Battista Mantovano de calamitatibus temporum 1
Other sections


Cogimur istius mala tempestatis et alto

Egressas Erebo furias, turpique fugatam

Virtutem exilio et varias percurrere clades,

Ob scelera immissas terris, artemque docere

5

Quae premat aetherei flagrantem principis iram.

Summe Deum, decimus regnum cui terminat orbis,

Cui rerum natura subest, cui militat ardens

Astrorum, coelique iubar, qui solus habenas

Fortunae, fatique tenes; sua victus Apollo

10

Postibus arma tuis offert, plectrumque, lyramque;

Quicquid habet Delos, quicquid Cadmeia Dirce,

Quicquid inest Delphis tibi dat, Cynthumque, Rhodonque

Omnis odoratae servit tibi gloria Daphnes;

Est tuus Eurotas, Helicon tuus; ardua Cyrrhae

15

Saxa tenes, tua nunc hederis, tymbraque virenti

Ornantur delubra, tui per pinguia pascunt

Phocidis arva greges et dulcia flumina potant.

Dii veteres fugere, novis altaria lucent

Ignibus et nobis tua numina sola supersunt.

20

At quoniam pulso solus potes omnia Phoebo,

Huc ades et fragilem duc ad tua littora cymbam.

Postquam sollicitae stimulos et plurima vitae

Taedia perpessi iuvenile peregimus aevum,

Otia et antiqui finem sperare laboris

25

Fas erat, et fessae post longa pericula puppi

Littoris et mitem portus optare recessum.

Sed Pater utilibus qui temperat omnia curis,

Robur et assidua vires firmare palaestra

Cogitat, et nobis quibus aetheris annuit arcem,

30

Desidiam, somnumque negat, ne scilicet annis

Dulcibus et segni mens enervata quiete

Langueat et torpor lentos effeminet artus.

Torpor enim caeco vapor est e gurgite surgens

Somniferae Lethes, nubem qui intexit opacam

35

Sensibus humanis, fideique oblivia sanctae.

Securas igitur ne vincat inertia mentes,

Tempora continuis foecunda laboribus adsunt.

Ecce repentino surgunt horrentia motu

Praelia: terribilem quatiens Mars ferreus hastam

40

Armato rigidum lateri circumligat ensem.

Stat sonipes picto lumbos et pectora tergo

Cinctus et aeratae frontis splendore superbus,

Accincti gladiis pedites, quibus aerea fronti

Tegmina, praetentis vibrant umbonibus hastas,

45

Corytosque ligant humeris, villosa sagittae

Tergora et hirsutas rostrant hastilia vulpes,

Perque foros cursant nautae, stipantque Liburnas

Arma rates, clypeis circumpendentibus, altum

Tollit prora caput, rostratas ardua puppes

50

Pone trahit classis, suspensaque carbasa ventis

Crispat et accensi pugiles molimine magno

In teretes malos, silices et ferrea sursum

Tela vehunt, resonant funes, animosa iuventus

Aeratasque sudes et curvae cuspidis uncos

55

Aptat et ardenti comes it Bellona Gradivo.

Sicut in Actiaco grandi sub Leucade ponto

Littus ad Ambraciae, forti cum milite Caesar

Chaonio Phariam disiecit in aequore classem.

Seu quando Ioniis Vulcania fluctibus Aethna

60

Europae, Libyaeque Duces concurrere vidit.

Scilicet Ausoniis alacer quum Regulus ibat

Navibus, excelsi sulcans vada lata Pachyni

Et patriis contra bellans pro legibus Hanno

Saxa relinquebat fatis Lilybaea sinistris,

65

Bellandi cupidae coeunt in praelia gentes,

Depositisque vacant inculta ligonibus arva,

Vndique surgentem spargit vaga fama tumultum.

Arma procul collisa sonant, clangore minaci

Martia ferventes accendunt classica pugnas.

70

Quod si florentes istis in Syrtibus annos

Egimus et tanto iuvenes sudavimus aestu,

Quid non triste putas feret aerumnosa senectus?

Ipsa tremens artus, teretique innixa bacillo,

Hispida, macra, brevis, canis rugosa capillis,

75

Caligans oculis, curvato in pectora tergo

Iam properat, sequitur celeri mors pallida gressu.

Heu frustra faciles cursus, auramque secundam,

Frustra expectamus! Nos implacata Charybdis

Proiicit in Scyllam, Scyllae de vertice rauco

80

Nos rapiunt Syrtes, iterumque rotamur in hosdem

Aequoris insultus; scopuli, vada, pontus et undae:

Semper et adversis in funera currimus astris.

At nihil est aliud cultis Adamus in hortis

Quam primi sine fraude dies, quum libera nulli

85

Pectora moerores agitant, sincera voluptas,

Impolluta quies animi cum dulcibus annis

Primaevae fugiunt vitae, mox asper acutas

Gignit ager sentes et noxia semina profert.

Namque ubi laeta novae cessit lanuginis aetas,

90

Sollicitae subeunt curae, trepidique pavores,

Et labor insomnis, dubiique per omnia casus.

Bella cient Italae gentes, nec barbarus hostis

Quaeritur insultans, nostris qui finibus instat.

Inter se certare parant et foedere rupto

95

Convertere rigens in mutua vulnera ferrum.

Quosque peregrini dominos concordia mundi

Fecit, in ambiguam regno de paupere litem

Compulit infaustae genitrix Discordia pugnae.

Haec urbes eadem vesania coepit Achaeas,

100

Quum Caput Aemathii proles animosa tyranni

Extulit, adversus celebres Lacedaemon Athenas

In Lacedaemonios ibat Thesaea propago,

Totaque subversis titubabat Graecia rebus:

Dumque favent regni cupido, dum foedera iungunt

105

Cum Duce foedifrago, dum sese copulat hosti

Alter in alterius damnum, commune coegit

Ferre omnes fortuna iugum et parere tyranno.

Nec genus Ausonium (tanta caligat Erinne)

Italiae similem videt impendere ruinam.

110

Luce caret, nescitque diem, secumque tenebras

Crimen agit, noctemque animis inducit et umbram.

Propterea amisso sceleratae lumine mentes

Venturam non ante putant quam venerit iram.

Quodsi coniunctis in praelia viribus irent,

115

Hesperiae gentes, non obluctantibus astris,

Non prohibente Deo, sed opem, viresque ferente,

In vetus imperium, possessaque regna redirent,

Servirentque iterum Tusco lata aequora Tybri,

Sperchiusque Pado, nostris Erymanthus et Othrys

120

Collibus et Latium trepidaret barbarus ensem.

Praeda nec essemus toties, nec Thracius hostis

Per Phryges et Colchos, captaeque per Helladis oras

Duceret in celebres insignia nostra triumphos.

Civiles rixas et bella domestica nostri

125

Non reges tantum atque duces, sed milite mixto,

Dum Picena fugax populatur littora Turcus,

Arma sacerdotes, divorum altaria circum

Ferre preces soliti, tollunt, pacique repugnant.

Qua sonat angustum Scyllae latratibus aequor,

130

Quaque Syracusio circumdatur insula ponto,

Insula Cyclopum Libyae porrecta sub axem,

Fervet Martis opus, Calabros et Iapygis urbes

In pugnam Bellona vocat, rapiensque superbam

Aegida Gorgonios pectus circumligat angues,

135

Et qua nubiferi medio pro limite montes

Stant Itali, Gallique soli, novus arma tumultus

Cogit et indomito fulgentes aere catervas.

Causa mali caput Etruscae Florentia gentis,

Ausoniaeque decus, summi violare ministros

140

Ausa patris demens, sacrumque haurire cruorem.

Ipsa quoque indomiti genitrix Ferraria belli

Praeteritas auxit clades dum ferre recusat

Imperium, Venetoque negat parere leoni.

Adde quod aspectu Coeli vitiata maligno

145

Arva negant victum, pingues iactata per agros

Semina vel pereunt, vel inanes culmus aristas

Erigit et tristi messor ligat hordea fronte.

Si foecunda Ceres aut laeti viribus agri

Aut hominum studiis usquam fuit, invida grando

150

Pulsa per aereos magno cum murmure tractus

Impellente Noto stravit, longosque labores

Perdidit et nimbis Cererem glacialibus hausit.

Et Padus ingentes volvens ex Alpibus undas

Insubrum, Venetumque domos penetravit et omnes

155

Aggeribus fractis agri vastavit honores,

Nec ripis tantum, sed et ipsis altior ibat

Arboribus, salicum per summa cacumina nautis

Cursus erat, fugit Protei pecus omne per agros,

Altaque montanae petierunt aequora nymphae.

160

Sicut cum bellis olim civilibus urbes

Arserunt Italae, cum Caesaris arma superbi

Invasere lares patrios, gentemque Latinam.

