Battista Mantovano adulescentia 9
Other sections


De moribus curiae Romanae

 

Faustulus

Candide, quo casu patriis procul actus ab oris

Haec in rura venis? hic pascua nulla nec amnes

Nec liquidi fontes nec ovilia tuta nec umbrae,

Et tamen assiduos gregis haec pascuntur in usus.

Candidus

5

Faustule, me noster Corydon (qui plurima quondam

His armenta locis habuit magnamque peculi

Congeriem fecit) pecori me credere adegit

Esse salutares istis in montibus herbas;

At postquam segnes agros et inertia saxa

10

Vidimus et siccis arentem fontibus undam,

Paenituit longaeque viae patriaeque relictae.

Faustulus

Postquam te incolumem saltus intrare Latinos

Contigit, antiqui potes haec mea tecta subire

Iure sodalitii. sunt hic mihi pauperis agri

15

Iugera pauca meae vis sufficientia vitae;

Quidquid id est commune puta. tibi forsitan ulla

Prospera sors aderit; fortuna simillima vento est.

Cariceae succede casae, dum praeterit aestus,

Dum grex in gelida procumbens ruminat umbra.

20

Pone pedum, discumbe parum, recreabere potu;

Potu opus est, potu iste gravis compescitur aestus.

Pocula prende; fluet melius post pocula sermo.

Candidus

Pocula quis tanta demens aestate recuset?

Faustulus

Vina sitim minuunt animique doloribus obstant,

25

Vina ut amicitias vires ita corporis augent.

Candidus

Haec parit ora bonos (si patria vina) racemos.

Faustulus

Funde iterum; potare semel gustare, secundus

Colluit os potus, calefacta refrigerat ora

Tertius, arma siti bellumque indicere quartus

30

Aggreditur, quintus pugnat, victoria sexti est,

Septimus (Oenophili senis haec doctrina) triumphat.

Candidus

Res est consiliis secura fidelibus uti,

Vtile doctrinis praebere senilibus aures.

Victa sitis, mens aegra manet curaeque supersunt,

Faustulus

35

Vt sedata sitis, sic mens sedabitur aegra.

Funde merum, bibe; cardiaco medicina dolori haec,

Vtitur ad curas isto medicamine Roma.

Candidus

Omne opus atque labor vult intervalla; quiescat

Obba parum, contra muscas impone tabellam.

40

Non madet imbre dies nec habet nox umida rorem

Crescere nec duris possunt in cotibus herbae.

Importuna fames, labor improbus, aeris ardor

Confecere gregem macie; vix debile corpus

Spiritus aeger agit, vacua cute porrigit ossa

45

Clunis et exilis cava contrahit ilia venter.

Hic aries qui fronte lupos cornuque petebat

Nunc ove debilior pavidoque fugacior agno est.

Haec mihi (sed nimium me ardentia vota ferebant)

Omnia divino praedixerat omine cornix.

50

Vix egressus eram limen, cum tristia portans

Auguria a dextra venit tegetisque sinistrae

Culmine consedit pressoque minaciter ore

Vociferans iter auspicio prohibebat aperto.

Heu pecus infelix, quod lacte et prole solebas

55

Affluere, in nostris licuit dum pascere campis,

Gramina dum quaeris, suci plus perdis eundo

Quam referas pastu. simul hic tabescimus ambo,

Tu tenui victu, curis ego victus amaris.

Faustulus

O nostrae regionis opes, o florida prata,

60

O campi virides, o pascua laeta feraxque

Et numquam sine fruge solum, currentia passim

Flumina per villas, rivi per rura, per hortos.

Hinc pecus, hinc agri pingues; sub sidere Cancri,

Cum tritura sonat passim, cum Iulius ardet,

65

Arva virent, textae lento de vimine saepes

Poma ferunt, redolent ipsis in vepribus herbae.

Candidus

O nemorum dulces umbrae mollesque susurri,

Quos tecum memini gelidis carpsisse sub umbris

Turturis ad gemitus, ad hirundinis ac philomenae

70

Carmina, cum primis resonant arbusta cicadis.

Aura strepens foliis nemorum veniebat ab Euro

Et bacata super tendebat bracchia cornus.

Ipse solo recubans pecudes gestire videbam

Atque alacres teneris luctari cornibus agnos.

