Battista Mantovano Parthenice prima sive Mariana 1
Other sections


Sancta Palaestinae repetens exordia Nymphae,

Difficiles ortus, et formidata profundo

Incrementa Iovi, mores Hymenaeaque festa

Virginis, et sacri referam miracula partus,

5

Actaque, et acceptos mundi melioris honores.

Sed neque Pierii fontis, neque Phocidis undae

Nunc vada sunt tentanda mihi: maiore Camena

Et maioris opus nunc est ope numinis. Ergo

Tu mihi, Diva, fave, caelum cui militat omne,

10

Quam trepidant Erebi sedes, cui terra fretumque

Vota precesque ferunt. Nostro Tu sola labori

Sis praesens, operique Tuo largita futuro

Praesidium, nostrae, veniens, illabere menti.

Tu, licet a nostro spatiis ingentibus orbe

15

Disiungare, suos quantum polus elevat ignis,

Non tamen humanos casus oblita, tuumque

Nil pertaesa genus, vigili mortalia cura

Suscipis et lacrimae tangunt tua pectora nostrae.

Tu placidum terris sidus, quod liberat omnis

20

A pelagi fervore rates, quod luce benigna

Saturni Martisque graves eliminat iras,

Tu nobis, Helice: nobis Cynosura. Per altum

Te duce, vela damus portus habitura secundos.

Tu mare, Tu ventos, Tu sidera cuncta Deumque

25

Concilias. Tu tuta salus, Tu pacis origo,

Tu commune bonum, generis tu gloria nostri,

Huc ades et coeptos praesenti numine cursus

Dirige, et infirmam rege per vada caerula puppim.

Anna diu vanos secum ploraverat usus

30

Conubi sterilemque torum tristemque hymenaeum;

Propterea duplicesque manus, frontemque supinam

Attollens, humili Superos ita voce precata est:

"Numina, quae regitis caelos, quae volvitis astra,

Vos penes est genus omne boni, Vos omnia rerum

35

Semina servatis; gremium telluris inane est

Et sine fruge solum, nisi sumat ab aethere vires,

Sive per astrorum cursus radiosque calentes,

Sive Dei solo, qui temperat omnia, nutu.

Venimus ad canos frigescentemque senectam

40

Et nostrae sine prole dies abiere iuventae.

Longa infelicis thalami consortia fine

Claudimus infausto. Vir pluribus exsulat annis,

Conspectus hominum fugiens, domus orba magistro

Fluctuat, amisso ceu navis in aequore clavo.

45

Currimus in fatum, tacitisque recedimus annis,

Mortuaque aetatis pars est iam maxima nostrae.

Pallida praeteriti spatium mors occupat aevi:

Quod superest exspectat hians. Iam plena meorum est

Terra cadaveribus, consanguineosque sepulcra

50

Vix capiunt; soli steriles servamur in omne

Dedecus. Et certe brevis est felicior aevi

Condicio. Primo Deus indulsisse parenti

Creditur et fragili bene consuluisse senectae,

Cum vetuit primos iterum decerpere fructus,

55

Et fruges gustare, quibus produceret annos.

Nam quid longa dies homini, nisi longa dolorum

Colluvies? Longi patientia carceris aetas

Longior; est cursus vitae labyrinthus. In ipsum

Ex utero ingredimur, per limina mortis abimus.

60

Iam capulo instamus, nec adest, qui lumina claudat

Ossave componat tumulo tepidisque sepulcrum

Fletibus irroret; nobiscum it tota sub umbras

Progenies, nec erit nostris qui marmora signet

Nominibus, deserta domus tabescet, et istas

65

Longaevi sudoris opes, quas legimus ambo

Pluribus obsequiis, heres ignotus habebit;

Nobiscumque cadent nostri monumenta laboris.

Cernite communes amborum, Numina, curas,

Et servate genus. Cernant se in stirpe parentes

70

Et sua natorum videant in vultibus ora.

Sint qui nos facie referant gestuque nepotes,

Progeniemque suam nostro de nomine dicant.

Sint qui nos proavos numerent et stemmata longo.

Limite deducant, iterataque nomina ponant.

75

Pignora longaevae concedite, Numina, matri,

Quae celebres ad vestra ferant altaria cultus

Pinguibus et priscum donis imitentur Abelem.

Saepius a nobis hoc exorasse precando

Antiquas est fama nurus, et supplice voto

80

Collapsum genus atque domos servasse cadentes.

Sic alacer Sanson, sic et formosus Ioseph,

Sic puer Isaacus satus est et filius Annae,

Qui primum liquido Regem perfudit olivo".

Talibus orabat sterilis, gemituque sonoro

85

Crebra dabat longos inter suspiria planctus.

Audiit Omnipotens, animumque in vota precesque

Flexit. Et infuso caluerunt viscera fetu.

Coepit et humanos paulatim sumere vultus

Semen, et in nostram sensim transire figuram.

90

Vt, cum, vere novo, tepefacta rosaria multae

Vestit frondis honor; primum durescit in orbem

Folliculus, barbaeque comam producit acutae,

Mox inflare sinus tunicasque implere virentes

Incipit, et concreta diu sub cortice proles

95

Turget, agens rimas tenues, et vertice summo

Purpureas ostendit opes rubicundaque labra;

Postremo, cum pulchra suos Aurora colores

Explicat et vitreum glomerant nova gramina rorem,

Panditur omne decus, valvisque emissus apertis;

100

Flos hiat, et laeto arridet venientibus ore;

Sic nova progenies utero congesta parentis

Emersit, non tota simul. Sed singula certo

Discrevit formans Opifex Dens ordine membra;

Cor prius, ex illo quoniam descendit in artus

105

Vitalis calor a pleno ceu flumina fonte.

Illic prima domus vitae, postrema per illud

Discedens terris animus vestigia ponit.

