Ad diuum Caesarem Federicum Christianorum Imperatorem
Ludouici Pontici Taruisani carmen
Inclyta lux mundi, summi pia cura Tonantis,
Caesar ades: gentis tu pater, orbis honos.
Gratia, spes, fulgor, maiestas, gloria, numen,
Arbiter o legum, maxime Caesar, aue!
5
Nec tantum celeri praedam referente Camillo
Roma suis nec tam splendida Scipiadis,
Quantum te cuncti gaudent tua regna petente
Et merito nati regna futura tui.
Cernitur hic spes blanda piis, metus acer iniquis
10
Atque una in facie stat fuga statque salus.
Ergo uenis tecumque timor, concordia, iura,
Alba fides, pietas relligioque uenit.
Iusticia est tecum Veneto coniuncta senatu,
Quis nihil in Latio clarius orbe uiget.
15
Illis cura bonis probitas, prudentia, leges,
Immaculata fides, fas, decor et pietas;
Cum quibus haud dubiis ueniens Victoria plantis
Ad Nili fontes Austrica signa uehet;
Cum quibus et, quicquid fugiens Tithonia lustrat,
20
Sub tua iura cadens mitia iussa feret.
Sic tibi deuoluant Pylios tria numina fusos
Et repetas tarde sidera clara, uale.