Battista Mantovano adulescentia 8
Other sections


De rusticorum religione

 

Candidus

Horrida solstitio tellus sitit, Alphe, reverso;

Ad solitos montes, ubi ros in gramine et aestas

Mitior, haec armenta monet deducere tempus.

Alphus

Aerios montes et summa cacumina longe

5

Prospicio; quid sint montes (tibi vera fatebor)

Nescio, semper enim campestria rura lacusque

Incolui. montanus ager qua fruge redundat?

Candidus

O rude et illepidum ingenium. prope flumina semper

Versatus fulicae in morem limosa per arva,

10

Sunt ubi ranarum, culicum, pulicum cimicumque

Lustra, inter salices, ulvas viridesque papyros,

Irridere audes et nauci pendere montes.

Vnde fluunt amnes? templis ubi tanta locandis

Marmora caeduntur? fulgens ubi nascitur aurum?

15

Quae parit antemnas tellus? medicamen ab herbis,

Dic, quibus est nisi montanis? de vertice Baldi

Saepe melampodion legi; medicina capellis

Nulla magis praesens. quondam Valsasinus Aegon

Tradidit hoc, dum vere sues castraret et agnos;

20

Tradidit et dixit, "solus medicamen habeto."

Dic, ubi castanea plures? ubi copia maior

Glandis? in excelsis fontes et pascua vidi

Montibus, artocreas et pingue polenta comedi.

Sunt populi fortes illic. robusta iuventus

25

Lata pedes, callosa umeros, nervosa lacertos

Hispida, dura manus, moli indefessa ferendae

Vallibus ex illis, onera ut navalia curet,

Confluit huc. nullum est hominum genus aptius urbi,

Sive velis castrare pecus, seu scindere fagos,

30

Sive fimum ferri e stabulis, haurire cloacas

Latrinasque curare viamque aperire coactis

Sordibus et scalis puteos descendere in altos;

Ingenio callent et duro robore pollent.

Sed quid opus multis? subeunt opus omne: popinis

35

Inservire, focos lignis cumulare veruque

Artifici versare manu, dare libera fumo

Spiramenta, boum ventres ad flumina ferre,

Verrere humum immundam scopis doctissima gens est;

Quodque magis miror, semper sub pondere currunt.

40

Cotibus in duris oriuntur et ardua vivunt

Per iuga; cum capreis habitant spelaea ferarum.

Adde quod in caelum brevis est e montibus altis

Transitus; erectum caput usque ad nubila tollunt.

Nubila transcendunt aliqui, puto sidera tangant.

45

Esse locum memorant, ubi surgit ab aequore Titan,

Qui (nisi dedidici) contingit vertice lunam,

Et vixisse illic hominem, sed postea abactum

Improbitate gulae, quod scilicet omnia poma

Manderet et magno servaret nulla Tonanti.

50

Hinc divi sanctique patres in montibus altis

Delegere domos tacitas; Carthusia testis,

Carmelus, Garganus, Athos, Laureta, Laverna

Et Sina et Soractis apex Vmbrosaque Vallis

Et iuga Nursini fato senis incluta et altis

55

Abietibus turrita caput Camaldula sanctum.

Cetera praetereo, nec enim sermonibus istis

Omnia complecti statuo. montana frequentant

Culmina caelicolae, sed anas et mergus et anser,

Ibis, onocrotalus, milvi fulicaeque paludes.

Alphus

60

Inter montanae tantos regionis honores

Cur de messe nihil, nihil est de palmite dictum?

Haec tamen humanae duo sustentacula vitae

Maxima. monticolae veniunt e rupibus ad nos

Hordea mercatum torvi, fuligine tincti,

65

Saetosi, macie affecti, laceri ac situosi;

Indigenae ostendunt quae sit natura locorum.

Sed quod montanis de religionibus inquis

Rettulit in mentem quae de Polluce feruntur.

Quae dea, si nosti, visa est, quae, Candide, Nympha?

70

Dic, age, nam coeptum certamen inutile nobis;

Vtilior sermo de religione tenendus.

Candidus

Galbula qui solitus pecudes in pascua tecum

Ducere te satis hoc potuit docuisse quod optas.

