Battista Mantovano adulescentia 10
Other sections


De fratrum observantium et non
observantium controversia

 

Candidus

Maxima pastores agitat discordia, Bembe,

Qui Solymos colles Galilaeaque rura colebant;

Batrachus hinc, Myrmix illinc certare parati

Iudice te paucis, si non audire recusas

5

Et nisi te revocant maiora negotia, dicent.

Tu pater es vatum, tu scis componere lites

Iurgiaque et blandis convicia tollere verbis;

Te quoque Pierios fama est potasse liquores

Et vidisse deas quibus est custodia sacri

10

Fontis et Eurotae campos ac Phocidis arva,

Ipse ubi fronde sua tibi tempora cinxit Apollo,

Dona dedit citharam, nervos et eburnea plectra.

Bembus

Dicite, quandoquidem tepidos admovit ad ignes

Nos hiberna dies, dum non sinit ire per agros

15

Bruma gregem, flatu Boreas dum saevit acuto,

Dum riget omne solum, tectis dum plurima pendet

Stiria, dum torpent sub aquis glacialibus amnes;

Otia damnantur quae nulla negotia tractant.

Myrmix

Pastores, genus infelix, aestate vagamur

20

Pro grege solliciti, sed cum nos frigidus imber

Continet in stabulis, lites et iurgia surgunt.

Batrachus

Qui veteres audent ritus mutare suoque

Arbitrio et nullis ducunt sub legibus aevum,

Hi sunt, o Myrmix, qui bella domestica gignunt.

Bembus

25

De veteri ritu, de consuetudine patrum

Rixa agitur vobis? leges moresque parentum,

Batrache, dic. dic, cur nostrum venistis in orbem

Ex Phoenice solo? nos pascua vidimus illa,

Vidimus herbosos felici uligine campos.

30

Vertice Carmeli vitreis uberrimus undis

Fons cadit et rauco densum nemus irrigat amne.

Vidimus et Iordanis aquas, ubi maximum olim

Pastor oves mergens scabiem resecavit avitam.

Amnis hic a Libano veniens Galilaea per arva

35

Transit et ampla lacu consurgit in aequora magno;

Vnda coit rursum, rursum mare fundit apertum,

Vrbs ubi Romani de nomine dicta Tiberi;

Vnda coit rursum, tandem Iericunte relicta

Intrat in infames Asphalti gurgitis undas.

40

Hinc satis est nos oram omnem vidisse probatum;

Dicite, et hinc tandem vestras demergite lites.

Myrmix

Batrachus audaci semper sese ingerit ore

Et mihi se praefert magno temerarius ausu.

Batrachus

Non ego me ingessi, processi a iudice iussus.

Bembus

45

Pone pedum, Myrmix, et tu quoque, Batrache; non est

Orandum armatis manibus, sed mentibus aequis.

Batrache, dic; Myrmix, animi compesce furorem

Interea, ut venias magis ad responsa paratus.

Qui furit insanit; qui vero insanit amaro

50

Impatiens animo nec corda nec ora gubernat;

Quidquid ait vanum est, quidquid molitur ineptum.

Batrachus

Bembe, genus nostrum generisque exordia dicam.

Venimus Assyriis (ut Candidus inquit) ab oris.

Est pater Elias nobis qui sustulit armis

55

Pastorum genus omne malum, quo traxit Olympo

Flammigeros ignes, qui ascendit in aethera curru.

Bembus

Nobile et antiquum genus hoc, et clara propago.

Batrachus

Pastores alii quotquot per rura vagantur

Omnia sunt rivi nostris a fontibus orti;

60

Nos dedimus leges, pascendi ostendimus artem.

Quo magis hi peccant qui, cum sint ordine primi,

Primatum amittunt studia inconsulta sequendo.

Nos radix, alii rami; sed nos quoque rami

A veteri radice patrum iam aetate caduci.

