Medicus
Dameta
Fronde sub exigua gelidaeque in margine vallis
Perflabam lasso tenues de pectore somnos,
Quos mihi luctificis rupisti, Marce, querellis.
Cur luctus, miserande, facis? quis pernecat aedos?
5
Qui gregibus nocuere lupi? quis fascinat agnos?
Marcus
Oh felix, gnatis semper quem pellere duram
Posse famem voluere dei, cui maxima messis
Ridet agris, qui fata potes non dira vocare!
Nobis cuncta nocent; vix quantum corpora tegmen
10
Concludat, quantumque fames ingrata ciborum
Exquirat nobis mordax Fortuna reliquit.
Heu, mihi formosa est dudum quoque nubilis empta,
Quae duro forte petit iungi lasciva marito
Expetiturque procis uterum concessit et aurem;
15
Expectat vetitos post multa pericula partus.
Quinque boves aderant, gnatis spes certa tuendis,
Illorumque labos Cererem Bacchumque ferebat:
Abstulit ecce duos morbus; nam corpora sanguis
Deseruit mictus; totis praesepibus afflant
20
Mugitus querulos; nec tangunt dentibus herbas;
Degenerant vires; toto cum pectore terras
Concutiunt, medioque sinunt in pulvere vitam.
Bos modo quem vidi tantum mihi fellis habebat
Quantum habet et splenis: plena est vesica cruore;
25
Caetera tuta satis, sed sunt sine sanguine carnes.
Mira loquar, quae forte mihi vix credere possis:
Tergora detraxi, vallis tum corpus in imo
Illachrimans corylis mixtum sub nocte reliqui;
Arcessere lupi, magnisque ululatibus auras
30
Implerunt, circumque diu sedere cadaver,
Abstinuere tamen rabidas a funere fauces.
Nec satis hoc damni. Languent armenta; cruorem
Et reliqui minxere boves; mugitibus oplent
Pascua. Contagio pecudes pervenit in omnes:
35
Parcunt graminibus, mortemque optare videntur.
Di superi quantum nobis liquere malorum
Aspicis, ut nostras lacerarit grandine messes
Iuppiter, ut miseras fregerit pater improbus uvas
Singula si numeres oculis pendentia grana
40
Dilacerata rigent: Bacchusque iratus et ipse
Effluit, arentemque acinum sub cortice linquit.
Quid modo sperandum est proeliis, quid denique habendum est?
Quin quo bella Iovem constet fecisse trisulcis
Ignibus et coepto nimium indulsisse furori?
45
Rupe sub hac qua saepe solent preludere tauri
Quercus erat patulis arcendo commoda soli
Frondibus: haec dulcem fessis promiserat umbram;
Hanc ego si quando tuguri spes ulla fuisset
Culminis officium fungi potuisse putaram;
50
Insanus! Qui fata mihi non dura deorum
Promittam; nam certa fuit spes nulla futuri:
Hanc deus omnipotens contorto fulmine rupit.
Singula quid memorem? Lacerat fortuna dolentem,
Nec lachrimas gemitusque facit. Proh sydera quantum
55
Vexamur! Cur me stigiis non devorat undis
Tartarus? Heu, socios imitabor morte iuvencos!
Sed, Dameta, tibi parta est clementia divum;
Armenta urbibus repetunt praesepia densis,
Morte carent morboque simul, luduntque per herbas;
60
Septa implent vituli; segetes et gramina rident.
Haec nec dira lues, neo missi e nubibus ignes
Dilacerant, et nulla quatit tua semina grando.
Omnia succedunt votis, tibi numina parent;
At mihi vix rapae, sepelit quas terra, supersunt,
65
Abstulit ex illis si qua est inhumata procella.
Quid faciam? superest restis qua fata vocentur!
Dameta
Si tibi non seri ruerent post fata dolores
Exiguo divam peplo placare docerem.
Vrsula facta dea est, quam Pan deus ipse colendam
70
Instituit, Satyrique omnes coluisse feruntur.
Hanc celebrant cives, festasque ad templa choreas
Deducunt: ornant phebeio munere postes.
Caseus ut quondam venalis veneat, urbem
Vexerat hunc pando noster Corsinus assello,
75
Et quia tardus erat, tum multi fallere cives
Consuerant. Cum forte boves praesepe tenerent
Accessi, et populi quam multa examina vidi!
Cantabant, festumque diem numenque colebant;
Atque ego - nam soleo cuncta usque ad viscera semper
80
Explorare! - novae quae tanta licentia pompae
Percontor. Quorsum plenae dulcedine voces?
Extorrem certe fateor reputasse laborem!
Respondit mihi forte senex gravitate verendus
Canitiaeque gravis - cingebat tempora pellis
85
Ballantum, suras pellis caprina tegebat -:
"Iustius ut ruris possit prudentia dici,
Vrsula, coelestum consors, quae sydera lustrat,
His colitur ludis; cui quis si forte litarit
Primitias segetum, quis si sacraverit agnum,
90
Illesas multoque simul cum fenore messes
Triticeas herbasque leget, nec dente luporum
Armentum lugere sinet, nec morte gravari
Agricolas morbo sobolemque et limina servat"
Huic ego dona fero quarto idus ante decembris,
95
Quae divae est sacrata dies: do munera templo,
Do pateras messesque simul parvumque iuvencum,
Auxiliumque peto, templique ad limina supplex
Suspiro. Diva ipsa beata tunc omnia nobis.
Marcus
Mirabar cur solus iners, Dameta, iaceres;
100
Vrsula diva tibi morbos et fulgura pellit;
Atque ego, si vacchas quae morbo et sanguine lugent
Donarit nobis, voveo sua festa canendo
Deducam, templumque petam, peplumque litabo.
Dameta
Accingamur age. Dicam quod diva docebat:
105
Nam Michael quondam cum divae ad templa measset
Auxiliumque pacemque petens vacchisque salutem,
Respondit:"Discede domum venamque resolve,
Hanc uteri in medio tumefactam sanguine cernes,
In mulctramque cruor recidat; tum congere vina,
110
Tergora tunc armosque oleo quod bacha parit
Delphica et ex pomis laurus prorumpit inunge;
Tum malvas betasque coquas et prorsus olivum
Ingens infandas : quod si tua vaccha bibisset
Gramina cocta simul facito quoque caetera mandet,
115
Pontica ter victi pariter medicamina Regis
Exibeas, fenoque frices surasque thorosque.
Id si, crede, facis, post sex tua vaccha salutem
Accipiet soles, nec erit tibi causa doloris"
Marcus
O pastor felix, utinam medicamina dudum
120
Dixisses, cum nulla lues mihi damna tulisset!
Sed paucas servare boves que forte supersunt
Quae sepelire iuvat, mecum, precor, ipse venito;
Queramus vitam miseris retinere iuvencis.
Dameta
I, sodes, veniam tecum, numenque precabor
125
Vt mecum felix venias ad templa sacerdos.