Ugolino Verino panegyricon 2

Reference basis text: I. Fógel, 1933

Other sections


Interea proceres, saevit dum bruma procellis,

Convenere omnes Ferrandi ad regia tecta.

Hispalis urbs longe est celeberrima gentis Hiberae,

Nomine nunc alio Sibilia Magna vocatur,

5

Oceani refluo quam gurgite pontus inundat;

Illic regifico ducuntur hibernia luxu.

Filia regis erat plenis iam nubilis annis,

Moribus ac forma insignis de nomine matris:

Haec Lusitanum coniunxit foedere regem

10

Dissolvitque odium, quod tot durarat in annos;

Invicto regi princeps erat unica proles

Nomen avi referens, Edvartus, robore praestans,

Tam claro ut sponso, tam clara Isabella iugali

Nectatur vinclo. Sacris pepigere peractis

15

Legati et longo celebrarunt ordine pompas.

Nos quoque, Pimpleo madeat si lingua liquore

Intumeatque sacro maius mihi numine pectus,

Solemnes celebri referemus carmine ludos.

Dum nova purpureae fiunt sponsalia nuptae.

20

Tristia dum cessant brumali frigore bella,

Liberiore loco felix Hispania gaudet.

In medio est urbis fulva substratus harena

Campus, ubi innumerae possunt certare cohortes,

Lignea quem gradibus cingunt subsellia miris,

25

Quae rex ornarat pretioso tecta colore,

Sidoniis iterata vadis Ephyresque rubore.

Plurima vestis erat variis depicta figuris,

Vndique pendebant sublimi aulea theatro.

Atque ubi dicta dies aderat, certaminis omnes

30

Confluxere duces gemmis auroque nitentes

Sublimes in equis tecti radiantibus armis.

Praemia victori suspenditur aurea cassis.

Nec mora fit, puro secessit ab aequore turba.

Hinc litui, hinc strepuere tubae clangore sonoro.

35

Tunc vero aspicias simulacra horrentia Martis.

Concurrere duces diversa e parte feroces:

Non maiore ruunt reserato carcere venti.

Hinc Notus, hinc Aquilo terram, mare, sidera verrunt.

Primus init pugnam rex pace insignis et armis

40

Spumanti subvectus equo galeaque comanti

Tectus et ingenti connixus viribus hasta

Invicti ducis umbonem confodit aenum;

Sustinuit thorax letalem fulminis ictum,

Confracta est ornus, petierunt nubila frusta.

45

Hinc alii proceres infesta cuspide nixi

Certarunt sonuitque tremendis ictibus aether.

Nec tot scintillas Vulcanius egerit ignis,

Dum nudus cudit Brontes Tritonidos arma,

Quot tunc certantum galeae vomuere micantes:

50

Nec quisquam de plebe fuit. Proceresque ducesque

Horrida terribilis ludi simulacra ciebant:

Non sic saeva truces tentant certamina tauri,

Rorantes fodiunt inimicis cornibus armos.

Esse putes reges, phaleris ornatus et auro

55

Omnis eques nitidis radiabat purpura gemmis.

Quicquid Erythraeae scrutator repperit undae

Concharum, fulvi quicquid Pactolus et auri

Egerit, Hispanis procerum radiabat in armis.

Non ita Persarum pretiosa opulentia regum

60

Indorumque nitet rutilans exercitus auro,

Hispalis ut dives phaleris fulgebat equorum.

Atque ubi perfecto primi certamine ludi

Ter quini in circum tauri erupere minaces,

Quos rabidae movere canes, quos egit in iram

65

Nudus eques gyro et flexis elusit habenis

Nequiquam cornu et minitantes lumine torvo.

Quadrupedem tanta velox moderatur Hiberus

Arte levem, quales Pisaeo e carcere quondam

Ad metam celeres referunt flexisse quadrigas;

70

Nec dociles sic Parthus equos Gaetulaque pubes

Momento regit, ut nutum Celtiber ad unum.

At regina trucum tolli spectacla ferarum

Iussit et Hispaliam proceres accersit in aulam.

Tectum ingens centum longis sublime columnis

75

Marmoreis stratum tegulis. Haec regia sedes

Milia multa virum spatio tenet ampla capaci.