Tum Superum Pater illius procul ire caducas

Iussit ab hospitio curas: "Habitacula, dixit

110

Spiritibus, dulcemque mihi servate recessum."

Mox cerebri concreta domus, quae plena pudicis

Crevit imaginibus castoque imbuta pudore.

Os roseum sine labe dedit, frontique decorem

Sidereum, et laetos formae caelestis honores.

115

Ambrosiaque comas tinxit; mox ubera pectus

Protulit; in teretes humeri fluxere lacertos

Ramosasque manus, quas hac Pater imbuit arte,

Vt solos fierent habiles pietatis ad usus.

Haec sunt membra quibus divinae mentis imago

120

Cernitur humanis animis impressa; quibusque

Omne opus aetherio dignum tentamus Olympo.

Inferiora magis pecudum servare videntur

Naturam moresque feros. Tamen omnia semper

Officiis habuit sanctis accommoda Virgo.

125

Non tam multiplici divorum munere, non tot

Deliciis, non tam grato Pandora decore

Claruit Ascraei cantu celebrata poetae.

Sic, ope caelesti, quamvis humana negabat

Materni soboles, iniit tentoria ventris.

130

Omne quod excellens opus et sublime futurum

Difficiles ortus habet incrementaque tarda.

Sic iunco nemus Alcidae, sic tardior exit

Populeis abies ramis, sic abiete pinus

Segnior et pino longe vivacior ilex

135

Et robusta larix igni impenetrabile lignum.

Nam magis opprimitur partu natura potenti,

Plusque operae impendit, grandi ceu pondere pressa

Plaustra gemunt magis, et magno sub vomere taurus

Sudat et obluctans vires labor haurit onustas,

140

Sic opus in longum differt finique resistit.

Ast, ubi naturae Divum superaddita virtus

Adiuvat, ut remis lembus fugit actus et aura,

Sic levis ad metam prono patet orbita cursu.

Sed quia longaevam fecit Discordia litem,

145

Assimilemque iugi loris, quae Gordius olim

Nexuit atque Iovis Phrygii suspendit ad aram

Daedaleaeque domus errori Pasiphaaeo,

Conceptus ne sacer fuerit, vel sorde paterna

Illitus, antiqui referam certaminis orsum

150

Et sobolis nostrae infelix repetetur origo.

Cum Pater humentes redigens in corpora glebas,

Vitalem humanos auram spiraret in artus,

Vt nova progenies pugnam tuta iret in omnem,

Vltra animi claras dotes et corporis arma,

155

Iustitiam, caeleste decus, superaddidit, unde

Et fati rigidas leges et funera posset

Vincere et ambrosia vesci summoque potiri

Aetheris hospitio Superumque assuescere mensis.

Sed, postquam vetitas fruges et noxia mala

160

Femina surgentis, post prima exordia mundi

Vipereis decepta dolis admovit ad ora,

Mox Astraea domos hominum pertaesa redivit

In regnum sublime Patris. Miratus Olympi

Tam celerem reditum Dominus: "Quare - inquit - ad arces

165

Sidereas, mi nata, volas terramque relinquis?"

Illa, "Pater, fallax hominem delusit imago,

Dixit, et, a tectis egressa rebellibus, adsum".

Tum genitor meditans resecare piacula tantae

Fraudis, ait: "Careant posthac custodibus istis.

170

Blanda patrum segnes facit indulgentia natos.

Iustitia nudi, discant sudare famemque

Et diuturna pati ieiunia, frigus et imbres,

Servitium et fati sortem experiantur amaram.

Vexati sapient. Iucunda et amabilis aestas,

175

Post brumam et Ianos steriles gelidosque decembres,

Dulcior est: quid sint tranquillae commoda pacis

Ferrea bella docent. Homini labor utile semper

Calcar erit segni. Pigros robigine sensus

Otia corrodunt sopitaque pectora torpor

180

Noxius obliquat. Ferrum, si transit in usus

Assiduos, splendore micat vultuque nitenti

Audeat ad argenti decus aspirare superbum.

At, si longa quies ierit, fuscatur et atram

Vertitur in scabiem, celerique absumitur aevo.

185

Inter multa hominum fata infelicia, damno

Non erit hoc minimo. Tristem sperata, superbum

Iam praesens, amissa facit fortuna dolentem."

Haec Pater: et Mortem mox implacabile monstrum

Hactenus obvinctam textis adamante catenis

190

Carcere disclusit caecoque emisit ab antro.

Cui terris regna ampla dedit, pelagique per undas,

Atque per aerios tractus, rarosque per ignes,

Quos Phoebi germana sinu complectitur amplo;

Et quaedam Scythicis Chalybum durata caminis

195

Tela dedit, quaedam Lernaeo infecta veneno.

Nec satis haec: aliud telum letalius addit:

Nam gladii rostrum, caudam trygonis aquosi,

Qua quondam magno fatum tentavit Vlixi

Telegonus Circes usus fatalibus armis,

200

Praefixit iaculis, Stygiaque extinxit in unda.

Mox iecur exemit monstro, praecordia bile

Caerulea infecit, celeresque innexuit alas.

Haec fuga Iustitiae nostris mala cuncta diebus

Intulit, haec abiens nobis monimenta reliquit,

205

Quae patres ab avis et nati a patribus omnes

In seriem mittunt per saecula longa nepotum.

Hoc vitium prima veniens ab origine sumpsit

Fomitis et duri nomen crudele tyranni.

Nam scelerum accendit flammas, et colla superbis

210

Imperiis humana premit. Cocytidas undas

Lethaeosque amnes spargit Stygiumque venenum.

