Cantalicio bucolica 8
Other sections


Egloga octava de cardinali suo Borgia

 

Poeta

Moestus eram et, veluti confusa mente solemus,

Per Latios fines nullo comitante vagabar,

Membraque sub patula quercu defessa levabam

Nescius ipse mei, mihi quo tunc esset eundum,

5

Quum mihi qui fuerant longo iam tempore noti

Epolus et Ruffus cunctorumque Elinus hospes,

Inter pastores Latios non gloria parva,

Borgiadum laudes mirandaque verba sonabant.

Protinus ad nomen conversus et ora loquentum,

10

Ad me mortifero posito moerore redivi.

Epolus ad Ruffum sic primum est ore loquutus,

Elinus inde suas supplebat in ordine partes.

Epolus

Ruffe, quid huc properas, quidve huc properando requiris?

Dic, rogo, quicquid id est, si fas est scire rogando.

15

Anne novi quicquam nostros fortuna per agros

Attulit, ut solita est nostram turbare quietem?

An potius captus sic mente vagaris et erras?

Ruffus

Epole, non possum tecum hic nunc, parce, morari.

Nam, cur sic properem, nequeo tibi dicere, nec sum

20

Demens: sunt nostri, sunt gaudia causa furoris

Maxima; mitte precor, tibi sic armenta gregesque

Crescant et faciles subeant ad aratra iuvenci,

Atque ubi sit noster, cui gaudia talia porto,

Elinus et pascat dic qua regione capellas.

Epolus

25

Non dicam certe, nisi me prius, ipse rogatus,

Participem facias. Scio se qua valle receptet

Et qua nunc moestas teneat sub rupe capellas.

Ruffus

Nunquam hodie vinces, ut quae sunt gaudia primus

Epole, percipias; potius miracula dices

30

Et sunt, crede mihi, miracula maxima, vel quae

Maxima mortali raro dare Iuppiter audet:

Elinus haec primus volo me referente resciscat,

Cura revertentis cruciat quem saeva doloris.

Tu nobis ostende locum, quave ille moretur

35

Parte doce; mecumque veni, si talia sic tu

Scire cupis, vel, quaeso, meum tu dirige gressum.

Epolus

Quin potius tecum quam sic remanere profecto

Ferre pedem statuo; sic me hac tu, Ruffe, sequaris.

Elinus ad quercum veterem sub rupe capellas

40

Continet atque suos tristes cum matribus agnos.

Tuque meum interea pecus observare memento,

Crispe, rogo: raptim (non est via longa) revertar.

Ruffus

Tandem te video, tandem qua parte moraris,

Eline care, scio; quid stas moestissime, quid stas?

45

Huc ades et lachrymas, gemitus, suspiria, planctus

Comprime, et antiquos tua fistula cantet amores.

Carpere iam poterunt deserta salicta capellae

Et cythisum tondere suum. Resipisce, quid obstas,

Eline? Moestitiae non est locus amplius ulli.

Elinus

50

Ruffe, quid apportas, quidnam mihi dicito, quidnam,

Quo liceat tantos tandem mollire dolores?

Sed cave ne fingas quicquam mihi, Ruffe, iocando:

Nota tibi est nostri nam maxima causa doloris.

Ruffus

Quid dubitas fictis me fingere gaudia rebus?

55

Extinctum nuper quem flebas, Borgia noster

Vivit, ab Elysiis hodie tibi redditus oris.

Quid miraris et haec miracula ficta putasti?

Elinus

Heu heu me miserum, renovas quid, Ruffe, dolores?

An licet huic vitae qui concessere relictae

60

Aethereas illis iterum remeare sub auras?

Quid me, quid miserum, quid spe sic ludis inani?

Borgia vivit, ais? Vivit, puto, Borgia fama,

Vivet et astriferum donec teget omnia coelum.

Ast ubi tam claro facies veneranda decore est,

65

Illius et radios aequantia lumina solis?

Sunt ubi nectareos redolentia verba liquores?

Est ubi magnanimi tam pectoris ampla facultas?

Est ubi tantus amor, quo se pastoribus ille

Praebuit et nostras iussit sperare capellas?

70

Parce, precor, nostros igitur renovare dolores,

Hasque sinas inter me deperiisse capellas.

Ruffus

Eline, pone tuas lachrymas et crede quod audis:

Borgia quem lachrymas vivit, mihi crede, reversus

Iam fuerat qualis, rutilo decoratus honore;

75

Nam, te ne ulterius videar deludere, sic tu

Accipe quae dico: frater germanus eosdem

Cardineos apices accepit Borgia noster

Atque omnes titulos, quos iam germanus habebat.