65

Tradidit Elias certam pastoribus artem

Qua curare greges, qua noxia pabula fas est

Discere et occultos imbres ventosque latentes

Quive salutaris foret et qui pestifer annus;

Signa dedit, nihil omisit quod ovilia tangat.

70

Sed fons ille fluens Carmeli e rupibus altis

Tam nitidus quondam, tam dulci limpidus unda,

Tramite mutato (patet id) modo currit in Austrum.

Sed prius (extat adhuc vetus alveus) ibat ad ortum.

Hi cursus fecere novos, liquere priores

75

Quos dederat rivo veterum prudentia patrum.

Myrmix

Quid tibi, sive novo currat seu tramite prisco,

Dummodo fecundis umectet pascua lymphis?

Et quid de caeli quereris regione? per Austrum

Solis iter, melior vitis quae respicit Austrum,

80

Et melior legitur Libycis de collibus uva.

Batrachus

Est melior taxus Boream quae respicit; ergo

In Boream melius poterat decurrere rivus.

Pastor es, et cura pecoris male sane relicta

Sermonem de vite faris quasi legibus isdem

85

Grex et vitis eant, nec quod discrimen in undis

Gramineque et ventis nosti et quam noxius Auster

Sit pecori; disce a Roma si noxius Auster.

Cur Mutinensis agri pecudes sunt vellere fusco?

Cur Clitumnus habet niveas? cur Mantua molli

90

Lanitio excellit Veronaque proxima Manto?

Vnde haec multiplici rerum variantia forma?

Non aliunde nisi a caelis, a gramine et unda.

Bembus

Candide, utrumque pedum procul hinc (rogo) protinus aufer;

Inter eos hodie video bellum acre futurum.

95

Clam cape et auferto; subter sarmenta reconde.

Batrachus

Bembe, mihi tecum sermo est. dum viximus una,

Dum commune pecus nobis fuit, heu mihi quantum

Dedecus, heu quot sunt pecudes incommoda passae.

Nec mersare gregem fluvio nec vellera certis

100

Temporibus (sicut mos est) tondere licebat.

Batrachus

Nudabant spineta pecus, nudata secabant

Terga rubi; scabie cutis aspera, tabidus umor

Pestis, et in totum serpebant ulcera corpus.

Multum igitur refert pecudes quae pabula carpant,

105

Flumina quae potent et qua regione morentur.

Dic mihi, dic, Myrmix, priscum cur lana colorem

Perdidit? haec gregibus quidnam nova vellera fecit?

Cur pecus est nigrum quod erat melioribus annis

Clarum? immutarunt mutati vellera mores.

110

Bembe, ad te redeo. paucis absolvere nitar,

Sed, quo digna omni tua sit sententia laude,

Vera loquar. tu iura tenes, ego facta docebo;

Iudicium reddit verum enarratio vera.

His animadversis aegre tot damna ferentes

115

Venimus ad fontem, rivumque a vertice summo

Scrutari mihi cura fuit; tu, provide Myrmix,

Interea nidos avium vel dorcada pravam

Venabare tuae quae dona darentur amatae.

Myrmix

Bembe, vides ut aperta in me convicia torquet?

120

Auguror, ista manu lis est, non ore, agitanda;

Mos mihi, non lingua, maledicta refellere dextra.

Candidus

Batrache, ne verum taceam, linguosior aequo es;

Iurgia bilem acuunt, convicia pectus acerbant.

Non tibi cum puero res est, nec homuncio Myrmix;

125

Res male tuta viros lingua irritare proterva.

Batrachus

Da veniam, Myrmix; "amitam" proferre volenti

Nescio quis mihi misit in os malus error "amatam."

Myrmix

Do veniam; cave ne rursum me voce lacessas.

Batrachus

Alveus excelsa saliens de rupe lacunam

130

Foderat et clausis ripas aequaverat undis;

Gurges erat textu silvarum umbrosus opaco

Densaque saepierant tristem spineta lacunam.