Mira canam et nostris fortasse nepotibus olim

Non factura fidem: Benaci sparsa per agros

165

Tanta locustarum nubes, ut pinguia passim

Pascua et exortas segetes, nemorumque decorem

Temporis exiguo tractu consumpserit omnem.

Nec poterat sumptis hominum solertia telis

Fatales arcere feras. Cava tympana latos

170

Implebant crepitu campos, nec territa tanto

Dira lues sonitu, herbarum radicibus imis

Morsibus haerebat: vicina per oppida postquam

Rumor iit, capere arma viri, concurrere turbae

Ad commune malum, tanquam novus Itala Cymber

175

Regna premat, tandem multo vix tanta labore

Illuvies longis vix est consumpta diebus.

Dura fames igitur tristes populata colonos

Saevit et exhaustis languescunt corpora venis:

Vulgus inops macie affectum, squallensque per urbes

180

Poscit opem frustra et sensim vitalia membra

Victa cadunt, siccasque premunt ieiunia fauces.

Nec patres natis, nec nati patribus adsunt:

Tanta per humanum genus inclementia regnat.

Non Libycae segetes, non pinguibus Appula campis

185

Horrea, non Phrygiis succurrunt Gargara sulcis.

Sed minus hinc damni, minor haec aerumna, dolorque

Mitior, infelixque minus fortuna sequetur.

Hic paucae sat erunt lacrymae, crudelior alter

Communem ingenti pariturus strage ruinam

190

Hostis adest, nostraeque rati gravis ingruit imber.

Qua Rhodani volvuntur aquae, qua frigida Rheni

Teutonicas fert unda rates, qua perluit agros

Insubres, Venetosque Padus, qua dives ab alto

Vertice subiectos speculatur Brixia campos,

195

Occultum pluit ex alta Deus arce venenum.

Et qua Tiresiae pulcherrima filia nymphas

Colligit humenti gremio, lateque recedens

Littus arundinibus cingit, viridique papyro,

Quaque patens longe fluctu sonat Adria vasto,

200

Vltrices mors atra manus exercet et altis

Tabe madens sparsam caedem componit acervis.

Qua fluit Etrusco surgens vetus Albula fonte

Romanasque invisit opes et regna Quirini,

Qua gelidis sonat Arnus aquis, qua magna, potensque

205

Imperat Aemylio vicina Bononia Rheno,

Imbelles, acresque viros, senium atque iuventam

Pallida mortifero pestis grassata veneno

Sternit humi, fundamque rotans e turribus altis

Ardentes papulas iaculatur et ulcera diris

210

Glandibus et penetrat flammantibus inguina telis.

Huic tumidum guttur virus levat, ille sub alis

Fata gerit, qua longa humerus se in brachia curvat.

Alterius patulas aures arsura parotis

Suscitat occultum longis sub crinibus ignem,

215

Attonitumque caput feriens, vitalia membra

Occupat atque vias mors una perambulat omnes,

Extollitque caput, qua cursum fatifer humor

Sistit et horriferum sensim durescit in orbem.

Id crudele genus necis, hoc immane, feroxque

220

Supplicium, haec stygio rabies egressa profundo,

Perque domos humiles, perque alta palatia regum

Saevit et occultis miseros ferit ictibus artus.

Vt quando incauti vitio pastoris ovile

Incustoditum nox intempesta recepit,

225

Si lupus hesternae patiens ieiunia lucis,

Sollicitusque fame, fuerit per limen apertum

Ad solas ingressus oves, non mitigat unum

Ingluviem funus, sed multa caede madescit,

In totum saevitque gregem, sic acre venenum

230

Insontes, sontesque modo prosternit eodem.

Iamque cadaveribus desunt loca iuncta sacratis

Aedibus, effossa passim tellure profanis

Conduntur tumulis, inhonoratisque feruntur

Funeribus, dictu horrendum, visuque tremendum,

235

Praeda feris inhumata iacent et tabe fluenti

Circumstans tetro locus incestatur odore:

Qua triplici conclusa Pado Ferraria longis

Cladibus atteritur dominorum, corpora passim

Pascuntur per rura canes, aquilaeque rapaces

240

Effodiunt duris hominum cava lumina rostris:

Intestina ferunt volucres et in arbore summa

Exta patrum suspensa diu videre nepotes.

Membra pater vix aegra trahens, dum frigida condit

Corpora natorum, clauso nondum ore sepulcri,

245

Labitur ipse super sua pignora. Crebra suorum

Sola domo vacua mater dum funera plorat,

Cum lacrymis animam tenues exhalat in auras.

Multi ante occasum vitae vicina scientes

Fata sibi, condique suas tellure volentes

250

Relliquias, fodere solum, glebisque subactis

Sacrato vivi se composuere sepulcro.

Rura silent, vacuaeque suis cultoribus urbes,

Iura fori clamosa tacent, per compita surgit

Gramen et extinctis non lucent ignibus arae,

255

Nec solitos cantus, nec odores templa Sabaeos

Accipiunt, squallentque domus, muta omnia moerent.

Qui superant cladi, Superum quibus ira pepercit,

Coguntur miseri sua dulcia limina cives

Linquere et in mediis tentoria figere campis.

260

Sicut per Libycos solet armentarius agros

Ferre larem, secumque suos vectare penates.

Vidi ego per tacitos saltus et inhospita lustra

Mole sub exaesa silicis, curvoque sub antro

Monticolas habitare viros et gramine pasci.

265

O Superi, loca qui tuti secura tenetis,

Si, scelere offensi nostro, tam dira movetis

Praelia, sat veteres tam multo funere culpas,

Sat longo luimusque metu, iam parcite, saltem

Relliquias generis, semenque relinquite nostri.

270

Non animi tantum gentis cecidere Latinae

Cum Romana ferox circum capitolia Gallus

Barbaricis trepidam pulsans clamoribus arcem

Diceret, eversae frustra succurritis urbi

Romulidae, regni et vitae postrema dies haec.

275

Vel post Cannensis lacrymas et funera pugnae,

Quando Quirinales aquilas, fascesque superbos,

Ad Tyrias iam se laturum crederet arces

Hannibal, insultans victo iuveniliter hosti,

Et mox ex alto bellorum culmine pulsus

280

Languit, adversis fatis et Marte sinistro.

Non tanto tremuere metu praecordia Graium

Xerxis in adventu, monuit cum Delphica rupes

Non muro, non arce dari, sed nave salutem.

Non ita Moseae quondam miracula virgae

285

Horruit attonito Memphis turrita colono.

Ipse quoque in silvis et vallibus Apennini,

Exilem ducens tecto sub paupere vitam

Delitui, qua templa petit Romana viator.

Et qua Flaminios fugiens Claterna per agros

290

Ducit ab angustis undosum vallibus amnem,

Arce sub Ociami, nostris ubi dicta Camoenis,

Tecta Refrigerius sublimi in colle tenebat.

Non fuit ausa magis, nec clade nocentior ista,

Romuleam pestis longo quae funere plebem

295

Diripuit, quando veniens Epidaurius anguis

Ionios citra fluctus in regna Quirini

Abstulit aerium virus, qui postea templa

Iuncta Iovi tenuit, bifidum qua dividit amnem

Insula Ianiculum dirimens a collibus Vrbis.

300

Seu Superum sic ira velit; seu noxius ardor

Aetheris, aerios infuso lumine tractus

Inficiat; seu sola ferant contagia morbum,

Seu dum longa fames hominum ieiuna coegit

Ora cibis vesci indignis, escaque nocenti,

305

Impurus per membra fluens vitalia sanguis

Putruit et dirum subiens praecordia virus

Inferat occulto properatam vulnere mortem.

Vnde malum surgat non est dignoscere promptum.

Ipse tamen reor has omnes concurrere causas

310

Et coniuratas percusso foedere Divum,

Astrorum, terraeque simul concurrere vires,

Sicque hominum genus haud una obsidione teneri,

Et nobis elementa necem, Superosque minari.

Nec mirum; quando longe graviora meremur

315

Supplicia et longe asperiori verbere caedi.

Quippe ubi nec Superum pietas, ubi nulla Tonantis

A scelere humanas prohibet reverentia mentes;

Et virtus vitio urgenti dare terga coacta est,

Ira Patris Divum fremit indignata, furensque

320

Evocat ex altis Erebi fornacibus atram

Progeniem, horriferae genus implacabile mortis,

Et terras permittit agi Phlegetontis habenis,

Plutonisque premi imperio. De tristibus Orci

Sedibus egressa, aethereas nova monstra sub auras

325

Invadunt hominum coetus et inertia flatu

Pectora letifero feriunt, it frigida tabes

Ad vivum penetrans animos, perque intima corda,

Imbibitum virus, postquam concluserit omnes

Ad virtutem aditus, homines impellit et urget,

330

Quo Stygiae iussere canes, quo Ditis avari

Spiritus inclinat, primi qua criminis auctor

Monstrat iter latum, placidaque tyrannide regnat.