Borgia sic noster, sic est a morte reversus.

Elinus

80

O faustam laetamque diem! Procul omnia verba

Tristia et ad tegetes villae redeamus ovantes.

Hinc quoque vos celeres mecum properate, capellae,

Nam licet et vobis ad pascua prisca reverti

Vberaque assueto melius distendere lacte.

85

Vos quoque, quae mecum noctesque diesque dolentes

Tristitiam sensistis, oves, deponite curas

Et refovete novis vestris balatibus agnos;

Fundite laetitiam: vivit nam Borgia noster,

Borgia noster adest, quem flevimus hactenus omnes!

90

Vos quoque per campos altaria ponite cuncti

Vndique, pastores, pinguisque ab ovilibus aris

Victima quaeque cadat; non est mora, macto ducentos

Ipse agnos, centumque hedos, totidemque iuvencos.

Quaeque per undenos siluit moestissima menses

95

Vincat, ut Arcadicos faciam, mea fistula, cantus.

Epolus

O bene quam factum est! Cur haec me, Ruffe, rogantem

Gaudia celasti? Scis me quoque non minus esse

Borgiacum, quam quos produxit Borgia proles.

Sed quid cessamus? Cur hic producimus horas?

100

Ad sacra iam tendamus iter; sit curta supellex

Quanquam, Ruffe, mihi, pecoris grex parvus habento

Quicquid id est arae, simul haec genialis agatur

Et iucunda dies, rediit quia Borgia noster,

Borgia, quo nobis crescent armenta gregesque.

Ruffus

105

Non mihi sunt ovium foetus, non, Eline, tauros

Non vitulas habeo, rapuit nam Gallia nobis

Omne pecus, Latios nuper populata penates;

Sunt tamen argenti veteris sestertia centum

Et puto sunt nummi fulvae mihi mille monetae:

110

Haec et si qua mihi restant patrimonia cuncta

Fundite, Borgiacos atque instauretis honores,

Et pastoralem positis per compita mensis

Rite vocate chorum. Cressis lux pulchra per agros

Est signanda notis, fument altaria. Quid stas,

115

Eline? Carpe viam, simul et properanter eamus

Hinc omnes; properant Pyrous, Eous et Eton

Oceani fines rapido contingere plaustro.

Elinus

Vera ait hic fateor, nimium nam, Ruffe, moramur;

Ocyus hac nostras moveamus parte capellas

120

Hosque greges ovium, quae persentire renatos

Nec non Borgiacos gestire videntur honores.

Cur non interea, dum sic simul imus, euntes

Borgiacas canimus magnas ex ordine laudes?

Ruffus

O utinam vox illa mihi, qua dulcia quondam

125

Carmina vincebam cygnorum, et carmina quae iam

Remige celato cautus vitavit Vlyxes:

Nympharum omne genus cantu superosque moverem!

At, quaecumque mihi sit vox, tamen ecce canamus,

Borgiacasque alacres tollamus ad aethera laudes,

130

Cantando sed tu gere partes, Eline, primas;

Tu sequere, atque tuas serva post, Epole, partes;

Tertius ipse meas depromam pectore voces.

Elinus

Immo omnes una melius nunc, Ruffe, canamus,

Alter et alterius toleremus voce laborem.

Elinus.Ruffus.Epolus

135

Borgiacas laudes resonet latus omne viarum:

Borgia te praeter nil nostro in pectore vivit.

Promptius Oceani magni memorabimus undas,

Quam nos voce tuas referamus, Borgia, laudes,

Quotque orbis nutrit memorabimus ante capellas

140

Et quot pascuntur per Daunia rura iuvenci;

Immo etiam ranas memorabimus ante palustres

Et convexa polus citius quot sidera pascit.

Felix quae nobis genuit te, Borgia, tellus,

Inter et Hispanas fortunatissima mater.

145

Pascentes nostrae duce te per aperta capellae

Et duce te melius distendent ubera vaccae.

Borgia, vive diu, Tithoni secula vincens

Nestoreosque dies, Priami quoque vince senectam.

Si tibi nostra canit quae fistula, Borgia, amabis

150

Maior erit nobis non Tityrus aut Meliboeus.

Qui te quique tuas non cantat Borgia laudes

Carceris obscuris semper lachrymetur in antris.

Ex animo quisquis non est tibi Borgia amicus

Illius aspectus fugiatur ut ora colubri.

155

Ad sacra sed propere, quia sol inclinat, eamus;

Illic Borgiacos melius referemus honores.