Nec locus ullus erat, qui non tegeretur ab ostro.

Argenti multum fulvi licet esset et auri,

Materiam vincebat opus dapibusque paratis

80

Purpureos regina duces accepit in amplis

Porticibus, solio residet rex altus eburno.

Expediunt niveam Cererem Bacchique liquorem,

Immortale merum famuli cratere reponunt

Gemmato pelagoque dapes silvasque per omnes

85

Quaesitae portantur aves, phoenicopterus ingens

Assaque cum pictis ales Iunonia pennis

Extabat similis spiranti in lancibus aureis

Ismariusque Itys et variarum mille volucrum

Regifica pompa ponuntur fercula mensis

90

Ebosiumque melos, cannis educta madere

Crustula, nec posses agnoscere, copia maior,

An fuerit rerum lautarum pulchrior ordo.

Postquam exempta fames et dicta silentia linguis,

Egregias laudes ac magni regis honores

95

Reginae in primis fama super aethera notae

Cantat Apollinea doctus testudine vates,

Haereseos labe ut primum purgarit Hiberos,

Vt Christi causa Saracenum, invaserit urbes,

Alphamam, Malacam, Tondam Battamque potentem,

100

Almeriam, Quados et centum ceperit arces,

Vertenda ut solum Granatae moenia restent.

Et canit Hispanos proceres, quos gloria mortis

Evehit in caelum, qui pulsis undique Mauris

Aeternum peperere decus. Nec plura locutus.

105

Sidereis subito micuerunt atria flammis

Ac quinquaginta praestanti corpore nymphae

Reginam, quocunque ierit, comitantur euntem,

Sed forma et toto collo supereminet omnes:

Qualis hamadryadas Latonia virgo puellas

110

Et superat pulchras nivea cervice napaeas.

Vlla nec istarum Lucinae experta labores,

Quin sacra virgineus celebrat mysteria coetus

Et geminae semper genuflexae ad virginis aras

Praesentem exorant Christum, discrimen ut omne

115

Arceat et victo redeat Ferrandus ab hoste.

Noctes atque dies iugis haec oratio templis

Hispanas defendit opes et numina placat.

Solemnes postquam celebravit Hiberia ludos,

Dimisit proceres vultu regina benigno

120

Muneribus laetos longe maiora datura,

Cum magnam occiduae Babylonis ceperit urbem.

Interea Saracena phalanx haud nescia belli

Venturum excidium metuens genus omne paravit

Telorum et scissos occarat vomere campos.

125

Omnibus addiderat praeceps calcaria terror.

Prona licet Veneri sit Maumettana propago,

Parca cibi tamen est suavisque ignara Lyaei,

Sedant poma famem, sitienti sufficit unda.

Proinde manum celerem Granatae misit in arva

130

Ferrandus, segetem ut tenera succidat in herba,

Turdula ne proles venturam speret aristam.

Arboribus strages indixit, diruit hortos.

Hoc magis impavidos, quam bellum, terruit hostes.

Rex Baudillus erat, quo non prudentior alter

135

Imperium multos Granatae rexerat annos

Christicolumque diu regis versatus in aula

Noverat, Hispani sit quanta potentia regni,

Reginaeque animos pro religione tremendos

Extimuit, ne summa dies regnoque sacrisque

140

Maumetti instaret, cum tot castella, tot urbes

Ceperit et victor portis Ferrandus in ipsis

Pugnet et insultans casuram territat arcem.

Nequiquam auxilium Libyes Syriasque catervas

Et vanam expectavit opem, quin omnia vatum

145

Portendi exitium sectae cecinere nefandae.

Ai ieiuna fames saevis urgentior armis

Baudillum impulerat non aequo foedere pacem

Tentare et tacito bellum componere pacto.

Hoc ubi cognovit furiis Saracena iuventus

150

Incensa arma capit, petit atria regis et aulam

Obsidet excutiens, tanquam sit prodita, foedus.

