Cantalicio bucolica 6
Other sections


Egloga sexta de fide Cantalyca servata

 

Pamphilus

Horrebant patriae ventis glacialibus Alpes

Et coelum densabat hyems, via quaeque rigebat

Invia facta gelu, passim nix alta iacebat,

Sparserat et nostras se Gallia saeva per oras,

5

Parthenopesque mei deserto stemmate reges

Per Siculas ierant fatis urgentibus undas,

A quibus haud ullo regni gens tota pudore

Descierat populique omnes in sceptra rebelles

Gallica voce novum magna diadema vocabant,

10

Praeter Cantalyci fidissima tecta popelli,

Solus Aragoneos forti qui voce sonabat,

Promptus barbaricis opponere pectora telis

Et pro rege suo mortis genus omne subire.

Pastorum quum sola fides luxuria decusque,

15

Pamphilus obsessa patria modo pastor abibat

Belgarum fugiens iras Senonumque furores

Et sibi iuratae discrimina plurima mortis,

Nocte dieque suos quod fidus arundine reges

Et quod Aragoneae gentis memoranda canebat.

20

Ille, velut Phrygius dux quondam montibus Idae

Cum patre sublato natoque haud passibus aequis

Ibat, anhelantes adverso monte nepotes

Corde gemente trahens: hanc nam cervice gerebat,

Hunc dextrae implicitum, laevae miserabilis illum

25

Et tamen a lasso pendebat fistula collo

Pastoremque suum semper comitata fidelem;

Anteibant dominum per dura cacumina montis

Insignes gemini magna virtute molossi

Servantesque sui domini vestigia semper.

30

Non procul illius sic iam fugientis adhaerens

Turba premebat iter, cui, si via nota fuisset,

Non poterat saevae vitare pericula mortis;

Sed quum sentiret strepitum pius ille sequentum

Vota Pali Phoeboque facit, sic corde profatus:

35

"Magna Pales cui sacra damus, quam thure meroque

Pastores colimus, viridi cui cespite in agris

De grege iure frequens pinguis cadit hostia nostro,

Da mihi barbaricas evadere, sancta, catervas

Insonti, nec enim Gallorum crimine quenquam

40

Laesimus, illorum nec per vineta capellas

Egimus, aut ovium mandras immisimus agris.

Et tu, Phoebe pater, precor, auxiliare ruenti

Pastori, qui magna meis tua munera septis

Accipis, et sacris cui nostra altaria fumant;

45

Tu quoque pastorum placidum nam numen haberis:

Inter pastores olim pecorisque Pheraei

Pastor eras regisque tui pecus omne regebas,

Cui mea continuum meditatur fistula carmen

Semper et assiduis precibus tua limina pulsat".

50

Sic ait et tandem montana per avia Gallos

Effugit et tutus biduo pervenit ad Vmbros,

Plus ubi quae fuerat passus memoranda timebat

Quam modo quum fugeret per aperta pericula mortem,

Non secus ac pelagi saevas post nauta procellas

55

In non sperato qui vela madentia portu

Colligit et renovat casus memorando pavorem.

Attamen ut rediit fessos per spiritus arctus

Sedulus ingentes laudes regumque suorum

Fata recantabat, nec adhuc cantare per Vmbros

60

Desinit, has fundens fido de pectore voces:

"Quando ego laetus oves per Daunia rura reducam

Et mea tam tutis campis armenta fovebo?

Quando ego Parthenope pulsum te, Galle, videbo,

Interturbator nostrae fractorque quietis?

65

Nanque, mihi ut referunt, alias furor ille Latinis

Vrbibus irrupit Romanaque moenia coepit

Et Capitolinis iniecit rupibus ignem,

Sed tamen haud unquam regni successibus aequis

Turpiter hinc semper spoliis abiere relictis,

70

Quod fore nunc etiam spero, pater optime divum,

Huic nisi tam saevae mens est tibi cedere genti.

