Battista Mantovano de calamitatibus temporum 2
Other sections


Ista regunt orbem, scelerumque licentia regnat,

Relligio contempta iacet, spretusque Deorum

Cultus abit, tritaque Fides iam pallida veste

Infirmis titubat pedibus, pessumdata legum

5

Maiestas, tot monstra pios immania mores

Invasere, silet Probitas, Pudor exulat, alas

Explicat, ad limen Pietas reditura paternum,

Vilis et attrita Virtus in veste relictis

Viribus egrediens loca per deserta vagatur,

10

Solaque; nam merces, laus, gloria, fama, triumphus,

Gaudia, pax, successus, honor, reverentia, cultus,

Maiestas, favor, imperium, populique secures,

Virtutum comites olim dum pinguia curvo

Iugera scindebat consul Romanus aratro,

15

Et dum prima suis gaudebat ovilibus aetas

In scelerum fugere domos, dolus, arma, rapinae,

Furta, venena, neces, veneres, iniuria, fraudes,

Insignes celebrant solemni laude triumphos.

Pallida velato Virtus abscondita vultu,

20

Qualis it amisso mulier viduata marito,

Visa sub ambigua nocturnae lumine lunae

Saepius est et sola die lugere per umbras,

Per loca, silvosas inter frigentia valles,

Qua Dryades habitant, ubi fessa quiescit Oreas,

25

Est audita procul tales effundere questus.

Cur ego quae magni sum semine nata Tonantis

Et coeleste genus senior sublimibus astris

Deseror? humanisne unquam fortasse negavi

Rebus opem? vel forte meis non amplius armis

30

Mundus eget? Cur nunc tanto surgente tumultu

Debilis haec hominum soboles tot millia contra

Ditigenum nostra nullum munimen ab arte

Postulat? An validae non sunt ad praelia vires?

Nonne acies totidem, nonne est industria nobis?

35

Nonne animi? liceat de me mihi vera fateri.

Fortunae domitrix ego sum, scelerumque flagellum

Semper tela manu ferimus, cum crimine semper,

Si genus humanum poscat, sunt aspera bella,

In promptu nobis et opes et miles et arma.

40

Vtque hominem tuear, Superumque in tecta reportem

Incolumem, Stygias omnes demolior artes.

Ars mea mortales ad Olympica regna, Deumque

Hortari, monstrare vias, quibus itur in altum

Aethera, sum medium dirimens iter orbita recto

45

Limite, qua monstrantur adhuc vestigia patrum;

Qua veteres coelo digni petiere Tonantis

Limen, ubi nitidis sunt lactea flumina campis.

Nescio delicias, nullum insidiosa voluptas

Mecum foedus habet, mihi lis de limite regni

50

Cum vitiis, multumque inter contraria pugno:

Namque meos inter regnum mihi contigit hostes.

Me labor assiduus validam facit, otia frangunt,

Et quoties opus est, armis exterrita nullis

Congredior, vinci et succumbere nescia; si quod

55

Pondus ab adversis iniectum est casibus, aequa

Mente fero, ipsa hominem doceo, variasque per artes

Erudiens paucis diis immortalibus annis

Persimilem reddo, sine me cognoscere rerum

Non licuit causas, per me pulcherrima mundi

60

Machina, quae miris subiectum legibus orbem

Temperat, expresso rapidi patet ordine coeli.

Me sine quae magno numeris elementa ligantur

Corpore non poterant, nec ros, nec fulmina sciri.

Me duce, nota soli vis est et mobilis undae.

65

Me quoque summa patris pietas interprete constat,

Vnaque cum duplici simplex essentia partu.

Ipsa feros hominum docui componere mores,

Ipsa Solonigenas leges, praecepta Lycurgi,

Plebiscita Numae, magni consulta Draconis,

70

Bissenasque dedi tabulas et ferrea iura.

Me duce, regnarunt Belus, Belique nepotes,

Et Persae, Libycique duces, me praeside Roma

Floruit et lata rerum ditione potita est.

Ipsa comes Graiis aderam, quum Troica contra

75

Pergama depulsis ex Aulide navibus ibant.

Me duce, Romanus Tyrias radicitus arces

Eruit et Solymas turres, Bimaremque Corinthum

Atque Syracusios Arethusae moenia muros.

Belliger extremas, duce me, tulit arma per urbes

80

Bacchus et ardentes victricia signa per Indos,

Nysaeamque locans Arabis de nomine Nysae

Dixit et ad teretes hederas coniungere thyrsos.