Ast ubi per proceres rabies sedata furentis

Plebis et horrisonae paulum siluere catervae,

Tunc rex purpureo solio sic infit ab alto:

155

Non hoc nostra fides, cives, charitasque meretur,

Scitis enim, scitis, quotiens discrimina primus

Pro patria subii et nostrae pro numine legis

Nil nisi vestra salus nostro versatur in ore,

Vt vos incolumes longo feliciter aevo

160

Degatis. Vigili ducuntur pectore noctes,

Nil intentatum liqui; nil Africa vobis,

Nil dedit auxilii soldanus. Litoris arces,

Almeriae et Malacae portus iam possidet hostis.

Nullum post Battam tutum munimen habemus,

165

Hoc tenet Hispanus, vix sola haec moenia restant

Haec licet horrendis victor circumpremat armis

Celtiber, nunquam tamen haec capienda putavi,

Cum robur norim vestrum spectataque bello

Pectora, sed frugum duris in rebus egestas,

170

Imperiosa fames omni violentior hoste

Territat: hoc timui, non proelia Martis Hiberi.

Respuitis postquam non aequo foedere pacem

Et sedet hoc animis tentare pericula belli,

Praecipitanda mora est. Duce me vel milite signa

175

Tollite. Christicolas stricto mucrone petamus.

Aut hic obsessam tutabitur impetus urbem

Aut si fata vetant et inevitabile tempus

Imperio nostro et Saracenis imminet aris.

Ne macie attriti lentis moriamur in umbris,

180

Neve instar pecorum misere iugulemur inulti.

Dedecus hoc vestris, cives, propellite dextris,

Vt pariter fuso victoria sanguine constet

Lugeat et nostra victrix Hispania clade.

Nec plura. Erumpit portis armata iuventus.

185

Innumeri pedites, quibus arcus et aeneus umbo,

Ensis et horriferis aderant hastilia pennis

Milleque fulminei generis tormenta vehebant

Scutatique equites, vitam qui ducere rapto

Christicolum assuerant, violenti turbinis instar

190

Infestis hastis Viliena ad castra volabant;

Non ita praecipiti sinuosa Druentia cursu

Imbribus Alpinis per saxa sonantia fertur

Avulsasque ornos Rhodani devolvit in undam.

At dux Hispanus tuta statione furorem

195

Excipiens rabiem Mauri frustratur inanem:

Atque ubi Sidonii micuerunt cornua tauri,

Canus et ex altis defluxit montibus humor.

Tunc rex Ferrandus ter denas Marte probatas,

Quae binis lustris claros peperere triumphos

200

Vincendo, ducit Saracena in proelia turmas

Fulmineique duces, quos caelo gloria Martis

Sustulit, in dextram iurarunt regis Hiberi

Non prius ad patriae redituros limina terrae,

Quam rex invictam Granatae everterit urbem

205

Sacrilegumque nefas legis delerit iniquae.

Accelerant alacres et paucis castra diebus

Colle locant tute non longe a turribus altis.

Educitque acies et purum erumpit in aequor

Christicolum princeps, pugnandi ut copia detur

210

Hostibus, et torvo sonuit fera buccina cornu.

Nec rex Baudillus pugnam detractat et ultro,

Impellit magno frendens clamore maniplos:

Stringite nunc gladios, rapite arcus fundite tela,

Hostis adest, vestrae legis destructor et urbis,

215

Moenia nequiquam, quos non defenderit ensis,

Servabunt; animis opus est et robore firmo.

Principium nostrae forsan lux ista salutis

Aut erit exitium. Moriamur in arma ruentes!

His agitur stimulis praeceps in proelia proles

220

Turdula; dant vires metus, ira et conscia virtus.

Ac magno clamore ruens decurrit in hostem

Hispanus pariter densis exercitus hastis;

Torrenti similis Saracenum fertur in agmen.

Concurrere acies animis et viribus aequis.

225

Hos Christi alma fides, hos desperatio raptat

In mortem maluntque mori, quam vertere terga.

Per medias acies reges horrore feroci

Discurrunt, stricto rumpunt densa agmina ferro.

Quisque suum populatur iter: sic Troia circum

230

Aequora fulmineus Teucros sternebat Achilles,

Parte alia Danaos scindebat Martius Hector.

Hinc Maurus princeps, hinc instat rector Hiberus,

Nunc voce hortatur, nunc claris dextera factis

Accendit socios primique pericula tentant

235

Purpurei proceres. Dubio certamine Mauros

Ad neutramque diu flexit victoria partem,

At Gaditanus medio dux agmine pugnans

Baeticolum innumeram sternit sine nomine turbam.