Hos Superum facit immemores, curasque nocentes

Ingerit: his animos audacibus incitat ausis;

His Phlegethonteas iras inspirat. Olentem

215

Cyprigenam, fraudum matrem, cui cuncta veneni

Nota ministeria et Phoebeae carmina Circes

Semper habet comitem: primae haec discrimina culpae,

Propterea magnum dixere Promethea vates,

Dum studet aetheriis furari e nubibus ignem,

220

In nostras traxisse domos morbumque necemque.

His igitur ne membra malis obnoxia sanctae

Parthenices essent, ista Pater obstitit arte.

Ante tener sacra fetus quam viveret alvo,

Conceptus ne prima novos exordia pullis

225

Induerent maculis, mens ne sincera nitensque

Communem imbiberet labem, ne pigra liquore

Pectora Lethaeo fierent, quae lactea magno

Pabula et amplexus fuerant latura Tonanti,

Semine confusas sordes et virus inustum

230

Dissecuit: felici anima mox imbuit artus.

Sunt tamen audentes contra sentire, nec illos

Incusamus; habent quo se tueantur, et olim

Ista hominum communis erat sententia. Verum

Iam senio exsangui frigens sua robora sensim

235

Perdit et, amissa iam maiestate, recedit

Sponte sua ceditque novo Latonia Phoebo.

At, quoniam sacrae legis de fontibus hausta

Creditur, ex omni nondum est explosa theatro,

Indicio necdum sancti damnata Senatus,

240

Qui Vaticani Romana palatia saxi

Et piscosa regunt sulcantem caerula puppim.

Sed prior, ut nobis aequum sentire videtur,

Dignior est et grata magis Nato atque Parenti.

Nam legi assurgens Mariae decus addit opusque

245

Materna dignum attribuit pietate Tonanti.

Adde quod et multis fert adiumenta fidemque

Roborat infirmam. Nam nec venisse sub alvum

Sorde laborantem tali sublimia caeli

Numina nonnulli ingenio praestante putarunt.

250

Religio maior, pietas animosior istam,

Consummata fides legumque peritia fecit.

Altera, verborum textum et fastigia tantum

Summa videns, abstrusa Dei mysteria nescit.

Quod si siderei tanto splendoris honore

255

Fulget, ut aeterno qui temperat ordine mundum

Gestarit gremio, lactaverit ubere, dulci

Strinxerit amplexu, summoque vocarit Olympo,

Quare illam in nostras opus est detrudere sordes

Et turpi incestare luto? Mortalibus aequas

260

Cui Pater aetherias mentes subiecit et astra?

Scrutandum potius, si quae praeconia iungas

Eius adinventas per plurima saecula laudes.

Nulli adeo vivax animi sollertia, nulli

Tam felix aderit florentis gloria linguae,

265

Vt Mariae possit laudes aequare loquendo.

Quae data sunt Illi numquam mortalibus ullis

Antea concessit, nec post concedet Olympus,

Quamvis Creta Iovi Corybantia cymbala pulset,

Festaque thyrsifero celebrarit Graecia Patri.

270

Quot miseros pelagi nautas subtraxit ab undis,

Cum iam praecipites fluctus Aquilonis et Austri

Viribus adversis caelo aequarentur, et ipsa

Transtra per effusi certissima fata tulissent!

Quot traiecta gravi servavit pectora telo,

275

Pectora, Paeonias quae non valuere per artes

Restitui, nec opis nostrae poscentia quicquam.

Quotque etiam retro squalentes carcere fractis

Ocius obicibus manicisque resolvit ahenis!

Quot famis exhaustos macie vix aegra trahentes

280

Membra datis caelo dapibus miserata reduxit

Robur in antiquum, viresque refudit in artus!

Nec minus ingenti vitiorum mole sepultos

Infixosque luto et toto tellure iacentes

Corpore divini lustravit numinis aura?

285

Propterea totum surgentia templa per orbem

Illius immensam laudem regnique perennis

Perpetuos fasces et fine carentia iura

In nostrumque genus summum testantur amorem.

Ipsa est adversis commune in rebus asylum,

290

Ante preces: etiam necdum obsecrata favorem

Donat et ad miseros maternas explicat ulnas.

Quid nivis aestivae pluvias; quid moenia dicam

Litore Piceno impensis communibus orbis

Condita et Adriaco transvecta cubicula ponto?

295

Quidve Aventinas aedes, delubraque donis

Aucta peregrinis referam, Siculisque sedente

Litoribus Drepani molem? Qua maximus olim

Caelicolum et legis custos Albertus avitos

Aequavit patres, patriamque accepit Olympo;

300

Et custoditae aeternum pietatis honorem.

Perpetuas igitur merito solvemus honores:

Conceptusque die venient ad templa quotannis

Orgia, et aeterno Mariae primordia ritu

Annuus ardentes cultus revocabit ad aras:

305

Tum pius hibernum Chiron Titana premebat,

Cui comes in lucem nitidis argenteus alis

Ibat Olor Phoeboque suos cedebat honores;

Cum fecunda sibi concepto semine Mater,

Divinum illabi coepit sentire favorem.

310

Et iam signiferum novies lustraverat orbem

Lucida maturos solvens Latonia partus.

Convenere murus circumfusaeque iacenti

Mite puerperium Matri, dextroque rogabant

Sidere vitales fetum prodire sub auras.

315

Laetior Eoos proles Hyperionis ardens

Alipedes iungebat equos postremaque sanctae

Erigones iam regna legens vicina coronae

Sidera et Alcidem Geminos qui interiacet Angues

Ad Superos nigro secum revocabat ab Orco.

320

Portitor Helleus nitido cum Gorgonis ore

Stellatae dux noctis erat; cum Pistrice longo

Eridanus tractu claris lucebat in astris,

Cum nova progenies felicibus edita fatis

Phoebeam primum lucem, mortaliaque ora

325

Vidit et, humanae transmisso limine vitae,

Decidit in patriam luctus regnumque laborum.

