena est.

Sedibus his quosdam venturo numina saeclo

Sufficient, quos a nobis nulla auferet aetas.

305

Alter habet sontes animas, quibus igneus ardor

Eximit infectum scelus et telluris odorem.

Hae, nisi soletur pax exspectata quiesque,

Vix tormenta ferant: tanto locus aestuat igne.

Tertius infelix hominum genus orbis in amplo

310

Carcere convolvit: magis haec discedit ab astris,

Introrsumque fugit regio. Penetralia nostri

Principis hic: altis animae fornacibus ardent

Spe viduae, nullamque audent sperare quietem.

Iuppiter huc multas; multas huc mittit Apollo.

315

Mercurius multas, nec non Saturnus, et auctor

Bellorum: Phoebe innumeras et nata Diones.

Pellitur huc quicquid caelum fastidit et hirquis

Dispiciunt Superi obliquis. Sors ultima rerum hic.

Nos veros, quotiens animas magus evocat Orco,

320

Illarum assumpta mentimur imagine vultus:

Carminibus, foliis, avibus fumoque ligari

Dicimur et circumductis in pulvere signis.

Sed, veluti plerisque aliis, ita fallitur isto

Mens hominum: veniunt ultro vestraque salute

325

Solliciti Manes vobis ventura loquuntur".

Dixit: et alato discessit in aera tergo.

Perculsum trepida iuvenem formidine sortis

Poenituit, secumque putans audita, severos

Carmeli patres adiit (tunc omnis eremi

330

Cura fuit penes hos et coelibis otia vitae)

Moribus auxilium fractis habiturus; ut altam

Se tulit in montis requiem silvasque silentes

Per secreta tulit gressum spelaea virumque

Vivendi caeleste genus miratus, amorem

335

Imbibit immensum caeli seque ipse perosus,

Incola Carmeli vixit; tandemque, voluto

Tempore, cum magno fidei mysteria Paulo

Edidicit; Mariae primus cum patribus aedem

Vertice Carmeli posuit, sociosque vocatos

340

Ad Iordanis aquam lustralibus abluit undis,

Cum Baptista novae iaceret primordia gentis,

Hispidus hirsutae villoso tegmine caprae.

Protographus Lucas Agabum vocat: omnia multo

Ante videns animo fuit interpresque futuri:

345

Namque catenarum nodos et ferrea Paulo

Vincula praedixit, longosque per aequora cursus,

Vipereos morsus, Simoniacosque volatus,

Insidiasque suae gentis bellumque sub ipso

Et celebrem palmam venturaque fata Nerone.

350

Sed Deus elatas studium cui fallere mentes

Frigentem et casto solitum servire pudori

Elegit de plebe virum, cui cana senectus,

Cui cava sulcantes crispabant tempora rugae.

Mane revertuntur: scrutatique ordine virgas,

355

Vt videre senis summum frondere cacumen

(Illud Threiciae de Phyllidis arbore tractum

Vimen erat longaeque nuces in fronde virebant)

Invidit ceciditque animis fraudata iuventus.

Vt quando in somnis aurum se credit avarus

360

Invenisse, dolos meditans exsultat inani

Laetitia: mox evigilans sua somnia maestus

Volvit et in tristes abeunt nova gaudia curas.

Ducitur in medium senior; plausuque sonoro

Susceptus iussusque gradu discumbere summo

365

Obstupuit; nec enim senio iam fractus Ioseph

Ad tam insperatos animum tollebat honores.

Venerat edicto cupidus parere, relictam

Mens vel ad incudem vel ad aerea signa vocabat.

Et tanta haec fieri de se spectacula numquam

370

Crediderat: iuvenes post tam manifesta repulsam

Omnia perpessi demissis frontibus ibant,

Et rerum ignaris tam florida virginis ora

Non bene coniungi gelidae turpique senectae

Murmur erat. Tamen et virgae nova signa virentis

375

Maesta per ancipites ducebant pectora curas.

Discessere loco; virgisque abiere relictis.

Interea, matrum longa comitante caterva,

Adduxere nurus insignem in templa puellam,

Cuius ad aspectum, quamquam transcenderet ore

380

Omne decus mortale, tamen suppressa libido

Omnis et extincto semper Venus igne quievit,

Ac si ferventem gelidos in Dorida rores

Palladiosque super calcem diffuderis imbres.

Ardua quadruplici surgebant ordine templa

385

Porticuum: communis erat pars extima cunctis,

Femineis etiam turbis, quas menstruus humor

Liquerat. Ingrediens igitur diffusa secundo est

Tota cohors circo: miti sacra pronuba nuptae

It comes, accedit comitante vir auspice longum

390

Agmen agens: mediam volitans Hymenaeus in aedem

"Iungite, clamavit, felici, sidere dextras

Sanctaque longaevae conectite foedera vitae".

Iamque pio coniuncta seni celebrataque longa

Festa die: dictae laudes et reddita summo

395

Vota Patri, laetique omnes in tecta reversi.

Laetior adventu natae generoque sedebat

Canitie compta nitido velatus amictu

Inter utrumque parens manibusque utrimque tenebat

Complexus generum dextra natamque sinistra.