Alphus

Plura quidem Polluce super narrata, sed ipsam

75

Nec docuit Nympham nec me quaesisse recordor.

Nunc subiit mentem, cum religionis oborta est

Mentio, et illarum visa est mihi maxima laudum.

Candidus

Non erat illa Dryas neque Libethris nec Oreas;

Venerat e caelo Superum Regina, Tonantis

80

Mater, anhelanti pacem latura iuventae.

Huic Tethys, huic alma Ceres famulantur, et ipse

Aeolus aequoreis ventos qui frenat in antris.

Hanc Deus astrorum flammas super atque volantes

Solis equos, supra fulgentem Cassiopeiam

85

Extulit et sacram bis seno sidere frontem

Cinxit et adiecit subter vestigia lunam.

Alphus

Candide, mira canis nullis pastoribus umquam

Cognita, quid Tethys? quid fulgens Cassiopeia?

Aeolus aequoreis ventos quis frenat in antris?

90

Qui sunt Solis equi? magna atque ignota recenses.

Candidus

Sidera sunt partim, partim sunt numina prisca.

Omnia quae Pollux mihi cum narrasset, in aedem

Duxit et "ista sacer paries," ait, "omnia monstrat."

Pictus erat paries signis et imagine multa.

95

Omnia non memini (mens est mihi debilis) ista

Vix tenui dum saepe animo volvo atque revolvo;

Saepe recordari medicamine fortius omni.

Ista potest nigro depellere nubila caelo,

Ista potest siccis fluvios dare frugibus imbres.

100

Cum volet, ista novos duris emittere campis,

Cum volet, emissos poterit restringere fontes.

Qui modo sunt steriles et nudi gramine campi,

Si volet, in pingues poterit convertere glaebas.

Frigida Saturni cum sidera suscipit atro

105

Scorpius hospitio, non auferet hordea grando

Nec domus ardebit (nam tunc haec omnia caelum

Dicitur iratis in terram effundere ab astris)

Si volet, haec nobis custodiet omnia virgo.

Si favet haec nobis, complebunt horrea messes

110

Adicietque gregi semper fetura gemellos.

Si pecus infelix erit et sine vellere, solo

Ipsa potest nutu dare lac, dare vellera et agnos

Et curare greges omnemque avertere morbum.

Nil opus est modo Pana sequi neque cetera ruris

115

Numina quae veteres frustra coluisse feruntur.

Vidi ego circum aram Nymphae pendere capellas,

Plaustra, boves et oves. hic Ianni vidimus hircum

Et memini inscriptam versu hoc legisse tabellam:

VOTVM PRO SALVO IANNVS BREVE REDDIDIT HIRCO.

120

Dumque ea perlegerem, Pollux haec carmina supplex

Ante aram genibus positis in marmore dixit:

"O Dea, quae servas urbes et rura, precamur

Ne Padus exundet nec strix nocturna per umbras

Hauriat infantes nec eant per compita larvae.

125

Diva, fave agricolis; talpas occide malignam

Aggeribus pestem; gelidis sata laeta pruinis,

Quando bruma venit, conspergere, Diva, memento,

Ne tineae erodent anno frumenta sequenti.

A Boreae flatu pingues defende mariscas,

130

A gruis ore fabas et ab ansere farra palustri,

A serpente boves, a vulpe et fure cohortem,

A brucho erucas, a bruma et grandine vites,

A vi et fraude lupi pecus, a robigine fruges,

A rabie catulos, a flamma et fulmine villas,

135

A murum insidiis petasonem, a milite pernas,

A campe et pigris - pigris" (heu cetera nescit

Mens oblita sequi. numerus me in verba reduxit

Saepius; ad numerum rediens oblivia forsan

Mente abigam. retrogradior numerumque recurro)

140

"A murum insidiis petasonem, a milite pernas,

A campe et pigris virides limacibus hortos"

(Alphe, viden quae vis numeri? iam cetera cerno)

"A tonitru reboante cados, a frigore fetas,

A gravibus vitulos oestris, a gutture porcos

145

Anginoso, operas pubes ne rustica perdat.

Adsis, o Dea, nec laedant examina fuci

Neu milium furentur aves neu vellera sentes

Sucida neu lappas apprendat lana sequentes.