Ceu stimulante fame Libycis egressus ab antris

240

Rugit et horrendo vaccas invadit hiatu

Mane leo; sic acer equum direxit in hostes.

Herculeae ductor gentis. Scinditque voratque

Obstantes turmas Caprae Mavortius heros,

Bellator quondam Saracenis notus in oris.

245

Dux quoque Medinnae magna stipante caterva

Devolat in densos cuneos princepsque Leonis

Ense metit Poenos Maumettanumque furorem

Sustinet et multos cruciandos tradidit Orco.

Tondiliusque heros nudo mucrone catervas

250

Perforat, ut pavidas magno stridore columbas

Falco premit, pisces veluti ballaena minores

Insequitur, non terga tamen vertere cohortes

Mulleae obnixaeque acuunt clamoribus iras

Pectoraque obiciunt telis mortemque minantur

255

Immemoresque sui discrimina cuncta capessunt.

Ceu generosa furit silvestris gloria tauri,

In foveam postquam cecidit, mansuescere nescit:

Sic Arabum proles, ubi maior saevit Erinys,

Haud dubiam in mortem densos prorumpit in hostes,

260

Depromit pharetris hastilia tincta veneno.

Missilibusque dies tegitur reboatque tremendis

Concussus bombis et crebris ictibus aer.

Mortis ubique pavor; strepitus gemitusque cadentum

Auditur, pleni despumant sanguine rivi.

265

Vndique caesorum ingentes spectantur acervi.

Stant obnixae acies et cedere nescia virtus

Incursus perfert: compensat vulnera laude

Pro patria et falsi pugnat pro lege prophetae

Maumettana phalanx, Granatae Martia proles,

270

Cui reliqui fortuna nihil servarat ademptis

Castellis, raptis populati frugibus agri.

Celtiber contra laetus, qui Marte bilustri

Victor erat, vero crucifixi numine fretus

Pugnat et ante oculos cari praesentia regis,

275

Ceu calcar, stimulis alacres pungentibus urget.

Iamque emensus erat devexum Phoebus Olympum

Occiduos properans intrare, cubilia, Gades,

Christicolum furiis cum rex incensus et ira

In medios hostes devectus fulminat ense

280

Proxima quaeque metens montani fulminis instar,

Cum populatur agros plenus rupto obice torrens:

Sic Arabum cuneos scindit Ferrandus et ense

Fulmineo invitos retro compingit in urbem.

Filius huic comes insigni virtute Ioannes

285

A patre pro castris donatus equestribus armis

In Mauros fertur, sequitur quem regia turma

Hectoreique duces circum glomerantur; at illum

Non retinere queunt multum revocante parente,

Quin volitaret equo densos violentus in hostes.

290

Vt catulus torvae proles generosa leaenae

Indignatur ali contemptoque ubere matris

Et praeda advecta meditantem proelia taurum

Aggreditur saltuque trucis prorumpit in armos:

Haud secus Hispani princeps spes maxima regni

295

Baeticolam urgebat primo sub flore catervam.

Tandem non paucis fugit Saracena peremptis

Fusa manus; quod ni subito mersisset in undis

Occiduis sol pronus equos surgentibus umbris

Et nota tutum effugium remeantibus ora

300

Per dubios calles Mauris patuisset ad arces,

Vltimus ille dies urbi gentique fuisset.

Adverso quanquam pugnavit Marte iuventus

Maumetti, haud ullo tamen est concussa pavore,

Destinat ante mori, quam Christi sacra fateri

305

Odit et Hispani frendens rectoris habenas,

Coniurat tolerare famem, dum vita superstes,

Pars aditus firmant et muros milite replent.

Ipse eques in campum portis erumpit apertis

Christicolumque acies praelustrat et alite vectus

310

Quadrupede irritat iactis hastilibus hostem.

Mox dat terga fugae, nec stricto comminus ense

Inter confertas audet pugnare cohortes,

Quod si praecipiti cursu violentius agmen

Celtiber Maurum assequitur, fugientia terga,

315

Telorum tunc omne genus volat urbe propinqua

Frangit et instantes bombarda molaribus alas.