400

Ipse etenim, quamquam Mariae sit vitricus, Annae

Vir, tamen ardenti referebat amore parentem

Illectus forma, ingenio, pietate, pudore,

Officio: et sanctos venerans in virgine mores

Multaque conubio super atque recentibus actis

405

Commemorans, toti grates solvebat Olympo.

Interdumque iocans et debilis immemor aevi

Iucundos movet ore sales risuque modesto

Solvitur; et, vires animo praebente, ministris

Instat et appositis sterni cenacula mensis

410

Ornarique iubet thalamos, et limina multa

Fronde coronari spargique per omnia flores

Atria purpureos: hederis vestire columnas

Virgineaque fores lauro foliisque Minervae

Cedrinas velare trabes spargique recentes

415

Sub pedibus violas et hiantia lilia summo

Vertice, quae in tales mater nutriverat usus,

Serpillique comas semper viventis in orbem

Texebant nymphae filoque in serta ligabant

Gramen odoriferum, casias excisaque cultris

420

Balsama marmoreis, nardi fragrantis aristas,

Cinnamaque et crines suave spirantis amomi.

Teque, amarante, locant, te, mollis amarace et horti

Quicquid alunt Cilices quicquid Panchaia, quicquid

Idalii saltus. Redolet domus. Omnia plausu

425

Laetitiaque sonant; hilaris labor omnia miscet.

Dumque ita fervet opus, sponsi deus ora sopore

Pressit: et irati sub imagine nuntius oris

Visus adesse seni, vultu qui sancta severo

Haec mandata dedit "Teneros tibi iungimus annos

430

Non seram ut frustra in venerem tua languida virtus

Ardeat. Amplexus gremiumque in virginis huius

Ire cave iussumque Dei ne sperne monentis."

Paruit et memori servavit somnia mente

Atque cupidineos sensit non amplius ignes.

435

Iamque dapes et vina ferunt paterasque coronant.

Discumbunt hilares circum longo ordine mensas

Et fecunda animis celebrant convivia laetis.

Postquam pressa fames et pectora mitis Iacchus

Lenivit curas abigens, frontisque severae

440

Triste supercilium, cithara praeludere eburna

Coepit et argutas aptare in carmina voces

Lydius: hic tactis aequabat Ariona nervis,

Orpheaque et clarum Dircaeo Amphiona plectro.

Carmen erat summae dorso fundata Sionis

445

Regia, qua quondam Solymi moderamine sceptri

Stirpis Iessaeae princeps exercuit armis

Inclitus et pacis studiis praeclarus: ab illo

Virginis atque viri genus antiquamque trahebat

Progeniem et mixtae numerabat stemmata gentis.

450

Addebat Noes fluctus puppimque natantem

Innocuasque rubi flammas; et limina numquam

A foribus seiuncta suis plebique patere

Nescia et unius gressum admittentia regis;

Celantemque deos ficto Labanida vultu

455

Velleraque et siccos magni Gedeonis imbres.

Atque uti fiscellam placida gestaverit unda

Nilus et infantis miseratam fata puellam

Et convulsa novas virgulta ferentia frondes.

Adiungebat uti peregrinas aequore cedros

460

Compositis ratibus condenda ad tempa vehebant

Sidonii: ut multo paries effulserit auro;

Miratumque gradus hominem, qui clara petebant

Sidera et ingentem divini foederis arcam.

Et quam fatidico populis Balaamus Eois

465

Carmine praedixit flammam sidusque futurum.

Sed iam praecipiti Phoebus sub Tartara curru

Ibat: et occiduis Aries sua merserat undis

Vellera et ardenti surgebat Scorpius ore.

Iamque soporiferae tempus dare membra quieti

470

Suaserat: at Virgo secreti sola cubilis

Clausa loco curis aperit Caelestibus almum

Pectus et in summum sensim levat aethera mentem;

Vnam ad se comitum vocat in penetralia tecti,

Praestantem egregio vultus animique decore.

475

Mnemosyne genetrix illi, pater Vsus ab ipsa

Caelesti genus arce trahit, nam conditor orbis

Est avus: hanc Grai Sophiam dixere priores.

Nare sagax oculis penetrans cava Tartara et altum

Aethera: nullius linguae, non ullius artis

480

Inscia, labe carens, vitiis infesta, pudore

Circumfusa genas et iaspide pectus et auro

Splendida contexto: causas et nomina rerum

Per media ex imis gradiens ad summa Deumque

Et mundi metitur iter. Hac indice, Virgo

485

Insomnis ducens taciturnae tempora noctis

Contemplatur uti rerum longaeva propago

Texta sit: unde prior mundi descendit origo;

Et chaos et silvam informem, discretaque formis

Corpora paulatim varias induta figuras

490

Vi propria petiisse suis loca viribus apta.

Vtque gravem liquido suspenderit aere Terram

Omnipotens opifex duplici cum prolis honore,

Oceanumque suis complexum fluctibus orbem

Fuderit; aetheriis incluserit ignibus auras;

495

Vtque feris terras: mare piscibus, aera cessit

Alitibus variis ornans animantibus orbem.