Candida nascentem mox ut videre puellam,

Omnia iucundo fulserunt sidera caelo.

Arrisere poli summoque auditus ab axe

330

Concentus prolique novae paeana canorum

Argutumque melos Divi cecinere; paternas

Velarunt aulaea domos. Pendebat in illis

Longa patrum series, primique parentis origo

Et colubri delusa dolis stringebat eburna

335

Poma manu virgo. Gladio paranymphus et igne

Exsilio damnabat avos. Adolebat ad aras

Pinguia saxa puer, flamma stridente; supinos

Tollebat vultus et numina sancta colebat,

Annosique senes stabant cum prole. Columnas

340

Vnam perpetui de marmore roboris, unam

Fictilibus muris plastes formabat aquarum

Flammarumque minas contra, quia noverat olim

Ventura excidio terrae Neptunia regna,

Vulcanique graves aestus. Puerile secutus

345

Obsequium, senior quernae sub tegmine frondis

Deplorabat avum, caeco quem fixerat arcu:

Et faber incudem feriens et follibus actis

Aera coquens ferrum varios conflabat in usus.

Sola mari in toto super alta cacumina puppis

350

Nabat et imbriferae pascebant aequora nubes.

Vitisatorque pater, miti delusus Iaccho,

Monstrabat nudum pueris ridentibus inguen.

Primus hic undosum sulcavit navibus aequor,

Quamvis prima ratis credatur Iasonis Argo.

355

Primus hic effossa vitem supponere terra

Coepit et apricis mites de collibus uvas

Tollere, Dircaeo licet haec sit gloria Baccho.

Ardua terrigenae volvebant saxa gigantes

Conati molem Superis aequare superbam.

360

Lanigeras Abrahamus oves per litora pascens

Sacra dabat saxoque gemens pudibunda secabat.

Laetior adducta Medo remeabat ab orbe.

Cum consorte puer caelique ex arce pluebat

Sulphur et aetheriis ardebant ignibus urbes.

365

Bisseni patres longa cum stirpe nepotum

Pabulaque Aegypto servans praesagus Ioseph

Frigida defuncti referebant ossa parentis.

Regna novis fugiens longe perterrita monstris

Trans mare purpureum Nili ducebat ab oris

370

Dux animo vultuque pius magno agmine longum

Vulgus et erecti dirimebant aequora fluctus.

Ipse dabat sacros ritus arcamque locabat

Legiferam lateque Arabum deserta peragrans,

Iusque ferens populo, sterili de marmore dulces

375

Eliciebat aquas: optatos arida fontes

Absorbebat humus fugiensque in gramina flumen

Ibat, et obliquo lambebat saxa recursu.

Culmina Panchaeos tollebant ardua montes

Turriferisque iugis haerentia nubila supra

380

Igne deus fumoque latens in vertice summo

Scribebat legis duplici nova foedera saxo.

Invisam Superis gentem semenque superbum

Concava terribili tellus sorbebat hiatu

Clamabatque ruens iam semisepultus Abiron.

385

Impia sublimes vitulos statuamque bicornem

Turba, deum mentita, manus tollebat et ora.

Strenuus indigenas populos abigebat Iesus

Parta suis, aequo permensus limite regna:

Inde senatorum turbam regesque togatos,

390

Atque sacerdotum seriem, partosque triumphos,

Bellaque, et aetherio surgentia templa Tonanti,

Et docti Salomonis opes Roboamque superbum

Palladia textor filis intexerat arte.

Ezechiae illustres morbos solemque reversum

395

Et Phaethonteos versis temonibus axes

Ferre suos retro cursus iterumque relabi,

Ostentabat opus longaeva in saecula ductum.

Hinc Eleazarus divina volumina regi

Tradebat Phario; senibus distincta magistris

400

Tecta voluptates varias, diversaque Tempe,

Multiplicesque avium plumas et carmen habebant.

Captivam totiens gentem nunc ire tyrannis

Servitum Assyriis, iuga nunc Aegyptia ferre,

Clausaque trans altos hominum tot milia montes

405

Et templi eversas Solymaeque resurgere moles

Pendula monstrabant picto velamina textu.

Quinque triumphales currus et proelia fratrum;

Divisum populi regnum postrema tenebat

Pars operis tanti: circum viventia semper

410

Brachia tortilibus ramis fundebat acanthus.

Prima coronarunt redolentibus atria sertis,

Graminibusque fores et limina summa virebant;

Perque vias famulae ramos sparsere comantes.

Laeta dies egit festos vicinia passim.

415

Tota puellari resonarunt compita cantu.

Ornabat roseo ridens cunabula vultu

Dulciaque attollens in matrem lumina Virgo

Cum traheret dulces lactanti a pectore sucos,

Stringere complexu Natam ferre oscula fronti

420

Non erat ausa parens: nec enim mortalis in illa

Humanusve decor, sed erat caelestis imago,

Aetheriasque vigor flammas et sidera vincens.

Mira supercilii gravitas, pondusque venustae

Frontis, et eximia fulgentes indole vultus

425

Suspensas hominum mentes atque ora videntum

Per longas immota moras retinere solebant.

Non infesta fuit luctu non ebria sonno:

Sed vigilans risuque genas ornata modesto.

Nunc matri arridebat ovans, nunc parvula tendens

430

Brachia vicino miscebat dulcia patri

Murmura: dixisses studio gestire loquendi.

Temporis innocui nondum discesserat aetas,

Plenaque iam docili formabat verba palato.

Mos erat antiquis longum servatus in aevum

435

Aede puellares annos includere sacra,

Aetatemque Deo teneram, primumque dicare

Virgineae florem vitae, et generare pudoris

Ingenui curam, sanctosque inducere mores.