At rex Ferrandus revocato milite, ne quid

Accipiat damni, tuto locat aggere castra

Et procul obsidione gravi circumligat urbem.

320

Vastantur villae et praeculti iugera ruris;

Irriguosque hortos et poma recentia ramis,

Dulcia praedantur Saracenae pabula gentis.

Quae plebs adverso bello graviora timebat,

Ergo lacessito mortem quaerebat ab hoste.

325

Vt tigris densa venantum cincta corona,

Cum nullum effugium pateat, venabula contra

Fertur et horrendo moritura invadit hiatu:

Armatos cuneos rabido sic acta furore

Prorumpit gliscente fame Saracena caterva.

330

Hispanos quanquam proceres et conscia virtus

Et belli raptaret amor, tamen arma repressit

Iam mota et merito cauti solertia regis.

Scilicet est melius, dignum nec laude minori

Incolumes servare suos, sine sanguine palmam

335

Quaerere, quam saevos hostes superare cruore.

Noctes atque dies miles vigilabat in armis

Pro castris hostemque fame domiturus acerbum

Hispanus tuto lenta obsidione premebat.

Rex vetuit tentare locis discrimen iniquis,

340

Non tamen audaci cessit fiducia Mauro,

Vltro animum tollens pallorem casside celat

Castraque pennigeris telis hostilia turbat,

Sustinet assuetus modico ieiunia ventris

Expectatque hiemem, si forte recederet hostis.

345

Iam gravis autumni pars ultima venerat imbre,

Putre solum et ventis horrebat frigidus aer,

Insolitoque licet riguisset frigore tellus

Concreta, ut tecto vix inclementia caeli

Sufferri posset, castris tamen imber et Eurus

350

Et nix perfertur, nam regis provida cura

Plurima de magnis villarum tecta ruinis

Erexit fecitque domos, si videris, urbem

Credideris, vallo praecinxit et aggere celso.

Interea regina novas Isabella phalangas

355

Ducit et innumeras vestes aurique talenta

Evehit, ut merito donaret munere turmas,

Adventuque suo longe conterrita pubes

Bacticolum regno et sectae tunc credidit actum.

Norat enim auspiciis reginae et viribus arma

360

Mota, nec incepto desistet, donec ab imo

Occiduae victrix Babylonis verterit arcem.

Iam certus palmae exultat Celtiber et ultro

Frigore laetatur, rigeat quod paenula crustis

Oraque contundat gelidarum vellus aquarum:

365

Noscitur insignis magno in discrimine virtus.

Fortibus ac timidis regis praesentia calcar

Esse solet, quando pariter labor omnibus aequus,

Cum speratur honos et nullum praemia fallunt.

Castellum, quod erat sublimi in vertice montis

370

Maurorum, emissa cepit regina cohorte

Florentesque acies, canis licet arva pruinis

Squalerent, propius perituram ducit ad urbem.

Rex ubi Baudillus tristem maerore senatum

Vidit et ora fame tenuis pallentia plebis

375

Augerique novis Ferrandi castra maniplis,

Nec nive, nec ventis, pluviis, nec frigore motos

Hispanos tanquam duris e rupibus ortos,

Stat rationis inops, videt insuperabile fatum,

Exitium regni, cives sine viribus arma

380

Nequiquam petere et victori occurrere victos,

Quoque magis differt exposcere foedera pacis,

Conditio asperior fiet veniaque carebit

In serum dilata salus. Nec fit mora. Praeco

Concilium vocat et solio rex infit ab alto:

385

Pro patria, o cives, debemus pectora morti

Obicere et nostrae legem praeferre saluti

Et mox casurae laudem praeponere vitae.

Fecimus hoc omnes quid enim tentare pericli

Hactenus omissum est; non vos superavit Hiberus,

390

At deus omnipotens est; quae domat omnia, vicit

Dira fames, neque enim humano nunc cedimus hosti,

Sed superis, qui nos meliora ad tempora servant.

Stat nulli fortuna diu, non turpe putemus

Cedere temporibus, non vitae ignava cupido est,

395

Funera cum nullam mereantur inertia laudem.

