Philaretus illachrimans, Choridon
Choridon
Vae tibi si spectes quae stamina cara Sorores
Discerpsere tui quondam, Philarete, puelli,
Si spectes periisse patrem qui gramina solus
Omnia cognovit, qui tutam grandine messem
5
Servabat, coeli cursus radiosque, tenebat,
Pone modum lachrimis, nec tempora prisca recenses,
Vna potest sedare tuos patientia luctus.
Respice mortales reliquos quos tristis Herinis
Conterit assiduis numquam satiata colubris;
10
Num cernis Turchos ad vulnera nostra ruentes?
Ecce Bizantinus qui nostra ad pascua pastor
Pervenit; miseros poteris relevare dolores
Si referas pecudes per mille pericula raptas,
Ablatosque agnos matri, miserasque capellas
15
Tinxisse exhausto virides cum sanguine terras;
Direpti periere boves, periere puelli
Custodes pecorum; tuguri quoque culmina terras
Contingunt, revomuntque incensa cubilia fumum.
O felix si te proprio sub tegmine cernas
20
Ducere securos felici sydere somnos!
Disce pati quaecumque potest Fortuna minari;
Letior ut vivas stabulis, contemne dolorem,
Et tibi quicquid habet quod reddere possit acerbum,
Quicquid atrox Fortuna potest vel Parca parare,
25
Constanti instituas animo, Philarete, ferendum.
Philaretus
O Choridon, Choridon, nescis mea vulnera, nescis
Quid trahat exiguo tantos de lumine fontes!
Nam quae prisca refers ea Lethes damna volenti
Abstulit, et menti dudum est inducta cicatrix.
30
Durum vulnus adest: coniunx mihi dulcior aura
Margarita perit teneris tabefacta sub annis!
Abstulit illa meam vitam, quam dulce fovendo
Indiderat, cunctos rapuit sibi mortua risus.
Ah, pereat quisquis posthac spectare canentem
35
Sperabat choreasque mea componere voce.
Fistula sit dulci quamvis gratissima cantu,
Effringenda tamen, saxo illidenda rigenti.
Da violas Choridon, gelido da lilia toffo;
Interiere simul cytarae periitque Diana.
40
Illa decus Latii, cui virtute relictum
Immeritum, talamoque Iovis quae digna superni
Occubuit. Nam dira lues pulmone resedit,
Mandere oves quae saepe solet; tum fondere tussi
Incoepit rutilos misere veh Nympha cruores
45
Expuere; inde tabes totoque arcessere coepit
Corpore, et ex tota crines deponere fronte;
Fastidit mox calva cibos; cum deinde lacerto
Nusquam motus adest, sitis aspera guttura siccat,
Intumuere pedes. Lachrimans tum Nympha vocavit,
50
(Heu memini! cognovit enim moritura periclum!)
Atque ait "O consors, morientis gloria nymphae,
Vive diu felix; sed numquam pectore nostrum
Labatur nomen dum sis, Philarete, superstes!"
Inclinat demum caput vitamque relinquit,
55
Inque sinus nostros corpus sine mente quievit.
Septembris quinto fuit haec lux ante kalendas,
Infelix quae semper erit, quae semper amara,
Quae lachrimis repetenda meis peploque lucebit.
Vidi equidem summo Superos cantare theatro
60
Et celebrare iocos summa quo Numen in aula
Inferrent, sydusque poli super axem locarent.
Margarita mihi, Choridon, si numina spectes
Numen erat; si magna peculia forte recenses
Illam ego vel Latii soleo praeponere regno.
65
Execranda dies castoque inimica dolori
Abstulit e tenere perceptam tempore nympham!
Haec luctus nunc causa mei quae lumine Nylum
Educat, pectusque lavet gemitusque ministret.
Choridon
Vulnera saeva refers quae nos quoque flere iuvabit,
70
Et liceat dum tinctus adhuc dum vulnere mucro
Aut tepet aut tepidum mittit per nubila fumum.