Mille venenorum species in gurgite vidi,

Mille secus ripas in opaco margine, mille

135

Per nemus ad lymphas sinuoso serpere gressu.

Obstupui, et rapido rediens ad ovilia cursu

Incipio paleas furca versare tricorni.

Ecce caput tollit coluber linguaque trisulca

Sibilat, inflantur fauces, nepa livida tendit

140

Bracchia, ventrosus profert vestigia bufo,

Vipera per stipulam gradiens strepit. "o loca," dixi,

"Non pecori tantum verum et pastoribus ipsis

Noxia." mox grege diviso de sedibus illis

Pascua quaesitum tristis meliora recessi.

145

Perque iter antiquum fontis nova flumina duxi

In campos ubi prima suos Aurora colores

Explicat et croceos Phoebi redeuntis ad ortus,

Hic mihi fecundae pecudes, hic pascua laeta

Et sine labe liquor, dulces sine crimine lymphae.

150

Haec loca primaevi sunt quae coluere parentes;

Signa casae superant, puteus cariosaque ligna

Fixa solo seiuncta pedum discrimine septem

Et focus et lacera quae cingitur area saepe.

Myrmix

Cura viris levibus rerum solet esse novarum;

155

Propterea certe nova pascua quaeris et amnes

Fingis inauditos et vis novus auctor haberi.

Batrachus

Cura viris gravibus rerum solet esse suarum;

Propterea, Myrmix, nimis a gravitate recedis.

Haec novitas non est novitas, sed vera vetustas.

160

Religio et pietas patrum instaurata resurgit

Quam tua corrupit levitas et nota tuorum

Segnities. igitur si quis labentia tecta

Erigat et sterilem qui mansuefecerit agrum

Iudice te damnandus erit? non ponitur arbor

165

Altera, sed veteri inseritur bona virgula trunco;

Segne prius lignum nostro fit fertile cultu.

Myrmix

Quamvis pingue tuo pecori sit gramen et unda

Defaecata, tamen multae cum matribus agnae

Interiere; lupi et pastae meminere volucres.

Batrachus

170

Hae (fateor) quae dira tuae contagia pestis

Accepere. etiam procul aspicientibus obsunt;

Tantum virus inest, vestri vis tanta veneni.

Propterea magis atque magis discedere semper

Est animus. patitur pecus haec incommoda nostrum

175

Sola, quod in vastam nondum discessit eremum

Nec satis a vobis procul in deserta recessit.

Myrmix

Batrache, de gregibus mentiris plurima nostris.

Certe alienarum tibi cura superflua rerum,

Et temere assumis partes censoris iniqui.

180

Cur mihi qui pasco cuium pecus ista tueri

Non licuit? solisne domus mea cognita vobis?

Batrachus

Aethiopes una quoniam nigredine sordent,

Ille color nulli vitio datur; omnibus idem

Vultus et alterius si quis reprenderet ora,

185

Et sua damnaret. pecori pecorisque magistris

Faex eadem, scabies eadem, cutis et color idem.

Bembus

Parcite; iam satis est lis intellecta diesque

Inclinata cadit, iam post iuga summa ruit sol.

Audite, o magni generis longaeva propago

190

Lite super vestra quae sit sententia nostra.

Myrmix

Batrache, me audaci totiens sermone lacessis.

Batrachus

Non ego, sed non aequa magis te causa lacessit

Iudiciumque timet sibi mens male conscia iustum.

Candidus

Quando inimicitias tempus deponere, rursum

195

Vestra novas lites vecordia suscitat. ergo

Perpetuis haec rixa odiis aeterna manebit?

Quae vos debilitas capitis, quae insania vexat?

Non pudet his uti tanto sub iudice nugis?

Ergo animis audite aequis odiisque sepultis

200

Vltima doctiloqui quae sit sententia Bembi.

Bembus

Ferte per antiquos patrum vestigia gressus

Et veteres servate vias. revocate vagantes

Per valles et saxa greges, per lustra ferarum.

Figite in antiquis iterum magalia campis.