Battista Mantovano adulescentia 5
Other sections


De consuetudine divitum erga poetas

 

Silvanus

Candide, nobiscum pecudes aliquando solebas

Pascere et his gelidis calamos inflare sub umbris

Et miscere sales simul et certare palaestra;

Nunc autem quasi pastores et rura perosus

5

Pascua sopita fugis et trahis otia cantu.

Candidus

Vos quibus est res ampla domi, quibus ubera vaccae

Plena ferunt, quibus alba greges mulctraria complent,

Cymbia lacte nivent et pinguia prandia fumant,

Carmina laudatis; si quid concinnius exit,

10

Plauditis ac laeti placidas extenditis aures.

Pro numeris vanas laudes et inania verba

Redditis; interea pastor sitit, esurit, alget.

Silvanus

Nonne potes curare greges et dicere versus,

Cum vacat, et positis vitam traducere curis?

Candidus

15

Omnem operam gregibus pastorem impendere oportet,

Ire, redire, lupos arcere, mapalia saepe

Cingere, mercari paleas et pabula, victum

Quaerere; nil superest oti. laudabile carmen

Omnem operam totumque caput, Silvane, requirit.

20

Grande utrumque opus est et nostris viribus impar.

Cum cecini, sitio; sitienti pocula nemo

Porrigit. irrident alii: "tibi paenula," dicunt,

"Candide, trita, genu nudum, riget hispida barba."

Iam silvae implumes et hiems in montibus albet;

25

Irascor, doleo, indignor. fert omnia victus,

Lanitium fetusque mares; non vendimus agnas,

Sed, quia lac pascunt, premitur nihil; ubera siccant.

Paenitet ingenii, si quid mihi, paenitet artis,

Paenitet et vitae, postquam mihi nulla secundant

30

Ex tot sideribus quot sunt in nocte serena.

Hactenus (ut nosti) gratis cantavimus; aetas

Indiga paucorum merces fuit; altera longe

Condicio senii quod nunc subit: omnium egenos

Reddit et exstinctis lucri spem viribus aufert.

35

Mox erit utendum partis, modo quaerere tempus.

En formica, brevis sed provida bestia, condit

In brumam nova farra cavis aestate latebris,

Neve renascantur fruges secat ore sepultas.

Silvanus

Scire genethliacos fatalia sidera dicunt.

40

Hi sub Mercurio vates et sub Iove reges

Magnatesque locant; istis dat Iuppiter aurum

Atque magistratus, dat Maiae filius illis

Ingenium, linguam, citharas et carminis artem.

Haec tua sors; quid quaeris opes? Deus omnia in omnes

45

Dividit, ut melius nobis videt esse futurum.

Sorte tua contentus abi, sine cetera nobis.

Candidus

Sunt tibi divitiae, mihi carmina; quid petis ergo

Carmen et invadis partes, Silvane, alienas?

Silvanus

Non tibi surripio carmen nec Apollinis arma,

50

Sed dare dulcisonis aures concentibus opto.

Candidus

Si gaudere meis igitur concentibus optas,

Nos gaudere tuis opibus, Silvane, decorum est.

Silvanus

Ille meis opibus gaudet qui diligit; odit

Invidus atque animo bona fert aliena molesto.

Candidus

55

Sic quoque tu nostris absens gaudere Camenis

Sat potes; haec artis sat sint tibi gaudia nostrae.

Carmina sunt auris convivia, caseus oris;

Si cupis auditu, fac nos gaudere palato.

Hoc amor, hoc pietas, hoc vult Deus; omnia non dat

60

Omnibus, ut nemo sibi sit satis indigeatque

Alter ope alterius, quae res coniungit in unum

Omne genus, Gallos, Mauros, Italos et Iberos.

Sidera iungamus: facito mihi Iuppiter adsit,

Et tibi Mercurius noster dabit omnia faxo,

65

Pilleolum, virgam, citharas, nodum Herculis, alas.

Silvanus

Vana supervacuis inculcas plurima verbis.

Candidus

Vana inquis quae damna tuis inferre videntur

Divitiis. si vis nostras audire Camenas,

Erue sopitam de sollicitudine mentem;

70

Vult hilares animos tranquillaque pectora carmen.

Torpeo, ut esuriem patiens et frigora milvus,

Iamdudum squarrosa cutis, situs occupat ora,

Nec pecus in stabulis, nec in agro farra, nec aurum

In loculis; et vis positis me vivere curis?

75

Non facit ad nostros talis medicina dolores.

Fac alacrem, tege, pasce, gravi succurre senectae;

Invenies promptum versu et cantare paratum.

Plena domus curas abigit, cellaria plena,

Plena penus plenique cadi plenaeque lagenae,

80

Horrea plena, greges laeti, gravis aere crumena.

Tunc iuvat hibernos noctu vigilare Decembres

Ante focum et cineri ludos inarare bacillo,

Torrere et tepidis tostas operire favillis

Castaneas plenoque sitim restinguere vitro

85

Fabellasque inter nentes ridere puellas.

Tityrus (ut fama est) sub Maecenate vetusto

Rura, boves et agros et Martia bella canebat

Altius et magno pulsabat sidera cantu.

Eloquium fortuna dabat; nos, debile vulgus,

90

Pannosos, macie affectos, farragine pastos

Aoniae fugiunt Musae, contemnit Apollo.

Silvanus

Si sperata mihi dederit fortuna quod opto,

Candide, praesenti te sollicitudine solvam.