75

Post somnos per gramen humi nunc ore supino

Aut flatu implebam calamos aut voce canebam,

Pectore nunc prono rutilantia fraga legebam.

Faustulus

Vivere tum felix poteras dicique beatus;

Sed bona (quod nondum fueras expertus acerbam)

80

Vilis erat tibi teque ideo fortuna reliquit.

Quando iterum veniet (veniet si forsitan umquam)

Sicut capreolis sursum nitentibus haerent

Stipitibus vites stringuntque tenaciter ulmos,

Sic illam tu prende manu neu desere prensam.

85

It, redit, effigiem mutat nec imagine constat

Par lamiis quas nocte ferunt errare per umbras.

Mobilis ut facies, ita mens; deludere gaudens

Quod dederat tollit; pensi nihil, omnia casu;

Qui nimium metuunt sapiuntve repellit et odit.

Candidus

90

Delicias patrii quotiens reminiscimur agri,

Ferre tot aerumnas animo non possumus aequo.

Sed quo mente feror? casu afflictatus acerbo

Vnde magis crucier felicia tempora volvo.

Maius adest: florent vites humilesque genistae,

95

Iam spicata seges, malus iam Punica multo

Flore rubet, redolent saepes albente sabuco

In patria, per rura Padi, per pascua Minci;

Hic vero necdum incipiunt pubescere montes.

Quod si vere solum torpet, quid frigora brumae

100

Solstitiumque feret, gelidis cum terra pruinis

Albicat et rapido cum caelum incanduit aestu?

Sunt tamen hic armenta quibus cutis uvida, cervix

Non signata iugis, gemino frons ardua cornu

Luxuriansque toris pectus; nisi pabula carpant,

105

Non erit hac tanta umectum pinguedine corpus.

Faustulus

Haec armenta quibus caput a tellure levatur

Altius et cui sunt longa internodia crurum

Cuncta vorant, herbas primum, mox ore supino

Arboreas frondes summaeque cacumina silvae;

110

Hoc imbelle pecus quod humi nascentia tantum

Gramina decerpit vacuis ieiunat in arvis.

Candidus

Quid verbis opus est? cunctis animantibus una est

Condicio: semper maiora minoribus obsunt.

Agna lupo, mites aquilis sunt praeda columbae,

115

Innocuos delphin venatur in aequore pisces.

Vnde fit hoc? (certe res prodigiosa videtur)

Haec loca, si procul hinc videas e rupibus altis,

Pingue solum et multo vestitum gramine dicas;

Quo magis appropias tanto magis omnia sordent.

Faustulus

120

Hoc est Roma viris avibus quod noctua: trunco

Insidet et tamquam volucrum regina superbis

Nutibus a longe plebem vocat. inscia fraudis

Turba mit, grandes oculos mirantur et aures,

Turpe caput rostrique minacis acumen aduncum;

125

Dumque super virgulta agili levitate feruntur

Nunc huc, nunc illuc, aliis vestigia filum

Illaqueat, retinent alias lita vimina visco,

Praedaque sunt omnes veribus torrenda salignis.

Candidus

O bellum hoc; poterit dici nihil aptius umquam.

130

Sed procul en coluber tortos in pulvere gressus

Flectit et exsertis sitiens ferit aera linguis.

Faustulus

Candide, quae moneo memori sub pectore serva.

Quando inter silvas graderis, defende galero

Lumina, namque rubi praetendunt spicula longis

135

Dentibus et curvus discerpit pallia mucro.

Nec depone pedum multaque armare memento

Cote sinum, ne te subito novus opprimat hostis.

Et perone pedem tegito; spineta colubris

Plena hominum vitae morsu insidiantur amaro,

140

Et nunc longa dies aestu facit acre venenum.

Mille lupi, totidem vulpes in vallibus istis

Lustra tenent et, quod dirum ac mirabile dictu est,

Ipse homines (huius tanta est violentia caeli)

Saepe lupi effigiem moresque assumere vidi

145

Inque suum saevire gregem multaque madere

Caede sui pecoris; factum vicinia ridet

Nec scelus exhorret nec talibus obviat ausis.

Saepe etiam miris apparent monstra figuris

Quae tellus affecta malis influxibus edit;

150

Saepe canes tantam in rabiem vertuntur,

Vt ipsos vincant caede lupos, et qui tutela fuerunt

Hostiles ineunt animos et ovilia mactant.

