Cantalicio bucolica 9
Other sections


Egloga nona de discessu Magni Ducis ex Neapoli

 

Sabinus

Ergo Laborinis campis silvisque relictis

Ad patrium remeate solum rupesque, capellae.

Amplius hac vobis non est regione manendum,

Quanvis latus ager, quanvis sint pinguia rura,

5

Plusque licet vestro mihi defluat ubere lactis

Multiplicetque gregem maior foetura quotannis.

I, pecus infelix, modo quod super omnia felix

Dicere te poteras; et tu mea frange cicutas,

Fistula, Menalios, quondam quae vincere cantus

10

Atque Appennini cautes mollire solebas.

Non ego Parthenopes festis de more diebus

Moenia iam repetam, non iam castella benigni

Celsa ducis visam, quo me conferre solebam,

Nunc agnos, nunc parva ferens munuscula lactis,

15

Hedorumve aliquid, semper gratissimus illi:

Intranti clausit nunquam mihi ianitor aulas,

Sed semper patuere fores, mox unde revertens

Magnarum rerum semper spe plenus abibam.

Ecce reversurus fertur iam classe parata

20

Betica regna petens. Mecum deflete, capellae,

Vos etiam miseram sortem, deflete, iuvencae,

Vosque relicturae laetissima pascua, vaccae!

Parthenopeus

Audio pastorem, nisi decipit aura, Sabinum

Et de sorte sua secum nunc multa querentem:

25

Vnde sit haec socii visum libet ire querela.

Quae mala persequitur nunc te fortuna, Sabine?

Qui casus, vel quae te sors diversa fatigat?

Audio te nostra nam de regione capellas

Cogere iamdudum patriaeque parare regressum.

30

Quis loca, quis sedem, quis te mutare coegit

Pascua planitiae nunquam cessura Latinae?

Talia quae colimus non irrigat arva Galesus,

Nec Parmense solum fert talia vellera lanae,

Non Calabri fines, non Appula rura, nec usquam

35

Vlla salutiferi tanta est clementia coeli.

Cur pecus, infelix, ad frigora saeva reducis,

Aprutiasque nives et saxa aequantia coelum?

Hac potius, si recta sapis, regione manendum est:

Nam quos bellorum campos vexabat Erynnis

40

Iam reficit tranquilla quies, iam pastor ubique

Securumque pecus sub qualibet arbore somnos

Ducit, et intrepidae pascunt armenta gregesque.

Sabinus

O care ante alios mihi Parthenopee sodales,

Hae sine quas audis non sunt ratione querelae,

45

Immo etiam certe penetrasse ad sidera voces

Arbitror has nostras. Nunquid quod fama per omnes

Nuntiat ignoras? Discessum classe parata

Moliri et regni penitus dare vela relictis

Nuntiat illa ducem structo iam remige nostrum.

50

Quo sine quid faciam miser in regionibus istis,

Vnde meis tantum miseris venit aura capellis?

Quo sine quis nobis defendet pascua, quisve

Raptores mandris ovium prohibebit iniquos?

Huc omnes fures hoc deficiente recurrent,

55

Aut omnes subito velut in sua iura latrones,

Forsitan et vestros inter discordia cives.

Mens erat hos vitam reliquam finire per agros

Atque Laborina cineres occludere terra:

Hoc duce Parthenopes nam dulcia regna tenente

60

Nil erit his terris quod, Parthenopee, pavescas.

Hic abeat sed si, dic, quidnam cernere tutum,

Dic, quid securum vel, Parthenopee, quietum

Esse potest? Hominum scis pectora plena tumoris.

Quam varium studium vulgi et diversa voluntas!

65

Ergo hinc cedendum mihi, Parthenopee, putavi,

Ante superveniat mihi quam fortuna malorum,

Et reliquum vitae, si quid mihi restat agendum,

Celsa per Aprutii perque aspera saxa nivesque

Degere fert animus. Tuque hinc, si forsitan ire

70

Ipse voles etiam, poteris magalia mecum

Et patrias habitare casas mecumque morari

Tutius eventus rerum casusque futuros.