Vt vaga perlustret Phoebe duodena frequenter

Sidera fraternum fugiens iter, et modo tractus

Erret ad Austrinos gelidam modo currat ad Arcton.

500

Vt procul a Phoebi Venus et Cyllenius igne,

Ne volitent verso referant vestigia gressu.

Phoebus ut obliquo numquam discedat ab orbe,

Atque viam retro gradiens observet eandem

Claraque nocturnis splendoribus imbuat astra.

505

Et rubicunda feri quae lex incendia Martis

Volvat et egregium iubar et Iovis ora benigni:

Atque senem pigrum curvata falce minantem.

Vt super octavi radiantia sidera coeli

Certa lege meant et scintillare videntur.

510

Altius extollens mentem, curvamina noni

Orbis et aeterno splendentem lumine mundum

Et tenues miratur aquas glacialis Olympi

Vltimaque immensae formata volumina molis.

Lanigeri sublime decus Taurumque nitentem:

515

Et Geminos Helenae fratres aversaque Cancri

Sidera quae Aethiopes urunt Indosque Arabesque:

Atque Molorcheum stellata fronte Leonem:

Et iubar Erigones aequataque brachia Librae

Virosamque Nepam videt Haemoniasque Sagittas

520

Cornuaque Aegoceri gelidis humentia nymbis

Et liquidos Vrnam rores ventosque cientem

Atque Dioneos lucenti tergore Pisces.

Hinc dextra laevaque faces ardore coruscas

Suspicit et caeli claros examinat ignes;

525

Pleiades septem, quarum minor una latere

Dicitur et pluvias Hyades pavidamque Capellam;

Post rapidum Leporem Iugulas Procyonque perustum

Morbosamque Canem et Corvum Cratera tenentem.

Inde coronatae rutilans Minoidis astrum

530

Et non longa situm post intervalla Sagittae

Sidus et aetheriis errantem tractibus Haedum,

Orpheamque Lyram et flammis lucentibus Aram

Suspiciens, caeli aeternos meditatur honores.

Cursibus alternis mundum ferri atque referri

535

Ex Austro in Boream, ex Borea miratur in Austrum,

Et fieri ut gelidam tellus coniecta sub Arcton,

Dum bibit aetherios admoto sole calores,

Mitis et humanae reddatur idonea vitae.

Mens, calefacta Deo sanctisque exercita curis

540

Atque laborando vires et robur adepta,

Altius it semperque magis terrena relinquit.

Iam Superis admixta, domos explorat et arcem

Et solium sublime Patris, quod plurima circum

Turba leves animi volitant decimoque sedenti

545

Orbe Deo assistunt vigiles et cuncta fideli

Iussa ministerio peragunt versantque rotatu

Sidera perpetuo quidam: mortalia quidam

Facta regunt pressasque gravi sub mole tuentur

Corporis humanas mentes et regna gubernant.

550

Omne per hos exercet opus, Pater ipse quieto

Tranquillus sceptro sedet et complectitur orbem.

Virginis hae curae, seseque oblita virumque,

Miscetur Divis caelique palatia lustrat.

Atque toro recubans, summo spatiatur Olympo.

555

Interea Virgo, thalami dum sola recessu

Excubat occulto, per longa silentia noctis,

Fatidici vatis, quem ferrea turba gementem

In geminas secuit dentato robore partes,

Codice versato, primum locus ille legenti

560

Obvius occurrit, gravidam qui virginis alvum

Praecinit et magni prolem mortale Tonantis

Corpus et humanae subituram incommoda sortis.

- O felix nimium, dixit, quaecumque futura es

Et matres longe ante alias dignissima Virgo:

565

Quae paritura Deum fruituraque coelibe lecto

Magna senescenti renovas miracula mundo.

Non ego communi patrum te labe volutam

Crediderim talem, cui dant oracula palmam.

Tu vetus extingues vitium scelerisque reclusa

570

Limina concludes: Tu protoplastis acerbam

Ingluviem delebis, agens nova saecla novumque

Foedus et humanum supra genus omne fereris.

Te tua, Te ventura omnis mirabitur aetas.

Et tibi perpetuis ardebunt ignibus arae.

575

Oh, mihi, si tantum non est audere superbum,

Conceptus liceatque tuos vultusque tueri!

Dicite, Carmeli qui sancta silentia montis

Incolitis, vates vatumque aeterna propago,

Quos imitans taedas sum dedignata iugales,

580

Dicite, quae regio iubar hoc, quae proferet aetas?

Credimus e terris venturam an ab aethere summo

Lapsuram? taline hominum debetur origo? -

Dumque ita, caelesti mentem succensa calore,

In laudes ignara suas prorumpit, Olympo

585

Labitur et veniens fulgentes explicat alas

Nuntius et celeri penetrat secreta volatu

Limina. Ad ingressum subitae perterrita lucis

Extulit attonito titubantia lumina vultu;

Et, formam mirata viri, tabescere castum

590

Pectus et insidias metuens, pallescere coepit.