Hic iuvat immanes Erebi monstrare figuras.

Tartareumque genus sub apertum ducere coeli

335

Lumen et occulti reserare latentia mundi

Monstra, venenoso pavit quae lacte Megaera,

Cerberiique canis spumis et sanguine Lernae.

Me, precor, assuetum mites errare per umbras

Grynei nemoris, vestrisque sonantia rura

340

Cantibus et gressus modo per fera monstra ferentem,

Intactum servate Deae, furiale per agmen

Este pio vati comites, moresque docete

Infandos Stygiae gentis, coelumque perosae.

Iam mugire solum coepit: iam nubibus aer

345

Pallet et infernis surgunt afflatibus umbrae,

Nigrescitque polus, monstris exterrita lampas

Fert retro Phoebaea gradus, auditur ab antris

Clamor et omnigenum rabies confusa ferarum.

Evolat horrisono rapidi Phlegetontis ab amne,

350

Ingenti alarum stridente Superbia ductu:

Sic illam dixere, super quia cetera sese

Tollit et extento socias superminet ore,

Omnia convolvens, caeca de sede Barathri

Crimina nigrantem post se trahit omnia pompam.

355

Huius ab ardenti virosus anhelitus ore

Fumat et obscuris oriens a faucibus humor

Defluit, hippomanes, aconita, canisque virentem

Taenarii spumam superans, omnemque veneni

Mortiferam rabiem, stygii faex ima profundi.

360

Se superum genus esse putat, veterumque deorum

Semen et a magno se iactat Apolline natam.

Ardua frons, unoque oculo stellata rotundi

Circuitus, medioque sedens in luminis orbe

Discessit, spatiis aequalibus undique centrum.

365

Hoc insigne patris, Phoebique ardentis imago,

Difficili vultu graditur, gestuque maligno

Innocuos, mitesque animos irridet et odit,

Quem videt aeternis illustrem laudibus altum

Per virtutis iter veri conscendere honoris

370

Culmen et ad superos niti, coeloque propinquum.

It gravis et raro incessu vestigia profert

Strimoniae de more gruis, quae semina campis

Iacta legens aequae tepido sub sidere librae:

Si vicina ferat gressum per rura viator

375

Tela ferens, arcumve manu, caput ardua tollens

Clangit et ingenti movet internodia passu.

Paulatimque viam suspenso gutture carpit.

Cum bellator equus domini fraenatus habenis

Ostentans pectus latum cervice sub alta,

380

Cum glomerat bibulo lentos in pulvere gressus,

Nunc hac, nunc illac oculos et colla retorquens

Spectari gaudet, Libycosque aequare leones

Viribus, Albanosve canes dum se putat, auras

Colligit et latis imitatur naribus Eurum:

385

Non secus haec rabies ventoso inflatior utre,

Cum graditur vibrans alternis motibus armos

Ardua sublatae circumfert lumina frontis,

Vanaque proceri miratur corporis umbram,

Et tacitis ardens curis sublimia semper

390

Mente agitat, tumidoque sedet sub corde venenum.

Contemptrix inopum, vultus elata severos,

Inflatoque rotans turgentia gutture verba,

Ferre nequit iuga, maiorem indignata, paremque,

Imperia usurpat, regnique libidine fervet.

395

Immansueta, ferox, miseris adversa, minaxque

Mitibus, elatis contraria, nescia pacis,

Nescia amicitiae, rixarum et litis origo,

Dura, ingrata, duplex animo, violenta, rebellis,

Improba, quid pietas, quid sit clementia, nescit.

400

Perfida, foedifragam dubio sub pectore mentem

Versat, ab excelso fugientia culmine semper

Saxa movet, laudum semper vesana libido

Sollicitum pectus curis flammantibus urget.

Nec vitae ratio, nec opum, nec honoris, in omne

405

Sponte scelus praeceps ruit implacabile monstrum.

Haec hominum suprema lues, immane, ferumque

Thraicio facinus potuit suadere tyranno,

Asper ut horrenda cumulans praesepia caede

Semineces artus hominum, fumantiaque exta

410

Intulerit stabulis et equis epulanda virorum

Corpora, quae infami hospitio, laribusque profanis

Occultus pacem simulans admiserat hostis.

O scelus, o dira invisae spectacula fraudis!

Luminibus torvis quoties capita alta levabant

415

Thraces equi grandes humano sanguine pasti

Et capita et teretes pendere extra ora lacertos,

Crurave confractis genibus, crinesve cruentos

Vidisses, sanie a mento per lata fluente

Pectora, sub gravibus contrita cadavera malis,

420

Fractaque sub duris crepitabant dentibus ossa,

Strimonius meminit Nestus, scit Bistonis unda.

Traxit Idumaei genus hinc vecordia regis

Quem magus ardentis coeli nova signa secutus

Admonuit venisse Deum. Nisi caeca superbi

425

Pectoris ambitio mentem fecisset opacam,

Isset ad infantis sancta incunabula Christi

Deposito fastu, sed mens, inflata favore

Caesareae gentis, longoque tyrannidis usu,

Est ingens meditata nefas, nec prisca parentum

430

Saecula par videre scelus, nec longa videbit

Posteritas, per rura furens Galilaea satelles

De trepidis matrum sinibus lactentia vulsit

Pignora, membratimque secans lata arva cruore

Imbuit innocuo, matres ululare per agros

435

Audivit montana Rachel, vicinaque fonte

Flumina de duplici ducentia nomen et undas.

Hinc est orta lues, quae Thracia regna, vetusque

Graecorum imperium vertit. Bizantia regum

Vrbs opibus constructa, mari praetenta, duobus

440

Aegeo, Euxinoque fretis stipata sedebat

Sceptra tenens, parvo qua gurgite Bosphorus undam

Colligit, hanc Scythica irrumpens Othomanus ab arcto

Insidiis captam ferro violavit et igni.

Arx erat Europes et inexpugnabile quondam

445

Romanae fidei vallum Mahometica contra

Arma, minas Asiae frenans, Libyaeque tumultum.

Haec scelerum dux atque parens sublime nitentis

Imperium caeli, summamque ambire Tonantis

Ausa potestatem, quantum tentavit in altum

450

Surgere, Taenarios tantum descendit ad amnes.

Cuius ob ingentem tellus concussa ruinam

Cessit, ut in latices cautem si miseris, altum

Pandit iter, molemque sinu capit unda capaci.

Sic percussa gravis monstri se pondere tellus

455

Dissecuit, gremiumque alto patefecit hiatu.

Sicut Adrastaeis cum vatem absorbuit agris

Campus et armato percussit tartara curru,

Seu quando inferni cava guttura Curtius antri

Clausit et Elysios tremefecit pondere campos,

460

Vel quando electae primo sub iudice gentis

Terra Choren, sociosque altam demersit in alvum.

Antra igitur grandi laterum sinuata recessu

Inter se ripis summo coeuntibus ore

More pilae quoties vento consurgit in orbem

465

In latos abeunt curvati fornicis arcus,

Fitque ingens domus umbrarum, praecepsque barathrum.

Illic sulphureos incendia nigra liquores

Lambunt et dubium quasi prima crepuscula lumen

Spargitur et tristi caligant tartara fumo.

470

Hic sunt lugentes, mortis domus impia, campi

Regnat ubi scelerum lacrymoso in carcere mater

Exercens poenis animas, claudique tenebris

Indignata fremit, clauso ceu nubila vento,

Cum piceas frangunt clamosa tonitrua nubes.

475

Haec est, quam veteres dicunt Phaethonta poetae

Aethereos docti cursus, causasque latentes

Ignibus aeternis, sol est qui corda superbis

Incendit stimulis, tumidosque in pectora fastus

Mittit et impatiens figit sub corde venenum.

480

Propterea ex alto labentem cardine fingunt

Audacem aurigam, fractisque per aera loris

Solis equos caput Eridani mersisse sub undas.

Ad superos egit quoties pater arduus alto

Annuit a solio et latum imperiosa per orbem

485

Bacchatur, supraque suas temeraria vires

Audet et infausto amittit conamine vires:

Scilicet omne Deo contra nitente superbum

Evanescit opus, sicut cum surgit in auras

Eructantis aquae fluctus, mox vertice presso

490

Decidit et spumans alto demergitur amne,

Atque humiles inter sine nomine praeterit undas.