Fama est Aegyptum coluisse animalia quaedam

Et pro numinibus multas habuisse ferarum;

155

Ista superstitio minor est quam nostra. ferarum

Hic aras habet omne genus, contraria certe

Naturae res atque Deo qui dicitur olim

Praeposuisse hominem cunctis animantibus unum.

Saepe etiam morbosa aestas et pestifer annus

160

Ingruit et passim languens pecus omne per arva

Sternitur; exstinctae dum balat ad ubera matris,

Agnus obit, moritur duro sub pondere taurus.

Nec modus est morbo, non est medicina veneno,

Sed vicina domus vicino a limine mortem

165

Haurit et assidue sumunt contagia vires.

Ista feras raro pestis rapit, utile semper

Fert pecus; exstinctas caulas epulantur atroci

Dente lupi nostraque ferae iactura opulescunt.

Candidus

Heu, heu quam praeceps miserum me insania traxit;

170

Credere fallaci gravis est dementia famae.

Romuleos colles, Tiberim Romanaque tecta

Audieram et studio mens est accensa videndi

Ducendique bonis in tot praestantibus aevum.

Accessi cum parte gregis, tentoria demens,

175

Totum paene larem cum pastoralibus armis

Trans iuga summa tuli, mulctraria, cymbia, aena

Et cacabos et quo formatur caseus orbem

Fagineum; impensam atque operas amisimus omnes.

Quid faciam? quo me vertam? sperata negantur

180

Pabula; tot casus, tot ubique pericula. cogor

In veteres remeare casas et coepta fateri

Consiliis egressa malis iterumque per aestus

Et montana pati longos per saxa labores.

Heu pecus infelix, o laevo sidere pastor

185

Huc avecte. fuit multo praestantius istud

Ignorasse solum patrioque in limine tutos

Consumpsisse dies, gelidis senuisse sub antris

Atque Padi circum ripas Athesisve per agros

Aut ubi per virides campos et pascua nota

190

Mincius it vel qua vitreo natat Abdua cursu

Consedisse, gregem pavisse salubribus herbis.

Faustulus

Te tua credulitas, et me mea fallit in horas.

Vidi ego supremae qui prosperitatis habebant

Culmina, dum laudata petunt, cedidisse nec umquam

195

Emersisse malis; facit experientia cautos.

Hi prius explorant et non laudata sequuntur

Omnia; laude carent quae sunt meliora. fuerunt

(Non nego) quae famam retinent ac nomina servant

(Cuncta suis pollent vicibus) Luna, Hadrai, Troia,

200

Salvia (quas nobis memorabat saepius Vmber)

Nomine sunt solo, delevit cetera tempus.

Si minor est patriae forsan modo gloria nostrae,

Res tamen est melior. laudatae gloria Romae

Quanta sit in toto non est qui nesciat orbe;

205

Fama quidem manet, utilitas antiqua recessit.

Illi prisca quibus maduerunt pascua fontes

Nunc umore carent, venis aqua defuit haustis,

Nulla pluit nubes, Tiberis non irrigat agros,

Tempus aquaeductus veteres contrivit et arcus

210

Et castella ruunt; procul hinc, procul ite, capellae.

Hic ieiuna fames et languida regnat egestas.

Hic tamen (ut fama est et nos quoque vidimus ipsi)

Pastor adest quadam ducens ex alite nomen,

Lanigeri pecoris dives, ditissimus agri,

215

Carmine qui priscos vates atque Orphea vincat,

Orphea qui traxit silvas et saxa canendo.

Hic alios omni tantum virtute Latinos

Exsuperat quantum Tiberim Padus, Abdua Macram,

Lenta salix iuncum, tribulos rosa, populus algam.

220

Credimus hunc illi similem cui Tityris olim

Bis senos fumare dies altaria fecit.

Hic ovium custos ipse vigilantior Argo

Daphnide nec solum sed eo qui dicitur olim

Admeti pavisse greges per Thessala rura

225

Doctior, omne pecus Solymi curare magistri

Dignus et antiquo dignus succedere patri

Qui fuit Assyrii pecoris post retia pastor.

Iste potest servare gregem, depellere morbos,

Vmectare solum, dare pascua, solvere fontes,

230

Conciliare Iovem, fures arcere luposque.

Si favet iste, mane. quod si negat iste favorem,

Candide, coge pecus melioraque pascua quaere.