Aliger, arguta reserans nova nuntia voce,

"Pone metus - inquit. Superis gratissima Virgo:

Laetus ab aetheria venio tibi nuntius arce

Aeterni iucunda ferens mandata Tonantis.

595

Conceptura novos ullo sine semine fetus

Et prolem paritura Dei, materque futura es,

Aetheriae sobolis tactus non passa viriles;

Et Deus ipse Tuam veniens labetur in alvum

Gressibus occultis Tuaque intra viscera corpus

600

Ipse sibi formans, post nonae tempora Lunae,

Exiet humanae velatus imagine formae.

Arma ferens pacis venit atque salutifer orbi:

Propterea sanctam dabis attestata salutem

Nomina: in immensum crescet, venturaque magno

605

Saecula consensu templis congesta superbis

Dona ferent illi, rutilo qua surgit ab ortu

Lucifer Hesperias et qua declinat in undas,

Qua micat Arctophylax latum qua sustinet orbem

Axis inocciduus, resonans qua nascitur Auster.

610

Imperio premet omne genus, telluris et undae

Possessurus opes caelique habiturus honorem

Perpetuum et mundum aequatis recturus habenis.

Sed neque fulgentes auro radiante coronas

Nec Tyrios regum feret ornamenta colores:

615

Non illi sublime domus dabit ardua culmen,

Marmora nec tollet subeuntibus alta columnis

Viventi, non Martis opus non aerea tela

Tractabit: rigido non oppida milite cinget,

Nec ruet aerias arces non aequora grandi

620

Classe premet, non hinnitus laudabit equorum.

Nec quae bella movent horrenti classica cantu

Ferrea nec mittet captos in vincula reges

Nec populo illustres ducet spectante triumphos.

Scilicet haec homines curant: nos, alta tenentes,

625

Qui regimus totum damus haec non quaerimus orbem.

Non Illi humana bellum est cum gente: superbum

Spirituum genus atque procax atroxque, quod ausu

Divinum ingenti iam vulgo usurpat honorem

Impetit: huc belli vires, huc dirigit omne

630

Robur; et haec agitur non ferro pugna, sed astu.

Quid fieri maius poterit, quam trudere divos

Sedibus antiquis et avito pellere regno?

Sed gravis humanas premit ignorantia mentes:

Nam quod promittunt venturo oracula Christo,

635

Imperium mortale putant vatemque futurum

Terrena tantum ducunt a stirpe Deumque

Esse negant: hinc errorum descendit origo.

His delusa dolis et eisdem ambagibus olim

Perfida posteritas longum sperabit in aevum:

640

Speratamque videns non apparere salutem,

Exsiliique moras longi mirata, nec audens

Vera sequi, nugis et spe pascetur inani.

Felices annos et quae Tua protulit aetas

Aurea non Caesar renovavit saecula, verum

645

Tuque Puerque Tuus: nam primi dulcia mundi

Tempora converso coeperunt currere gressu.

Laeta quies oritur: niveis Pax aurea pennis

Descensura leves humeris circumligat alas:

Iamque mei nocuos ignes infestaque terris

650

Sidera compescunt comites: Oriona saevum:

Icariique Canis rabiem, pedibusque rapinam

Stringentem curvis Aquilam, teretemque Sagittam.

Ceteraque ingratos hominum meditata dolores

Astra premunt flammasque iubent regnare faventes."

655

Nuntius haec: humilis firmato pectore Virgo,

"Imperio, dixit, magni parere Tonantis

Cogimur"; et miti curvans caput annuit ore:

Candida virginitas, simplex prudentia, velox

Et matura fides, humilisque modestia totos

660

Laetitia implevit caelos et sidera cantu.

Tum divina gravem subitis conceptibus alvum

Extulit atque sinus soboles extendit onustos,

Sicut in adductos penetrat cum lubrica folles

Aura cavernosum surgens tumor exit in orbem.

665

Mirata est crevisse uterum Natura suumque

Esse negavit opus, trepidas ut Virginis aures

Aliger afflavit caelesti nuntius ore.

Divulgata polo res est: mysteria norunt

Aetherii cives: Mariae tunc aethere toto

670

Nomen honoratum: caeli cantata theatris

Virginitas fecunda fuit, nondum agnita nigris

Manibus infernove Iovi: sub hypostasin unam

Naturae coiere duae, quae copula Divos

Gentis in immensum nostrae convertit amorem:

675

Nec grave Caelitibus fuit ipsa relinquere summi

Tecta Patris nostraque dies cum Virgine longos

Ducere et occulti reserare negotia caeli.

Ipse puellari forma mentisque decore

Laetior, accito divum Pater agmine, sanctos

680

Alloquitur cives: circumstantemque coronam

Spirituum: alloquio patris exsultavit Olympus.

Vtque prius multa sublimem laude Puellam

Extulit, illustres atavos et nomina clara

Gentis Iessaeae referens, delataque caelo

685

Sacra piosque animos antiquae stirpis, inanem

Luciferi ostendit sedem. Contermina semper

Regali fuit illa throno sceptroque Tonantis.