Mox, ubi vestitum prima lanugine tempus

440

Venerat, in thalamos ibant Hymenaeaque tecta

Coiunctaeque viris proli indulgere solebant:

Propterea legum memores et moris aviti

Venturi Solymam trima cum prole parentes,

Deseruere solum, Galilaeaque Nazareth arva.

445

Floribus intextis et odoro gramine cinxit

Virginis ora parens. Stellatae lumina frontis

Haerebant caelo: teneroque in pectore clausum

Numen erat: niveo tunicae talaris amictu

Albebant humeri, quam circumtextus olivae

450

Laureus ambibat torques ad colla: per imas

In strophium flexis palma ibat frondibus oras,

Matris opus, mollique sinus variaverat auro.

Ventum erat ad magni templum sublime Tonantis,

Quo ducunt ter quinque gradus de marmore vivo:

455

Et iam porrectis curvabat prona lacertis

Serva manus, summum ad limen latura puellam,

Cum mox virgineo conceptum pectore Numen

Affuit, et retrahens promptae sinuata ministrae

Brachia, debilibus plantis, animoque vigorem

460

Addidit et supra aetatem fiducia crevit.

Protulit audaces sublata cyclade passus

In sublime volans Virgo turbamque relinquens,

Sicut ubi multae volitant ad litora puppes

Ocius illa subit portum, quae mole minori

465

Labitur, et melius velis et remige fertur.

Vertice iam summo magni penes atria templi

Stabat, ubi, ascensu fessos solata parentes,

Risit et aeternum curvato poplite Numen

Cum nuribus venerata piis in claustra recessit

470

Virgineae secreta domus. Flevere parentes

Cognataeque nurus gemitumque dedere ministrae,

Quando, e conspectu vultus abitura nitentes

Vertit: et induxit sublatam in tecta sacerdos.

Tres una comites habitant Eros, Elpora, Pistis,

475

Sidereus fronti, quibus est nitor: aurea primae

Vestis, et ardenti pictum face pectus et igne:

Ast aliam caeli vultus imitata serenos

Laeva tegit; quam corda manus intexta supinae

Tollentes sparsim variant. Toga Pistios artus

480

Candida et argenti niveo splendore coruscans,

Nocturnaeque fugans umbras caliginis ambit.

Multa sinus et colla virens ornabat iaspis,

Quae nigros abigit Lemures, vanumque timorem.

Prima Patris summi stirps immortalis et aevum

485

Non metuens: annis aliae longaque senecta,

Interitum passurae olim cum cardine fixo

Per sua cessabit vestigia currere mundus.

Parthenices istae venturae ad limina nymphae

Quattuor egregias secum duxere sorores

490

Pulchram Metrioten Phrenandreamque potentem

Viribus atque gravi lites componere doctam

Voce Dicaspoliam memorique futura videntem

Mente Prometheam, summo genus aethere missum.

Alta Panomphaei subeuntes tecta Tonantis

495

Ad Mariae thalamos famulam misere Siopen,

Quae praegressa, citos ut movit ad ostia passus,

Clausaque per tenues vigilare cubicula rimas

Vidit, heras, nutu vocat ingressumque ministrat.

Iam nocturna quies operas manuumque labores

500

Clauserat, et mollis per opaca cubilia somnus

Miserat extinctis pallentes ignibus umbras.

Ipsa diem tepidae reparabat lumina testae,

Primaevamque patrum genesim, mundique recentis,

Et nova monstriferae repetens miracula virgae,

505

Noctis in occiduam prono iam vertice Calpen

Insomnes taciti ducebat temporis horas.

Oscula post et prima datae iam verba salutis

Amplexusque pios, genus antiquamque suorum

Progeniem et studiis quibus oblectentur et artes

510

Et varios mores diversaque nomina gentis

Vt docuere suae, "Nostri vigilantius oris

Effigiem, dixere, alto sub pectore serva:

Nam quaedam hostiles nostris sub vultibus umbrae

Humanas ambire solent et fallere mentes.

515

Dumque ita multiplices dant accipiuntque loquelas

Clara per Eoos fluctus Aurora rubebat:

Flammaque surgebat niveis argentea bigis

Luciferi gelidos spargens in gramina rores.

Et cupiens prolem dulcesque revisere nidos

520

Garrula sub lucem modulos iterabat hirundo.

Tum Pater Omnipotens ita compellare coaevos

Aggressus comites: "Regni quibus una potestas,

Quos rerum par cura tenet: (nam nomina rebus

Plura tribus, tamen una subest essentia simplex),

525

Numina, quae aeterno mecum regnatis Olympo

Et quibus unus honos, eademque potentia, mecum,

Principio informem grandi cum corpore massam

Fecimus, et caelum in latos sinuavimus orbes

Scitis ut a nobis animos et lumina vertens

530

Inque suum conversa decus, propriumque nitorem

Contemplata, gravi sub pallida Tartara casu

Spirituum pars magna ruit, quam sulphuris ardor

Sub nigris specubus tenet aeternumque tenebit.

Necdum Phoebus erat: nec claro Lucifer ore

535

Ante diem surgens primo rutilabat ab ortu:

Nondum mane rubens, pulchros Aurora colores

Induerat, nec Luna suos accenderat ignes,

Cum modo facta cohors, turpem meditata rapinam,

Imperium nostri sperare audebat Olympi.

540

Propterea immensum scelus indelebilis error

Aeternum durat, nec enim mutabilis illa est

Naturae sortita genus: quo lapsa recessit,

Fixa manet; quod mente semel complexa recepit,

Inconcussa tenet semper, nec amata relinquit.

545

At neque nos illi vota ad meliora favemus.

Tunc hominem (meministis enim) qui flectere sese

Posset, et a nobis animo verti atque reverti,

Condidimus, magni quo damna rependere casus

Fas foret et vacui complere sedilia caeli.