Hoc docet Allophylus, Solymae qui verbere fundae

Deposuit, frontisque minas, animique tumorem:

Ibat enim solo auxilio thoracis et hastae,

495

Non ope Divorum, non ullo numine fultus

In pugnam, parvumque minax Davida superbo

Nequicquam terrere sono conatus, in ensem

Dum surgit misso per ferrea tempora saxo

Corruit et toto diffusum iugere corpus

500

Mirati stupuere hostes, turpique dedere

Terga fugae, parvoque Gygas cadit ictus ab hoste.

Sic quoque delusus curru Iovis aemulus alto

Aerea convexi scandens curvamina pontis

Flammiferumque rotans Alphaea per oppida fulmen

505

Occidit et casu Eleam perterruit urbem.

Haec docuit Phlegyas genus execrabile caelum

Spernere, quos Tethys ultricibus abstulit undis.

Haec quoque Niliaco regi cum nescia roris

Terra diu solitas fruges, victumque negasset,

510

Sanguine persuasit placari numina fuso.

In superos eadem natos armavit Aloei,

Qui domitum gravibus Martem tenuere catenis.

Sit satis haec libasse: aliis memoranda supersunt

Plurima, maiori scelerum de principe cantu.

515

Audivi, gemuit tellus, turbatur averni

Ianitor, ecce niger nebulae globus exit opacae.

Iam turres, regumque domos abscondit et urbes,

Exhalatque gravem nox importuna Mephitim.

Ite procul mites animae quae dulcia pacis

520

Otia, quae superos, quae coeli quaeritis arcem:

Ne funestus odor, ne vos contagia laedant

Vipereae prolis, clausis abscondite valvis

Atria, progenies nigri dum praeterit Orci.

Livor edax tristi surgens Acherontis ab amne

525

Pallidus et moesto demissus lumina voltu

Obliquumque tuens rebus gaudere secundis

Nescius, aera virum claris signata triumphis

Dente terens, tardoque movens vestigia passu,

Murmure nunc tenui, nunc fulmine vocis aperto

530

Percutit insontes, bona vultu aliena maligno

Ingemit aspiciens et felle gravatus amaro

Tabescit, quocumque ierit teterrimus oris

Spiritus agrorum virides interficit herbas.

Caetera nonnullis parcunt, certisque venena

535

Graminibus, magicaque solent mitescere lingua.

Pontica magnanimum celebrant medicamina regem

Quae fatis obstare ferunt, his ille solebat

Virus et occultae insidias contemnere mortis.

Tangere caerulei squamas et colla draconis

540

Phasias ausa fuit, tantum Medeidis herbae

Virgineaeque preces poterant, Hecatesque liquores.

Marsus in Ausoniis Vmbrorum vallibus inter

Serpentes impune cubat, Libyaeque per agros,

Qua steriles versant nigri Garamantes arenas,

545

Non metuunt Psilli colubros, non saeva neparum

Spicula, non hydri morsum, non aspidis horrent.

Haec fera lernaeo rabies maculata veneno

Omnia depascit, nullis innoxia, nullos

Praeterit illaesos, nulli mansuescit, in omnes

550

Invehitur, quod agit non est sanabile vulnus,

Non Amytaonii prodesse Melampodis ulla

Carmina, Thessalicis non lectae in montibus herbae

Phyllyridae manibus, non Coi sancta magistri

Pharmaca sufficiant, claraeve Machaonis artes,

555

Non genitor Stygiis lacerum qui traxit ab undis

Hippolytum, non Phoebus avus, cui prima medendi est

Gloria; lethali poterunt succurrere morbo.

Quem iuvat istius varias cognoscere fraudes

Et per aperta latens deprendere signa venenum,

560

Multiplices casus et longa pericula cernat

Fatidici iuvenis, qui dum praesaga parenti

Somnia narraret, fratrum livore sub altam

Actus humum Pharias tandem migravit ad arces.

Huius ut infectos genitor cognovit amictus

565

Et pueri tunicas mendaci caede rubentes,

Heu fera, clamavit, dulcem saevissima natum

Abstulit et luctu canos confecit amaro.

Aspice contorto Saulis convicia telo

Invidiaque satos inter convivia planctus,

570

Et Davida inopem comitum cum paupere turba

Ire per abruptos deserta cacumina montes,

Et certam nescire domum, regemque sub antro

Deprensum potuit sermo mitescere, si non

Intima tabificus vitiasset pectora livor.

575

Quid referam primos discordia semina fratres

Et scelus? et campos germana caede madentes?

Praetereo vatem, nigri quem spiritus Orci

Perculit et tristi clausit Babylonia circo.

Ipse diu ieiuna iacens ante ora ferarum

580

Atque famescentes animalia saeva leaenas

Indomitum fregit Superum pietate furorem.

Praetereo pulsum patria reducemque Camillum,

Rapta Panomphaeo referentem signa Tonanti.

Quis furor ingratos, Dux praestantissime, cives

585

Scipio? quae fortuna tuam tulit aspera mentem?

Vt post eversas Tyriae Carthaginis arces

Partaque bellando Libycae cognomina gentis,

Cum tua consiliis esset melioribus aetas

Vtilis et vires ad civica munera promptae,

590

Iura fori et cives et amatam liqueris urbem?

Non monuit pietas virides servata per annos

Publica privatis praeferre negotia rebus?

Causa mali livor, suffusaque lingua veneno

Tot clara invictae molita extinguere laudis

595

Facta, tot egregia partos virtute triumphos.

Qui rigidos enses, qui ferrea bella subegit

Exul ob invidiam patria migrare relicta

Cogitur et duros inter versatur agrestes.

Ad Cereris conversus opus, moresque parentum

600

Qui Pelusiacae servant cognomina lentis

Et quibus illustrem fecere legumina famam,

Triptolemi curavit, opes imitatus Osiris

Alcinoique senis studium, ceu postea magnus

Caesaris et sceptri posito splendore Diocles,

605

Hortorum didicit cultus, incidere vites

Atque piri secto malos infigere trunco,

Quo fit adoptatis lignum bis fertile ramis,

Humectare solum rivis, ferreque bicorni

Pectere luxuriem terrae, redolentia sulcis

610

Gramina virgineos induta rosaria vultus,

Lilia, narcissos, violas, flentes hyacinthos,

Purpureisque crocum foliis, mentamque, thymumque

Pangere et innocuis vitam traducere curis.

Vnde viro forti damnum parat, inde salutem

615

Gignit et ipse suo cadit ictus vulnere livor.

Pluribus excelsa vel opum vel honoris ab arce

Profuit ad modicae sortis cecidisse quietem:

Sicut enim quando rutilat, noctemque rubenti

Ore fugat carbo in cineres, atramque favillam

620

Solvitur, extinctis si cesserit ignibus ardor,

Saecula nulla timet, sic mens humana superbo

Tabescit fastu, rebusque elata secundis

Torpet, at exsecto viret, evigilatque tumore.

Incoeptum repetamus iter, miremur averni

625

Militiam, famis et morbi, pugnaeque parentem.

Zoilus his actus stimulis, hoc percitus oestro

Inachis et quondam populos cum venit ad hosdem

Divinum audaci dum carperet ore poetam,

Seu Smyrnae seu Maeonii Colophonis alumnum

630

Regis ad imperium pino suspensus ab alta

Tristia Niliacae fecit spectacula plebi.

Sic pereat quicumque pios auferre labores

Nititur et sacro vatum non parcit honori.

Cetera dicturum super his crudelis imago

635

Terruit immanis monstri venientis ad auras

Impete cum magno, fusis per terga colubris

Circum equitant dominam furiae, manibusque flagella,

Vincula, flammivomasque faces et sanguine tincta

Tela ferunt, vehitur plaustro stridente supellex

640

Martia, loricae, clypei, galeaeque micantes,

Conorumque iubae, strepitusque auditur equorum

Et procul hinnitu campus sonat omnis acuto.

Ira minax, odiique parens, Mavortis alumna

Secum agit indomitum Stygia de sede furorem

645

Stentorea qui voce tonat, qui gutture lato

Fulminat et rauco resonans clamore fugacem

Pantagiam superat, mugire tonitrua dicas.

Horrificaque fremens aeratas voce cohortes

In rigidos enses, alternaque vulnera mittit.

650

Sanguinolenta gravi vibrans hastilia ferro

Bella ciens, rixasque movens, hostemque lacessens,

Labra, manusque tremit, scintillant lumina torvis

Fulta superciliis, strepit et convitia iactans

Bacchatur: si forte aliquo nequit obice poenas

655

Sumere, vindictas in idonea tempora differt,

Fitque odium, quod longa fovens incendia pectus

Vrit et accensis lambit praecordia flammis.

Nil pensi, nil mentis habet, cito mobilis, expers

Consilii, volat in pugnam, retinacula rumpit.

660

Lege, modoque carens, rabido stimulata colore

Non ignes, non arma timet, flammantia tantos

Pectora concipiunt accensi sanguinis aestus.