Pampineasque comas tremulis agitare corymbis

Menades instituens Dionysia festa quotannis

85

Iussit ab Eoa fieri solemnia pube.

Ipsa ego combustae retinent quae nomina mammae

Foemineas ad equos turmas et ad arma paravi.

Plebis ego Solymae siccis vestigia plantis

Per maris erecti pendentes undique fluctus,

90

Murorum in speciem, vada Phoebo incognita duxi,

Me quoque prima viros ratis inventrice per altum

Aequor et audaci tulit aurea vellera cursu.

Alcides tot monstra meis deformia vicit

Viribus et quidquid Musis, Phoeboque vetustas

95

Ascripsit nostrum est. Vates ego, sanctaque vatum

Pectora melliflui divino nectaris imbre

Largius irroro, dulcique aspergine lustro.

Fons ego Castalius, Pallasque ego, nomina plura

Res eadem, non sum morbo confecta, nec annis,

100

Incorrupta, virens, immortalisque remansi.

Caelestes etenim nihil in me motibus orbes,

Sydera nil radiis possunt, nil lumine Titan.

Post igitur tantorum operum experimenta, fidemque

Deseror ignotis errans ingloria campis.

105

O vere ingrata et meritorum oblita meorum

Saecula, nec priscae quicquam servantia laudis!

O Numa, Romulidum sanctissime, vosque Catones

Mascula progenies, tuque o metuende securi

Et Celtae spolio insignis Torquate superbo,

110

Vosque, genus Decii egregium, tuque optime Quinte

Eximium patriae decus et tu magne Quiritum

Maxime, quo Caesar fortuna et crimine tantum

Clarior est, vobis ista cum gente profana

Iudicibus si fas esset contendere coram

115

Dicere veridicis causam sermonibus ausim.

Sola queri possum, mecumque sub ilice muta

Testis, ubi nemo nisi Numina conscia recti

Arguere ingratas gentes, oblitaque mores

Corda meos, mea sit tacitis querimonia silvis

120

Nota, nec ad stolidi veniat consortia vulgi.

Patrono mea causa caret, quia pectora plena

Perfidiae, fastuque animos tollente superbo

Ire per anfractus audent impune malorum

Adversasque sibi leges, inimicaque iura

125

Frangere et audaci culpas defendere vultu.

Propterea sanctis ratio cum moribus urbes

Iam fugit et magni rector moderaminis ordo

Posthabitis terrae solum regit aethera curis.

Sceptra scelus rapuit, positis custodibus omnes

130

Scrutatur regni fines, aditusque tuetur.

Scire pati sanctum est, partem Deus omnibus aequam

Servitii, imperiique dedit, non omnia semper

Astra, sed alternis nunc hoc, nunc imperat illud.

Delia regnabat, mundique tenebat habenas

135

Cum moles aequanda Iovi consurgeret et cum

Saxa Gygantaeae volvebant ardua vires.

Tum primum ignotis homines sermonibus usi,

Distinctosque habuere sonos, duce Marte profusum

Aequor in aerios misit vada coerula montes.

140

Triste reluctando non est leve vincere fatum,

Conarique polos et fortia sidera contra.

Navis ut adversa remo cum impellitur unda,

Fortia ni totis incumbant brachia nervis,

Ictibus et crebris instent, non vincitur amnis.

145

Cedendum est, leges in idonea tempora nostrae

Pervenient, dabitur nostris sua moribus aetas.

Necquod sola vager, doleo, perdenda virorum

Millia tot, tantamque dari praedam queror Orco.

Non pereo deserta, perit qui deserit, error

150

Alligat errantem, mea si tamen ora fuisset

Fas homini, vivumque decus, formamque tueri,

Non illum blandis unquam peritura voluptas

Flecteret illecebris, nec ficto falleret ore.

Sed mihi secretum voluit pater esse decorem,

155

Vt labor obluctans, iniucundique dolores

Humanos acuant animos, post perdita primae

Munera iustitiae, veterumque infausta parentum

Exilia et pressos iniecto fomite sensus.

O miserum mortale genus, quid debuit ultra

160

Pro te, proque tua Deus attentare salute?

Vltra immortales animos, superaddidit artes

Ornamentum ingens, sociam me tradidit, ipsum

Se tibi pollicitus, coeli tibi limen apertum,

Et fugis auctorem, servatoremque, ducemque?

165

Et chaos obscurum claro praeponis Olympo?