550

Et iam magna cohors hominum, quibus aetheris arcem

Annuimus, maeret, longas pertaesa latebras

Exsiliique rogat finem, sed debita primo

Poena vetat sceleri: vocat hinc amor, inde reclamant

Iustitiae leges; negat haec, petit ille favorem.

555

Iudicium veros decet et clementia reges.

Sed neque mortali poterit sata sanguine proles

Iustitiae placare minas et solvere nodos.

Adde, quod a vanis terra est revocanda deorum

Cultibus, atque Deo iam servitura Triformi.

560

Non opus humanis tractandum viribus istud.

Hoc opis est tantum nostrae. Qui condidit orbem

Liberet; artificem, qui fundamenta locavit,

Instaurare domum decet, et sarcire ruinam.

Nate, mei speculum vultus et mentis imago,

565

Ars mea, Nate, precor, terras invise iacentes:

Atque tuis onus hoc humeris, hanc suscipe curam.

Illa puellares inter pulcherrima turbas,

Quae nobis totiensque manus totiensque supinam

Attollit frontem et tota suspiria nocte

570

Ingeminat vigilans, terrenis libera curis,

Orta tibi est: illam non aspernabere Matrem.

Post, ubi tempus erit, lateri contermina nostro

Fiet, et ingentes mundi tractabit habenas.

Cernis, ubi modico surgunt Capitolia saxo

575

Templa Iovis falsi, mediam, qua dividit urbem

Tybris et Etruscos convolvit in aequora fontes?

Illa tui sedes regni, cum pulsa deorum

Turba, tibi veteres aras et templa relinquet:

Te Libyes Asiaeque colent latissima regna;

580

Europae magis arva tamen: tibi Roma Latinae

Gentis apex, Phoebumque videns Hispana cadentem

Doris, et algentem regio, quae sustinet Arcton

Serviet, atque novo tellus lustrabitur imbre.

Tunc Tua cum propriis iungent insignia reges:

585

Et crucis aereas signabit purpura turres.

Me magis Assyriae gentes, Indique Arabesque:

Atque Palaestinae populi novere; sed olim

Forsitan et nostro laetabitur Africa nexu

Templaque Spiritui ponet celeberrima Sancto

590

Talibus Omnipotens Nato mandata ferebat.

Nota Salutiferae placuit sententia Proli.

Nam, quia mens eadem Tribus est eademque voluntas,

Semper idem sentire omnis et amare necesse est.

Est locus Haemoniae Macedumque propinquior arvis,

595

Orchomenum dixere. Tenet modo Vandala pubes.

Illic perspicuo, vitrei sub gurgite fontis,

Vt perhibent, olim dum Dorica regna manebant,

Tres Charites habuere domos dulcemque recessum.

Hae simul, assumptis iuga quae Pimplea colebant

600

Mnemosynae natis patrios liquere penates;

Ornataeque comas hederis et virgine lauro

Assyrios petiere lares. Iordanis ad amnem

Vt venere, vadis lavere nitentibus omnes,

Quicquid labis erat venerandaque limina sanctae

605

Parthenices ingressa cohors ad mutua primum

Oscula, et ad dulces mox se vertere loquelas.

Et tandem, dextrisque datis et foedere facto,

Perpetuas illi se iuravere sodales

Et, quocumque iret, comites dixere futuras.

610

Iamque vigil primam Virgo praeceperat artem,

Atque coloratas voces, linguaeque nitorem;

Mensurae numerique modos, caelique meatus,

Et quas Luna vias et quas observat Apollo,

Et quos Mercurius trahat et Venus aurea gyros:

615

Et varias caeli vires et nomina norat.

Nam, dum plebs Iudaea deo parebat, Olympi

Scivit iter: pueris etiam fuit agnitus aether.

Assiduis veterum studiis, oracula divum

Pervigilique legens cura Mosemque piumque

620

Isaiam maestisque virum, qui versibus urbem

Plorat, ab ingenio, curas; a lumine, somnos

Sedula pellebat: parvo sua vota sacello

Supplicibus palmis narrabat et ore supino,

Otia nulla die carpens, nulla otia nocte;

625

Cura cibi, somnique brevis, quae pasceret artus.

Pauperibus mensis genium fraudabat et ora,

Et castigato tolerans ieiunia ventre

Carmina discebat, sanctique poemata regis,

Qui tetricis olim fidibus cantabat ad aras,

630

Sacraque fatidico psallebat ad orgia cantu.

Quicquid habent sacrae divina volumina legis,

Quicquid inest Arabum libris lustrarat et omnis

Graiorum annales, Romanorumque triumphos;

Et quantum Latii fudissent arma cruoris

635

Punica, quot bellis rubuit navalibus aequor;

Qui Troiam petiere duces; quo milite Persas

Rex Macedum, Parthosque truces superarit et Indos.

Monstra quot Alcides domuit; quo remige Cretam

Daedalus ad gelidas fugiens annaverit Arctos,

640

Et quibus adiutus pennis equus aliger auras

Presserit et dulcem plantis excusserit undam.

Hippolyti castos et Bellerophontis amores

Illustres Helenae raptus et Phyllidis ignes

Biblidaque incestam, curas et vulnera Thisbes

645

Tarpeiaeque dolos, et gratam Phorcida Glauco,

Pomaque Cydippes, Orithyiamque furenti

Sublatam Boreae, Clymenen, et Belides ausas

Caede maritales thalamos implere, piumque

Pectus Hypermnestrae versasque in saeva virorum

650

Funera Lemniades, Hellen, Cinyraeque puellam

Tres quoque Sirenes, et Amazonas: Oedipodaeque

Fata domus norat, nymphasque Heroides omnis.

Quicquid in his tumidum: quicquid crudele procaxque

Et quaecumque pios non attestantia mores

655

Offendit, damnabat, apes imitata legendo.