Quo ferat immanis furor et gravis impetus irae,

Fabula Thestiadae priscis monet eruta chartis.

665

Cum ferus Oenides aprum Calydonia rura

Vastantem premeret procerum socialibus armis,

Auxiliisque canum, spumanti concitus ira,

Fulmineoque fremens Aetola per agmina dente

Irrumpebat aper, non illum densa virorum

670

Turma nec hinnitus celerum tremefecit equorum.

Strenuus arrectis hirsuto tergore setis

Flammiferis oculis sylvas et retia rumpens,

Qua furor urgebat rapido per spicula cursu

Perque canum rictus, venabulaque ipsa ruebat.

675

Non secus haec rabies ardenti percita bile

Luminibus coecis per aperta pericula fertur.

Felsineos toties cives in dira coegit

Excidia et furiis trepidam involventibus urbem

In ferrum ruere atque securibus ardua tecta

680

Detrahere et patrios flammis violare penates

Compulit, antiquosque patrum delere labores.

Sed postquam domitis scelerum cervicibus auctor

Occidit et rutilos Serrae concordia dentes

Signa tulit primis populus cum patribus alte

685

Defixis urbana quies radicibus haesit

Atque gradu semper mansit respublica firmo.

Haec eadem rabidum convulso pectore Syllam

Ora cruentatum furibunda, animamque vomentem

Sacrilegam celeri rapuit sub tartara fato.

690

Viscera natorum manibus lanianda paternis

Praebuit Alcides, cum lusus imagine falsa

Sanguine foedavit laeta, dulcique furentem

Pace domum; fuit ira virum, quae lusit imago.

Ira draconigenas acies, Cadmique nepotes,

695

Fraternasque manus alterna caede rubentes

Implicuit longis bellorum ambagibus, ira

Diruit excelsas urbes atque inclyta quondam

Oppida, regalesque domos evertit abactis

Civibus, aerias turres deiecit et arcus

700

Clara triumphales veterum monumenta laborum.

His accensa focis Italos pulcherrima regna

Et magni specimen mundi vexare coacta est

Barbara saevities et inhumani fera vulgi

Colluvies: Roma indicio est, Syllanaque Tuscis

705

Vrbs divisa vadis, necnon regina, caputque

Etruscae quondam modo sola Bononia gentis,

Et vetus aprico recubans in culmine Derton,

Cuius adhuc extant vacuis vestigia campis,

Semirutae moles lapidum, fractaeque columnae.

710

Vincula, singultus, lacrymas, suspiria, planctus,

Pallorem, vigilesque metus, tormenta, crucesque,

Verbera, pestifero rorantia tela veneno

Protulit atque feris hominum crudelibus artus

Obiectans, variis implevit cladibus orbem.

715

Hinc multa exilio gentes aliena sequutae

Regna, suis orbae patriis, sic filia quondam

Tiresiae, gemini Manto post dura Creontis

Servitia in Venetis molita paludibus urbem

Vixit et extructae sua nomina tradidit arci.

720

Laomedontiaden Teucrum Salamina petentem

Expulit ira patris. Quid te Neiphylas Helle?

Quid profugum memorem Phrixum, saevumque Athamanta?

Atque novercales furias, odiumque, minasque?

Adde Mycenaeum poenas et funera regem

725

Matri intentantem, moestasque Agamemnonis aedes:

Atque Sophocleo celebratos carmine planctus.

Adde Phryges geminos, Anthenora, fluctivagumque

Aenaeam, ignotum decorantes moenibus orbem.

Hos, aliosque irae patriis a finibus actos

730

Longa per exilia et casus misere sinistros.

Hac rabie succensa feram Priameia coniux

Induit et duplici creverunt aggere dentes,

Longaque sub geminis surgentia naribus ora,

Succensi mansere oculi et truculenta minaci

735

Fronte supercilia et latrans in pectore virus.

Quid memorem saevae furias, odiumque parentis

Quae miseros nati flammis fatalibus artus

Vlta necem fratrum et matrem se oblita cremavit?

Vix ea finieram, cum formidabilis irae

740

Castra sequens aderat Stygiis nova bellua signis

Ingenti comitata manu, mendacia tectis

Vultibus et trepidae dubia sub imagine fraudes,

Ignotisque doli sub vestibus agmen agebant,

In medio stipata gravi regina tumultu

745

Tollebat nigra umbrosam fuligine frontem.

Auri sacra fames haec est, rerumque cupido

Improba, divitias amor infinitus habendi.

Haec nummi sitis ardescens immensa vorago

Tartareis emissa vadis, imitata rapaces

750

Vnguibus Harpyias, armataque grandibus ora

Dentibus in gyrum quales, quantosque Elephanti

Aethiopes, Indive ferunt, sinuatur in orbes,

Et nodos, in se rediens coma densa figurat,

Tempora nec velat, sed agit suspensa tumorem

755

Vndique surgentem, nudaque recedit ab aure.

Nec solum vigiles obeunt hirsuta rotundo

Tempora circuitu, verum sub vertice cano

In cervice micant oculi ceu florea serta.

Effigies veteri, vultusque simillimus Argo,

760

Sed magis introrsum scrobibus subducta cavatis

Lumina discedunt, setosaque prominet atri

Silva supercilii, macies, squalorque per omne

Corpus, iners dicas monstrum et vix ossibus haerens,

Sed geminis, quoties opus est, ita nititur alis,

765

Vt credas ferri Boream, Zephyrumve per auras,

Praecipitemve Notum, lucri si nuntia fama

Surgat et acceptus nares odor imbuat auri

Elevat ingentes alas et lumine fixo

Visa petens, quicquid falcatis unguibus aufert,

770

Stulta suos numquam venturum servat in usus.

Sacra Deum, sanctas leges, praeclaraque gesta,

Scriptores rerum egregios, celebresque poetas,

Qui procerum laudes chartis et nomina mandant

Et quidquid non auget opes aversa repellit.

775

Sola iuvant quae lucra ferunt, sint caetera quamquam

Laudibus et pretio dignissima, caetera sordent,

Sicut Hyperboreis rutilans in vallibus aurum

Gryphes amant, avidique tenent, vigilesque tuentur,

Vnde nec utilitas operae, pretiumve laboris,

780

Sed metus et clades oritur, sic pectus anhelum

Pervigilis monstri, graviore cupidinis aestu

Fervet, opes cumulans quas olim prodigus haeres

Dissipet et pingues ferat in convivia mensas.

Palla sinu lato ex humeris decurrit in imos

785

Lapsa pedes, manicae velant extrema capaces

Brachia, quas ubi vult curvos demittit in ungues.

Vtitur his quoties opus est, vel fingere mores,

Vel gestu simulare fidem, vel fallere quenquam

Seu furtum celare; manus levis, apta rapinae,

790

Perfida mens, nullisque potens mansuescere dictis,

Indignas, dignasque preces surda accipit aure,

Vt proiecta bovis detracto grandia tergo

Viscera percipiens oculis, vel nare sagaci

Vultur edax, avido corvusque famelicus ore

795

Convolat ad resoluta a gravi convivia tabe,

Sic ad opes, aurumque cito sitis ista volatu

Fertur et ad nudum spolians fragmenta, brevesque

Reliquias studiosa legit, gremioque recondit.

Nec contenta bonis, Divum quae munere tellus

800

Protulit, in partem scelerum vocat astra, Deosque,

Exercetque preces, magicas et consulit aras,

Infernosque vocans manes altaria circum

Nocturnas adhibet vestes, tetroque vapore

Orgia perlustrat, ducensque in pulvere circum

805

Murmurat et variis distinguit signa figuris.

Extaque Tyrrheno risu scrutata requirit

Thesauros, quae terra tegit liventia plumbi

Pondera et argenti globulos viventis et aera

Artifici mendax vertit medicamine in aurum.

810

Falsaque cum veris iungens, cum Doride Bacchum:

Cum gemmis fragiles hyalos, cum Palladis imbre

Miscet Aristaei succos et cerea mella.

Mentitisque novas, fuco errorem faciente,

Confectis senio deludit mercibus, omne

815

Turpiter emporium, lucrique libidine fervet,

Et totos hac arte dies consumit et annos.

Vtque dies tristi, sic nox abit anxia monstro,

Nullaque pax vitio rodentibus intima curis

Pectora, nulla quies, post turpia lucra diurnae

820

Fraudis et exlegem quaestum, si lumina somnus

Occupat et duro furatur membra labori:

Pictus imaginibus, formisque fugacibus astat

Morpheus et variis fingit nova vultibus ora,

Vanaque sopitos ludunt insomnia sensus.