Tum memorans veteres rixas primaevaque bella,

Cur non una omnes habeant habitacula Divi

690

Discretique locis habitent, quare altior illos

Orbis habet, cur Lunam alii, cur Cyprida quidam,

Mercuriumque colant, cur sic partitur Olympum

Lex aeterna docet: cur scandant sidera mentes

Terrigenae quaenam ratio persuaserit illis

695

Deberi aetherios caelestia tecta per orbes

Monstrat, et haec dictis posuit sententia finem:

"Sicut Luciferi locus hic sublimior inter

Eminet aeterni numerosa sedilia regni,

Sic Virgo, quam parva domus angustia claudit

700

(Et Mariam pressae monstravit acumine virgae)

Humanis animis longe est praestantior: Illi

Non fati ratio non caeli mobilis ardor

Destinat hoc solium, sed lege coercita mentis

Libertas et noster amor". Sic fatus: at omne

705

Laetitia fremuit caelum: diffusa voluptas

Caelestes animos rapuit: sonuere theatra

Plausibus: assensu Superum vulgata per omnis

Elysii campos magni est sententia Patris.

Temporeque ex illo semper toto aethere Virgo est

710

Angelicis praelata choris: et dignior omni

Agmine spirituum, rutilo Cyllenia quantum

Marte minor flamma est, vel quantum Delia tristi

Cedit avo Tellusque Iovi, Venus aurea Phaebo.

Iunctus erat Soli trepidae non immemor Helles

715

Corniger; Orion non exsurgebat et Argo

Palluerat: gelidam vergens Auriga sub Arcton,

Praecipiti curru, nitido sub Apolline tectus,

Ibat, et occiderant Hyades Haedique, Parensque.

Tollere fulgentem medio Nox humida cursu

720

Coeperat Aegoceron, primisque emissus ab undis

Spectabat Geminos erecta fronte cadentes.

Plena Deo Mater fetuque animosa latenti

Trans iuga trans altos saxosa cacumina montes

Se tulit ad sera fecundam prole parentem

725

Cognatamque nurum, partus visura beatos:

Virgineoque sinu parvum strictura nepotem.

Dumque viam carpit, pedibus calcata pudicis

Gestiit immensum Tellus et dulcia longo

Tempore servavit presso vestigia dorso.

730

Tota venustatem regio mirata decusque

Aetheriae frontis fusumque per ora pudorem.

Arrisit procul omnis ager, nemus omne virentes,

Exorto iam vere, comas curvavit et ibat

In flores tunc omne solum: fragrantia rura

735

Purpureas passim violas et candida passim

Lilia fundebant: nitidis e fontibus undae

Volvebant dulces cursu crepitante susurros.

Assyrii colles assurrexere: Taboris

Se iuga flexerunt: dominam speculatus ab alto

740

Vertice Carmelus caput inclinavit apricum.

Coniferas pinos et odoriferas cyparissos

Blandior alternis flectebat nutibus aura,

Aura laborantis tenui spiramine circum

Colla sinusque volans et candida Virginis ora.

745

Terra suas monstrabat opes et lucidus aether,

Nubibus expulsis, vultu ridebat aperto.

Crinibus auratis solitoque decentior, acres

Sol urgebat equos, tersoque ardebat Olympo,

Qualis erat prima Genitor qua condidit illum

750

Luce Deus, cum clara novis splendoribus astra,

Alta per insuetos ferrent vestigia gressus.

Attulerat sextum gravidae iam Delia mensem

Et pleni languebat anus sub pondere ventris.

Haec erat Ismeriae, claro sata sanguine, magni

755

Zachariae coniux, cui nomen Elisabeth, annis

Iam gravis: haec longo sterilem se fleverat aevo.

Oranti tandem Divum data munere proles,

Indice porrecto, demonstratura Tonantem

Et lotura sacro venientem flumine turbam.

760

Vt consanguineas iunxerunt oscula matris

Mutua, et iniecti strinxerunt colla lacerti,

Grandior afflatu vicini Numinis infans

Gestiit et, subito dominum confessus honore,

Maternam insolitis concussit motibus alvum.

765

Tunc anus, adventu carae laetata puellae

Et succensa Deo, dixit: "Tune illa propago

Exspectata diu nobis? promissaque nostris

Patribus? et sacro vatum celeberrima cantu,

Quam mea iam sero genuit matertera partu?

770

O decor, o summo facies dignissima caelo,

Te tandem terris Superi ostendere: qui ultra

Tristia primaevae flemus convivia matris?

O veterum spes longa patrum; spectabilis almam

Quae reparas Aurora diem: quae distulit ortus,

775

Nox tam longa tuos? quae causa ignota sub umbris

Hoc illustre iubar tenuit? nec protulit ante

Aetherium lumen radios? o quanta sepultos

Cura tui proavos tenuit. Panduntur ab alto

Aethere felices anni: nova nascitur aetas.