Dum licuit, cives, audacter strinximus enses,

Vlterius tolerare moras et perdere plebem,

Vincere cum nequeas hostem temeraria virtus.

Pax ergo Hispano subito est a rege petenda.

400

Poscamus censum nostrum ritumque sacrorum.

Sit liber, quocunque volet Saracenus abire:

Haec si pax nobis datur, accipienda videtur.

Sin aliter vobis visum est, meliora sequamur.

Consulite afflicto populo. Nec plura locutus

405

Discessit. Gemuere omnes maestusque senatus

Solatur plebem et regi parere monebat,

Exclusit cum dira moras penuria rerum.

Festinant igitur flentes et iussa facessunt.

Mittuntur proceres, quorum veneranda senectus

410

Veridicisque inerat torrens facundia verbis.

Temporaque evinctis ramo florentis olivae

Legati mandata ferunt urbemque relinquunt

Custodesque adeunt primos et castra secunda

Herculeis stipata viris regemque requirunt.

415

Illic purpureis stabant tentoria velis

Auratoque throno Ferrandus et inclyta coniunx

Sceptra tenens solioque Isabella sedebat eburno

Laetaque pro meritis tribuebat praemia turmis.

Postquam introgressi concessaque copia fandi est,

420

Tunc oratorum princeps sic farier orsus:

Armipotens, salve, rector telluris Hiberae,

Quem tua iam fecit notum super aethera virtus,

Venimus orantes veniam pacemque rogantes,

Quam freti pietate tua speramus et illa

425

Foedere perpetuo tecum inviolata manebit.

Promissi fideique tenax Saracena propago est.

Non regno indecores, nec te servasse pigebit

Ingratos segnesque viros; tua fulmina contra

Pro patrio stetimus ritu, pro dulcibus arvis.

430

Sic alacres pro te, postquam deus et tua virtus

Nos tibi subiecit, quemcunque vocemur in hostem,

Invenies, nostro nec rege fidelior alter.

Nosti, quanta fides, quae sit prudentia, quanto

Robore praecellat, nunquam contrarius armis

435

Ipse tuis claros voluit tardare triumphos.

Dum Malacam Battamque petis, ceu pace sequestra

Inter vos fidus mansit Baudillus amicus.

Sic tibi Granatae nosces populumque patresque

Devotos, si salvus ager, si sacra relicta,

440

Et, quo plura dabis, nexu maiore ligabis.

Dixerat haec habitu maesto squalente capillo

Atraque vestis erat, ceu cari in funere patris

Aut qualem in patriae extrema decet esse ruina.

Tunc rex prostratos attollens fronte serena

445

Porrectae firmat titubantes foedere dextrae.

Ne timeas, Arabum genus alto a sanguine, dixit,

Vrbis opes linquo vobis propriosque penates;

Quem colitis, sit vester ager standique facultas

Libera, sive cupit Libyen Syriosque penates,

450

Classe veham tuta, nec cogam vertere sacra,

Sit licet in magnis soboles Saracena tenebris

Ignoretque deum, qua religione colendus

Sit, tamen errorem non vi, sed sponte relinquat.

Pone metum. Magnum praeceptum legis habemus;

455

Parcere non solum infensis, sed amare iubemur

Subiectis et opem conferre piosque fovere,

Amplecti fidos, tantum punire nocentes.

Sola rebellandi frenanda licentia vobis.

Solvite Christicolas, quisquis captivus apud vos,

460

Exeat huc liber; detur mihi filius obses

Regius ac turmae nostrae ingrediantur Alandram

Militibusque meis portas reserate patentes;

Annonam, non arma ferant. Nec plura locutus

Compositae iussit pacis responsa referre.

465

Venerat alma dies Iani bifrontis origo,

Virgine qua cretus nomen, suscepit Iesus,

Per quem vera salus miseris mortalibus orta est.

Hac quoque Christicolis Baudillus vincula dempsit

Luce, iugo horrendo quos multis presserat annis.

470

Convenere simul vinclis atque aere soluti

Vertice nudato lachrymisque rigantibus ora

Inclyta caelestis crucifixi signa sequentes

Daviticos festis iterabant cantibus hymnos

Alternae et laeti victricia castra petebant.