825

Nam rerum tenues umbras, simulacraque servans

Lubricus assiduis ut fluxibus ambulat humor

Et nunc summa petens reptat, nunc ima relapsus

Antra cavernosi capitis rigat, itque, reditque

Nunc iter obliquum sinuans, nunc tramite recto

830

Fertur et ipse sibi redit obvius, aut agit arcum

In dextram laevamve cadens, ut pellit et urget

Fumus et ingressi cava spiramenta vapores:

Sic rerum species variis concursibus, ut sors

Obtulit, aut usus, vel vis incognita coeli,

835

Spirituumve potens industria nocte silenti

Diverso ostentant diversos ordine casus.

Ceu varias voces, diversaque nomina rerum

(Si novus inversis surgat compagibus ordo)

Difformes eadem faciant elementa figuras.

840

Haec duo Roma notis et amor componimus hisdem

Tramite converso et retro redeunte meatu.

Quae simulacra magis vigilans exercet in unum

Nocte revertuntur, verisque simillima formant.

Ostentantur opes cupido, quia tempore lucis

845

Cogit opum species et iter, quod luce frequentant,

In tenebris repetunt et noto calle recurrunt,

Caecaque praeteritas imitantur somnia curas.

Quum tacitis ergo rediit nox humida pennis,

Atque soporiferos niveis argentea bigis

850

Luna vehit radios, somnus, per rura, per urbes

Spargit lethaeo medicata papavera rore,

Et vigiles abigit secreta incendia curas.

Pulsae abeunt celeres ad tristia limina Ditis,

Atque leves haerent sub opacae frondibus ulmi.

855

Vlmus enim diffusa comas et brachia late

Surgit ibi a validis radicibus, illius ergo

Muta sub umbrosis habitant quae somnia ramis

In thalamos hominum et tenebrosa cubilia ducunt:

Dantque suos illis vultus, vocemque, habitumque,

860

Illa per obscuros capitum delapsa meatus

Ad vigilem subeunt animum, casusque figuris

Mobilibus formant, sopitaque corda iacentum

Sollicitant, nec vana minus quam vera fatigant,

Interea circum vittas et anhela frequentes

865

Ora volant curae, moxque ut sopor evolat, intrant,

Mordacique secant iterum praecordia rostro.

Haec est quae Tityum volucris ferit ore cruento,

Aeternae natum poenae, aeternoque dolori.

Monstrum igitur si quando quies blandita soporem

870

Reddidit, aut auro insudat, sublatave furto

Semina frugiferae Cereris, vel inania plangit

Horrea, vel dura decussos grandine fructus,

Effusamve fretis mercem, deprensave furta,

Atque iterum tractat sub nocte negotia lucis

875

Totaque sub curis it vita simillima morti.

Haec animum turpi maculans et corpora labe

Quaerere coelesti pretium pro munere iussit,

Vanaque composito mendacia fingere vultu,

Quando gravem sacro morbum Naamanus in amne

880

Abluit et puerum spoliis oneravit et auro.

Haec eadem scelerum genitrix, fraudumque magistra

Reginam Libycis posuit quae in collibus urbem

Aere, viro, patria spolians, peregrinaque circum

Aequora, per rapidas Syrtes, per barbara pellens

885

Regna diu profugam terris iactavit et unda.

Haec Priami natum, cui longa pepercerat ira

Martis et a patria procul obsidione latentem

Thraicio iuvenem innocuum mucrone peremit.

Ah scelus, ah dirum facinus, multoque piandum

890

Sanguine primaevae imberbem sub flore iuventae,

Ignarumque doli puerum, nil tale verentem

Perfidus obtruncat, placidum rosei decus oris

Et regale caput, simplex sine crimine pectus

Et natas ad sceptra manus, veniamque precantes,

895

Vulnerat immitis repetito saepius ictu.

Praetereo conscisa sui qui corpora nati

Diis epulanda dedit, quique auro vendidit urbem,

Quique suum superans hostem superatus ab auro

Exanimum Phrygio versatum pulvere corpus

900

Misit ad extremos ignes, patriumque sepulcrum

Non prece, non lacrymis motus, non voce paterna,

Nec misero casu queruli senis, immemor omnis

Iustitiae, solo placatus munere, tandem

Hectora restituit Priamo, sua pignora patri,

905

Quique per undosum dulces ne perderet aequor

Divitias retro conversa nave per undas

Ad patriam et saevos rediit non inscius hostes.

Quique Deum manibus rapiens pendentia dona

Sacrilegus Superum vanos irrisit honores:

910

Et qui surripiens auri duo milia pondo

Et lateres fulvos, fucata subintulit aera,

Vt genus effrenum Nasamon qui versus in austros

Incolit Isiaco contermina rura Canopo,

Naufragiis victum quaerens gaudere procellis,

915

Turbinibusque solet, fusasque per aequora merces

Colligit et nautas ad Punica littora pulsos

Auxilium simulans violat. Sic improbus auri

Raptor in adversis quemquam si viderit angi

Casibus exultat, fictoque astutior ore

920

Dum promittit opem spoliat, praedamque reportans

Celat et exuvias occulto congerit antro.

Haec quoque venalem (tanti quis crederet Orcum?)

Esse Deum fecit, semen coeleste piando

Progenitum sceleri, divinae mentis alumnum,

925

Virgineoque alitum gremio, crimenque volentem

Solvere et antiquo contractam fomite labem,

Dira fames auri culpae regina, parensque

Perdidit, indigno signatum verbere corpus.

Confixum caput et duplici manantia rore

930

Pectora, pallentesque genas, frontemque cadentem

Ingratae moriens plebi monstrabat ab alta

Arbore, purpureum terra absorbente cruorem.

Haec opera, hi fructus, haec gaudia mentis avarae.

Hic memor antiqui sceleris dum tristia flerem

935

Funera virgineae prolis, largoque maderent

Imbre genae, vidi ex alto telluris hiatu

Deformem prodire chorum: sartagine lata

Signifer armatus vestigia lentus agebat,

Quem confusa cohors cultris, armisque popinae

940

Pressa sequebatur, patinas, unctosque lebetes,

Visceraque oblongis verubus confossa gerebat.

His comes in bellum turmis veniebat inerti

Turba canum gressu, quorum cutis aspera multam

Fluxerat in scabiem, sanieque fluentia linguis

945

Vlcera lingebant et crebro ardentia morsu

Scalpebant terga, et scabras prurigine clunes.

Hoc quoque Cerbereis monstrum de faucibus exit

Ridiculum: nam pingue caput, frons prominet alta,

Labra, genas oculosque tumens, sub gutture lato

950

Surgit et inflatum tollit cutis uvida pectus.

Trita, brevis, maculata mero et pinguedine vestis

Vix renes, clunemque tegit, ventremque profusum.

Raraque collisis aegre vestigia mutat

Poplitibus, curvis putruere sub unguibus escae.

955

Ad lumbos, ad utrumque latus lacrymantia circum

Tuceta et guttis suspensa fluentibus haerent

Sumina, lapsus adeps iter et vestigia signat.

Oenophoro laeva armata est, abdomine dextra,

Ante cibos quam pressa gravi sub fasce priores

960

Concoxit natura, novas superingerit offas,

Impatiens famis, escarum infinita vorago.

Pocula prensa manu sitis implacabilis haurit:

Et crebro exhilarat Bacchus convivia potu.

Garrula, lenta, salax, petulans, improvida, turpis,

965

Immemor, indocilis, levis, ebria, dedita somno,

Semper olet, naresque gravi contristat odore.

Talis erat multo spumans Silenus Iaccho

Quum capitis nutu in collum curvatus aselli

Cervicem super atque iubas stillante saliva,

970

Risus erat Faunis, Nymphisque colentibus agros.

Concava non tantum maris absorbere Charybdis

Dicitur a Calabris quae dividit arva Pelori,

Quantum haec ingluvies vini demergit in alvum,

Hirsutam setis alvum, densaque comantem

975

Pube, per humentes it grex teterrimus umbras

Grex olim Syllae infestus, vatique Tragoedo,

Et pingui sudore cutem depascitur udam.

Blandior ingressu primo Semeleia proles

Incalet atque vias fumos exhalat in omnes,

980

Concluditque aditus, per quos a pectoris antro

Spiritus ascendit curvas in verticis aedes:

Nam nebulae fervente mero per guttura pingues

Attoniti capitis summam volvuntur in arcem,

Pugnaque fit; validis alti mens incola tecti

985

Defensura suum limen succingitur armis.

Sed conata diu bacchantem extinguere fumum

Victa fugit, victor subiens penetralia Bacchus

Cui comes it Sopor et torto Dementia gressu

Per cerebri, humentesque sinus, animaeque sacellum

990

Lethaeo spargens haustos de flumine rores,

Inducit somnos hebetes et Morphea doctum

Fallere imaginibus, nocturnaque fingere monstra,

Pondere pressa Dei connivent lumina crebris

Nutibus et placidae nequeunt obsistere nocti.