Quando ego Aragoneos cunctos ex ordine reges

In patriam Siculo mirabor ab orbe reversos,

Sedibus inque suis mertissima sceptra tenentes?

75

Quando etiam tanta pastores pace fruemur,

Quanta fuit toto regno regnantibus illis?

Qualibet extorres ierant regione latrones,

Nulla viatores aliquos formido tenebat;

Fas erat et dulces sub qualibet arbore somnos

80

Carpere, cumque suis balantes matribus agni

Laetitiae tunc signa dabant, brumaque reversa

Appula sponte sua repetebant pascua vaccae;

Bacchus ubique dabat large sua dona, Ceresque

Luxuriabat agris; perque oppida cuncta, per urbes,

85

Nusquam fracta fides, nusquam violentia, nusquam

Coniugis amissae deflebat damna maritus.

At nunc (invidiae quia sic voluere tumores)

Sub pede barbarico lachrymat Campania tota

Pressa iacens Calabrumque solum, gemit undique tellus

90

Daunia, Peligni, Marsique Equique dolentes,

Parthenope pulsat coelum foedata querelis,

Semper Aragoneis quondam exaltata triumphis.

Non usquam pastor, non usquam tutus arator,

Villicus haud usquam, parvi vel cultor agelli;

95

Vlla viatori non est tutela viarum,

Qualibet invadunt nunc in regione latrones,

Belgarum in praedas abeunt armenta gregesque

Deque viri rapitur mediis complexibus uxor,

Et patitur stuprum castissima virgo nefandum,

100

Et, quod inauditum, vetulae rapiuntur, et illae

Sacrarunt Vestae quae virginitatis honorem.

Sicca videt penitus vino sua dolia Bacchus

Passaque sunt Cereris granaria cuncta rapinas

Et, ne quid desit, leges siluere Latinae:

105

Nusquam iustitiae, nusquam pietatis honores.

Mi, quia cantabam regum memoranda meorum

Facta, necem misero rapta mihi pelle minantur;

Vivo tamen, cantoque tamen de regibus illis,

Semper et illorum canet haec mea fistula laudes

110

Et mihi pascuntur tutis duo milia campis

Securi pecoris: scio nam regionibus illis

Gallus abest, nec Piceni malus ocia vexat,

At mea barbaricae modo quae cinxere phalanges

Parvula Cantalycae fidissima moenia gentis

115

Non pavitant aliquas animo constante cateias,

Victa nec horrificis poterunt dare pectora bombis,

Immo ferent meritos pulsae obsidionis honores,

Meque revocabunt post tanta pericula tutum

Cum pecore et canibus parvisque nepotibus illuc.

120

Non ego sed patriae repetam, mihi credite, fines

Certus Parthenopes sciero nisi sceptra receptae,

Expulit unde meos tam saeva rebellio reges.

O ego quam dulcis fuero tunc carmine pastor,

Si meus in solium redeat rex magnus avitum!

125

Vicerit Eurydices tunc fistula nostra maritum

Et quem cum cithara servavit Ariona delphin

Et qui mellifluo fundavit carmine Thebas.

Quod mihi si illorum reditum fortuna negarit,

Non procul a patria cupio dissolvere corpus,

130

Et mea si quisquam dignabitur ossa sepulchro,

Hoc super illud amans dignabitur addere carmen:

PASTORES INTER PECORIS NOTISSIMA FAMA

PAMPHILVS HIC IACEO, PEREGRINIS RAPTVS IN ORIS

SED POTVI POTIVS QVA VIS TELLVRE PERIRE

135

QVAM PIVS IN PATRIS SVB GALLICA VIVERE IVRA".

Talia pastores noctesque diesque canentem

Excipiunt illum magnis cum laudibus Vmbri:

Haec pietas, haec vera fides, hic cordis amantis

Verus amor, non qui rebus retro cedit iniquis

140

Et solum in rebus qui novit amare secundis.