Candidus

O utinam, Silvane, foret tibi tanta voluntas

95

Quanta est hac etiam tibi tempestate facultas.

Non ego divitias Cosmi, non Serica posco

Pallia, non Tyrias chlamydes, non prandia regum,

Non patinam Aesopi fameo clipeumve Minervae;

Nil opus est regis laribus cui ferrea nomen

100

Tradidit aut, si mens non fallitur, aenea barba

(Haec me iam pridem memini didicisse sub Vmbro)

Postulo vestitum, peto victum sub lare parvo

Certior istud opis toti non defore vitae;

Sint mihi Pythagorae mensae Codrique supellex.

105

Saepe alios qui spem dederint invenimus ore

Magnificos, sed re modicos; tibi fidimus uni.

Tu mihi si fueris mendax, praeciditur omnis

Spes, ut solstitio fiam philomena reverso

Mutus et elinguis, suspendere postibus arma

110

Tempus erit clausoque abigi spectacula circo.

Silvanus

Candide, vidisti Romam sanctique senatus

Pontifices, ubi tot vates, ubi copia rerum

Tantarum? facile est illis ditescere campis.

Candidus

Deciperis me velle putans ditescere. vesci

115

Et lupus omne animal crudis existimat escis

Tuque putas alios quo tu pede claudere passum.

Non ego ditari cupio, sed vivere parvo.

Fac habeam tenuem sine sollicitudine victum;

Hoc contentus eam. Romana palatia vidi,

120

Sed quid Roma, putas, mihi proderit? o Silvane,

Occidit Augustus numquam rediturus ab Orco.

Si quid Roma dabit, nugas dabit. accipit aurum,

Verba dat. heu Romae nunc sola pecunia regnat;

Exsilium virtu patitur. sperare iubemur

125

Vndique et in toto vates spe pascimur orbe.

Silvanus

Dic pugnas, dic gesta virum, dic proelia regum,

Vertere ad hos qui sceptra tenent, qui regna gubernant;

Invenies qui te de sordibus eruat istis.

Candidus

Inveniam qui me derideat et subsannet.

130

Tempestate ista reverentia tanta poesi

Quanta lupanari; quid me, Silvane, lacessis?

Silvanus

Non decet obscenis vatem prorumpere verbis.

Candidus

Non possum non vera loqui. si vera taceri

Forte velis, levibus me parce lacessere dictis.

Silvanus

135

Vtile consilium praestare lacessere non est.

Candidus

Consilii locuples ego, sed pauperrimus auri.

Qui pugnas, qui gesta virum, qui proelia regum

Dicet inops vates cui nec quo fistula possit

Aptius incidi fierique foramina culter?

140

Aspice ut excussis luxata manubria clavis,

Vt dentata acies veterique simillima serrae.

Hoc leve, sed mensae grave et intolerabile damnum.

Vtile consilium firmat, sed inutile mentem

Frangit et extenuat vires animumque retundit.

145

Magnates dare parva pudet, dare magna recusant.

Adde quod et nostri curant ita carmina reges

Vt frondes Aquilo, mare Libs, vineta pruinae.

Ipsi ad delicias reges et ad otia versi

Quod celebrant laudari optant; hinc carmina manant

150

Perdita de studio Veneris, de scurrilitate,

De ganea, de signitie, de infamibus actis

Quae castum capitale nefas celebrare poetam.

At qui dura manu gesserunt bella potenti

Fortiter utentes ferro, non molliter auro,

155

Dilexere graves Musas; heroica facta

Qui faciunt reges heroica carmina laudant.

Vt cessere viri fortes et mascula virtus,

Dicendum altiloqui nihil invenere poetae;

Occidit ingenium vatum, ruit alta poesis.

160

At si forte aliquis regum gerit aspera bella

Et decus armorum studiis belloque paravit,

Nil genus externum venturaque saecula curat

Laude suae gentis satur et praesentibus annis;

Barbarus est neque carmen amat vel avarus in auro

165

Mergitur atque Midae curis flagrantibus ardet.

Est et apud reges rudis, invida, rustica turba,

Mimus, adulator, leno, assentator, adulter,

Histrio, scurra, quibus virtus odiosa; poetas

Mille modis abigunt, ut quando cadavera corvi

170

Invenere, fugant alias volucresque ferasque.

Sunt etiam vates quidam sine lege petulci

Qui sine lege aliti sine praeceptoribus audent

Quidquid amant reges (et amant infamia solum)

Scribere; nam vates etiam dementia vexat.

175

Hi se nescio qua mentis levitate poetas

Esse volunt. postquam trivialibus ora cicutis

Applicuere, sibi applaudunt, sua carmina iactant

Insulsi, illepidi, indociles, improvidi, inepti.

Qui solet his vacuas praebere ambagibus aures

180

Id vitium commune putat dictisque resistit

Vatibus a vero indoctus discernere falsum.

Silvanus

Candide, per Superos, per Olympica numina iuro

Me tibi, si venti veniant ad vela secundi,

Laturum auxilium. meliora in tempora vive

185

Nec paulisper adhuc mecum sperare recusa.

Candidus

Si mihi sic optas, tibi sit, Silvane, quod optas.

Silvanus

Opto equidem, dictumque fides non sera sequetur.

Candidus

Vade malis avibus numquam rediturus, avare,

Et facias subito quidquid tractaveris aurum

190

More Midae, quando virtus tibi vilior auro.