Diva gubernatrix hominum, custodia vatum,

150

Diva laborantum requies, medicina dolentum

Et tutela gregum, nostris, precor, annue votis."

Talibus orabat Pollux; ego postibus haerens

In baculum pede porrecto recitata notabam

Altius ac memori condebam singula mente.

Alphus

155

Candide, Polluci pro sollicitudine tanta,

Pro precis officio, pro religione putasne

Dandum aliquid nobis? pietate peculia crescunt.

Candidus

Quid ni aliquid dandum est? opus est persolvere crates.

Alphus

Rusticus es, "crates" etenim pro "gratibus" inquis.

Candidus

160

"Crates" et "grates" parvo discrimine distant.

Dandum aliquid; neu bis detur, sine Pascha reverti,

Quando sacerdotes commissa piacula solvunt.

Alphus

Quid dabimus? vituli gravis est iactura. vel agnum

Vel leporem? pietas etiam laudabilis anser.

Candidus

165

Dona docet tempus. lepores brumalia dona,

Quando nive hiberna currendi erepta facultas;

Anser ad autumni finem nonasque Kalendas

Pertinet; aestatis coryli, nova poma, racemi,

Munera; lactentes haedi sunt veris et agni.

170

Tunc si de cordis aliquem conspexeris aegrum

Ac tenuem qui nec vendi nec vivere possit

(Munus erit sollemne satis) donabimus agnum.

Ipse mihi, cum iam regredi post prandia vellem,

Carmina de Nymphae sollemnibus eruta fastis

175

Tradidit et dixit, "si quando gravabere curis,

Haec cane; pro mentis medicamine carmen habeto:

'Quando Molorchaeo Titan descendit ab astro

Pronus et Astraeae iam limina virginis intrat,

Virgine laetetur pubes et cana senectus;

180

Transiit ad Superos et Olympica regna petivit.

Ogdoas ut toto iam tertia fluxerit orbe,

Festa dies iterum; natalia Virginis aras

Ignibus illustrant, offert nova liba sacerdos.

Libra redit noctes properans aequare diebus,

185

Exsultat Picenus ager, vehit Hadria puppes

Illyricas et Chaonias, cum mercibus adsunt

Tusci, Vmbri, Veneti, Siculi; Lauretica templa

Cum donis turmatim adeunt votisque solutis

In sublime iugum laeti ad commercia tendunt.

190

Et cum Thessalicas cursu breviore sagittas

Sol subit et frigent urentibus arva pruinis,

Clausa gynaecei sacris penetralibus hausit

Corde Deum toto proprios oblita parentes.

Et cum semiferi fugiens Chironis ab arcu

195

Languet ad hiberni glacialia limina Capri,

Induat ornatas et mas et femina vestes

Laetitiaque diem celebrent quo semine sacro

Coniugis annosus gravidam pater imbuit alvum.

Illa dies etenim sanctae primordia Nymphae

200

Fecit et in nostras vetuit descendere sordes.

Cum volat imbrifera lampas Phoebea sub urna

Ad vernos reditura dies, iam proxima veri,

Ite, nurus omnes, sacros altaribus ignes,

Tura focis, faculas manibus date, ducite pompam;

205

Attulit in templum nova dona puerpera virgo.

Quando gregis Princeps aurato vellere fulgens

Incipiet Zephyris aperire tepentibus annum

Et dare maiores luci quam noctibus horas,

Aliger occultam redeat Paranymphus in aedem

210

Et nova miranti referat mandata puellae.

Festa dies Tuscis populos de collibus omnes

Cogit et Arnicolas vocat ad Florentia templa.

Tum quoque sed tenui virgo prius intervallo

Nupsit, et haec teneris lux est celebranda puellis.

215

Quando sub extrema Cancri testudine Phoebus

Volvitur et revehit vicina Canicula morbos,

Ture piam celebrate diem; redit hospita mater

In proprios a matre lares. altaria circum

Primitias Cereris geminae suspendite matri.' "

220

Ista dedit Pollux vigilans quae in montibus olim

Fecerat ad pecudum caulas, dum nocte serena

Militiam caeli sparsosque examinat ignes.

His quoque plura dedit; sed carmina plura referri

Non sinit extremum deponens vespera solem.