Olympo sedes ubi sunt et templa Tonantis,

Qui nive non albet, nulloque madescit ab imbre,

Nec quatitur ventis, nec fulmine vapulat ullo.

Gliscit ibi sine fine quies, sine fine voluptas,

170

Pax aeterna, iubar stellis et Apolline maius.

Ah genus ingratum, fera mens, ignobile semen,

Degeneres animae, mores imitata ferarum

Progenies, tali proles indigna parente!

Nam pater est Deus ipse tibi, tibi maxima tellus

175

Paret et illius dono tibi militat aer,

Vnda subest, servitque tibi Neptunia Doris.

Tu refugis? patremque negas? tot dona ferentem

Dissimulas? quae poena tuis erroribus aequa est?

Quae sceleri tormenta tuo debentur? et audes

180

Astriferos oculis spectare rebellibus orbes?

Astra tibi, clarique suis quos aspicis ignes

Motibus imperio patris haec alimenta ministrant.

Dum tibi, dumque tuo patri se subiicit orbis

Totus et assiduo properans obtemperat usu,

185

Tu Veneri insudas, avidique voragine ventris

Rumperis, escarumque ferens grave pondus anhelas.

Sed quid ego in tales nil profutura querelas

Effluo? cur lacrimis oculos, singultibus ora

Nequicquam indulges? tua cur eviscerat iste

190

Corda dolor, quondam florens, modo languida Virtus?

Et videt et iusta librat Deus omnia lance.

Ipse ubi tempus erit nos in violata reducet

Regna memor, pater ipse meas ulciscitur iras.

Singultus inferna palus et verbera dira

195

Audiet et tristes umbras ululare sub altis

Inter sulphureos Erebi fornacibus ignes.

Interea lucos posito moerore silentes

Tuta colam, vilesque casas, ignota latebo,

Vt postquam Diti sat erit, vitioque litatum,

200

Nobilibus succurram animis et lapsa reducam

In medium certis vestigia finibus arcens.

Saepius audita est et talibus usa querelis,

Dicitur in silvis Virtus, nemorumque per umbras,

Vna Camoenarum saltus tum forte per illos

205

Praeteriens, sacrumque petens Helicona notavit

Singula et huic nostrae dedit inscribenda papyro.

Vt si vipereae stimulis accensa Megaerae,

Natorum impietas fuget et discordia matrem,

Exilioque procul peregrinum invisere mundum

210

Vrgeat, illa licet casu afflictetur amaro,

Et tepido lacrymans lavet ora, sinumque liquore,

Nil crudele tamen natis, nihil optat acerbum:

Nam patiens natura pios non deserit ignes.

Immo suum liceat si quando revisere limen,

215

In dulces ruet amplexus, dabit oscula notis

Frontibus et tristes vincet singultibus iras.

Sic Virtus hominum dux et fidissima custos,

Quamvis pulsa graves gemitus, lamentaque fundit,

Prompta tamen nostris semper succurrere rebus,

220

Errores gemit humanos, gemit ebria corda,

Et quacumque potest non desinit arte mederi.

Foedera mortales Orci cum rege superbo

Coelitibus spretis iniere, datisque ligati

Obsidibus servare fidem coguntur Averno.

225

Per medias urbes colubris crinita Megaera,

Sanguineisque caput vittis intorta flagello,

In scelera et culpas homines urgere laborat:

Criminis et poenae dux, hortatrixque malorum

Fronte truci et torvo vultu conatur Erynnis.

230

Sceptra tenens iudex solio Plutonius alto

Ius populis dixit, leges periere Deorum.

Hinc irae venere Deum, morbique, famesque

Improba, quae steriles nimium versata per agros

Hactenus intercepit opes et credita sulcis

235

Semina, nosque pati ieiunia longa coegit.

Hinc bella, armorumque sonans Discordia motu:

Nam quia mens hominum mores oblita pudicos

Degenerat, noxis semper crescentibus, arma

Nos terrena premunt et nos Deus urget ab alto,

240

Multiplicique graves luimus sub Iudice poenas.

