Battista Mantovano adulescentia 7
Other sections


De conversione iuvenum ad religionem

 

Alphus

Galbula, quid sentis? Pollux doctissimus olim

Fistulicen subito quodam quasi numine tactus

Destituit calamos, tunicas, armenta, sodales;

Bardocucullatus caput ut campestris alauda

5

Quattuor ante dies in religiosa recessit

Claustra. ferunt illum, pecudes dum solus in agris

Pasceret, effigiem quandam vidisse deorum.

Cetera non memini, sed tu quid, Galbula, sentis?

Galbula

Vt dixere patres, iaciens primordia rerum

10

(Magna canam nobis quae quondam tradidit Vmber)

Instituit Deus agricolas pecorisque magistros.

Primus agri cultor rudis, immansuetus et asper

Qualis humus segnis, lapidosa, rebellis aratro.

Ast ovium primus pastor, mitissima proles,

15

Instar ovis quae bile caret, quae lacte redundat,

Mitis erat, nullis umquam pastoribus asper.

De grege saepe suo sacrum ponebat ad aras;

Nunc ove, nunc pingui vitulo faciebat, et agno

Saepius, et magno divos ambibat honore.

20

Sic profecit apud Superos, sic numina flexit,

Vt fuerit primo mundi nascentis ab ortu

Tempus ad hoc caelo pecoris gratissima cura.

Assyrios quosdam (sed nescio nomina; curae

Diminuunt animum) Deus ex pastoribus olim

25

Constituit reges qui postea murice et auro

Conspicui gentes bello domuere superbas.

Cum Paris Iliaca tria numina vidit in Ida

(Aut Paris aut alius puerum qui obtruncat ad aram)

Pastor erat. quando caelesti exterritus igne

30

Venit ad ostentum pedibus per pascua nudis,

Pastor erat Moses, Moses a flumine tractus.

Exul apud Graios Amphrysia pastor Apollo

Rura peragravit posito deitatis honore.

Caelestes animi Christo ad praesepia nato

35

In caulis cecinere Deum pastoribus ortum,

Et nova divini partus miracula docti

Pastores primi natum videre Tonantem,

Et sua pastores infans Regnator Olympi

Ante magos regesque dedit cunabula scire.

40

Se quoque pastorem Deus appellavit, ovesque

Mitibus ingeniis homines et mentibus aequis.

Et, ne vana putes haec somnia, nuper ab urbe

Rus veniens picto perlegi haec omnia templo.

Sunt pecudes pictae, parvi sub matribus agni

45

In tellure cubant, ingens equitatus ab alto

Monte venit, radiant auro diademata divum

Et suspensa tenent vaga lumina praetereuntum.

Non igitur mirum noster si numina Pollux

Vidit; amant villas et oves et ovilia divi.

50

Simplicibus praesens Deus est, offenditur astu.

Alphus

Vera refers. pecori sic sint innoxia nostro

Pascua, vidi asinum, vidi praesepe bovemque.

Iam memini turbae venientis, et ora videre

Indica iam videor regum sua dona ferentum.

55

Vnum oro, quaenam Polluci occurrit imago?

Galbula, si nosti, ne sit labor omnia fari.

Galbula

Et novi et memorare libet; res digna relatu,

Res digna auditu, pia, sancta, imitabile factum.

Durus et immitis pater atque superba noverca

60

Pollucem graviore iugo pressere iuventae

Tempore cum dulces animos nova suggerit aetas;

Et cum iam invalidae longo sub pondere vires

Deficerent nullaque odium mansuesceret arte,

Constituit temptare fugam. res una volentem

65

Ire diu tenuit; nimis impatienter amabat;

Error enim communis amor iuvenilibus annis.

Res est fortis amor, violentia fortior; ivit.

Et tales abiens (mihi namque solebat amores

Enarrare suos) maesto dedit ore querellas:

70

"O virgo, lacrimaene tuis solventur ocellis

Cum te tam caro cernes ab amante relictam?

Vllane discessu duces suspiria nostro?

Tune mei crudelis eris forte immemor umquam?

Vsqueadeone tuum poterit frigescere pectus,

75

Pectus quod toties, quod lumina fletibus implet?

Tune trahes crebros gemitus et pallida fies?

Cerno oculos, cerno lacrimas, cerno anxia corda

Virginis. heu tantum qua dissimulare dolorem

Fas erit arte? dolor duplex mea pectora torquet,

80

Illius atque meus. sed fas mihi flere, quod illi

Non licet; occultus longe magis aestuat ignis.