Nunc laenam pingebat acu, nunc pensa trahebat

Serica, et immissis per litia pendula filis

Vela sacerdotum sacros texebat in usus.

Terrenum nihil ore sonans, inclusa, latensque,

660

Plena Deo pectus: toti gratissima caelo.

Non robusta nimis teneros neque debilis artus

Incolumis, morboque carens, non mole sepulti

Corporea sensus: crines, caput, ora, sinusque;

Brachia, colla, manus, postremaque membra ligarat

665

Solerti compage dens: promptissima menti

Ingenioque acies, atque insuperabile robur,

Nervosaeque animo vires: semperque voluntas

Iustitiae rectique memor, moderamine certo

Discordes animae motus luxumque domabat:

670

Qualis purpureo radians carbunculus ore

Obscuros inter lapides gemmasque minores

Splendet, arenoso qua tingitur India Gange:

Qualia silvestres inter pineta miricas

Quae tollunt sublime caput, ramosque comantes:

675

Frondifer Haemonias, ubi Pelion aspicit urbes,

Vel qua Parrhasii surgunt iuga summa Lycaei,

Parthenice mea talis erat iam grandior aevo,

Iam socianda viro Lucinaeque apta labori,

Virgineos inter coetus comitesque puellas.

680

Festa dies aderat Solymi, qua divite mensa

Pinguia sub viridi celebrant convivia fronde,

Antiquae memores vitae: cum immite superbi

Imperium regis, patres fugere per altos

Incolumes fluctus Arabum: deserta peragrans

685

Sub divo populus mensam ponebat et umbras

Frondibus obductis texebat et arbore caesa.

Posteritas igitur casus imitata parentum

Sub ramis cenare solet, cum septima luna

Imperat et lampas claudit Phoebea coronam.

690

Tunc igitur Solymas arces caramque revisens

Progeniem mater sic est affata puellam.

"Nata meo quondam suavissima pondera ventri

Dulce Patris Summi donum, mea summa voluptas,

Postquam parva lares nostros, et limina nota

695

Liquisti, numquamne tuae te cura parentis

Vllane te patriae movit pietatis imago?

Optastine sinus nostros intrare senemque

Cernere, quem longaeva gravant iam membra parentem?

Debilitat vires, sensus obtundit, amorem

700

Diluit, et nobis affert oblivia tempus.

Ipse pater, sacra postquam te claudimus aede,

Quotidie menses digitis percurrit et annos.

Haec duo lustra putat duo saecula: sustinet aegre

Tam longae tormenta morae: - Iam vidimus, inquit,

705

Aequaevas Mariae thalamos intrasse puellas.

Aspice quod firmo surgat iam stipite laurus

Natali defixa die: iam brachia bacis

Vestit et ingentem ramis iam porrigit umbram. -

Sic ait, et caderet paucis in fata diebus,

710

Ni te forte suos parvum post tempus ituram

Credat in amplexus. Dudum tibi plura paravit

Munera: tu nostrae requies: tu sola senectae

Gloria: tu fessae producere tempora vitae,

Tu truncare potes nec opum nos amplius ardor

715

Sollicitat nec spes tangit resolubilis aevi.

Sola places curasque levas tu sola seniles.

Sicut inoccidui magnes ad sideris astrum

Vergit et Arctoo numquam discedit ab axe,

Sic solet in natas amor inclinare parentes.

720

Hoc natura iugum peperit placidaque ligavit

Compede. Non fertur superos Vulcanus in orbes

Mole pari non saxa ruunt ex aere tantis

Viribus. Ipse suos sol deseret ante meatus

Et fluere alterno cessabunt aequora cursu,

725

Quam te, nata, patris quam te mea cura relinquat.

Vt Pario sculpti durant in marmore vultus

Nec metuunt pluvias hiemes Boreamque nivosum,

Sic penetrans arcana animis praecordia nostris

Haeret et in nobis semper tua vivit imago.

730

Sermonem tu luce paris, tu somnia nocte.

Ah, quotiens, dum cura mihi est clamare ministram,

In mea dulce tuum nomen sese ingerit ora!

Ah! quotiens festa redeunt ubi gaudia luce,

Laetaque per pingues resonant convivia mensas,

735

Te memoro! Votis omnes te ardentibus optant.

Et quia solus abest tuus hic, mea viscera, vultus,

Vilescit mihi quicquid adest: non excitat aures

Tibia: non tristem mulcent obsonia linguam,

Vlla nec infirmos capiunt solatia sensus.

740

Iucundum sine te nihil est et vivimus in te:

Nostra nec in nobis vita est, quae sustinet artus

Aura tuos nobis animam sensumque ministrat

Et vitae sumus umbra tuae. Pia cura parentum

Incipiat, quando amborum sic postulat aetas,

745

Iam senio curvata gravi, te, nata movere:

Haec tua dilectae tam longa absentia frontis

In quot me gemitus, in quot suspiria mittit!

Vnica tu soboles, generis spes unica nostri:

Debetur tibi tota domus: tibi serviet uni

750

Et pecus et cultae felicia iugera villae.

Sic nostras partimur opes, pars optima templo:

Altera sors inopi servit, pars tertia nobis.

Tu quoscumque voles illas mutabis in usus:

Sic tamen et vita tecum, quae militet omni

755

Cura Dei qui nec falli nec fallere novit.

Magna Deo cura est hominum qui Numina curant.

Ipse maritales post primi exordia mundi

Instituit taedas aeternaque foedera sancti

Conubi: quo post veterum defuncta parentum

760

Corpora sint qui saxa ferant, qui Numina norint

Quique ad divinos gignant nova pignora cultus.

Sic pietas aeterna manet renovataque proles

Accipit a patribus doceat quod et ipsa nepotes.