Aspicis imperium nostrae, lacerumque, labansque

Gentis, ut hostili toties certamine caesum,

Sanguine barbaricos, spoliisque recentibus agros

Impleat et nostra pinguescat Achaica tellus

245

Caede madens, iam Graecus ager Machomaetia iura

Iam patitur servile iugum, ritusque nefandos:

Insula qua Pelopis muro circumdedit Isthmon,

Qua fluit Alphaei Siculis potandus in agris

Eurotaeque liquor, qua surgit Thracius Aemus,

250

Aemus, cuius apex niveis candoribus albens

Adriacos fluctus, Euxinaque littora cernit,

Qua videt Aetolas urbes Aracynthus ab altis

Rupibus et curvis Acheloia flumina ripis

Vsque pruinosos Istri glacialis ad amnes,

255

Thraiciosque sinus, bimares ubi Bosphorus undas

Arctat et Europes Asiam distinguit ab oris,

Quaque sinu curvo Tethys Aegaea recurrit

Ad Mityleneas arces, Lesbonque superbam:

Et Tenedon, Priamique domos, ubi Xanthus ab altis

260

Se sinuat, Phygiae descendens vallibus Idae

Imperium Machometus habet, crucibusque fugatis

Per quondam nostras insignia barbara turres

Apparent, captae mutatis legibus urbes

Dedidicere fidem et sanctae mysteria Romae.

265

Haec nova, sed vetus est longe victoria maior,

Pamphyllum, Cilicumque lares ubi moenia Cydnus

Persaea fundata manu labentibus undis

Partit, Alexandri vada perlustrata natatu.

At cur Paule tuos pateris servire penates?

270

Paule pater, viden' ut saevis tua patria Tarsos

Subiaceat dominis, fideique ut foedera sanctae

Ruperit et legis servet commenta nefandae?

Surge, tuo pater ense, tuos defende nepotes,

Quam geris adversas, feriat romphaea cohortes,

275

Cappadoces, Phrygii virides, ubi flumine ripas

Curvat et argutos audit Maeander olores,

Et veteres Eneti, Carres ubi dicitur ortum

Augurium, Lycii, Pontus, Bithynia dives

Hannibalis tumulo insignis: Lidique vetustum

280

Vnde genus Tuscis, fulvas ubi volvit arenas

Divitibus Pactolus aquis, haec omnia nostris

Hostibus et rigido parent invita tyranno.

Heu quot singultus, heu quot suspiria matres

In viduis laribus ducunt et coelibe tecto,

285

Quarum parva feri rapuerunt pignora Thraces,

Bistoniique equites! Capti puer atque puellae,

Flumine perfusi sacro, fideique elementa

Iam docti sua qui Christo iam vota, precesque

Curvantes genua ante aras offerre solebant.

290

Servitium dominis (miserum) crudelibus, inter

Vel Persas immite genus, venere, vel Indos.

Qui tenuit Solymos colles et ditia quondam

Regna Palaestinae, totum cui paruit olim

Caesareae, Antiochique solum, qua mitis Orontes

295

Currit et immissis urbem disterminat undis.

Cui Maurus servire solet, quem barbara Memphis

Horruit et dubia surgens ab origine Nilus:

Qui gelidum Tanaim domuit, victricia signa

Aethiopes, Scythicumque gelu qui protulit ultra

300

Thuriferosque Arabes, Libanique tepentis odores

Et iuga Caucasiis quae rupibus ardua surgunt,

Victor ovans Christus Poeno modo pulsus ab orbe

Amissis Asiae regnis, magnoque potentis

Europae spatio extremas male possidet oras:

305

Nam partem Hesperiae dederat cui nomina Bethys,

Maurus habet, potiturque domo Machometus Ibera.

Hanc cladem nobis scelus attulit: heu grave nostro

Dedecus auctori, nostri iam poenitet illum.

Tutelae piget assumptae, veterumque laborum,

310

Atque dati nostra pro libertate cruoris.

Si tranquilla quies et tristibus otia curis

Libera me sinerent sanctos invisere fontes,

Et totos Helicona dies consumere circum,

Prima salutiferi repetens exordia Christi,

315

Ad suprema meum venisset tempora carmen,

Actaque tentassem maiori singula versu

Texere et annales melioribus edere chartis:

Sed nec summa sequi trepidum fastigia tempus

Me sinit et caeci vis formidata veneni.

320

Nostra brevis, veloxque aetas et plena laborum

Nil altum tentare sinit, contermina meta est

Carceribus, coniuncta neci, subiectaque fato

Vita fugit, parvo occasus discrimine ab ortu

Distat et innumeris premitur breve cladibus aevum.

325

Pauca tamen ne me ignavum, tristique iacentem

Desidia, inveniat miserae lux ultima vitae,

Subiiciam, magni quoties benefacta parentis

Volvimus a curis animo fugiente caducis

Lucida caeruleis ceu toto e nubibus orbe

330

Sol abiens, monstrat ratio, quam turpe nocensque

Sit non iussa sequi Superum et contemnere Divos.