Incolumem mihi vos, divi, servabitis illam,

Vt, quando exsilio repetam mea rura peracto,

Fiat amor felix saltem semel ante senectam".

85

Talia pergebat memorans, voluitque reverti

(Tantus amor iuvenem, vis tanta furoris agebat)

Sed iam iacta fuga cunctis erat alea nota.

Fronde sub Herculea fessus maerore sedebat;

Ecce puellari virgo stipata corona

90

Ora, manus, oculos habitumque simillima Nymphae,

Et tali affata est puerum sermone dolentem:

"Care puer, quo tendis iter? vestigia verte.

Nescis, heu nescis quo te via ducat et audes

Ignotis errare locis nihil insidiarum

95

Per campos ratus herbosos, nihil esse pericli.

Omnia tuta putas et quod placet utile credis

More iuventutis stolidae. collectus in orbem

Saepe latet molli coluber sub graminis umbra;

Est facile incautos offendere. parvulus infans

100

Innocuos rutilum digitos extendit in ignem

Nec nisi iam laesus vires intellegit ignis.

Haec regio intrantes aditu consuevit amoeno

Fallere, delicias offert et gaudia; verum

Ingressis, cum triste nihil superesse putatur,

105

Mille parat laqueos et mille pericula profert.

Trames hic, ut collem gressu superaveris illum,

Ducit in umbrosam silvam, crudele ferarum

Hospitium, loca taetra situ et caligine opaca.

Quisquis eo deceptus abit remeare vetatur,

110

Et piceis primum velatur lumina vittis,

Deinde per omne nemus, dumeta per aspera tractus

Transit in effigiem monstri. dum volvere linguam

Atque loqui temptat, mugit; dum attollere sese credit,

Humi graditur quadrupes neque suspicit astra.

115

Ima tenebrosae vallis lacus aequore nigro

Occupat et nigris mons plurimus imminet undis.

Huc tracti in Stygios latices altumque barathrum

Praecipites dantur rapidaque voragine mersi

In Styga et aeternas Erebi rapiuntur in umbras.

120

Heu quot pastores istis ambagibus acti

Cum gregibus periere suis! ego sedula semper

Monstro iter; hic ad opem vigilo indefessa ferendam.

Tolle moras igitur, mortis fuge blanda propinquae

Atria; secreti tutam pete littoris oram

125

Qua contra Idalios fluctus mihi tollit in altum

Aera Carmelus viridi caput arbore cinctum.

Primus hic antiquis patribus spelaea domosque

Praebuit arboreas intra nemus ilice densum.

Ex hoc in vestros deducta cacumine montes

130

Religio venit, sicut de fonte perenni

Flumina, et ex uno multi genitore nepotes.

Illius in silvis abies ubi plurima surgit,

Pinguis ubi piceae sudat liber et terebinthi,

Innocuum postquam feliciter egeris aevum,

135

Mox tua mutatis aetas renovabitur annis.

In loca te tollam melior virentia semper;

Immortalis eris divum comes, ire per astra

Inter Hamadryades et Oreadas atque Napaeas

Flore coronatas caput et redolentibus herbis

140

Fas erit ac super et subter cognoscere caelos".

Sic effata leves virgo discessit in auras.

Tum sua iuravit Pollux mutata repente

Pectora et extemplo victum exspirasse furorem

Non aliter quam flamma cadet, si ardentibus agris

145

Effluat et totas praeceps Padus evomat undas.

Sic abiit crudelis Amor qui saepe pharetram

In iuvenem, dum principiis obstaret amandi,

Dum tepet ac timide insanit, consumpserat omnem.

Sic igitur Pollux in claustra silentia venit.

Alphus

150

Sunt quibus aspirent etiam nolentibus ultro,

Sunt quibus infensi sine causa et crimine di sint.

Galbula

Quod nos in pecudes, in nos id iuris habent di;

Hoc rus scire sat est, sapiant sublimius urbes.

Sic docuit rediens aliquando ex urbe sacerdos

155

Iannus et in magno dixit sibi codice lectum.

Alphus

Sol cadit et Baldi vix summa cacumina tangit;

Nos quoque iam sero cum sole recedere tempus.

Galbula, sarcinulas ne sit tibi ferre molestum,

Pera levis, levis est et cantharus; omnia parvus

160

Ferre labor sero, grave mane sed utile pondus.

Ipse pecus ducam, mihi pars erit ista laboris.