995

Lingua loquax prius et nullis obnoxia vinclis

Iam delusa labat, verba imbecillia presso

Fine cadunt, blaeso sonus evanescit ab ore,

Labentemque pluit per mentum barba salivam,

Qualis in umbroso Protheus mutabilis antro

1000

Pressus Aristaeo iacuit qua Carpathus inter

Niligenas, claramque Rhodon caput extulit undis,

Qualis in occidua pugnax Anteus arena

Et ferus Aemonie victore sub Hercule taurus

Fusus humi cubuit. Qualis Minois in aede

1005

Semivir eructans spumantem sanguine praedam

Cecropio, qualisque cavo sub carcere plena

Cerberus ingenti diffundit viscera campo:

Talis in immundo vinosum belua corpus

Pulvere distendit, tumidam sic explicat alvum,

1010

Aegraque turbato sic deiicit ordine membra.

Nunc ventosa tument, nunc contrahit ilia flatus,

Alternisque sonat vocis via murmure rauco,

Pectus et ora lavat tepido fumantia rore

Sudor et undantes currunt per tempora rivi.

1015

Somniaque occurrunt, pingues sunt somnia mensae,

Atque coronati fuso crateres Iaccho

Ad celeres nunc labra bibunt, nunc humida muscae,

Lumina nunc bifido rimantur tempora rostro.

Dum loquor et turpis moror ad spectacula monstri,

1020

Ecce novae gentis resonans fragor impulit aures,

Et tellus nova castra vomens ingentia fudit

Agmina, quae campis immissa patentibus omnes

Complevere vias et culta novalia, nec iam

Rus capit has acies et non numerabile vulgus

1025

Vicinas intrare urbes, incendere templa

Visa cohors et ferre novas in moenia flammas.

Signa sequebantur moerentes ordine turmae

Composito, signa arcus erant, fax, tela, pharetrae,

Et quanquam haec essent hostilia castra, genusque

1030

Pestiferum, ridere tamen, facilesque choreas

Ducere permixtis laeta ad convivia turbis

Suadebant, fierique leves cum carmine ludos.

Dux erat his formosa Venus, suspensa Cupido

Filius hastili longo vexilla ferebat:

1035

In gremio matris, mollique in veste volutus

Insidias Iocus et varias excogitat artes.

Haec fera Cocyti de tristibus enatat undis

Ore nitens, animo maculata, simillima sorbo,

Quod nitido tristes claudens in cortice succos

1040

Decipit ignaros, morsuque venenat amaro.

Illecebris et fraude potens, astuque, dolisque

Dimicat et vultu pacem praetendit amico.

Hanc contra certare cave, contendere vinci est,

Vincere terga dare et retro vestigia ferre.

1045

Fulget in egregio decor insuperabilis ore,

Ornatuque iuvat formam, ligat auricolorem

Lutea vitta comam, molles quae fusa per armos

Leniter inflexos sensim finitur in orbes,

Candida frons, lateque patens ad tempora currit.

1050

Clara superciliis velantur lumina nigris.

Picta genas, pressi sub honestis naribus oris

Purpureos coeunt imitantia labra colores,

Aurea procero, teretique monilia collo

Pyrgotelis coelata manu formatus in illis

1055

Qualis erat vivens pastor formosus Adonis,

Pendet et intextis viridi curvamine ramis.

Myrtus opus cingit, geminaeque in fronde columbae

Mutua porrecto collibant oscula rostro.

Cum graditur tenui summum bulla aurea pectus

1060

Verberat applausu, perstringit eburnea vestem

Fibula coccineam, textoque subalbicat auro

Corpus et exili fila inter serica veste

Lacteus apparet mixtus cum sanguine candor.

Qualis odoratis Paesti quae nascitur hortis

1065

Est rosa confusis rutilante coloribus albo,

Rara sinum chlamys et visu penetrabilis ambit,

Albaque sub tenui cutis interlucet amictu.

In geminos orbes glomerata utrinque tumescunt

Pectora, zona sinus cohibet baccata fluentes:

1070

Gemma humeros non una tegit, digitosque micantes,

Hoc habitu ad ripas Phrygii Simoentis amatum

Ibat ad Anchisen: Marti velamine in isto

Est congressa, cavo dum vir sudaret in antro

Mole sub Aethnea, qua fortibus aera lacertis

1075

Volvit in ardenti durus fornace Pyragmon:

Qualis erat Tyrios ludens Europa per agros

Sive per Hybleas errans Proserpina valles,

Cum Cyane in liquidum fluxit mutata liquorem;

Qualis in ornatu Libyco Sidonia mater

1080

Comptior et festis solemni more diebus

Cum nuribus Phrygiis multo spectabilis auro

Tyndaris ad divae veniens Tritonidis arcem,

Seu quales ineunt regum convivia nuptae

Buxea cum laetos modulatur tibia cantus:

1085

Tale super picto per rura, per oppida curru

Progrediens monstrum nunc hos, nunc vulnerat illos

Luminibus motis apte, gestuque venusto.

Obvia diffusos crines, vestemque decoris

Motibus impellens divinum spargit odorem

1090

Aura, sonat tenui ludens vaga bractea vento.

Ore pudicitiam simulat, castumque ruborem,

Nam magis innocuo si sit coniuncta pudori,

Forma movet, condita gravi comitate venustas

Accendit rapidos furiis afflantibus ignes.

1095

Haec sunt illa quibus Veneris puer arma superbit,

Et quibus imperium terris quaesivit et alto.

Hinc hominum surgit crucians insania mentes,

Quae dulces abigit somnos, quae pallida reddit

Ora, parit gemitus, in amaros lumina fletus

1100

Solvit et in totum suspiria seminat orbem.

Mira huius natura ferae, non ense, nec hasta

Vincitur, inter equos, thoraces inter ahenos,

Per galeas, conosque truces incedit inermis.

Nuda manus, sine thoracis, sine cassidis usu

1105

Concita in hostilem victrix agit esseda turbam,

Praeteriensque hominum castra imbecillia ridet.

Martia fert Macedo teretes in bella sarissas,

At Scythicae longis utuntur Amazones hastis.

Romulidae certant pilis, celeresque catheias

1110

Barbarus adversos Gallus iaculatur in hostes,

Parthus equo versis pugnat fugiente sagittis.

Sunt varii mores, usus non omnibus idem

Militiae, non omne unis genus utitur armis,

Sunt isti sua tela ioci, risusque modestis

1115

Nutibus et pulchro ridentia lumina vultu.

Dura quibus penetrat compagibus aera solutis,

Scutaque multiplici chalybis circumdata veste.

Scit Paris, Aeneasque pius, scit durus Achilles,

Alcidesque Iovis proles, scit Iuppiter ipse

1120

Saepe ferae insidiis factus fera, cygnus et aurum:

Scit crudelis idem Theseus, victorque Medusae,

Cuius adhuc retinent illustrem sidera praedam.

Hoc regina modo Babylonia, Pasiphaeque:

Sic Bacchi delusa parens, sic et Phaethontis

1125

Victa Cupidineo mater, quae languit igne,

Venatrixque soror Phoebi, scit Lamia rupes.

Haec fera adulterium parit, incestusque nefandos,

Stupraque et igne scelus dignum, quo barbara quondam

Abstulit immixtis sulphur quinquurbia flammis.

1130

Nunc lacus est, ubi tunc homines errare solebant,

Et qua Pentapolis regio fuit, aequora lentus

Pigra liquor vestit, qui mortua corpora sorbet,

Viva gerit tergo sceleris monumenta vetusti.

Hanc Venerem dixere patres, quam spumeus humor

1135

Progenuit, lenique salo delata propinquum

Littus ut applicuit, placido per pectora lapsu

Se insinuans delubra bibi quaesivit et aras.

Flamma latens venis Venus est, furor ossibus haerens.

Hinc Iocus, hinc frater satus est, qui tela, facemque

1140

Gestat et auratis sine lumine militat alis,

Omnibus has natura potens et provida curas

Addidit, hos stimulos atque hunc animantibus ignem.

Quod praestat magis ossa calet, Venus acrior urget:

Nam meliora magis prohibens natura perire

1145

Ad genus augendum flammis gravioribus instat.

Ast hominem (cui plus divini luminis auctor

Tradidit et flecti voluit rationis habenis)

Legibus hunc certis iussit cohibere furorem,

Imposuitque modum Veneri, ne pluribus una

1150

Nubat, ut unius coniux sit coniugis unus.

Hinc proles, hinc sancta fides et honesta feracis

Copula connubii, legis mysteria nostrae.