Atque Dei iustas quoties a limine fixo

Iustitiae illecti vitio discedimus iras

Insinuat, mitesque dari pro crimine poenas

335

Et nostrum maiora scelus tormenta mereri.

Ante salutari quam tolleret unda lavacro

Crimen et irati valvas aperiret Olympi,

Aera, Deos, homines et ligna carentia vita

Esse rati lectas pecudes et debita caelo

340

Orgia ponebant surdis altaribus, ante

Facta manu simulacra sui cultoris et arte.

Numina fallebant Siculos Erycina colonos.

Iuppiter a Libycis qui nomina sumit arenis,

Aethiopes, Solisque domos ardore perustas.

345

Gnosiacos Dictynna Lares et rura Caystri,

Maeotisque lacus et clari regna Thoantis

Iussit ubi humanum spargi Dea saeva cruorem.

Perfida Cecropiam lusit Rhamnusia plebem,

Attica Cecropios Pallas, Rhodon altus Apollo:

350

Ortygiamque brevem Mycone, Giaroque ligatam.

At Tyriae Iuno Lybicas Carthaginis arces:

Thraiciisque Sami circumdata fluctibus arva,

Barbara cornigerum Memphis plorabat Osirim,

Laetaque percusso pubes Aegyptia sistro

355

Inachiae celebres veniebat ad Isidis aras.

Dindyma, per Cybelenque Phryges resonantia Galli

Sacra dabant matri Divum, per Gargara et Idam

Buxea multifori stridebat tibia cantu,

Tympanaque audito strepitu de rupibus altis

360

Praecipites ibant damae, lucosque petebant

Dorcades ignotos et inaccessas convalles.

Festa corymbifero Thyas renovabat Iaccho,

Et tepidas cornu ductus caper ibat ad aras.

Roma Panomphaeo sacraverat alta Tonanti

365

Limina, solemnes crebro visura triumphos.

Pastaque Clitumni virides armenta per agros,

Sic aliae variis delusae erroribus urbes.

Numinibus fictis aras et divite cultu

Ardua ponebant pario de marmore templa.

370

Saepe quidem vivo tanquam de corpore voces

Et confusa dabant veteres oracula Divi.

Sicut apud Delphos in parva Phocide nigris

Speluncae latebris clausus vocalis Apollo:

Sicut Chaoniae Phoebo illabente volucres,

375

Et cava Cumaeum spelaea sonantia carmen:

Verum haec vel fallax hominum versutia fecit,

Vel Stygiae mentes avium per nescia certis

Motibus humanum fingebant guttura murmur,

Formabantque leves per concava saxa loquelas:

380

Et quod siderei radiis coeuntibus ignes

Monstrabant caute populis multo ante futurum

Sive per augurium seu per vatum ora canebant.

Divinosque sibi cultus, curasque parare

Artibus his solitae, turbas et credula vulgi

385

Mobilis ambigua fallebant pectora voce.

Non tulit hoc magni proles aeterna Parentis,

Et Stygiis ergo canibus ludibria, dixit,

Semper erit mortale genus, nunquamne vereri

Nos discent manes? audacia Ditis avari

390

Improba sic impune meos invadet honores

Semper et obscuri plebs ambitiosa profundi

Sic perget sese Superis aequare, Deoque?

Ibo et terrenum lustrabo incognitus orbem:

Nec patrias repetam sedes, caelumve, priusquam

395

Cerberus et trepidi me regia senserit Orci.

Non vada, non furiae, non ferrea claustra vetabunt,

Nigra per et Phoebi radiis incognita regna

Ferre gradus, horrore tremens ulalabit Erynnis

Et cava terrifico quatientur tartara motu.

400

Flammeus obscuros Phlegethon persuscitat ignes

Saxa rotans, moestoque Acheron qui labitur amne,

Cocytique graves parientia flumina luctus

Et liquor inducens Lethaeae oblivia lymphae

Praecipites sistent cursus, retroque redibunt,

405

Et sua sulphureos repetent exordia fontes.

Cum mea vox aditus caecos ingressa profundae

Noctis et insolitum penetrabit tartara lumen,

Luce repentina chaos et fumosa barathri

Atria clarescent, ubi pallida frondibus haerent

410

Somnia: Taenariis revocabo a sedibus umbras,

Insontes umbras patrum, quos longa sub alti

Carceris includunt obscuro vincula circo.

Propterea placidam terris inducite pacem

Sidera qui regitis Divi, qui volvitis orbes.