Parthenopeus

Est tibi mens certe nimium praesaga malorum.

Certa recessuri non est, mihi crede, Sabine,

75

Fama ducis magni, tamen hunc velut ora loquuntur

Pone recessurum. Nunquid non dicit eundem

Fama reversurum? Non it mansurus Iberis

Ille diu, partos nam volt rex ille triumphos

Noscere Parthenopes et retractare cohortes

80

Militibusque suis meritum cuiusque laboris

Reddere, et imperii puto vult disponere partes

Ad ducis arbitrium nostri, qui regna redemit

Marte suo solus. Non est celeberrima regis

Catholici tam parva fides: quisnam aptior alter

85

Haec pro rege suo sustentat stemmata, quisnam

Continet hoc melius gentes temone sub uno?

Gentibus hic merito colitur, veneratur, amatur

Proque sui cunctis animi virtute timetur.

Et mores hominum novit, populique recenset

90

Nomina quaeque sui: non est prudentia, non est

Consilium regni placidam turbare quietem.

Quare, age, siste pecus, nec te mutata, Sabine,

Terra iuvet, non est melior sub sidere campus,

Est ubi, crede, mori melius quam ducere vitam

95

Nestoreos orbis quavis sub parte per annos.

Sabinus

Si fore non dubitem mihi, Parthenopee, quod inquis,

Hoc ego non ausim coelum mutare nec auras.

Sed quis, quaeso, potest cognoscere fata futuri

Temporis, aut tanti quis novit pectora regis?

100

Quis scit an extremos dux hic mittatur ad Indos,

Aut hic infidos si dimittatur ad Aphros,

Extremas vel si Morinum mittatur ad oras?

Catholicus rex magnus avet submittere gentes

Cunctas, quae Christi sunt ad vexilla rebelles,

105

Maioresque duces hoc non habet ordine toto.

Immo cupit quoties ad magna incepta cohortes

Mittere, posthabitis aliis iubet ardua magnum

Ducere castra ducem. Gemino mihi scinditur hamo

Cor dubium: maneam, vel, Parthenopee, recedam?

Parthenopeus

110

Siste pecus, mihi crede, tuum dicam altera rerum

Argumenta tibi. Sit quam speciosa nitensque

Parthenope, scis ipse puto; quam pulchra decensque

Et quam conspicui vultus, quam candida, quamque

Splendida, quam dulcis, nulli quam corpore par sit:

115

Non feret absentes huius dux magnus amores,

Pro quam pugnando toties per saeva laborum

Vidit pene Iovis pallentia regna profundi.

Rivalem sufferre potest scis nullus amator:

Vixerit hic magna semper formidine plenus

120

Ne redeant illi, quorum de faucibus illam

Strenuus eripuit, magnoque recepit ab hoste.

Quid quod id antiqua praedixit ab arbore cornix,

Atque aliae volucres mihi iam cecinere sinistrae?

Scis ego quam augurii sim pastor in arte peritus:

125

Vana futurorum mihi non sunt ora, Sabine.

Haec ego si nobis sic non fore forte vererer,

Me comitem incepti sociumque doloris haberes.

Sabinus

Verborum tua magna fides artisque vetustas

Propositum atque animum sic mutavere labantem,

130

Consilium quod das ut, Parthenopee, sequamur,

Vtque Laborinos qua vis iam parte per agros

Vivere proponam. Sed si dux noster abibit

Vivamus pariter nos, Parthenopee, dolentes

Alter et alterius solantes carmine mentem.

Parthenopeus

135

Immo etiam mecum potes hanc deducere noctem:

De duce nam magno possum maiora referre.

Claude pecus stabulis, properat nam Vesper, eamus!

Non deerunt Cereris niveae, non munera Bacchi,

Illa nec leporis, crassi nec coenula porci.