475

Non sic demerso Rubris pharaone sub undis

Servitio ereptus duro spoliisque potitus

Litore Iudaeus, tuto referebat honores

Terrarum caelique patri; duce lampade noctu,

Nube die carpebat iter ceu tectus ab umbra.

480

Qualis Avernalis patefacto carcere portae

Prosiluit laetata cohors Christumque secuta

Stelligerum longo vidit post tempore caelum.

Vt macie vultus squalentes, colla catenis

Livida conspexit miseram regina catervam,

485

Veste ciboque fovens patrias dimisit in oras,

Vt dulces alius natos aliusque parentes,

Hic maesta aspiciat lachrymosae coniugis ora.

Postera vix noctis tenebras Aurora fugarat,

Cum Maumettanus stridentia robora custos

490

Ferratae reserat portae primusque patenti

Ingressus valva Zebedei martyris heros

Pacatam turmis una victricibus urbem

Trisque arces fido replevit milite, ne qua

Mobilitas vulgus dubiumque averteret hostem.

495

Sacra salutiferae castus solemnia missae

Romano ritu celebravit in aede sacerdos,

Qui quondam fuerat delectus episcopus urbis,

Post octingentos annos tandem hostia Christi

Viva prophanatas mundavit sordibus aras.

500

Candida Christicolae figunt in turribus altis

Victricis vexilla crucis, tum regia signa,

A dextra ex solido Iacobus apostolus auro,

Crux erat in medio, laudes cui voce canora

Exhibuit devota cohors genuflexaque fusis

505

Vbertim lachrymis iterat venerabile lignum:

Salve, hominum robur, salve, crux, daemonis horror,

Tu victrix mortis spoliasti Tartaron umbris,

Vnica letiferi, salve, medicina veneni.

Exulibus nobis caelique ex arce fugatis

510

Siderei clausum reserasti limen Olympi.

Te duce Granatae victores cepimus arcem,

Immensas igitur grates Hispania reddit,

Nec cessat laeta Zebedeum voce patronum

Laudare, affinem Christi fratremque Ioannis,

515

Alter enim Hispanos, alter defendit Eoos,

In medio Roma est, Christi firmissima petra.

Sic pia sollicitae sunt vota audita parentis

Ferrandique sui laudes ad sidera tollit

Reginamque canit, cui saecula nulla tulerunt

520

Religione parem, non altera fortior armis,

Nec tam cara suis tot dona impendit amicis,

Cui deus et virtus dedit extirpare nefandam

Maumetti labem, quae post longissima saecla

Iustitiae exorta dissolvit luce tenebras.

525

Lugubri interea rector Saracenus amictu

Ad regem Hispanum posito diademate venit

Incomptisque comis aderat maestissima coniunx:

Pronaque victrici lachrymans dedit oscula dextrae.

At sortem humanam miserans Isabella iacentes

530

Sublevat et meliora iubet sperare suumque

Reddidit infantem, fuerat qui foederis obses.

Tondilius ductor, quem rex praefecerat arci,

Frugibus ac telis et milite replet Alandram.

Omnia Ferrandus caecis penetralibus arma

535

In lucem proferre iubet mortemque minatur,

Telorum si quid reliqui latuisset in urbe.

Nec mora fit iussis. Gladiorum milia centum,

Quot nec de magna Carthagine sustulit enses

Roma potens, quando certatum est viribus aequis,

540

Efferturque ingens numerus thoracis aeni,

Spicula quis numerare queat plenasque pharetras

Fraxineosque arcus; vix tot Gaetulia telis

Indiaque armatur certis metuenda sagittis.

Excedit mensura fidem. Quid fulmina belli,

545

Aeratos referam, tormenta horrentia, bombos.

His, inquam, Granata diu superaverat armis

Christicolum tolerare minas urbemque tueri,

Si validas etiam iunxisset Gallia vires.

Atque ubi devictis erepta licentia ferri

550

Baeticolis foedusque datum est, regina vocatis

Praemia partitur populis et talia fatur:

Res ingens effecta, duces, laetemur ovantes,

Impia Maumetti eluimus commenta nefandi.

Hoc vestrae peperere manus; iam Baetis et omnis

555

Sidereo paret sine labe Hispania Christo.