415

Vt dum bella gero cum principe gentis Avernae

Sentiat occultam ferri sibi terra salutem:

Iam trepidant, magnoque pavent adversa tumultu

Castra, dies numerat Pluto, tempusque volutum

Colligit, adventusque meos vestigat et ortus:

420

Nocturnas cogunt acies, cursantque per altum

Aera et ingenti strepitu mortalia terrent

Pectora, montanos apices atque ardua saxa

Terribili quatiunt motu, pecudumque per ora

Insolitas fingunt voces, Aegyptia pallent

425

Sollicito simulacra metu, suspirat Anubis:

Fatidicosque legens vates examinat omnes

Pervigil historias et caeli cogitat ignes.

Ipse igitur divos linquens et limen Olympi,

Aetheraesque domos Deus ad mortalia regna,

430

Terrenosque lares, medio dum frigida cursu

Suspiceret cancrum nox inclinata sub ursam

Venit et angustam tenuit praesepia sedem.

Tunc hiberna gelu torpebant arva sereno

Et matutino siccatum frigore gramen,

435

Perdiderat vernum demissa fronte colorem:

Pigraque nocturnis albebant rura pruinis.

Tunc Rhodopes, Aemique nives iuga summa levabant

Altius et niveo surgebant aggere montes,

Nudaque ramosae tendebant brachia quercus,

440

Et sylvas Aquilo viridi spoliarat honore.

Praevius Eoa sanctos a Perside reges

Ignis et insolitis radians splendoribus ardor,

Misit ad infantis parva incunabula Christi.

Ipse sub humana velatus imagine mundi

445

Conditor, ut tetigit matura virilibus annis

Tempora, nascentis iaciens primordia saecli,

Ante quaterdenis ieiunia longa diebus

Pertulit et sacro mox irroratus ab amne

Abstulit errorum tenebras, noctisque profundae

450

Nubila, longaevumque chaos finivit ab alto

Vndique diffundens illatam cardine lucem:

Extinctis oculis aciem, lumenque peremptum

Restituens, opus ignotum, nostrisque negatum

Viribus, aerios tractus, solemque videri

455

Fecit et insuetum terrae, caelique decorem.

Sicca per aequoreos fixit vestigia fluctus:

Admirata novum credebat Ariona Thetys

Cum cythara curvos inter delphinas euntem,

Mox ubi vi propria tutos suspendere passus,

460

Vidit et humanis liquidas iter esse per undas

Gressibus, haec non est audax industria dixit

Romanae virtutis, aquae sensere Tonantem:

Haec ait et fugiens imas se torsit in undas.

Imperio ventorum iras, pelagique furorem

465

Pressit, in excelso Galilaei vertice montis

Ora, manus, oculos et pectora sancta beato

Lumine perfusus patuit Deus, aethere lapsum

Numen et albenti vestitum nubis amictu

Adstitit, auricomi sonuit globus aeris ingens.

470

Carmine non magico, non vi medicaminis ulla

Defunctos iterum vitam revocavit in artus.

Emigrare leves animas, retroque reverti

Obstupuit, celeresque fremens Pluto induit iras.

Languida quae nulla potis est humana iuvare

475

Ars ope, per vicos gradiens, per rura, per urbes,

Nunc prece, nunc solo sanabat corpora tactu.

Sancta Dei tenuem pietas induta figuram,

Non pertaesa rudes animos moribundaque membra,

Ferre nec aestivo graciles aspergere plantas

480

Pulvere, nec luteis vestigia ponere campis

Erubuit, tolerare famem pascique per agros

Graminibus, vitreoque sitim restringere rivo

Dulce fuit, coluitque inopum consortia: tantus

Ardor in accenso regnabat pectore, tantis

485

Curabat studiis humana negotia, ut ipsum

Aethera iam posset, seseque oblita videri:

Ante ipsam quotquot hominum componere mores

Conati, statuere modum, normamque dedere

Vivendi, vel pro certis incerta fuerunt,

490

Falsave pro veris, vel non perfecta locuti:

Hinc pater omnipotens animos miseratus inertes,

Atque imbecilles sensus et pectora tarda,

Immensum Eoo reseravit ab aethere lumen:

Progeniemque suam summo demisit Olympo.

495

Haec sunt illa, quibus Deus instaurare caducum

Naturae labentis opus tentavit et omni

Conatus studio veteres avertere morbos.