Exple animum, plenique ruant ad pectora fontes,
Sed cum mandaris tacito sua membra sepulchro
Siste pedem, lachrimansque omnino ex pectore pelle:
75
Stultum est in gemitu vitam lassare fugacem,
Ne quicquid excutiant post indita damna dolores.
Hanc concessit divum pater ipse tenendam
Amplexu: gnatumque tibi natamque paravit;
Tum sibi cum libuit rapuit, sua non tua, nullum
80
Munus iuris habes, liceat sua dona tulisse,
Quam tibi sponte sua dederat, Philarete, colendam.
Aspice labruscam multis quae grata racemis
Floruerat, plenumque agris promiserat annum
Sed rapuit flores misere rapidissimus Auster,
85
Pampinus ipse riget, curvantque cacumina tyrsi,
Prata rosas flectunt, nec pascunt gramina rivi;
Ipsa seges prostrata iacet: vix falce secari
Messis mesta potest, tantum Fortuna revolvit
Vsque rotas, nec certa tenent vestigia Parcae;
90
Est divum metuenda fides: capit omnia finis.
Philaretus
Ah, Choridon, desiste animum mulcere loquendo;
Est mihi dulce mori; rapuit quae gaudia Parca
Reddere sola potest oculis solatia nostris.
Mora mihi munus erit; facerent dii tempora secum
95
Duci nostra; queant nostris quoque mensibus illa
Viveret et propriis tantum deponeret annis.
Ergo ego consortis vivus post fata relinquar?
Suscipiamque cibos, nemorum quoque lustra subibo,
Hortaborque canes? Vt lac rastrosque bovesque
100
Consequar, et potero domina superesse perempta?
Dii, prohibete nephas; satis est vixisse! Quid ultra
Expectare iuvat? Rodunt praecordia curae.
Non tantum mihi vita placet; si sydera poscunt
Si sic fata deum, laetus mandata facessam.
105
Infelix uxor, tu sydera summa petisti,
Tum cum purpureos flores produceret aetas;
Ipse ego qui coniunx fueram, qui foedera lecti
Et iunxi et tecum communia cuncta gerebam,
Ducam perpetuo sordentia tempora luctu;
110
Nam dum lustrabunt obliqua animalia terras,
Dum calido facient voces sub sole cicadae,
Semper eris mecum; numquam tua nomina Lethes
Absorbet; nostro vives comitata dolore.
Quum quantum raucae repetunt tua nomina voces
115
Tantum crescit amor, tantum mea sulphura flammas
Concipiunt, crepitantque truces in pectore curae.
Saepe lego trunchos qui nomina falce notata
Ostendunt, herbasque lego quae saepe cubile
Praestarunt nostroque iacent a pondere pressae.
120
Gramina vociferans "Vbi sunt mea numina?" dico;
Illa silent, luctusque meos arentia sorbent,
Sic sitiens nostro pinguescit munere tellus.
Iam dolor insanus toto de corpore somnos
Expulit, exurunt crudeles pectora thedae.
125
Noctu tamen coeli referens preclara triumphos
Ad thalamos venit illa meos: vidi ipse volantem
Naiadum dominam; praestabant lumina Phoebum,
Lunaque mulcebat, redolentque labra iacinctos;
Sydera complebant vestem. Diva ipsa locutast:
130
"Chare, mihi coniunx, si felix sydera lustro,
Ingemis et misero comitaris gaudia luctu;
Tantus erat consortis amor!" Mihi frigidus horror
Membra quatit. tacitam pressere silentia vocem.
Tunc ea subridens: "Superos - ait - inde precabor
135
Dives eas pastor per pascua longa canendo,
Et referant saturae plena ubera semper et aedos
Parturiant caprae, te armenta aliena sequantur."
Choridon
O quantum insanis si fles, Philarete, triumphos!
Coniugio et dolor est. Si coeli in culmine fulget
140
Terge oculos, risumque voca, et contemne dolorem:
Ecce Vitalbus adest, dignus gestare corimbos,
Dignus et ingenti crines precingere mirto:
Consule perge senem, facitoque quod ille monebit.