780

Sidera Tu mundo reseras: Tu Tartara claudis:

Tu genus instauras hominum: profugamque paterno

Solvis ab exsilio gentem. Fortissima certe

Debbora bellatrixque potens: animosa virago,

Quae ducis Assyrii caput atque fluentia tabo

785

Colla secans pavidos hostes dare terga coegit,

Ipsaque Persarum quondam gratissima regi,

Quae, genus ulta suum, summo dedit oscula sceptro

Clara fuit multoque nitens resplenduit ostro.

Hae summum meruere decus laudemque superbam:

790

Tu tamen has omnis superas. Tu saecula portans

Aurea feminei tollis convicia sexus.

Iam Deus antiquae commissa piacula fraudis

Ponat et irasci terris iam desinat aether.

Fortunata Parens, felix quae viscere sancto

795

Progenies sancta, Puer, qui clauditur alvo.

Non erit haec tua vana fides, nec muneris huius

Latorem frustra credendum est aethere missum.

Ipse Pater, qui coepit opus, formabit ad unguem

Irrita nec tantae fient exordia laudis.

800

Oh, me felicem, Tua quod licet ora tueri:

Sicque tuos olim liceat mihi cernere partus,

Atque meo gestare sinu! Quam laeta futura est,

Quam iucunda dies, cum nostra tuebimur ambae

Pignora versari simul atque incedere iunctis

805

Gressibus et laeta fari et colludere fronte.

Vna aetas ambobus erit, par cura, par aevi

Terminus; et vivent una duo pectora mente.

Quam bene mortali Superum clementia morbo

Consuluit! Vulnus virgo, medicamina virgo

810

Contulit: illa necis, dedit haec primordia vitae

Illa tulit belli causas, haec femina pacis.

Illa venenosae Stygiis lactata Megerae

Vberibus gelido conceptum pectore virus

Exspuit in natos, nigroque afflata colubro

815

In genus omne suum spumam eructavit Averni,

Cuius odor postquam caelos et tecta Tonantis

Attigit, extemplo valvas offensa patentes

Numina clauserunt, totusque excanduit aether:

Ista salutari totam se proluit imbre

820

Nectarei fontis: vitalia pocula dulces

Ambrosiae sucos plenis crateribus hausit,

Mellifluosque libens latices, quos magnus ab hortis

Elias Eois mittit se in flumina vertit

Lactea, quae semper plenis currentia ripis

825

Omne solum lustrant. Haec ad spectacula versus

Ipse Pater clausi limen reseravit Olympi.

Vnde igitur mihi tantus honos, unde ista repente

Gaudia prorumpunt? ut semine plena Tonantis

Femina sacratos ferat ad mea limina gressus?"

830

Haec anus: at senior, vocis cui clauserat usum

Imperfecta fides, cano venerabilis ore.

Signa dabat flexaque Dei cervice parentem

Hospitio suscepit ovans oculisque manuque

Aethera monstrabat prius et mox hospitis alvum.

835

Regia Parthenice, divino afflata calore,

Iucundum cecinit carmen. Non Lesbia tale

Femina; facundi non Teia Musa poetae

Non satus Eumolpo, non ipse Oeagrius Orpheus

Non sonuit Dircaea Chelys, qua docta superbit

840

Graecia, qua sese iactat Cadmaea propago.

Id quamquam nostro minus est tractabile versu,

Subiciam tamen et sensum non verba reponam.

"Magnifice Regem mea mens extollit Olympi:

Et Deus exhilarat sancto mea viscera plausu.

845

Vidit enim pectus supplex humilemque ministram,

Ingentique meos vestivit Numine sensus:

Propterea ventura canent me cuncta beatam

Saecula. Namque, modis in me surgentia miris,

Omnipotens rerum miracula suscitat Auctor.

850

Ipsius aeterno clementia flumine torrens

In genus omne fluit, sicut de Doridis alvo

Perpetui volvunt plenis vada cursibus amnes.

Explicuit forti vires animumque lacerto

Atque suo elatas dispergens robore gentes

855

Eruit excelsos humilesque in sceptra vocavit.

Esuriem saturans inopum, dimisit inanes,

Qui terrae rimantur opes. Divina videntis

Suscepit miserans pueri genus, atque fidele

Semen, ut antiquis responsa parentibus olim

860

Abrahamo natisque dedit prolique nepotum."

Luna ter umbrosum radiis impleverat orbem:

Iunctaque fraternos totiens amiserat ignes:

Cum, coetu comitata gravi, Davidica Virgo

In patriam reduci flexit vestigia gressu.

865

Humida Litoreus iam brachia tollere Cancer

Coeperat, Antecanis claros abscondere vultus.

Et iam flava Ceres campis albebat apricis.

Fronde coronatus matura per hordea messor

Ibat et incurvis spoliabat falcibus agros:

870

Iam longo sudore madens gravibusque flagellis

Robustas armata manus, Tritura per omnes

Assyriae campos, et dulcia rura Choaspis

Sternebat fragiles calamos, paleasque volantes

Atque sub ardenti sonitum dabat area Phoebo.

875

Pallida conceptum facies prodebat; et alvus

Maiori suspensa sinu pectusque levatum,

Exili vox clausa sono manifesta latentis

Signa dabant fetus. Nam nec celare tumorem

Cura fuit: numquam fecundi pondera ventris

880

Dissimulavit, agens tenues ad pectora vittas.