Vt patrias sordes, crimenque aboleret avitum,

Legit inauditum fati genus, illita fuso

500

Sanguine et ardenti liventia verbere membra:

Profossumque caput, terebrataque tempora duris

Sentibus erexit miles Romanus in altum

Aera, frigentes plantas, proiectaque longe

Brachia et humentes oculos et pectus apertum,

505

Concretosque pio crines, barbamque cruore,

Ingratae moriens plebi monstrabat ab alta

Arbore et ingenti mortem clamore ciebat.

Cuius ad interitum coepere elementa moveri,

Sol gemuit, nigroque caput velavit amictu,

510

Contremuit tellus, timuit mare, palluit aer,

Et collisa gravi sonuerunt marmora planctu.

Haec fuit atra dies et lamentabile tempus,

Cum subito media tenebris in luce subortis

Lumen in horribilem fugit sine nubibus umbram,

515

Aurea cum vernus retineret vellera Titan:

Longaque longinquae contraria sidera librae.

Sic est parta salus homini, longaevaque primae

Cum gemitu et lacrymis deleta iniuria culpae est.

Immemores tanti populus, patresque laboris,

520

Neglecto Superum cultu, spretoque Tonantis

Imperio, Baccho indulgent, Venerique ministrant,

Sacra ferunt auro, nummis altaria condunt,

Auro vina libant, auro laquearia fulgent.

Scorta tegunt gemmis, canibus convivia ponunt,

525

Sordet in exili Virtus incognita veste,

Exuviis inopum culti, ditesque rapinis,

Successu elati Superos, Acherontaque rident.

Propterea hostilis rabies insurgit et ira

Corda micant, maiora novus fert praelia Mavors.

530

Ausoniae labentur opes: nam claustra Liburnae

Praeteriens angusta viae, per rura Timavi

Quae ferus algenti Gothus descendit ab axe

Seu qua Piceni superum mare littoris oras

Alluit Epyrum dirimens et Iapygis arva

535

Turcorum ingentem parvus vomet angulus undam.

Bisque patens expertus iter magno agmine miles

Veloces ascendit equos, sonuere pharetrae,

Cornipedum crebris resonant hinnitibus aurae

Vallibus in mediis et quadrupedante tumultu

540

Auditur longe strepitus, clamorque virorum.

Sublati quoties aestu rapiente vapores

Alta petunt, piceoque tegunt velamine coelum,

Et nova tempestas, clausisque sonantia ventis

Nubila per coeli tractus volvuntur apertos,

545

Rugitu ingenti resonans volat aere grando

Pulsa Noto, Boreave, tremunt cum rupibus Alpes.

Tunc fracta si nube fragor subit ima profundae

Vallis et impulsu nemorum et telluris opacae

Vndique comprensus fugit atque repellitur aer,

550

Aerii montes clamant, magnoque boatu

Antra sonant, Stygium dicas mugire barathrum.

Horrida per campos procul exaudita paventes

Corda ferit gladio strages humana timore.

Tela sonant, longo populatrix agmine turba

555

Ore, manu, teloque minax, sitibundaque nostri

Sanguinis irrumpit, scopulosa Ceraunia lugent.

Silva vetus Dodona timet, gemuere Molossi

Rura soli, tremit omnis ager: pavet Adria pondus

Classis et adductum peregrino remige Martem:

560

Trans mare, trans Indos, Nabathaeaque regna nefandae

Gentis in auxilium rutilo volat Eurus ab ortu

Impiger et firmae captat iam littora terrae.

Butroti iam culmen habet, summasque per arces

Dyrrachii stridens frondosa cacumina curvat.

565

Velaque iam sinuans, proras, aerataque rostra

Vertit in Italiam, salit aequor et unda carinas

Ausoniam versus sensim levat atque secundum

Spondet iter, culpansque moras Neptunia Doris

Per noctem ad nautas ita circum littora clamat:

570

Tempora, Martigenae, quid idonea perditis? ite:

Ite lares Italos et fundamenta malorum

Romuleas arces et Pontificalia tecta,

Colluviem scelerum, temerate faventibus auris:

Ite citi, quando astra vocant, quando omnia mandant

575

Numina, flammanti Mavors quid cogitet ore

Cernite, Saturni facies infensa Latinis

Quid velit, atque Iovem laetos non ire per ignes

Suspicite et quo fata vocant, convertite proras:

Aetheriae mentes, quibus est tutela Latinae

580

Gentis, ab occulto bella haec immissa videntes

Imperio Patris et longa clade esse litandum

Imbelles haerent atque in sua regna furorem

Ire sinunt: Romaque alio fugere relicta,

Caede nova veteres culpas abolere necesse est.