Africa restat adhuc sacro purganda liquore

Et nostro frenanda iugo. Deus hanc quoque vobis

Concedet, numen laeti sperate secundum.

Interea gestis pro tot bene corpora rebus

560

Alterna liceat paulum donare quiete.

Dixit et ingenti plausu sonuere cohortes

Victricique suum reginae quisque favorem

Certatim ostentat, se mente opibusque paratos,

Ire simul, quocunque velit deducere, clamant.

565

At bona donatas regali munere turmas

Confestim patrias Isabella remisit in oras.

Nec mora. Compositis rebus sacrisque peractis

Quadriiugo vehitur rex et regina triumpho

Per Tartessiacas populis plaudentibus urbes,

570

Sidereis tanquam demissum numen ab astris;

Omnibus in templis redolentia thura cremantur.

At ne qua haeretici maculetur labe veneni

Gens electa dei et felix Hispania duret,

Protinus Hebraeam statuit purgare mephitim.

575

Omnibus e regnis agitur synagoga rebellis,

Exulat extorris Quintili mense fugatus,

Exitiale caput scelerum, Iudaeus Apelles.

Ne quaeras numerum, non gens populosior illa est,

Altera nec totum magis est effusa per orbem.

580

Sustinet hanc quanquam superi clementia Christi,

Ne veteris legis finxisse aenigma putemur.

Quicquid enim Moses, quicquid cecinere prophetae,

Est euangelii robur testemque citamus

Infensum, regina tamen sapienter abegit,

585

Perdere vectigal pretiosi maluit auri,

Quam Christi purum inficerent contagia fontem.

Imprimit occultum serpens ut vipera morsum,

Dira venenatae merito commercia gentis

Sustulit, ut sanum Christi tueretur ovile.

590

Quae poterit laudare satis facundia regem?

Carmine quis digno reginam ad sidera tollet,

Cui nulla aequalem saeclorum viderit aetas

Religione, fide, bello, pietate, pudore?

Clara licet victis fuerit Zenobia Parthis

595

Et Nini coniunx Asiae superaverit urbes,

Hostibus ulta, virum quanquam Artemisia caesis

Extiterit cinerum dilecti coniugis urna:

Quis neget has claras, vitiis tamen inclyta virtus

Mixta fuit, contra longe cumulata relucet

600

Et sine labe notae maiestas gentis Hiberae.

O thalamus felix, o dextro sidere iunctum

Connubium, superent Cumaei pulveris annos,

Per quos de caelo terram revocata revisit

Astraea et fulvi redierunt saecla metalli.

605

Depulsis tandem tenebris culpaque fugata

Iustitiae exortum iubar est, duo lumina fulgent.

Discite, mortales, utriusque hic gloria sexus

Normaque vivendi est Ferrandus et aurea coniunx.

Religionis honor prima est et maxima cura,

610

Proxima, subiectos caritate fovere paterna,

Publica privatis praeponere commoda rebus,

Ne qua sit immunis virtus, nec crimen inultum,

Armorum rabies saevique licentia ferri

Immanes fidei solum vertatur in hostes.

615

At vos, Christicolae, disrupto foedere pacis

In vestra, heu, miseri, convertitis ilia ferrum,

Tristia letiferi ceu desint pabula Martis,

Tertia truncati nec pars haec integra mundi

Sincerum Christi crucifixi dogma tuetur.

620

Quis furor, o reges, quae tanta oblivio recti

Impulit in vestros gladium distringere fratres?

Vnde salus orta est, Solimon natalis Iesu,

Praesaepe impuri nunc est stabulumque tyranni:

Hoc, hoc extirpate nefas, hanc tollite labem.

625

Illic fas omnem rabiem diffundere belli,

Tunc iustis odiis Martem exercere licebit.

Interea pacem laeti sancite perennem,

Nil melius pace est, multis pax una trophaeis

Est potior: belli finis requiesque laborum est.

630

Gaudeat alma fides, laetetur Hiberia felix,

Nam tibi quae maior Saraceno palma fugato

Esse potest? At tu fastis, Romane sacerdos,

Insere gesta sacris. Lux est memoranda poetae.

Vos, precor, ingenium quibus est ei copia maior.

635

Carmine sublimi dignos celebrate triumphos.