Sicut enim trepidare facit mens conscia culpae,

Sic animi simplex probitas et cognita virtus

Efficit impavidum pectus: fugit impius ultro

Iudiciumque pavet: frontem pius audet apertam

885

Tollere; non regis vultum, non iudicis ora

Non rigidos lictorum enses formidat ut acres

Non metuit flammas aurum; non verbera ferri

Dura potens adamas; non onustae pondera palmae.

Arx est ipsa sibi virtus: ipsa eruit arces,

890

Ipsa feras hominemque domat; non horret inermis

Ire per hostiles cuneos, inimicaque castra.

Hoc externa docent et nostrae plurima gentis

Quae facerent exempla fidem. Cur Scaevola dextram

Misit in ardentes prunas? et brachia flammis

895

Exurenda dedit? Pavor est tot milibus unus,

Quem propriis virtus gladiis armavit et hasta.

Cur tranavit aquas, Tiberinaque flumina virgo,

Cui populus statuam posuit Romanus equestrem

Cloela? quo clipeo Tuscum, quibus ensibus hostem

900

Vicit? Ei lorica fuit catapultaque virtus:

Fortior una viris, ducibus praestantior una;

Cautior una fuit mulier, cui provida virtus

Praestitit ingentes animos et ferrea corda,

Cum ducis ausa fuit correpto guttura cultro

905

Stringere et in peram caput insertare tyranni.

Regulus ad Libycas iterum freta navigat arces

Impavidumque ultro caput ad tormenta reportat.

Praetereo Christi passos immania testes

Funera Laurentique ignes, Paulique catenas:

910

Atque revertentem sua per vestigia Petrum.

Aspice captivum Phalaris mandata leonem

Ridere et cives versos in fata tyranni.

Sed quid rem minime dubiam fulcire probando

Prosequimur? Nihil est virtute potentius. Ergo

915

Parthenices moniti exemplis quae scimus Olympo

Grata sequi studioque opus est servare tenaci:

Quod Superi laudant, quid si mortalia linguis

Ora venenatis carpant? Sub iudice caelo

Vivendum: demens quisquis mutabile vulgi

920

Vivit ad arbitrium: nobis concordia Divum

Sola sat est. Si quando meos Deus arbiter actus

Approbat, indoctae quid me contraria turbae

Flectit ab incepto vitae sententia cursu?

Non erat haec Semele Bacchi, non Ilia mater

925

Romuleae gentis, nec magna Atlantias Hermis

Maia parens, Danaeve auri delusa nitore.

Non erat Alcidae genetrix, nec Agenore nata,

Filia nec Coei, nec se mirata iuvencam

Inachis illicitos falso quae nomine partus

930

Admissumque scelus titulo vestiret Olympi.

Haec erat alma Parens, verique insigne Tonantis

Hospitium, regis Superum immortale sacellum.

Et, quoniam Divum tenuit consortia semper

Plusquam hominum, Superis fidens, neglexit inane

935

Iudicium nugasque hominum: miracula ventris

Esse Dei si norat opus, cur debuit ullis

Occultare dolis? ipso quas auspice caelo

Debuit insidias, hominum quae bella vereri?

Quas trepidare manus? Igitur secura tumentem

940

Ipsa sub ora viri sine fraudibus attulit alvum.

Vir tamen occurrens, ut Virginis ora reversae

Pallida conspexit, tumidumque exsurgere ventrem,

Saucius ut nigro qui nescius obviat angui,

Obriguit: gelidum tremuit sine sanguine pectus.

945

Dissimulat tamen et ficto tegit ore dolorem.

Quid faciat, quo se vertat, quid denique captet

Consilii nescit: ceu quando ignota viator

Compita defixae incumbens examinat hastae.

Vt iactata salo varios secat aequore cursus

950

Navis et arbitrio venti bacchatur et undae:

Nunc, surgente freto, pressa salit ardua puppi:

Nunc ruit in proram: fundoque illisa carina

Dat gemitum: resonant, Borea insultante, rudentes.

Sic incerta viri secum luctatur: et oestro

955

Mens agitata gravi curarum fluctuat aestu.

Dumque ita concutitur, nigris nox humida bigis

Induxit somnos, et inertia presserat altus

Membra sopor, celeri cum nuntius aethere lapsu

Venit et has mira simulavit imagine voces.

960

"Sancte senex, quae tanta tuam vesania mentem

Impulit, ut tantum credas in Virgine crimen?

Pone leves animos claudique sub illius alvo

Disce Deum: sicut virides produxit Aronis

Virga carens humore comas, floremque coruscum.

965

Sic ignara viri divinum regia Virgo

Semen et aetherios accepit viscere partus.

Caeleste est quod cernis opus: tuque ipse minister

Et custos utrique datus, Nato atque Parenti.

Sic maternus honor sanctaeque illaesa manebit

970

Fama pudicitiae: neu quis temerarius ausit

In caput illius quicquam crudele minari.