585

Ecce Tarentinis vacuas in collibus urbes

Et nudas custode domos et littus inerme

Milite deseruit dux Parthenopaeus abacto.

Etruscas populata domos modo trans iuga pulso

Marte, per Aemiliam et Venetos bacchatur Erynnis:

590

Nec vos immensum dirimit mare, transitus una

Nocte brevis Calabros turmas exponet in agros.

Vix spatio maiore fretum diffunditur istud,

Quam quod adhuc fama notum est Athamantidos Helles:

Et vada Leandri crebro sulcata natatu.

595

Ite, quid ambigitis? vobis est debita tellus

Itala, qui Phrygios domuistis et Hellada, gentes

Oenotriae ducunt genus ab radicibus illis.

Quis Pallantaeum? veterem quis condidit Albam?

Hoc opus Aenae profugi, fuit Arcadis illud.

600

Dardanius Phrygia veniens Antenor ab Ida,

Euganeis latam statuit sub collibus urbem:

Quae superest, triplicique sedet munimine cincta,

Parrhasii Pisas, pubes Spartana Tarentum

Struxit et imperium Daunus partitus et agros

605

Cum Diomede fuit, cuius tenet insula notum

Nomen adhuc, sunt qui Ausoniam de nomine dicant

Ausonii Laertiadae de sanguine Vlyssis.

Progeniti, quid Surrentum, Tyrrhenaque dicam

Regna? quibus Lydi frater Tyrrhenus ab agris

610

Maeoniis Asiae sortes et fata secutus

Attulit et leges alias et nomina fixit:

Et Phaetonthiades loca per montana Ligystus

Errantes populos domuit: Liguresque vocavit.

Sardoum tenuit littus satus Hercule magno

615

Sardus et a Graiis Cyrni descendit origo.

Roma Phrygum labor est: Capuanaque moenia, Manto

Filia Dircei vatis post condita tecta

Et Clarii delubra Dei comes addita Lydis

Cum Duce Tyrrheno Venetos adnavit ad agros.

620

Tibur ab Argolicis positum: Locrensibus Aiax

Auctor, ab Argivis Volsci fundata Coracis

Oppida. Quid scopulis segnes haeretis in istis?

Vestra nec aspicitis sese ostentantia regna?

Arduus Hesperio vobis Garganus ab orbe

625

Ostentat sublime caput, cum mane colorat

Sol novus oppositos Eoa lampade montes.

Cernimus excelsas umbris in rupibus arces,

Picenisque iugis albentia moenia, clamat

Vos ab oliviferis laetissima collibus Ancon:

630

Brachiaque in portus pandit sinuata capaces,

Amplexura rates et susceptura benigno

Mahumeti genus hospitio, fautrixque futura.

Gloria vos aeterna manet, generosa nepotes

Facta legent, patrumque volens exempla iuventus

635

Magna sequi pugnas animosior ibit in omnes:

Et partas augebit opes, natosque per artes

Ingenuas ducet Virtus audita parentum.

Sic vivet longaevus honos et fama superstes

Per populos ibit late. Si Troius heros

640

Ista per iratum diis adversantibus aequor

Navibus amissis et milite coepit inermi

Arva, quid haec delecta manus, congestaque classis

Foeta armis, animisque ducum, numeroque virorum

Moliri poterit? Longo iam vincitis aevo:

645

Nec fugere a vestris audet victoria castris.

Vos immane genus Thraces et Marte superbos

Nubigenas, saevoque satas Ixione gentes,

Atque Pelectronios Laphithas vicistis et omnem

Euboeam, Pelopisque domos, altamque Corinthum,

650

Euxinum pelagus vestrum est et lata Propontis,

Ioniumque fretum, laeto vos Adria vultu

Nunc vocat et fines Thetys quae cingis Etruscos,

Et minor est vobis audacia viribus; ite

Divitias, aurum, pecus et sola pinguia vobis

655

Hesperii servant, istis audete potiri.

In vetitas non itis opes, in vestra venitis.

Heredis, non hostis erunt Oenotria regna,

Cum vestrae ditionis erunt, modo possidet hostis

Ausoniam, patiturque truces invita tyrannos.

660

Nocte, dieque gemunt urbes, durumque recusant

Ferre iugum, populi tensis ad sidera palmis

Maturare rogant, ita se finire labores,

Aerumnasque putant et libertate potiri.