Sed Venus hos mores, naturaeque addita frena

Non patitur, nulloque potest mansuescere vinclo,

1155

Ac velut unda fluens pronus quam colligit amnis,

Si solitos misso tardaveris obice cursus,

Murmurat et claustris furit indignata teneri,

Perlustransque aditum tumet et spumantia terga

Elevat et molem fluxus quae intercipit urgens

1160

Pondere crescenti semper convellere tentat

Et tandem everso celerem trahit aggere cursum

Assuetum per iter, notisque dat oscula ripis.

Sic Venus iniectis crescente libidine vinclis

Vento inflata calet, pedibusque repagula vincens

1165

Libera perniciem facto rapit agmine gressum.

Ite procul iuvenes, simplex et credula turba,

Praeda eritis, dabitis poenas, haec belua Thysben,

Haec Cinyrae natam rapuit, Scyllamque paterno

Crine ream, Proeti sobolem, Lotidesque puellas.

1170

Ite viri procul, ite nurus, haec belua tinxit

Caede maritales thalamos et sanguine Lemnon;

Haec iras, haec bella parit, circumspice campis

Quae Stigiis errant umbras, pallere videbis

Tristitiaque premi et rubrum sudantia rorem

1175

Tela coronari myrto et nunc ire per umbras,

Pallentes umbras nemorum, coenosaque lustra

Et nunc aere graves vestigia ferre per hastas,

Nunc per equos, has dura Venus certare coegit,

Pulvereque aspergi et gravibus sudare sub armis,

1180

Atque pati geminum duplici sub Marte furorem.

Dicta sub exiguo claudantur ut omnia versu,

Divitias, animum, corpus, necat, inficit, aufert.

Talibus exultans armis et milite tanto

Multa catenatis heroum millia secum

1185

Ducebat manibus, nitidosque per omnia flores

Compita iactabat, violas, hyacinthon et alba

Lilia, purpureasque rosas, amaranthon, anethi

Gramen odoriferum, casias et cynnama, nardi

Semina et Assyriae dederant quae balsama sylvae,

1190

Narcissum, croceasque comas rutilantia fila.

Sed passim infestae iactis de floribus herbae

Surgebant, quas gignit ager Sardous amaris

Frondibus et taxus, tristique absynthia succo.

Mordentis genus urticae, curvisque rubeta

1195

Dentibus et tribuli, titimallus, inane cicutae

Germen et erectae tollunt quae hastilia sentes,

Omnigenique seges subit importuna veneni.

Dumque oculis abiens agmen sequor, ultima pigris

Passibus umbroso gens ascendebat ab Orco,

1200

Gens obscura, carens titulis, ingloria, laudum

Indiga, vulgus inops, proles ignara laborum,

Segnis, iners. Timida pictum testudine velum

Ante ferens ibat Torpor: sine nomine longa

Turba sequebatur pompa, dux ultima castra

1205

Nixus equo tenui, vultum deformis agebat.

Haec est curarum genitrix, exercita nullis

Artibus, officii nullo laudabilis usu,

Segnities, inter socias nutrita Megerae,

Doctaque languores animi, luctusque magistra.

1210

Sola sedens, oculosque solo defixa malignum

Crispa supercilium, pallens, impexa capillos,

Phthiriasim patiens scalpit caput unguibus uncis,

Os immunda, manus illota, cadente saliva

Barba madet, pluit imbriferis de naribus humor.

1215

Debilis et longo pendens in pectora dorso

Fauce tumet, levat angusto sub pectore ventrem

Vtris ad exemplum, morbique intercutis instar.

Crus exile, genu surgens, pes pinguis et amplus

Tardat iter, gravibusque dolet iunctura podagris.

1220

Haec fera servilis sanctae fastidia vitae

Ingerit et tardos ad clara negotia sensus

Somnifero languore premit, frigentia corda

Involvit gelido densae velamine nubis.

Nil nisi terrenis haustum de faecibus unquam

1225

Cogitat, annales veterum, dubiamque futuri

Temporis ignorat sortem; non ulla latentes

Cernere naturas rerum, causasque tueri

Cura subit, subiecta oculis vix aspicit, aegre

Palpebras levat haerentes, humore tenaci

1230

Lumen hebet, surdent aures, vox languida, sermo

Barbarus, obscuro verba interclusa palato.

Seminat infelix lolium, frigensque papaver,

Lethaeisque rigat steriles humoribus hortos.

Plumbea liventi gestat connexa metallo

1235

Vincula, captivos hominum quibus alliget artus.

Saturnus pater est isti, nox humida mater.

Hanc genuit, magnos Iovis ut compesceret ausus,

Itala cretaeis petiit cum littora rostris.

Penula trita, fluens humeris, a pectore aperta,

1240

Sordida, neglecto cultu, demissior ante,

A tergo brevior, textu laxata soluto

Fila oras circumpendent, rosere cothurnos,

Articulosque pedum mures et olentia nigris

Sordibus immundae sulcant calcanea rimae.

1245

Ipsa sibi gravis est: turpi deiecta quiete

Moeret et ignorat causam moeroris et ortum.

Ebria lethargo semper, tristique veterno

Virtutum formidat iter, monstratque labores,

Difficilesque vias et re maiora videri

1250

Cuncta facit, ceu si vitreo sub gurgite virga

Mersa sit aerio, quia corpore densior unda est,

Ingentem sparsa mentitur imagine formam.

Sic hominum falso deludit Acedia vultu

Spem minuens, animosque premens, operumque futura

1255

Praemia deridens, contemnit fulmen et ignes

Tartareos, frustraque docet Phlegethonta timeri.

Aeacon et Minoa negat, nullum Rhadamantho

Iudicium tribuit, foedaeque libidinis usum,

Et Veneris concedit opus, convivia, ventris

1260

Ingluviem laudat, sic lentus pectora torpor

Occupat et pigras ita vincit inertia mentes.

Instructis laute mensis, si copia detur,

Indulget, quaesita vorat, sed quaerere nescit,

Inde graves curae, longaevaque taedia surgunt.

1265

Sic nocet hoc monstrum et iustis conatibus obstans,

Suadet ab obscoenis quaeri solatia rebus.

Hoc inhonoratum scelus, ignavumque sequuntur

Ignotae, tristesque animae, quas nulla futuri

Cura, nec aeternae stimulavit gloria famae.

1270

Si tamen hoc quaedam retinent ex ordine nomen

Non sua, sed virtus illos laudata priorum

Vel genus excelsae gentis, vel regia virga

Imbelli gestata manu, vel nobile crimen

Egregiumve scelus sciri sine laudis honore

1275

Cogit et invitas hominum transmittit ad aures.

Istorum turpi ex numero et de plebe nefanda

Vnus erat modico dominum qui vendidit aere,

Vnus et ostriferam Sesto qui iunxit Abydum

Pontibus et magnum falsis Athon abluit undis.

1280

Mox ubi convulsas audivit in aequore puppes,

Et pontem aequoreis confractum viribus, amens,

Qua Phryxi germana iacet rate fugit inermi.

Talis et Aeneadum Phrygio de sanguine Caesar

Vltimus, Ausoniae labes et dedecus aulae.

1285

Talis ab Assyrio veniens longo ordine Belo

Sardanapalus iners, qui non Chironis in antro,

Nutritus, non inter equos erat, inter et enses,

Sed calathos circum, saturataque vellere rore

Muricis et tenues lanas, quas Sericus altis

1290

Pectit ab arboribus, violasque imitantia pensa,

Purpureosque croci vultus, hyalique colores,

Crinitosque colos, solium regale tueri

Nescius, ut regni invasor iurata coegit

Auxilia et celeri maturans arma paratu

1295

Attonitam cinxit subitis legionibus urbem,

Stamina deposuit tandem et de plebe fugaci

Componens raras acies, cum milite pigro

Exiit in pugnam, molles talaribus armos

Assuetum tunicis, clypei gravis aereus umbo

1300

Pressit, ut horribilis pugnae cava buccina signum

Edidit, ut rigidum campos ingressa patentes

Terrifico cantu cecinit vox bellica Martem,

Et levis insonuit crebris hinnitibus aura,

Obriguit, stupuere oculi, liquere trementes

1305

Lora manus, clypeusque cadens (res digna triumpho)

Formicam oppressit veteris de sanguine natam

Myrmiones, quae Myrmidonum genus acre virorum

Edidit, excussum est rostri de forpice granum

Et tristem moriens liquit sub pulvere vitam.

1310

Non poterat tanta armorum dux mole sepultus

Et tanto sine caede pedem subducere bello?

Talis in ignavo regnabat pectore virtus,

Post clarum facinus fugit, solitumque cubile

Depositis repetens armis se misit in ignes,

1315

Foemineos semper mores imitatus et artes:

Hoc animi fortis moriens opus edidit unum.