Adde quod a Stygiis nesciri manibus istos

Vult Deus ingressus. Occulto Tartara Marte

Venit et ardentem debellaturus Avernum.

975

His igitur curis liber, ne despice sanctum

Virginis os et dulce decus moresque venustos.

Incipe mentis inops placidi cognoscere caeli

Munus et hospitio magni laetare Tonantis.

Hinc decus aeternum referes: hoc munere nomen

980

Immortale paras partemque acquiris Olympi:

Crede. Fides est grata Deo: quia credidit ultro,

Seminis est vestri princeps Abrahamus, et auctor:

Nil magis avertit caelum a telluris amore,

Quam scelus ingratae mentis, quae corde maligno

985

Muneris auctorem nullo dignatur honore.

Propterea Solymis fatum grave finibus instat:

Nam neque Numinibus pro donis vota futuris

Vlla dabunt, sed dira leves incuria turbas,

Et stupor obtusae mentis commenta dolosque

990

Texere compellet fraudemque movere nefandam.

Tu caelum Superosque pete: multo ante beatam

Virgineos inter coetus tibi vidimus aedem.

Infelix quicumque dies producit in illud

Exitium, patriae tantas cui cernere clades

995

Fata dabunt. Phrygiae celebrata incendia Troiae,

Atque Numantini strepitus Libycaeque ruinae

Et pulchrae casus Ephires Thebanaque bella

Atque Syracusii planctus et quicquid acerbi

Hactenus ardenti Mavors exercuit ira,

1000

Excidiis collatum istis (tam saeva futura est

Tempestas) horrore caret et mite putatur

Romanas acies Solymam Deus armat in arcem,

Ingentique parat genus hoc abolere tumultu.

Ille ego qui vetui quondam tibi virginis huius

1005

Concubitus, ista e caelo nova nuntia porto."

His abiit dictis: et iam lux prima rubentes

Leucotheae thalamos lustrans pallentia noctis

Nubila siccabat, Venerisque emerserat astrum,

Astrum, quo gelidi veniunt in gramina rores:

1010

Quodque revertentem praedicens lumine Phoebum

Porrigit exiles umbras, quae gloria solum

Est concessa tribus, Veneri Phoebo atque Sorori.

Talibus admonitus, discusso membra sopore,

Explicat et largo senior convivia luxu

1015

Accelerans, cogit cives et gaudia totis

Laeta ciet turbis: splendet domus, atria multa

Fronde virent, agiles cursant per tecta ministri.

Dumque aulaea trahunt et versicoloria tectis

Vela ligant pueri, simplex et garrula turba

1020

Apparere procul, pendentia brachia tamquam

A thorace cadant, varios sine pectore vultus,

Et quasi trunca virum mirantur corpora tolli.

Ecce puellaris chorus et venerabile matrum

Agmen adest vehiturque seni nova nupta marito.

1025

Non tuba non citharae deerant: cava tibia cantus

Nunc Phrygios, nunc Maeonios, nunc Dorica versat

Carmina: iucundo resonat vicinia plausu.

Discumbunt: dapibusque fames ubi pulsa, ministri

Reliquias et crusta legunt: cristallina tollunt,

1030

Murrinaque, albentes maculas, ubi purpura cingit

Vasa Corinthiacis crateribus aemula: mensas

Sublatis spoliant mantilibus: una decore

Praecipuo fuit, occiduus quam miserat Atlas

Litore de Libyco Citreae de semine silvae.

1035

Hanc circumdederant variis segmenta figuris.

In quibus elato sternebat vulnere Sanson

Allophylos, malamque manu vibrabat onagri.

Et latis raptos humeris cum cardine postes

In montis rapido cursu iuga summa ferebat,

1040

Missaque per segetes oleasque incendia late

Nubem eructabant fumi caeloque volabant

Mellaque percussi stillantia ab ore leonis

Pascebant heroa: liquor de dentibus ibat

Plurimus et sitibunda viri saliebat in ora.

1045

Et septemplicibus solvebat brachia vinclis

Ore tonans oculis ardens vultuque tremendus

Atque oculis captus dextra laevaque columnas

Ruperat et fractis ruerat domus ardua tectis.

Fulcra toreumatibus suberant tornata recurvis,

1050

Artis opus Tyriae: prima haec spectacula discus

Obtulit. A salibus paulatim ad seria sermo

Flectitur et per facta patrum memoranda recurrit.

Sermo erat antiqui senis insperata voluptas

Et melior fortuna, orbam cui lumine frontem

1055

Rettulit in lucem fellis medicamen aquosi,

Tempore quo primae surgebant moenia Romae

Et Numa divinos ritus et sacra docebat.

Et duce comperto, iuvenis venisset in orbem,

Cui nomen Medea dedit cum Phasidis agros

1060

Thessalaque Aesonidae fugisset regna mariti.

Vtque vir octavus felici sorte puellam

Duxit et a Medo dives remeabat Araxe.

Quaeque recedenti natae mandata parentes

Tradiderant inter lacrimas iterataque saepe

1065

Oscula narrabant; et facto fine quierunt.