Duratura Deus quaedam semperque futura

765

Condidit. Haec ex se gigni prolemque creare

Nil opus est: nec sol solem: nec sidera sidus

Seminat. Ast quaedam fato subiecta necique

Protulit: haec se se generant, eademque manere

Cum nequeant, in prole manent: simulacra parentum

770

Sunt nati; penes hos opus est sit cura nepotum.

Sic proles ex prole fluit ceu lubricus annum

Annus agit: mensis de mense renascitur: horam

Hora refert abiens et ab arbore pullulat arbor.

Sic Davida pater tulit: Ezechiasque Manassem:

775

Sic Esormus Aram genuit Salomona Naassan.

Et quia maiores aetas tua venit ad annos:

Nam tibi, ni fallor, bis septima volvitur aestas;

Propterea natosque viro nobisque nepotes

Cultoresque deo debes: satis aede morata es.

780

Nata redi nostraeque libens succurre senectae".

Vocibus his Virgo in fletus prorupit: et ibant

Per roseos vultus lacrimae, quas cara legebat

Admoto siccans oculos velamine mater.

Dedidicit fletum et pressis singultibus orsa est:

785

Cara parens, tantum materni flumen amoris,

Quod lacrimis gemituque tumet, quid plenus acerbis

Significat curis et sollicitudine sermo,

Quae non corda domet vel ferrea? lumina quae non

Miserit in fletus? tepidoque impleverit imbre?

790

Haec tua tanta, parens, pietas mea viscera dudum

Stringit: et accensam movet ad suspiria mentem.

Si sineret, quo inclinat amor vestigia ferre,

Nec tot opus lacrimis, nec tot singultibus esset:

Namque animus totis vota in tua viribus iret:

795

Nec fuit a teneris quicquam mihi dulcius annis,

Quam curam gerere et votis parere parentum.

Sed caeleste meum tulit in contraria pectus

Numen: et impatiens studiis ingentibus ardor

Sollicitat cogorque novo parere furori.

800

In nova coepta meos sensus imasque medullas

Impulit aetherius genitor. Magis ardua nobis,

Et melior tentanda via est; Deus ire per altum

Suadet iter: quod si est vobis aliena voluntas,

Curaque non eadem, veniam divina sequenti

805

Iussa date et quo fert caelum, convertite mentem

Me mea virginitas impollutique pudoris

Immortalis amor, gratam fecere Tonanti.

Ille meo amplexu fruitur semperque virentis

Flore pudicitiae. Thalamum fortasse subire

810

Atque maritales potero coniungere taedas,

Non poterit maculare meum Venus ulla cubile

Virgineumque decus, custodiet ipse pudorem

Qui dedit haec mihi vota Pater castique nitorem

Corporis: et mentem nullum mihi polluet aevum.

815

Haec eadem sanctos movit sententia vates,

Et magnos habet auctores. Temeraria forsan

Dicerer et propriae male consuluisse saluti,

Ausa per ignotos calles, si prima fuissem

Vadere et ambiguis solam me credere ventis

820

Rumpereque audaci nondum vada cognita gressu.

Clara per hos magnus liquit vestigia calles

Elias, Eliadesque viri, gratissima caelo

Progenies, visura suo de semine Divos.

Sic stat et immotum tenet haec sententia pectus.

825

Tu, genetrix, patiare oro: et solare parentem

Longaevum: curae se se sciat esse Tonanti.

Ipse aderit: senioque graves solabitur annos".

Sic Virgo: et mater lacrimantem amplexa recessit.

Hic Mariae natale solum sedemque paternam

830

Et genus antiquum paucis memorate, puellae

Castalides: etenim memori vos omnia mente

Tempora: vos terrae tractus pelagique tenetis;

Et vos Parthenicae comites famulaeque fuistis.

Est Arabes inter Cadmaeaque Sidonis arva

835

Palmiferamque Pharon Libycis quae iungitur oris

Et mare quod lato fecundam gurgite Cyprum

Alluit, Assyrii pars non ignobilis agri

Terra ferax, belloque potens atque incluta cultu

Vnius Iudaea Dei: clara oppida claras

840

Suspicit apricis positas in collibus urbes.

Ascalon hic, hic Gaza potens, aeraria quondam

Persidis antiquae, magna sedet edita mole

Fulta supercilio praeruptique aggere montis

Hic vetus Andromedae vinclis insignis Ioppe

845

Antiqua prior illuvie: summo ardua colle

Regia tecta Sion: et pulchram sustinet arcem

Imperii caput et Solymi moderamina regni.

Illic solennes aras Davidica proles:

Altaque candenti posuit de marmore templa.

850

Illuc ex omni turbae regione solebant

Dona Deo et primae frugis portare maniplos.

Illic triticeae Cereris domus incluta Christo

Conscia nascenti, montanaque Nazareth: ambae

Illustrem tenuere locum: genus ista paternum,

855

Altera maternum Mariae dedit. Ista Tonantis

Conceptu felix: ortu felicior illa.

De patria satis haec: posthac de sanguine dicam.

Ismeriae soror Anna fuit: regalis origo

Et soboles magni veniens Davidis ab alto

860

Sanguine: Zachariae coniux sata semine primae.

Tres triplici partu Marias: tribus Anna maritis

Progenuit sanctum et summo genus aethere dignum.

Prima Deo sacros partus dedit. Altera natos

Quattuor Alphaeo, Iudam, Simona, Iacobum

865

Et qui iustitiae clarum cognomen habebat.

Tertia de natis tibi quos Zebedaee duobus

Edidit ad Calpen unum transmisit et unus,

Si populi praestanda fides rumoribus ulla est,

Vivus Amazoniis Ephesi sepelitur in agris.

870

Sicque duos inter studuit concludere natos

Regnantem Latio Christum Romaeque tenentem

Imperium - laevam tellus Asiatica: dextram

Gens Hispana tenet - regnum inter utramque Latinum.