Buccula
Poeman
Dicite io, pueri, si forte ad fluminis undas
Venerit his hodie mihi perdita buccula lustris.
Corydon
Scilicet hoc solum curae est: tua buccula nobis
Credita? Lascivos demens sectabis amores,
5
Nos tibi custodes servabimus omnia, Poeman?
Poeman
Non mihi tu custos, Corydon, tibi cura tuae sit
Coniugis occidua quae semper nocte maritum
Deserit et querulos ficto cum murmure porcos
Evocat ad tremulae simulata legumina cistae
10
Callida quo tenero sese coniungat amanti.
Corydon
Haec tibi credemus, an non mihi pascua mendax
Pinguia florentis iurabas secta gemellae,
Cum tamen hac ipsa veniat puer ictilis hora
Et reserat nullo positas in gramine falces?
Poeman
15
Credere quis cogat? Sed quid tibi tanta Patelli
Gratia? Numquid oves et iugera culta Patellus
Diligit? Ha verum, Corydon, tu ponere vites
Et properas vacuis nucibus secernere plenas,
Te tua secernit coniunx haud stulta Patello!
Corydon
20
Vreris, haud fallere, quod me super omnia gratum
Ducit et exoptat super omnia cara Patellus.
Saepius a magna discedens urbe canentem
Me petit et solis mecum spatiatur in arvis.
Poeman
Hunc tuus irsuta villosior istrice vultus
25
Elicit, ut magna discedens urbe canentem
Audiat; an forsan credis tua carmina, demens,
Aut illi aut nostris umquam placitura puellis?
Corydon
Si placet, alternis certemus versibus ergo,
Certemus, sed non sine pignore: plena facultas
30
Sit tibi seu malis pecudes seu ponere taurum.
Poeman
Ponere tu taurum pecudesque in praemia poscis,
Qui rigidum nigra panem confundere faba
Et solitus tristi ventrem sanare lupino:
Nos soliti tenero promittere munera Mopso.
Corydon
35
Aura de hinc vili puerum donare corona,
Divitis aut fulvas pecudes mentire parentis;
Nos tenues, Poeman, sed decertare parati:
Hunc: taurum, has pecudes oculosque imponere palmae.
Sed quis vicina deiecit ab arbore frondes?
40
Arbiter hic nostri veniet frondator honoris:
Quisquis erit sasso pigeat quaesisse iuvencam.
Poeman
Alternis placidas aures de cantibus, Alcon,
Praemia nec malim quam te certare magistro.
Alcon
Dicite, nos alta carmen capiemus ab ulmo;
45
Sed primum viridi geminas vincite capistro
Arboris ad truncum pecudes sua munera cuique:
Debita victori pecudes victoque capistrum.
Corydon
Diva prius levibus carmen modulata cicutis,
Huc ades et versus et carmina nostra tuere.
Poeman
50
Phoebe, meum numen, superent mea carmina, Phoebe
Orphea vel Tyrium, quisquis fuit ille, poetam!
Corydon
Sola meos olim, tenuit Cardelia sensus,
Donec erunt aestus et frigora sola tenebit.
Poeman
Hos cupit ante alios, nostro Philomela decore
55
Vritur, uretur fulgebunt sidera donec.
Corydon
Conde iubar, Titan, longissima lumina conde,
Conde iubar, pactum liceat mihi poscere munus.
Poeman
Quam brevis hesterna decessit Cynthia nocte!
Vix licuit positam cupido mihi tangere nympham.
Corydon
60
Tam formosa meo gaudet Cardelia cantu
Quam fluviis Salices, salicis quam fronde capellae.
Poeman
Tristia sunt nobis tantum tua iurgia quantum
Vitibus aut capreae, capreisve fugacibus ursi.
Corydon
Saepius ingenti posui mea membra sub ulmo,
65
Saepe sub ilicibus, nec reppulit umbra calorem.
Poeman
Hei mihi! Quis tantos poterit cohibere calores?
Quis? Padus aut Thusco descendens vertice Renus?
Corydon
Vrimur Apuliae ceu sicco in pulvere messor
Vritur et longis ceu torrida farra diebus.
Poeman
70
Vrimur ardenti ceu pingues unguine pinus,
Robora ceu viridis ardent incensa cupressi.
Corydon
Haec tibi texuntur vario distincta colore
Serta: novus Titan cum venerit, ipsa venito.
Poeman
Est mihi, quod tribuam cum tu, mea maxima cura,
75
Veneris, illa tuo volucris de nomine dicta.
Corydon
Alcide, nam tu terras pacasse ruentis
Diceris, hos ignes atque haec tibi pocula pono.
Poeman
Has tibi (quod primo nec re nec nomine differt
Alcide) silvas, haec aurea poma dicamus.
Corydon
80
Solvite latrantis resonantia colla molossi,
Subdola damnosae premimus vestigia vulpis.
Poeman
Rara per obliquos tendantur retia colles
Ne videant variae suspecta repagula lynces.
Corydon
Non hic praecipiti curamus flumina cursu,
85
Fida laborantes defendunt robora ripas.
Poeman
Quam timeo viridam Cauri ne frigora myrtum
Eripiant: tenera est et nullo tegmine tuta.
Corydon
Ducite iam saturas ad flumina laeta capellas,
Candidus infectam purgavit corniger undam.
Poeman
90
Ducite pascentes ad pascua tuta iuvencos,
Murmura villosi procul hinc abiere leonis.
Corydon
Huc undam et plenis deducite flumina ripis,
Arida ne sitiens proscindat Sirius arva.
Poeman
Naiades, Eridani fluvios cohibete furentis
95
Ne pereant humili morientia semina campo.
Bargus
Dum nos verba tenent, pueri, lupus ecce per illos
Callidus anfractus pecudes aggressus et illas
Turbidus exagitat: en nostram perfidus agnam
Arripit et tremula simulato verbere cauda
100
Impellit pavidam. Cursum prohibete, coloni,
Ne ruat in lucos, volucres adhibete sagittas
Et ferrata sonent latrantis colla molossi.
Cernitis? En fallax, solitae non immemor artis,
Dissimulat strepitus et ad alta cacumina tendit.
105
Non tamen evadet: fugiat quacumque, sequamur.